406 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN (Parigi Nord)
[FF.]CARTAE DE SANCTO AUDOENO CENOMANNENSI

da: http://chaucer.library.emory.edu/charters/html/P406TO10.htm

CCCLIV. (FF. 1.)
1098, 28 mars.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES DE SAINT-AUBIN RELATENT DIVERS DONS QUI LEUR FURENT FAITS AU MANS ET DANS SES ENVIRONS ET QUI NSTISTUERENT LE PRIEURÉ DE SAINT-OUEN.
(Copie plus récente que le corps du Cartulaire)

Vos, filii sancte Ecclesie, qui res matris vestre in presenti defensare nitimini ob amorem eterne remunerationis, ut videlicet illa Jerusalem celestis quandoque vos in eterna tabernacula recipiat, diligenter et hoc inspicite, et, si opus sit, pro certo affirmate, ut et eandem eterne beatitudinis remunerationem inde vobis secunus liceat sperare. Dicit enim Propheta: "Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem," et cetera.
"Ut et vos ergo justiciam observantes, ungi oleo exultationis mereamini." Hoc quod est justum et verissimum, nequaquam permittatis adnichilari. Fulchoius quidam nobilis de Mortariola, milicie seculari abrenuntians et ad remedium anime sue festinans, Adam exuit, monachum apud Sanctum Albinum Andegavis indutus. Huic ergo ecclesie quoddam monasterium cum propriis decimis, in honore sancti Audoeni Cenomannis fundatum, absolutum et liberum ab omnibus consuetudinibus, exceptis sinodo et, ut ita dicam, circatione, in perpetuum largitus est.
Quod quia erat dos uxori sue secunde, Adeleie - alteram enim habuerat - pro monasterio illo dedit ei utile commercium ad voluntatem ejus, dimidium fevum scilicet de Balneolis, quem ipse a Ribulonensibus et a Willelmo de Braitello tenebat.
Hoc ergo donum ecclesie concessit illa cum filiis suis, Gaufrido et Turgisio.
Concessit autem Patricius, major predicti Fulchoii filius, ex priori conjuge natus, in capitulo Sancti Albini, habens inde decem libras denariorum cenomannensium et quendam caballum. Decimas vero supradictas concessit etiam eidem ecclesie Rotrollus de Monteforti, de cujus fevo erant, et quicquid amplius ipsa habitura esset ex fevo suo.
Insuper dedit Sancto Albino fevum de Forgiis, quem habebat a comite Helia, ipso comite concedente, ita ut heres redderet debitum monachis.
Hoc fuit factum sub Helia eomite, quando Urbanus papa primum commovit orbem ire Jerusalem. Hujus rei testes apud Morteriam fuerunt: Patricius, Turgisus, Gaufridus, Fulchoii filius, Hugo de Morteria, Herbertus, Odo, filius ejus, Gosbertus Bloius, Willelmus Lepus, Johannes de Folmuthum, Hugo, filius Josmeri, Robertus Ligoth et fratres ejus, Durandus, presbiter de Saviniaco.
Concessionis autem Patricii, filii ejusdem Fulchoii, de domo patris, isti quoque testes in capitulo Sancti Albini fuerunt: Gonherius de Boisseriis, Garinus cellarius, Alarius, frater ejus, Hainricus cementarius, Gervasius marischallus, Firmatus, Gosbertus Aquila, Constantinus coco, Gauterius de Calciata, Rainaldus Recordellus. Concessionis vero Turgisii in eodem capitulo testes sunt isti, Robertus de Triviis, Paganus et Hato cellararii, Gosbertus Aquila, Gauterius de Calciata, Ledeth. Postea vero, in eodem anno, confugit ad eandem ecclesiam Sancti Albini Andegavis, remedium quoque anime sue querens, ipse sacerdos predicti Sancti Audoeni Cenomannis, Fulchoius: monacus ibi effectus.
Cui ecclesie ipse attribuit quandam domum suam que erat proxima capiti sui monasterii, cum particula terre domui contigua, que erant sub censu duodecim nummorum cenomannensium Willelmi Ribulonis. Donavit et domos contiguas lateri ejusdem monasterii, cum altera terre particula domibus proxima, que erat de censu duodecim nummorum Sancti Juliani, matris ecclesie.
In priori vero domo et particula terre imposuit calumniam Ribulo ille, de cujus censu erant.
Unde habuit a monachis Sancti Albini viginti solidos cenomannensium denariorum, pro quibus eis absolute concessit domum cum terre particula, et quasdam inemptas [115] consuetudines quas in domo illa habebat, vindemiatorem scilicet, fenatorem, hospitalitatem, concessu uxoris sue, Hildeardis, eis remisit, quandiu domum illam in proprio haberent.
Dedit etiam gratis, pro anima cujusdam filii sui, tunc noviter defuncti, et pro patris et matris parentumque suorum animabus, obolum consuetudinis quam ipse habebat in domo illa et in omnibus aliis illius burgi sui. [cross] Guillelmus. [cross] Hildeardis.
Unde habiturus est in fine vite sue centum missas, et uxor sua, Hildeardis, centum.
Hec signa crucis superius facta fecit ipse Willelmus propria manu et uxor sua, in conspectu Helie, comitis Cenomannis, sub testimonio istius rei.
Unde testes fuerunt: Landricus et Johannes, monachi; Gaufridus et Herbertus et Albericus, clerici.
Ex laicis: Burdequinus, Morandus, Richardus Harengoth cum fratre suo Guidone, Ingelbaudus de Ledeuco cum fratre suo Machabeo, Hugo, Gauterius de Amaneiaco, Herbertus de Verneia, Garinus de Alevedo, Ricardus filius Garini, habens inde quatuor denarios quia erat vicarius ipsius Guillelmi, Robertus cantor Sancti Petri, Drogo, Ebronius, Radulfus, Wido et alii canonici, Robertus Ragelinus, Radulfus Pulcher, clerici.
Laici: Willelmus de Nova Villa, Godefridus de Basogeriis, Burcardus de Verneria, Willelmus camerarius, Gaufridus Brunus, Drogo filius cantoris, Gosbertus Garnerii, Lambertus corvesarius, Bernardus molendinarius, Rogerius famulus monachorum, Hadvisa, uxor Hugonis Lancelini, que multum ad hoc laboravit.
Rolandus quidam, ex parrochia Sancti Audoeni, dedit habendum, post excessum suum, dimidium arpennum vinee septem cadorum vini prensionis, predicto Sancto Albino, accipiens inde beneficium ecclesie cum uxore et unico filio suo, Roberto, ab abbate, qui tunc forte Cenomannis venerat, et ab ejus monachis.
Que vinea existens apud Monneolum erat de fevo Rotrolli de Monteforti, cujus vicarius erat ille. Unde hi testes fuerunt qui cum abbate venerant: Marbodus, Redonensis episcopus; Baudricus, abbas Burgulonensis. Ex monachis: Helinannus prior, Augerius, Landricus, Fulcredus.
Ex laicis: Rogerius, Gauterius Fulchoii filius, Otbertus faber, Raherius faber, Benedictus cadorum factor. Audientinus omnibus istis, affirmavit etiam se reddituram ecclesie, ex ipsa vinea unam summam vini per singulos annos, predictus Benedictus, paulo ante egrotans.
Dedit etiam eidem ecclesie, consensu fratris sui Gaudini, arpennum terre que est apud Poncellos, accipiens beneficium ecclesie, videntibus his monachis: Landrico, Fulcredo.
Laicis: predicto Rolando cum filio Roberto, Gauterio, Fulcoii filio, Gisleberto Brunello, Raherio fabro. Hernaudus camerarius, pro salute anime sue, Andecavis, apud Sanctum Albinum monachus effectus, duos arpennos vinee, uno quadrante minus, apud Bursitos, a Hoello episcopo, domino suo, sibi datos, quippequos idem episcopus a parentibus propriis habuerat, eidem supradicto Sancto, v kalendas marcii, imperpetuum donavit, et particulam terre vineis junctam, que Roberto Turonensi duos census denarios reddit.
Unde monachi isti ejusdem ecclesie testes fuerunt: Gurhannus prior, Landricus, Bernerius, Fulcoius, Guillelmus frater predicti Hernaudi, fraterni hujus beneficii assertor et inde Guillelmo Ribuloni Andreeque, tunc Hildeberti episcopi preposito, fidejussor.
Illi vero monachis fidejussores fuerunt.
Testis etiam fuit Berardus de Siliaco, Godefredus, Gandrici filius, cum fratre suo Gauterio, Gosbertus Ganerius, Gaufridus Callidus, Samazaudus, monacorum famulus, Johannes clericus, Rainerius.
Hec vinea ens de fevo archidiaconi undecim somas prenssionis reddit.
Ansegisus carnifex dedit etiam eidem ecclesie, pro anima uxoris sue, Marie, arpennum vinee apud Poncellos site, hoc tamen pacto ut monachi pro eadem uxore, de cujus dote vinea erat, mille missas facerent.
Unde beneficium et orationes ecclesie sibi et anime ejusdem uxoris sue, ipse cum filio suo Girardo ab abbate accepit.
Hoc factum tuit VII kalendas marcii, videntibus istis monachis: Helinanno priore, Erchenbaudo, Roberto, Petro, Audulfo, Landrico, Johanne.
Laicis: Roberto monachorum preposito, Firmato, Gervasio, Alerico, Girardo de Goith, Gauterio Bufet, Morello, Gaufrido de Comburniaco, Radulfo de Basogia, Audemando, Girardo predicti Ansegisi filio, Albenco Frabaudi filio, Tebaudo Frabaudi nepote.
Hec vinea sex somas vini prensionis episcopo, de cujus fevo ipsa est, reddit.
Annus quo hec facta fuerunt, ab incarnatione Domini millesimus nonagesimus octavus, indictione VI, epacta XV, concurrentes quatuor, ciclus lunaris XIII, terminus Pasche XII kalendas aprilis, dies dominica V kalendas aprilis, luna ipsius die XXI.
...........