FRANCIA-1119: Guiardus Lepus - PONTIGNY

da: http://www.artehis.cnrs.fr/BDD/CBMA/fichiersTXT/Yonne%20Cartulaire%20Tome2.txt

XLII. (An 1119). Jean du Moulin donne à l’abbaye tout ce qu’il possède sur le territoire de Pontigny, jusqu’au sentier qui va de l’église de Sainte-Porcaire à Venouse. Il donne aussi aux moines droit d’usage pour leurs porcs dans la forêt de la Queue, etc. DONATION PAR JEAN DU MOULIN A L’ABBAYE DE PONTIGNY. Notum sit omnibus hominibus quod ego Johannes de Molendino et Osilia, uxor mea, cum filio nostro Gofredo et filia Læticia, eorum omnium quæ in Pontiniensi territorio continentur, a rivo, scilicet, de Senitione, usque ad semitam qua itur ab ecclesia S. Porchariæ ad Venussam, totum jus nostrum Deo et fratribus Pontiniacensis cœnobii, jure perpetuo, contradimus et concedimus possidendum. Silvam tamen de Cauda, a via vetere quæ ducit a Lanniaco Venussam desursum ad sinistram, nobis retinemus, sed eam in omnes usus suos libere concedimus, excepto quod si de ipsa aliquid complanaverint et carrucam immiserint, de labore ejus fructuarium usum terræ quem vulgo tercias vocant, nobis reddiderint. Eo autem anno quo in ea tanta porcorum pastio fuerit ut pro pastinagio porci intromittendi sint, prædicti monachi suos inde custodient usquequo vel nostri, vel alii intromittantur; quod si dilatum usque ad octavam Natalis Domini fuerit, libere intrabunt. Si vero præter quam concessum est a nobis in prædicta silva, porci Pontiniaci capti fuerint, dato pro eis conveniente pastinagio, de cætero pro eodem pastinagio, prout voluerint, utantur. Pro hac autem concessione accipimus ab eis octo libras denariorum: Bartholomæus, de cujus beneficio nos hoc habere recognoscimus, decem solidos a nobis et a monachis dimidiam accipit marcham argenti. Testes hujus rei sunt: Bartholomæus, qui hoc fieri præcepit, et Ulricus, frater ejus; Milo, presbyter; Ansigisius, presbyter; Guiardus Lepus et Theobaudus, frater ejus; Paulus et Archardus fratres; Ebrardus, Otberdus, Thebaldus de Caciaco; Wido, præpositus cum filio Brictio; Seguinus. Actum Lanniaci, anno ab incarnatione Domini Mº Cº XIXº; papa romano Gelasio II, Francie rege Ludovico. Recueil des pièces sur l’Hist. de Pontigny, t. III, p. 229, Ms nº 158; Bibl. d’Auxerre.
...........