Dante Alighieri - Opera Omnia >>  Ecloge
Other languages:   italian_flag   english_flag   dutch_flag                                   



 

il dante testo integrale brano completo citazione delle fonti commedie opere storiche in prosa e versi, dante alighieri, dnte, alighiri


I

[ Dantes Alagherii Iohanni de Virgilio ]

    Vidimus in nigris albo patiente lituris
Pyerio demulsa sinu modulamina nobis.
Forte recensentes pastas de more capellas
tunc ego sub quercu meus et Melibeus eramus.
Ille quidem, cupiebat enim consciscere cantum,
« Tityre, quid Mopsus? quid vult? edissere » dixit.
Ridebam, Mopse; magis et magis ille premebat.
Victus amore sui, posito vix denique risu,
« Stulte, quid insanis? » inquam: « tua cura capelle
te potius poscunt, quanquam mala cenula turbet.
Pascua sunt ignota tibi que Menalus alto
vertice declivi celator solis inumbrat,
herbarum vario florumque inpicta colore.
Circuit hec humilis et tectus fronde saligna
perpetuis undis a summo margine ripas
rorans alveolus, qui, quas mons desuper edit,
sponte viam, qua mitis erat, se fecit aquarum.
Mopsus in his, dum lenta boves per gramina ludunt,
contemplatur ovans hominum superumque labores:
inde per inflatos calamos interna recludit
gaudia sic ut dulce melos armenta sequantur,
placatique ruant campis de monte leones,
et refluant unde, frondes et Menala nutent ».
« Tityre, » tunc « si Mopsus » ait « decantat in herbis
ignotis, ignora tamen sua carmina possum,
te monstrante, meis vagulis prodiscere capris ».
Hic ego quid poteram, cum sic instaret anhelus?
« Montibus Aoniis Mopsus, Melibee, quot annis,
dum satagunt alii causarum iura doceri,
se dedit et sacri memoris perpalluit umbra.
Vatificis prolutus aquis, et lacte canoro
viscera plena ferens et plenus ad usque palatum,
me vocat ad frondes versa Peneyde cretas ».
« Quid facies? » Melibeus ait: « tu tempora lauro
semper inornata per pascua pastor habebis? ».
« O Melibee, decus vatum, quoque nomen in auras
fluxit, et insomnem vix Mopsum Musa peregit »,
retuleram, cum sic dedit indignatio vocem:
« Quantos balatus colles et prata sonabunt,
si viridante coma fidibus peana ciebo!
Sed timean saltus et rura ignara deorum.
Nonne triumphales melius pexare capillos
et patrio, redeam si quando, abscondere canos
fronde sub inserta solitum flavescere Sarno? »
Ille: « Quis hoc dubitet? propter quod respice tempus,
Tityre, quam velox; nam iam senuere capelle
quas concepturis dedimus nos matribus hircos ».
Tunc ego: « Cum mundi circumflua corpora cantu
astricoleque meo, velut infera regna, patebunt,
devincire caput hedere lauroque iuvabit:
concedat Mopsus ». « Mopsus » tunc ille « quid? » inquit.
« Comica nonne vides ipsum reprehendere verba,
tum quia femineo resonant ut trita labello,
tum quia Castalias pudet acceptare sorores? »
ipse ego respondi, versus iterumque relegi,
Mopse, tuos. Tunc ille humeros contraxit et « Ergo
quid faciemus » ait « Mopsum revocare volentes? »
« Est mecum quam noscis ovis gratissima » dixi
« ubera vix que ferre potest, tam lactis abundans;
rupe sub ingenti carptas modo ruminat herbas;
nulli iuncta gregi nullis assuetaque caulis,
sponte venire solet, nunquam vi, poscere mulctram.
Hanc ego prestolor manibus mulgere paratis,
hac implebo decem missurus vascula Mopso.
Tu tamen interdum capros meditere petulcos
et duris crustis discas infigere dentes ».
    Talia sub quercu Melibeus et ipse canebam,
parva tabernacla nobis dum farra coquebant.



II

[ Dantes Alagherii Iohanni de Virgilio ]

    Velleribus Colchis prepes detectus Eous
alipedesque alii pulcrum Titana ferebant.
Orbita, qua primum flecti de culmine cepit,
currigerum canthum libratim quemque tenebat;
resque refulgentes, solite superarier umbris,
vincebant umbras et fervere rura sinebant.
Tityrus hoc propter confugit et Alphesibeus
ad silvam, pecudumque suique misertus uterque,
fraxineam silvam tiliis platanisque frequentem.
Et dum silvestri pecudes mixteque capelle
insidunt herbe, dum naribus aera captant,
Tityrus hic, annosus enim, defensus acerna
fronde soporifero gravis incumbebat odori;
nodosoque piri vulso de stirpe bacillo
stabat subnixus, ut diceret, Alphesibeus.
« Quod mentes hominum » fabatur « ad astra ferantur
unde fuere, nove cum corpora nostra subirent,
quod libeat niveis avibus resonare Caistrum
temperie celi letis et valle palustri,
quod pisces coeant pelagi pelagusque relinquant
flumina qua primum Nerei confinia tangunt,
Caucason Hyrcane maculent quod sanguine tigres,
et Libies coluber quod squama verrat arenas,
non miror, nam cuique placent conformia vite,
Tityre, sed Mopso miror, mirantur et omnes
pastores alii mecum Sicula arva tenentes,
arida Ciclopum placeant quod saxa sub Ethna ».
Dixerat, et calidus et gutture tardus anhelo
iam Melibeus adest et vix « En, Tityre, » dixit.
Inrisere senes iuvenilia guttura, quantum
Sergestum e scopulo vulsum risere Sicani.
Tum senior viridi canum de cespite crinem
sustulit et patulis efflanti naribus infit:
« O nimium iuvenis, que te nova causa coegit
pectoreos cursu rapido sic angere folles? »
Ille nichil contra, sed, quam tunc ipse tenebat,
cannea cum tremulis coniuncta est fistula labris,
sibilus hinc simplex avidas non venit ad aures,
verum, ut arundinea puer is pro voce laborat,
mira loquar sed vera tamen, spiravit arundo:
Forte sub inriguos colles, ubi Sarpina Rheno;
et tria si flasset ultra spiramina flata,
centum carminibus tacitos mulcebat agrestes.
Tityrus et secum conceperat Alphesibeus,
Tityron et voces compellant Alphesibei:
« Sic, venerande senex, tu roscida rura Pelori
deserere auderes, antrum Ciclopis iturus? ».
Ille: « Quid hoc dubitas? quid me, carissime tentas? »
« Quid dubito? quid tento? » refert tunc Alphesibeus:
« tibia non sentis quod fit virtute canora
numinis et similis natis de murmure cannis,
murmure pandenti turpissima tempora regis
qui iussu Bromii Pactolida tinxit arenam?
Quod vocet ad litus Ethneo pumice tectum,
fortunate senex, falso ne crede favori,
et Driadum miserere loci pecorumque tuorum.
Te iuga, te saltus nostri, te flumina flebunt
absentem et Nymphe mecum peiora timentes,
et cadet invidia quam nunc habet ipse Pachynus:
nos quoque pastores te cognovisse pigebit.
Fortunate senex, fontes et pabula nota
desertare tuo vivaci nomine nolis ».
« O plus quam media merito pars pectoris huius, »
atque suum tetigit, longevus Tityrus inquit,
« Mopsus amore pari mecum connexus ob illas
que male gliscentem timide fugere Pyreneum,
litora dextra Pado ratus a Rubicone sinistra
me colere, Emilida qua terminat Adria terram,
litoris Ethnei commendat pascua nobis,
nescius in tenera quod nos duo degimus herba
Trinacride montis, quo non fecundius alter
montibus in Siculis pecudes armentaque pavit.
Sed quanquam viridi sint postpondea Pelori
Ethnica saxa solo, Mopsum visurus adirem,
hic grege dimisso, ni te, Polipheme, timerem ».
« Quis Poliphemon » ait « non horreat » Alphesibeus
« assuetum rictus humano sanguine tingui,
tempore iam ex illo quando Galathea relicti
Acidis heu miseri discerpere viscera vidit?
Vix illa evasit: an vis valuisset amoris,
effera dum rabies tanta perferbuit ira?
Quid, quod Achemenides, sociorum cede cruentum
tantum prospiciens, animam vix claudere quivit?
A, mea vita, precor, numquam tam dira voluptas
te premat, ut Rhenus et Nayas illa recludat
hoc illustre caput, cui iam frondator in alta
virgine perpetuas festinat cernere frondes ».
Tityrus arridens et tota mente secundus
verba gregis magni tacitus concepit alumni.
Sed quia tam proni scindebant ethra iugales,
ut rem quamque sua iam multum vinceret umbra,
virgiferi, silvis gelida cum valle relictis,
post pecudes rediere suas, hirteque capelle
inde, velut reduces ad mollia prata, preibant.
    Callidus interea iuxta latitavit Iollas,
omnia qui didicit, qui retulit omnia nobis:
ille quidem nobis; et nos tibi, Mopse, poymus.

EDIZIONE DI RIFERIMENTO: "Opere di Dante Alighieri", a cura di Fredi Chiappelli, Ugo Mursia editore, Milano, 1978







eXTReMe Tracker
        Dante Alighieri - Opera Omnia  -  a cura de ilVignettificio  -  Privacy & cookie

w3c xhtml validation w3c css validation