C. IULI CAESARIS
1. Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae,
aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli
appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus
inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis
Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae,
propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt,
minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad
effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui
trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt.
Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod
fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus
eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt.
[Eorum una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.]
2. Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus
Orgetorix. Is M. Messala, [et P.] M. Pisone
consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et
civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis
exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent,
totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius iis persuasit,
quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte
flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis
dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos
et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam
nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus
late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua
ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur.
Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis
angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia
passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.
3. His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates suscipit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante habuerit; itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet eique filiam suam in matrimonium dat. Perfacile factu esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset: non esse dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat. Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant.
4. Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetoricem ex vinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat, ut igni cremaretur. Die constituta causae dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad hominum milia decem, undique coegit, et omnes clientes obaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos ne causam diceret se eripuit. Cum civitas ob eam rem incitata armis ius suum exequi conaretur multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est; neque abest suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.
5. Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt; frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.
6. Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire
possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter
montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons
autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent;
alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius,
propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati
erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis vado transitur.
Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus
Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet.
Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum
Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos
ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem
dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies
erat a. d. V Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio
consulibus.
7. Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provincia nostram iter
facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest
itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam
pervenit. Provinciae toti quam maximum potest militum numerum
imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem, qui erat
ad Genavam, iubet rescindi. Ubi de eius aventu Helvetii
certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis,
cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant,
qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam
facere, propterea quod aliud iter haberent nullum: rogare ut
eius voluntate id sibi facere liceat. Caesar, quod memoria
tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis
pulsum et sub iugum missum, concedendum non putabat; neque homines
inimico animo, data facultate per provinciam itineris faciundi,
temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat. Tamen, ut
spatium intercedere posset dum milites quos imperaverat convenirent,
legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum: si quid
vellent, ad Idus Apriles reverterentur.
8. Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex provincia
convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem
Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum decem
novem murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit.
Eo opere perfecto praesidia disponit, castella communit, quo facilius,
si se invito transire conentur, prohibere possit. Ubi ea dies
quam constituerat cum legatis venit et legati ad eum reverterunt, negat
se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare
et, si vim lacere conentur, prohibiturum ostendit. Helvetii
ea spe deiecti navibus iunctis ratibusque compluribus factis, alii
vadis Rhodani, qua minima altitudo fluminis erat, non numquam interdiu,
saepius noctu si perrumpere possent conati, operis munitione et militum
concursu et telis repulsi, hoc conatu destiterunt.
9. Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter angustias ire non poterant. His cum sua sponte persuadere non possent, legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo deprecatore a Sequanis impetrarent. Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat, et cupiditate regni adductus novis rebus studebat et quam plurimas civitates suo beneficio habere obstrictas volebat. Itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent perficit: Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio et iniuria transeant.
10. Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et
Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium
finibus absunt, quae civitas est in provincia. Id si fieret,
intellegebat magno cum periculo provinciae futurum ut homines
bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus maximeque
frumentariis finitimos haberet. Ob eas causas ei munitioni
quam fecerat T. Labienum legatum praeficit; ipse in Italiam magnis
itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae
circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iter in
ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire
contendit. Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis
superioribus occupatis itinere exercitum prohibere conantur.
Compluribus his proeliis pulsis ab Ocelo, quod est oppidum citerioris
provinciae extremum, in fines Vocontiorum ulterioris provinciae die
septimo pervenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in
Segusiavos exercitum ducit. Hi sunt extra provinciam trans
Rhodanum primi.
11. Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias
traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros
populabantur. Haedui, cum se suaque ab iis defendere non
possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: ita se
omni tempore de populo Romano meritos esse ut paene in conspectu
exercitus nostri agri vastari, liberi eorum in servitutem abduci,
oppida expugnari non debuerint. Eodem tempore Haedui Ambarri,
necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese
depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostium
prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos
possessionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant
sibi praeter agri solum nihil esse reliqui. Quibus rebus
adductus Caesar non expectandum sibi statuit dum, omnibus, fortunis
sociorum consumptis, in Santonos Helvetii pervenirent.
12. Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum
influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat
iudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis
transibant. Ubi per exploratores Caesar certior factus est
tres iam partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse, quartam vero
partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum
legionibus tribus e castris profectus ad eam partem pervenit quae
nondum flumen transierat. Eos impeditos et inopinantes
adgressus magnam partem eorum concidit; reliqui sese fugae mandarunt
atque in proximas silvas abdiderunt. Is pagus appellabatur
Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa
est. Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum
memoria L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum
miserat. Ita sive casu sive consilio deorum immortalium quae
pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat,
ea princeps poenam persolvit. Qua in re Caesar non solum
publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L.
Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo Cassium
interfecerant.
13. Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset, pontem in Arari faciendum curat atque ita exercitum traducit. Helvetii repentino eius adventu commoti cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt; cuius legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat. Is ita cum Caesare egit: si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi futuros Helvetios ubi eos Caesar constituisset atque esse voluisset; sin bello persequi perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum. Quod improviso unum pagum adortus esset, cum ii qui flumen transissent suis auxilium ferre non possent, ne ob eam rem aut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos despiceret. Se ita a patribus maioribusque suis didicisse, ut magis virtute contenderent quam dolo aut insidiis niterentur. Quare ne committeret ut is locus ubi constitissent ex calamitate populi Romani et internecione exercitus nomen caperet aut memoriam proderet.
14. His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res quas legati Helvetii commemorassent memoria teneret, atque eo gravius ferre quo minus merito populi Romani accidissent; qui si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod neque commissum a se intellegeret quare timeret neque sine causa timendum putaret. Quod si veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum, quod eo invito iter per provinciam per vim temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas vexassent, memoriam deponere posse? Quod sua victoria tam insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias tulisse admirarentur, eodem pertinere. Consuesse enim deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere. Cum ea ita sint, tamen, si obsides ab iis sibi dentur, uti ea quae polliceantur facturos intellegat, et si Haeduis de iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus satis faciunt, sese cum iis pacem esse facturum. Divico respondit: ita Helvetios a maioribus suis institutos esse uti obsides accipere, non dare, consuerint; eius rem populum Romanum esse testem. Hoc responso dato discessit.
15. Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar
equitatumque omnem, ad numerum quattuor milium, quem ex omni provincia
et Haeduis atque eorum sociis coactum habebat, praemittit, qui videant
quas in partes hostes iter faciant. Qui cupidius novissimum
agmen insecuti alieno loco cum equitatu Helvetiorum proelium
committunt; et pauci de nostris cadunt. Quo proelio sublati Helvetii,
quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant,
audacius subsistere non numquam et novissimo agmine proelio nostros
lacessere coeperunt. Caesar suos a proelio continebat, ac
satis habebat in praesentia hostem rapinis, pabulationibus
populationibusque prohibere. Ita dies circiter quindecim iter
fecerunt uti inter novissimum hostium agmen et nostrum primum non
amplius quinis aut senis milibus passuum interesset.
16. Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice
polliciti, flagitare. Nam propter frigora [quod Gallia sub
septentrionibus, ut ante dictum est, posita est,] non modo frumenta in
agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia
suppetebat; eo autem frumento quod flumine Arari navibus subvexerat
propterea uti minus poterat quod iter ab Arari Helvetii averterant, a
quibus discedere nolebat. Diem ex die ducere
Haedui: conferri, comportari, adesse dicere. Ubi se
diutius duci intellexit et diem instare quo die frumentum militibus
metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in
castris habebat, in his Diviciaco et Lisco, qui summo magistratui
praeerat, quem vergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et
vitae necisque in suos habet potestatem, graviter eos accusat, quod,
cum neque emi neque ex agris sumi possit, tam necessario tempore, tam
propinquis hostibus ab iis non sublevetur, praesertim cum magna ex
parte eorum precibus adductus bellum susceperit; multo etiam gravius
quod sit destitutus queritur.
17. Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus quod antea tacuerat
proponit: esse non nullos, quorum auctoritas apud plebem
plurimum valeat, qui privatim plus possint quam ipsi
magistratus. Hos seditiosa atque improba oratione
multitudinem deterrere, ne frumentum conferant quod debeant:
praestare, si iam principatum Galliae obtinere non possint, Gallorum
quam Romanorum imperia perferre, neque dubitare [debeant] quin, si
Helvetios superaverint Romani, una cum reliqua Gallia Haeduis
libertatem sint erepturi. Ab isdem nostra consilia quaeque in
castris gerantur hostibus enuntiari; hos a se coerceri non
posse. Quin etiam, quod necessariam rem coactus Caesari
enuntiarit, intellegere sese quanto id cum periculo fecerit, et ob eam
causam quam diu potuerit tacuisse.
18. Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Diviciaci fratrem, designari
sentiebat, sed, quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat,
celeriter concilium dimittit, Liscum retinet. Quaerit ex solo
ea quae in conventu dixerat. Dicit liberius atque
audacius. Eadem secreto ab aliis quaerit; reperit esse
vera: ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem
propter liberalitatem gratia, cupidum rerum novarum. Complures annos
portoria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio redempta
habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat
nemo. His rebus et suam rem familiarem auxisse et facultates
ad largiendum magnas comparasse; magnum umerum equitatus suo sumptu
semper alere et circum se habere, neque solum domi, sed etiam apud
finitimas civitates largiter posse, atque huius potentiae causa matrem
in Biturigibus homini illic nobilissimo ac potentissimo conlocasse;
ipsum ex Helvetiis uxorem habere, sororum ex matre et propinquas suas
nuptum in alias civitates conlocasse. Favere et cupere
Helvetiis propter eam adfinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem et
Romanos, quod eorum adventu potentia eius deminuta et Diviciacus frater
in antiquum locum gratiae atque honoris sit restitutus. Si
quid accidat Romanis, summam in spem per Helvetios regni obtinendi
venire; imperio populi Romani non modo de regno, sed etiam de ea quam
habeat gratia desperare. Reperiebat etiam in quaerendo
Caesar, quod proelium equestre adversum paucis ante diebus esset
factum, initium eius fugae factum a Dumnorige atque eius equitibus (nam
equitatui, quem auxilio Caesari Haedui miserant, Dumnorix praeerat):
eorum fuga reliquum esse equitatum perterritum.
19. Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimae res accederent, quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset, quod obsides inter eos dandos curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo et civitatis sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a magistratu Haeduorum accusaretur, satis esse causae arbitrabatur quare in eum aut ipse animadverteret aut civitatem animadvertere iuberet. His omnibus rebus unum repugnabat, quod Diviciaci fratris summum in populum Romanum studium, summum in se voluntatem, egregiam fidem, iustitiam, temperantiam cognoverat; nam ne eius supplicio Diviciaci animum offenderet verebatur. Itaque prius quam quicquam conaretur, Diviciacum ad se vocari iubet et, cotidianis interpretibus remotis, per C. Valerium Troucillum, principem Galliae provinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat, cum eo conloquitur; simul commonefacit quae ipso praesente in concilio [Gallorum] de Dumnorige sint dicta, et ostendit quae separatim quisque de eo apud se dixerit. Petit atque hortatur ut sine eius offensione animi vel ipse de eo causa cognita statuat vel civitatem statuere iubeat.
20. Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit ne quid gravius in fratrem statueret: scire se illa esse vera, nec quemquam ex eo plus quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille minimum propter adulescentiam posset, per se crevisset; quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad perniciem suam uteretur. Sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi commoveri. Quod si quid ei a Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum amicitiae apud eum teneret, neminem existimaturum non sua voluntate factum; qua ex re futurum uti totius Galliae animi a se averterentur. Haec cum pluribus verbis flens a Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit; consolatus rogat finem orandi faciat; tanti eius apud se gratiam esse ostendit uti et rei publicae iniuriam et suum dolorem eius voluntati ac precibus condonet. Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet; quae in eo reprehendat ostendit; quae ipse intellegat, quae civitas queratur proponit; monet ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet; praeterita se Diviciaco fratri condonare dicit. Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur scire possit.
21. Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte
consedisse milia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset natura
montis et qualis in circuitu ascensus qui cognoscerent
misit.Renuntiatum est facilem esse. De tertia vigilia T. Labienum,
legatum pro praetore, cum duabus legionibus et iis ducibus qui iter
cognoverant summum iugum montis ascendere iubet; quid sui consilii sit
ostendit. Ipse de quarta vigilia eodem itinere quo hostes
ierant ad eos contendit equitatumque omnem ante se mittit. P.
Considius, qui rei militaris peritissimus habebatur et in exercitu L.
Sullae et postea in M. Crassi fuerat, cum exploratoribus praemittitur.
22. Prima luce, cum summus mons a [Lucio] Labieno teneretur, ipse ab hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset neque, ut postea ex captivis comperit, aut ipsius adventus aut Labieni cognitus esset, Considius equo admisso ad eum accurrit, dicit montem, quem a Labieno occupari voluerit, ab hostibus teneri: id se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse. Caesar suas copias in proximum collem subducit, aciem instruit. Labienus, ut erat ei praeceptum a Caesare ne proelium committeret, nisi ipsius copiae prope hostium castra visae essent, ut undique uno tempore in hostes impetus fieret, monte occupato nostros expectabat proelioque abstinebat. Multo denique die per exploratores Caesar cognovit et montem a suis teneri et Helvetios castra, movisse et Considium timore perterritum quod non vidisset pro viso sibi renuntiavisse. Eo die quo consuerat intervallo hostes sequitur et milia passuum tria ab eorum castris castra ponit.
23. Postridie eius diei, quod omnino biduum supererat, cum exercitui frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Haeduorum longe maximo et copiosissimo, non amplius milibus passuum XVIII aberat, rei frumentariae prospiciendum existimavit; iter ab Helvetiis avertit ac Bibracte ire contendit. Ea res per fugitivos L. Aemilii, decurionis equitum Gallorum, hostibus nuntiatur. Helvetii, seu quod timore perterritos Romanos discedere a se existimarent, eo magis quod pridie superioribus locis occupatis proelium non commisissent, sive eo quod re frumentaria intercludi posse confiderent, commutato consilio atque itinere converso nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt.
24. Postquam id animum advertit, copias suas Caesar in proximum collem
subduxit equitatumque, qui sustineret hostium petum, misit.
Ipse interim in colle medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor
veteranarum; in summo iugo duas legiones quas in Gallia citeriore
proxime conscripserat et omnia auxilia conlocavit, ita ut supra se
totum montem hominibus compleret; impedimenta sarcinasque in unum locum
conterri et eum ab iis qui in superiore acie constiterant muniri
iussit. Helvetii cum omnibus suis carris secuti impedimenta
in unum locum contulerunt; ipsi concertissima acie, reiecto nostro
equitatu, phalange facta sub primam nostram aciem successerunt.
25. Caesar primum suo, deinde omnium ex conspectu remotis equis, ut
aequato omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus suos proelium
commisit. Milites loco superiore pilis missis facile hostium
phalangem perfregerunt. Ea disiecta gladiis destrictis in eos
impetum fecerunt. Gallis magno ad pugnam erat impedimento quod pluribus
eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et conligatis, cum ferrum se
inflexisset, neque evellere neque sinistra impedita satis commode
pugnare poterant, multi ut diu iactato bracchio praeoptarent scutum
manu emittere et nudo corpore pugnare. Tandem vulneribus
defessi et pedem referre et, quod mons suberit circiter mille passuum
<spatio>, eo se recipere coeperunt. Capto monte
et succedentibus nostris, Boi et Tulingi, qui hominum milibus circiter
XV agmen hostium claudebant et novissimis praesidio erant, ex itinere
nostros <ab> latere aperto adgressi circumvenire, et id
conspicati Helvetii, qui in montem sese receperant, rursus instare et
proelium redintegrare coeperunt. Romani conversa signa
bipertito intulerunt: prima et secunda acies, ut victis ac
submotis resisteret, tertia, ut venientes sustineret.
26. Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt. Nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit. Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerunt et e loco superiore in nostros venientes tela coiciebant et non nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant. Diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est. Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt [nullam partem noctis itinere intermisso]; in fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri [triduum morati] eos sequi non potuissent. Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent: qui si iuvissent, se eodem loco quo Helvetios habiturum. Ipse triduo intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit.
27. Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum miserunt. Qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem petissent, atque eos in eo loco quo tum essent suum adventum expectare iussisset, paruerunt. Eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma, servos qui ad eos perfugissent, poposcit. Dum ea conquiruntur et conferuntur, [nocte intermissa] circiter hominum milia VI eius pagi qui Verbigenus appellatur, sive timore perterriti, ne armis traditis supplicio adficerentur, sive spe salutis inducti, quod in tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse existimarent, prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad Rhenum finesque Germanorum contenderunt.
28. Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant his uti
conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit;
reductos in hostium numero habuit; reliquos omnes obsidibus, armis,
perfugis traditis in deditionem accepit. Helvetios, Tulingos,
Latobrigos in fines suos, unde erant profecti, reverti iussit, et, quod
omnibus frugibus amissis domi nihil erat quo famem tolerarent,
Allobrogibus imperavit ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida
vicosque, quos incenderant, restituere iussit. Id ea maxime
ratione fecit, quod noluit eum locum unde Helvetii discesserant vacare,
ne propter bonitatem agrorum Germani, qui trans Rhenum incolunt,
<ex> suis finibus in Helvetiorum fines transirent et
finitimi Galliae provinciae Allobrogibusque essent. Boios
petentibus Haeduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in finibus
suis conlocarent, concessit; quibus illi agros dederunt quosque postea
in parem iuris libertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt.
29. In castris Hevetiorum tabulae repertae sunt litteris Graecis
confectae et ad Caesarem relatae, quibus in tabulis nominatim ratio
confecta erat, qui numerus domo exisset eorum qui arma ferre possent,
et item separatim, <quot> pueri, senes
mulieresque. [Quarum omnium rerum] summa erat capitum
Helvetiorum milium CCLXIII, Tulingorum milium XXXVI, Latobrigorum
XIIII, Rauracorum XXIII, Boiorum XXXII; ex his qui arma ferre possent
ad milia nonaginta duo. Summa omnium fuerunt ad milia
trecenta sexaginta octo. Eorum qui domum redierunt censu
habito, ut Caesar imperaverat, repertus est numerus milium centum et
decem.
30. Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati, principes civitatum, ad Caesarem gratulatum convenerunt: intellegere sese, tametsi pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello repetisset, tamen eam rem non minus ex usu [terrae] Galliae quam populi Romani accidisse, propterea quod eo consilio florentissimis rebus domos suas Helvetii reliquissent uti toti Galliae bellum inferrent imperioque potirentur, locumque domicilio ex magna copia deligerent quem ex omni Gallia oportunissimum ac fructuosissimum iudicassent, reliquasque civitates stipendiarias haberent. Petierunt uti sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere idque Caesaris facere voluntate liceret: sese habere quasdam res quas ex communi consensu ab eo petere vellent. Ea re permissa diem concilio constituerunt et iure iurando ne quis enuntiaret, nisi quibus communi consilio mandatum esset, inter se sanxerunt.
31. Eo concilio dimisso, idem princeps civitatum qui ante fuerant ad
Caesarem reverterunt petieruntque uti sibi secreto in occulto de sua
omniumque salute cum eo agere liceret. Ea re impetrata sese
omnes flentes Caesari ad pedes proiecerunt: non minus se id
contendere et laborare ne ea quae dixissent enuntiarentur quam uti ea
quae vellent impetrarent, propterea quod, si enuntiatum esset, summum
in cruciatum se venturos viderent. Locutus est pro his
Diviciacus Haeduus: Galliae totius lactiones esse duas; harum
alterius principatum tenere Haeduos, alterius Arvernos. Hi
cum tantopere de potentatu inter se multos annos contenderent, factum
esse uti ab Arvernis Sequanisque Germani mercede
arcesserentur. Horum primo circiter milia XV Rhenum
transisse; postea quam agros et cultum et copias Gallorum homines feri
ac barbari adamassent, traductos plures; nunc esse in Gallia ad C et XX
milium numerum. Cum his Haeduos eorumque clientes semel atque
iterum armis contendisse; magnam calamitatem pulsos accepisse, omnem
nobilitatem, omnem senatum, omnem equitatum amisisse. Quibus
proeliis calamitatibusque fractos, qui et sua virtute et populi Romani
hospitio atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent, coactos
esse Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis et iure iurando
civitatem obstringere sese neque obsides repetituros neque auxilium a
populo Romano imploraturos neque recusaturos quo minus perpetuo sub
illorum dicione atque imperio essent. Unum se esse ex omni civitate
Haeduorum qui adduci non potuerit ut iuraret aut liberos suos obsides
daret. Ob eam rem se ex civitate profugisse et Romam ad
senatum venisse auxilium postulatum, quod solus neque iure iurando
neque obsidibus teneretur. Sed peius victoribus Sequanis quam
Haeduis victis accidisse, propterea quod Ariovistus, rex Germanorum, in
eorum finibus consedisset tertiamque partem agri Sequani, qui esset
optimus totius Galliae, occupavisset et nunc de altera parte tertia
Sequanos decedere iuberet, propterea quod paucis mensibus ante Harudum
milia hominum XXIIII ad eum venissent, quibus locus ac sedes
pararentur. Futurum esse paucis annis uti omnes ex Galliae finibus
pellerentur atque omnes Germani Rhenum transirent; neque enim
conferendum esse Gallicum cum Germanorum agro neque hanc consuetudinem
victus cum illa comparandam. Ariovistum autem, ut semel Gallorum copias
proelio vicerit, quod proelium factum sit ad Magetobrigam, superbe et
crudeliter imperare, obsides nobilissimi cuiusque liberos poscere et in
eos omnia exempla cruciatusque edere, si qua res non ad nutum aut ad
voluntatem eius facta sit. Hominem esse barbarum, iracundum,
temerarium: non posse eius imperia, diutius
sustineri. Nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii,
omnibus Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint, ut domo
emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant
fortunamque, quaecumque accidat, experiantur. Haec si
enuntiata Ariovisto sint, non dubitare quin de omnibus obsidibus qui
apud eum sint gravissimum supplicium sumat. Caesarem vel
auctoritate sua atque exercitus vel recenti victoria vel nomine populi
Romani deterrere posse ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur,
Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere.
32. Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant magno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt. Animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri facerent sed tristes capite demisso terram intueri. Eius rei quae causa esset miratus ex ipsis quaesiit. Nihil Sequani respondere, sed in eadem tristitia taciti permanere. Cum ab his saepius quaereret neque ullam omnino vocem exprimere posset, idem Diviacus Haeduus respondit: hoc esse miseriorem et graviorem fortunam Sequanorum quam reliquorum, quod soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorare auderent absentisque Ariovisti crudelitatem, velut si cora adesset, horrerent, propterea quod reliquis tamen fugae facultas daretur, Sequanis vero, qui intra fines suos Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in potestate eius essent, omnes cruciatus essent perferendi.
33. His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavit
pollicitusque est sibi eam rem curae futuram; magnam se habere spem et
beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis
facturum. Hac oratione habita, concilium dimisit. Et secundum
ea multae res eum hortabantur quare sibi eam rem cogitandam et
suscipiendam putaret, in primis quod Haeduos, fratres consanguineosque
saepe numero a senatu appellatos, in servitute atque [in] dicione
videbat Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariovistum ac
Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum
sibi et rei publicae esse arbitrabatur. Paulatim autem
Germanos consuescere Rhenum transire et in Galliam magnam eorum
multitudinem venire populo Romano periculosum videbat, neque sibi
homines feros ac barbaros temperaturos existimabat quin, cum omnem
Galliam occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in
provinciam exirent atque inde in Italiam contenderent [, praesertim cum
Sequanos a provincia nostra Rhodanus divideret]; quibus rebus quam
maturrime occurrendum putabat. Ipse autem Ariovistus tantos
sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur.
34. Quam ob rem placuit ei ut ad Ariovistum legatos mitteret, qui ab eo
postularent uti aliquem locum medium utrisque conloquio
deligeret: velle sese de re publica et summis utriusque rebus
cum eo agere. Ei legationi Ariovistus respondit: si
quid ipsi a Caesare opus esset, sese ad eum venturum fuisse; si quid
ille se velit, illum ad se venire oportere. Praeterea se neque sine
exercitu in eas partes Galliae venire audere quas Caesar possideret,
neque exercitum sine magno commeatu atque molimento in unum locum
contrahere posse. Sibi autem mirum videri quid in sua Gallia,
quam bello vicisset, aut Caesari aut omnino populo Romano negotii
esset.
35. His responsis ad Caesarem relatis, iterum ad eum Caesar legatos cum his mandatis mittit: quoniam tanto suo populique Romani beneficio adtectus, cum in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus esset, hanc sibi populoque Romano gratiam referret ut in conloquium venire invitatus gravaretur neque de communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec esse quae ab eo postularet: primum ne quam multitudinem hominum amplius trans Rhenum in Galliam traduceret; deinde obsides quos haberet ab Haeduis redderet Sequanisque permitteret ut quos illi haberent voluntate eius reddere illis liceret; neve Haeduos iniuria lacesseret neve his sociisque eorum bellum inferret. Si [id] ita fecisset, sibi populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram; si non impetraret, sese, quoniam M. Messala, M. Pisone consulibus senatus censuisset uti quicumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo rei publicae lacere posset, Haeduos ceterosque amicos populi Romani defenderet, se Haeduorum iniurias non neglecturum.
36. Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli ut qui
vicissent iis quos vicissent quem ad modum vellent
imperarent. Item populum Romanum victis non ad alterius
praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare consuesse. Si
ipse populo Romano non praescriberet quem ad modum suo iure uteretur,
non oportere se a populo Romano in suo iure impediri. Haeduos
sibi, quoniam belli fortunam temptassent et armis congressi ac superati
essent, stipendiarios esse factos. Magnam Caesarem iniuriam
facere, qui suo adventu vectigalia sibi deteriora faceret.
Haeduis se obsides redditurum non esse neque his neque eorum sociis
iniuria bellum inlaturum, si in eo manerent quod convenisset
stipendiumque quotannis penderent; si id non fecissent, longe iis
fraternum nomen populi Romani afuturum. Quod sibi Caesar
denuntiaret se Haeduorum iniurias non neglecturum, neminem secum sine
sua pernicie contendisse. Cum vellet, congrederetur:
intellecturum quid invicti Germani, exercitatissimi in armis, qui inter
annos XIIII tectum non subissent, virtute possent.
37. Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur et legati ab
Haeduis et a Treveris veniebant: Haedui questum quod Harudes,
qui nuper in Galliam transportati essent, fines eorum
popularentur: sese ne obsidibus quidem datis pacem Ariovisti
redimere potuisse; Treveri autem, pagos centum Sueborum ad ripas Rheni
consedisse, qui Rhemum transire conarentur; his praeesse Nasuam et
Cimberium fratres. Quibus rebus Caesar vehementer commotus
maturandum sibi existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum veteribus
copiis Ariovisti sese coniunxisset, minus facile resisti posset.
Itaque re frumentaria quam celerrime potuit comparata magnis
itineribus ad Ariovistum contendit.
38. Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei Ariovistum cum suis
omnibus copiis ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum maximum
Sequanorum, contendere [triduique viam a suis finibus
processisse]. Id ne accideret, magnopere sibi praecavendum
Caesar existimabat. Namque omnium rerum quae ad bellum usui
erant summa erat in eo oppido facultas, idque natura loci sic
muniebatur ut magnam ad ducendum bellum daret facultatem, propterea
quod flumen [alduas] Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum
cingit, reliquum spatium, quod est non amplius pedum MDC, qua flumen
intermittit, mons continet magna altitudine, ita ut radices eius montis
ex utraque parte ripae fluminis contingant, hunc murus circumdatus
arcem efficit et cum oppido coniungit. Huc Caesar magnis
nocturnis diurnisque itineribus contendit occupatoque oppido ibi
praesidium conlocat.
39. Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa
moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum,
qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque
exercitatione in armis esse praedicabant (saepe numero sese cum his
congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre
potuisse), tantus subito timor omnem exercitum occupavit ut non
mediocriter omnium mentes animosque perturbaret. Hic primum
ortus est a tribunis militum, praefectis, reliquisque qui ex urbe
amicitiae causa Caesarem secuti non magnum in re militari usum
habebant: quorum alius alia causa inlata, quam sibi ad
proficiscendum necessariam esse diceret, petebat ut eius voluntate
discedere liceret; non nulli pudore adducti, ut timoris suspicionem
vitarent, remanebant. Hi neque vultum fingere neque interdum
lacrimas tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum
fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum
miserabantur. Vulgo totis castris testamenta
obsignabantur. Horum vocibus ac timore paulatim etiam ii qui
magnum in castris usum habebant, milites centurionesque quique
equitatui praeerant, perturbabantur. Qui se ex his minus
timidos existimari volebant, non se hostem vereri, sed angustias
itineris et magnitudinem silvarum quae intercederent inter ipsos atque
Ariovistum, aut rem frumentariam, ut satis commode supportari posset,
timere dicebant. Non nulli etiam Caesari nuntiabant, cum
castra moveri ac signa ferri iussisset, non fore dicto audientes
milites neque propter timorem signa laturos.
40. Haec cum animadvertisset, convocato consilio omniumque ordinum ad
id consilium adhibitis centurionibus, vehementer eos
incusavit: primum, quod aut quam in partem aut quo consilio
ducerentur sibi quaerendum aut cogitandum putarent.
Ariovistum se consule cupidissime populi Romani amicitiam adpetisse;
cur hunc tam temere quisquam ab officio discessurum
iudicaret? Sibi quidem persuaderi cognitis suis poslulatis
atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi
Romani gratiam epudiaturum. Quod si furore atque amentia
impulsum bellum intulisset, quid tandem vererentur? Aut cur
de sua virtute aut de ipsius diligentia desperarent? Factum
eius hostis periculum patrum nostrorum emoria Cimbris et Teutonis a C.
Mario pulsis non minorem laudem exercitus quam ipse imperator meritus
videbatur; factum etiam nuper in Italia servili tumultu, quos tamen
aliquid usus ac disciplina, quam a nobis accepissent,
sublevarint. Ex quo iudicari posse quantum haberet in se boni
constantia, propterea quod quos aliquam diu inermes sine causa
timuissent hos postea armatos ac victores superassent.
Denique hos esse eosdem Germanos quibuscum saepe numero Helvetii
congressi non solum in suis sed etiam in illorum finibus plerumque
superarint, qui tamen pares esse nostro exercitui non
potuerint. Si quos adversum proelium et fuga Gallorum
commoveret, hos, si quaererent, reperire posse diuturnitate belli
defatigatis Gallis Ariovistum, cum multos menses castris se ac
paludibus tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantes iam de
pugna et dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam
virtute vicisse. Cui rationi contra homines barbaros atque imperitos
locus fuisset, hac ne ipsum quidem sperare nostros exercitus capi
posse. Qui suum timorem in rei frumentariae simulationem
angustiasque itineris conferrent, facere arroganter, cum aut de officio
imperatoris desperare aut praescribere viderentur. Haec sibi
esse curae; frumentum Sequanos, Leucos, Lingones subministrare, iamque
esse in agris frumenta matura; de itinere ipsos brevi tempore
iudicaturos. Quod non fore dicto audientes neque signa laturi
dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque
exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse
aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam. Suam
innocentiam perpetua vita, felicitatem Helvetiorum bello esse
perspectam. Itaque se quod in longiorem diem conlaturus
fuisset repraesentaturum et proxima nocte de quarta, vigilia castra
moturum, ut quam primum intellegere posset utrum apud eos pudor atque
officium an timor plus valeret. Quod si praeterea nemo
sequatur, tamen se cum sola decima legione iturum, de qua non dubitet,
sibique eam praetoriam cohortem futuram. Huic legioni Caesar
et indulserat praecipue et propter virtutem confidebat maxime.
41. Hac oratione habita mirum in modum conversae sunt omnium mentes summaque alacritas et cupiditas belli gerendi innata est, princepsque decima legio per tribunos militum ei gratias egit quod de se optimum iudicium fecisset, seque esse ad bellum gerendum paratissimam confirmavit. Deinde reliquae legiones cum tribunis militum et primorum ordinum centurionibus egerunt uti Caesari satis facerent: se neque umquam dubitasse neque timuisse neque de summa belli suum iudicium sed imperatoris esse existimavisse. Eorum satisfactione accepta et itinere exquisito per Diviciacum, quod ex Gallis ei maximam fidem habebat, ut milium amplius quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret, de quarta vigilia, ut dixerat, profectus est. Septimo die, cum iter non intermitteret, ab exploratoribus certior factus est Ariovisti copias a nostris milia passuum IIII et XX abesse.
42. Cognito Caesaris adventu Ariovistus legatos ad eum
mittit: quod antea de conloquio postulasset, id per
se fieri licere, quoniam propius accessisset seque id sine
periculo facere posse existimaret. Non
respuit condicionem Caesar iamque eum ad sanitatem reverti
arbitrabatur, cum id quod antea petenti denegasset ultro
polliceretur, magnamque in spem veniebat pro suis tantis
populique Romani in eum beneficiis cognitis suis postulatis
fore uti pertinacia desisteret. Dies conloquio dictus est
ex eo die quintus. Interim saepe cum legati ultro
citroque inter eos mitterentur, Ariovistus postulavit ne quem
peditem ad conloquium Caesar adduceret: vereri se ne
per insidias ab eo circumveniretur; uterque cum equitatu
veniret: alia ratione sese non esse venturum.
Caesar, quod neque conloquium interposita causa tolli volebat
neque salutem suam Gallorum equitatui committere audebat,
commodissimum esse statuit omnibus equis Gallis equitibus
detractis eo legionarios milites legionis decimae, cui quam
maxime confidebat, imponere, ut praesidium quam amicissimum, si
quid opus facto esset, haberet. Quod cum fieret, non
inridicule quidam ex militibus decimae legionis
dixit: plus quam pollicitus esset Caesarem
facere; pollicitum se in cohortis praetoriae loco
decimam legionem habiturum ad equum rescribere.
43. Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis
grandis. Hic locus aequum fere spatium a castris
Ariovisti et Caesaris aberat. Eo, ut erat dictum, ad
conloquium venerunt. Legionem Caesar, quam
equis devexerat, passibus CC ab eo tumulo
constituit. Item equites Ariovisti pari intervallo
constiterunt. Ariovistus ex equis ut conloquerentur
et praeter se denos ad conloquium adducerent
postulavit. Ubi eo ventum est, Caesar initio
orationis sua senatusque in eum beneficia commemoravit,
quod rex appellatus esset a senatu, quod amicus, quod munera
amplissime missa; quam rem et paucis contigisse et pro magnis
hominum officiis consuesse tribui docebat; illum, cum neque
aditum neque causam postulandi iustam haberet, beneficio ac
liberalitate sua ac senatus ea praemia consecutum. Docebat
etiam quam veteres quamque iustae causae necessitudinis ipsis
cum Haeduis intercederent, quae senatus consulta quotiens
quamque honorifica in eos facta essent, ut omni tempore totius
Galliae principatum Haedui tenuissent, prius etiam quam
nostram amicitiam adpetissent. Populi Romani hanc
esse consuetudinem, ut socios atque amicos non modo sui
nihil deperdere, sed gratia, dignitate, honore auctiores velit
esse; quod vero ad amicitiam populi Romani attulissent, id iis
eripi quis pati posset? Postulavit deinde eadem quae legatis
in mandatis dederat: ne aut Haeduis aut eorum sociis
bellum inferret, obsides redderet, si nullam partem Germanorum
domum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum
transire pateretur.
44. Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis
virtutibus multa praedicavit: transisse Rhenum sese
non sua sponte, sed rogatum et arcessitum a Gallis; non sine
magna spe magnisque praemiis domum propinquosque reliquisse;
sedes habere in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum
voluntate datos; stipendium capere iure belli, quod victores
victis imponere consuerint. Non sese Gallis sed Gallos
sibi bellum intulisse: omnes Galliae civitates ad se
oppugnandum venisse ac contra se castra habuisse; eas omnes
copias a se uno proelio pulsas ac superatas esse. Si
iterum experiri velint, se iterum paratum esse decertare; si
pace uti velint, iniquum esse de stipendio recusare, quod sua
voluntate ad id tempus pependerint. Amicitiam populi Romani
sibi ornamento et praesidio, non detrimento esse oportere,
atque se hac spe petisse. Si per populum Romanum
stipendium remittatur et dediticii subtrahantur, non minus
libenter sese recusaturum populi Romani amicitiam quam ad
petierit. Quod multitudinem Germanorum in Galliam traducat,
id se sui muniendi, non Galliae oppugnandae causa facere; eius
rei testimonium esse quod nisi rogatus non venerit et quod
bellum non intulerit sed defenderit. Se prius in
Galliam venisse quam populum Romanum. Numquam ante
hoc tempus exercitum populi Romani Galliae provinciae
finibus egressum. Quid sibi vellet? Cur in
suas possessiones veniret? Provinciam suam hanc esse Galliam,
sicut illam nostram. Ut ipsi concedi non oporteret,
si in nostros fines impetum faceret, sic item nos
esse iniquos, quod in suo iure se interpellaremus.
Quod fratres a senatu Haeduos appellatos diceret, non se tam
barbarum neque tam imperitum esse rerum ut non sciret neque
bello Allobrogum proximo Haeduos Romanis auxilium tulisse
neque ipsos in iis contentionibus quas Haedui secum et cum
Sequanis habuissent auxilio populi Romani usos esse. Debere
se suspicari simulata Caesarem amicitia, quod exercitum in
Gallia habeat, sui opprimendi causa habere. Qui nisi
decedat atque exercitum deducat ex his regionibus, sese illum
non pro amico sed pro hoste habiturum. Quod si
eum interfecerit, multis sese nobilibus principibusque populi
Romani gratum esse facturum (id se ab ipsis per eorum nuntios
compertum habere), quorum omnium gratiam atque amicitiam eius
morte redimere posset. Quod si decessisset et
liberam possessionem Galliae sibi tradidisset, magno se illum
praemio remuneraturum et quaecumque bella geri vellet sine ullo
eius labore et periculo confecturum.
45. Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio
desistere non posset: neque suam neque populi Romani
consuetudinem pati ut optime meritos socios desereret, neque
se iudicare Galliam potius esse Ariovisti quam populi
Romani. Bello superatos esse Arvernos et Rutenos a Q.
Fabio Maximo, quibus populus Romanus ignovisset
neque in provinciam redegisset neque stipendium
posuisset. Quod si antiquissimum quodque tempus
spectari oporteret, populi Romani iustissimum esse in Gallia
imperium; si iudicium senatus observari oporteret, liberam
debere esse Galliam, quam bello victam suis legibus uti
voluisset.
46. Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros coicere. Caesar loquendi finem fecit seque ad suos recepit suisque imperavit ne quod omnino telum in hostes reicerent. Nam etsi sine ullo periculo legionis delectae cum equitatu proelium fore videbat, tamen committendum non putabat ut, pulsis hostibus, dici posset eos ab se per fidem in conloquio circumventos. Postea quam in vulgus militum elatum est qua arrogantia in conloquio Ariovistus usus omni Gallia Romanis interdixisset, impetumque in nostros eius equites fecissent, eaque res conloquium ut diremisset, multo maior alacritas studiumque pugnandi maius exercitui iniectum est.
47. Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit: velle se de iis rebus quae inter eos egi coeptae neque perfectae essent agere cum eo: uti aut iterum conloquio diem constitueret aut, si id minus vellet, ex suis legatis aliquem ad se mitteret. Conloquendi Caesari causa visa non est, et eo magis quod pridie eius diei Germani retineri non potuerant quin tela in nostros coicerent. Legatum ex suis sese magno cum periculo ad eum missurum et hominibus feris obiecturum existimabat. Commodissimum visum est C. Valerium Procillum, C. Valerii Caburi filium, summa virtute et humanitate adulescentem, cuius pater a C. Valerio Flacco civitate donatus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, qua multa iam Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi Germanis causa non esset, ad eum mittere, et una M. Metium, qui hospitio Ariovisti utebatur. His mandavit quae diceret Ariovistus cognogcerent et ad se referrent. Quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset, exercitu suo praesente conclamavit: quid ad se venirent? An speculandi causa? Conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit.
48. Eodem die castra promovit et milibus passuum sex a Caesaris castris sub monte consedit. Postridie eius diei praeter castra Caesaris suas copias traduxit et milibus passuum duobus ultra eum castra fecit eo consilio uti frumento commeatuque qui ex Sequanis et Haeduis supportaretur Caesarem intercluderet. Ex eo die dies continuos V Caesar pro castris suas copias produxit et aciem instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio contendere, ei potestas non deesset. Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris continuit, equestri proelio cotidie contendit. Genus hoc erat pugnae, quo se Germani exercuerant: equitum milia erant sex, totidem numero pedites velocissimi ac fortissimi, quos ex omni copia singuli singulos suae salutis causa delegerant: cum his in proeliis versabantur, ad eos se equites recipiebant; hi, si quid erat durius, concurrebant, si qui graviore vulnere accepto equo deciderat, circumsistebant; si quo erat longius prodeundum aut celerius recipiendum, tanta erat horum exercitatione celeritas ut iubis sublevati equorum cursum adaequarent.
49. Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne diutius
commeatu prohiberetur, ultra eum locum, quo in loco Germani
consederant, circiter passus DC ab his, castris idoneum locum
delegit acieque triplici instructa ad eum locum
venit. Primam et secundam aciem in armis esse,
tertiam castra munire iussit. Is locus ab hoste
circiter passus DC, uti dictum est, aberat. Eo circiter
hominum XVI milia expedita cum omni equitatu Ariovistus misit,
quae copiae nostros terrerent et munitione prohiberent. Nihilo
setius Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem
propulsare, tertiam opus perficere iussit. Munitis
castris duas ibi legiones reliquit et partem auxiliorum,
quattuor reliquas legiones in castra maiora reduxit.
50. Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque copias suas eduxit paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit hostibusque pugnandi potestatem fecit. Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem exercitum in castra reduxit. Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra minora oppugnaret, misit. Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est. Solis occasu suas copias Ariovistus multis et inlatis et acceptis vulneribus in castra reduxit. Cum ex captivis quaereret Caesar quam ob rem Ariovistus proelio non decertaret, hanc reperiebat causam, quod apud Germanos ea consuetudo esset ut matres familiae eorum sortibus et vaticinationibus declararent utrum proelium committi ex usu esset necne; eas ita dicere: non esse fas Germanos superare, si ante novam lunam proelio contendissent.
51. Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod satis esse visum est reliquit, alarios omnes in conspectu hostium pro castris minoribus constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro hostium numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur; ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium accessit. Tum demum necessario Germani suas copias castris eduxerunt generatimque constituerunt paribus intervallis, Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suebos, omnemque aciem suam raedis et carris circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur. Eo mulieres imposuerunt, quae ad proelium proficiscentes milites passis manibus flentes implorabant ne se in servitutem Romanis traderent.
52. Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit, uti eos testes suae quisque virtutis haberet; ipse a dextro cornu, quod eam partem minime firmam hostium esse animadverterat, proelium commisit. Ita nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt itaque hostes repente celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coiciendi non daretur. Relictis pilis comminus gladiis pugnatum est. At Germani celeriter ex consuetudine sua phalange facta impetus gladiorum exceperunt. Reperti sunt complures nostri qui in phalanga insilirent et scuta manibus revellerent et desuper vulnerarent. Cum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam coniecta esset, a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem premebant. Id cum animadvertisset P. Crassus adulescens, qui equitatui praeerat, quod expeditior erat quam ii qui inter aciem versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit.
53. Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt
nec prius fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia
passuum ex eo loco circiter L pervenerunt. Ibi
perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut
lintribus inventis sibi salutem reppererunt. In his
fuit Ariovistus, qui naviculam deligatam ad ripam nactus ea
profugit; reliquos omnes consecuti equites nostri
interfecerunt. Duae fuerunt Ariovisti uxores, una
Sueba natione, quam domo secum eduxerat, altera Norica,
regis Voccionis soror, quam in Gallia duxerat a fratre
missam: utraque in ea fuga periit; duae
filiae: harum altera occisa, altera capta est.
C. Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga trinis catenis
vinctus traheretur, in ipsum Caesarem hostes equitatu
insequentem incidit. Quae quidem res Caesari non
minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit, quod hominem
honestissimum provinciae Galliae, suum familiarem et
hospitem, ereptum ex manibus hostium sibi restitutum videbat
neque eius calamitate de tanta voluptate et gratulatione
quicquam fortuna deminuerat. Is se praesente de se
ter sortibus consultum dicebat, utrum igni statim necaretur an
in aliud tempus reservaretur: sortium beneficio se
esse incolumem. Item M. Metius repertus et
ad eum reductus est.
54. Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt; quos ubi qui proximi Rhenum incolunt perterritos senserunt, insecuti magnum ex iis numerum occiderunt. Caesar una aestate duobus maximis bellis confectis maturius paulo quam tempus anni postulabat in hiberna in Sequanos exercitum deduxit; hibernis Labienum praeposuit; ipse in citeriorem Galliam ad conventus agendos profectus est.
1. Cum esset Caesar in citeriore Gallia [in hibernis], ita uti supra demonstravimus, crebri ad eum rumores adferebantur litterisque item Labieni certior fiebat omnes Belgas, quam tertiam esse Galliae partem dixeramus, contra populum Romanum coniurare obsidesque inter se dare. Coniurandi has esse causas: primum quod vererentur ne, omni pacata Gallia, ad eos exercitus noster adduceretur; deinde quod ab non nullis Gallis sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diutius in Gallia versari noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare atque inveterascere in Gallia moleste ferebant, partim qui mobilitate et levitate animi novis imperiis studebant; ab non nullis etiam quod in Gallia a potentioribus atque iis qui ad conducendos homines facultates habebant vulgo regna occupabantur; qui minus facile eam rem imperio nostro consequi poterant.
2. His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in
citeriore Gallia novas conscripsit et inita aestate in
ulteriorem Galliam qui deduceret Q. Pedium legatum
misit. Ipse, cum primum pabuli copia esse inciperet,
ad exercitum venit. Dat negotium Senonibus reliquisque
Gallis qui finitimi Belgis erant uti ea quae apud eos gerantur
cognoscant seque de his rebus certiorem faciant. Hi
constanter omnes nuntiaverunt manus cogi, exercitum in unum
locum conduci. Tum vero dubitandum non existimavit
quin ad eos proficisceretur. Re frumentaria provisa
castra movet diebusque circiter XV ad fines Belgarum pervenit.
3. Eo cum de improviso celeriusque omnium opinione venisset, Remi,
qui proximi Galliae ex Belgis sunt, ad eum legatos Iccium et
Andebrogium, primos civitatis, miserunt, qui dicerent se
suaque omnia in fidem atque potestatem populi Romani
permittere, neque se cum reliquis Belgis consensisse neque
contra populum Romanum coniurasse, paratosque esse et obsides
dare et imperata facere et oppidis recipere et frumento
ceterisque rebus iuvare; reliquos omnes Belgas in armis esse,
Germanosque qui cis Rhenum incolant sese cum his coniunxisse,
tantumque esse eorum omnium furorem ut ne Suessiones quidem,
fratres consanguineosque suos, qui eodem iure et isdem legibus
utantur, unum imperium unumque magistratum cum ipsis habeant,
deterrere potuelint quin cum iis consentirent.
4. Cum ab iis quaereret quae civitates quantaeque in armis essent et quid in bello possent, sic reperiebat: plerosque Belgos esse ortos a Germanis Rhenumque antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse Gallosque qui ea loca incolerent expulisse, solosque esse qui, patrum nostrorum memoria omni Gallia vexata, Teutonos Cimbrosque intra suos fines ingredi prohibuerint; qua ex re fieri uti earum rerum memoria magnam sibi auctoritatem Illagnosque spiritus in re militari sumerent. De numero eorum omnia se habere explorata Remi dicebant, propterea quod propinquitatibus adfinitatibus quo coniuncti quantam quisque multitudinem in communi Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit cognoverint. Plurimum inter eos Bellovacos et virtute et auctoritate et hominum numero valere: hos posse conficere armata milia centum, pollicitos ex eo numero electa milia sexaginta totiusque belli imperium sibi postulare. Suessiones suos esse finitimos; fines latissimos teracissimosque agros possidere. Apud eos fuisse regem nostra etiam memoria Diviciacum, totius Galliae potentissimum, qui cum magnae partis harum regionum, tum etiam Britanniae imperium obtinuerit; nunc esse regem Galbam: ad hunc propter iustitiam prudentiamque summam totius belli omnium voluntate deferri; oppida habere numero XII, polliceri milia armata L; totidem Nervios, qui maxime feri inter ipsos habeantur longissimeque absint; XV milia Atrebates, Ambianos X milia, Morinos XXV milia, Menapios VII milia, Caletos X milia, Veliocasses et Viromanduos totidem, Atuatucos XVIIII milia; Condrusos, Eburones, Caerosos, Paemanos, qui uno nomine Germani appellantur, arbitrari ad XL milia.
5. Caesar Remos cohortatus liberaliterque oratione prosecutus
omnem senatum ad se convenire principumque liberos obsides ad
se adduci iussit. Quae omnia ab his diligenter ad diem facta
sunt. Ipse Diviciacum Haeduum magnopere cohortatus
docet quanto opere rei publicae comnlunisque salutis intersit
manus hostium distineri, ne cum tanta multitudine uno
tempore confligendum sit. Id fieri posse, si suas
copias Haedui in fines Bellovacorum introduxerint et eorum
agros populari coeperint. His
<datis> mandatis eum a se dimittit.
Postquam omnes Belgarum copias in unum locum coactas ad se
venire vidit neque iam longe abesse ab iis quos
miserat exploratoribus et ab Remis cognovit, flumen Axonam,
quod est in extremis Remorum finibus, exercitum traducere
maturavit atque ibi castra posuit. Quae res et latus ullum
castrorum ripis fluminis muniebat et post eum quae erant tuta
ab hostibus reddebat et commeatus ab Remis
reliquisque civitatibus ut sine periculo ad eum portari
possent efficiebat. In eo flumine pons
erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte
fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus
relinquit; castra in altitudinem pedum XII vallo fossaque
duodeviginti pedum muniri iubet.
6. Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia
passuum 0cto. Id ex itinere magno impetu Belgae
oppugnare coeperunt. Aegre eo die sustentatum
est. Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est
haec: ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus
undique in murum lapides iaci coepti sunt murusque
defensoribus nudatus est, testudine facta portas succedunt
murumque subruunt. Quod tum facile fiebat.
Nam cum tanta multitudo lapides ac tela %coicerent%, in muro
consistendi potestas erat nulli. Cum finem
oppugnandi nox fecisset, Iccius Remus, summa nobilitate et
gratia inter suos, qui tum oppido praeerat, unus ex iis qui
legati de pace ad Caesarem venerant, nuntium ad eum mittit,
nisi subsidium sibi submittatur, sese diutius sustinere non
posse.
7. Eo de media nocte Caesar isdem ducibus usus qui nuntii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit; quorum adventu et Remis cum spe delensionis studium propugnandi accessit et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi discessit. Itaque paulisper apud oppidum morati agrosque Remorum depopulati, omnibus vicis aedificiisque quo adire potuerant incensis, ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et a milibus passuum minus duobus castra posuerunt; quae castra, ut fumo atque ignibus significabatur, amplius milibus passuum VIII latitudinem patebant.
8. Caesar primo et propter multitudinem hostium et propter
eximiam opinionem virtutis proelio supersedere statuit;
cotidie tamen equestribus proeliis quid hostis virtute posset
et quid nostri auderent periclitabatur. Ubi nostros
non esse inferiores intellexit, loco pro castris ad aciem
instruendam natura oportuno atque idoneo, quod is collis ubi
castra posita erant paululum ex planitie editus tantum adversus
in latitudinem patebat quantum loci acies instructa occupare
poterat, atque ex utraque parte lateris deiectus habebat et in
fronte leniter fastigatus paulatim ad planitiem redibat, ab
utroque latere eius collis transversam fossam obduxit circiter
passuum CCCC et ad extremas fossas castella constituit ibique
tormenta conlocavit, ne, cum aciem instruxisset, hostes, quod
tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnantes suos
circumvenire possent. Hoc facto, duabus legionibus
quas proxime conscripserat in castris relictis ut, si quo opus
esset, subsidio duci possent, reliquas VI legiones pro castris
in acie constituit. Hostes item suas copias
ex castris eductas instruxerunt.
9. Palus erat non magna inter nostrum atque hostium
exercitum. Hanc si nostri transirent hostes
expectabant; nostri autem, si ab illis initium transeundi
fieret, ut impeditos adgrederentur parati in armis
erant. Interim proelio equestri inter duas acies
contendebatur. Ubi neutri transeundi initium
faciunt, secundiore equitum proelio nostris Caesar suos in
castra reduxit. Hostes protinus ex eo loco ad flumen
Axonam contenderunt, quod esse post nostra castra demonstratum
est. Ibi vadis repertis partem suarum copiarum
traducere conati sunt eo consilio ut, si possent, castellum,
cui praeerat Q. Titurius legatus, expugnarent pontemque
interscinderent, si minus potuissent, agros
Remorum popularentur, qui magno nobis usui ad bellum gerendum
erant, commeatuque nostros prohiberent.
10. Caesar certior factus ab Titurio onlnem equitatum et levis armaturae Numidas, funditores sagittariosque pontem traducit atque ad eos contendit. Acriter in eo loco pugnatum est. Hostes impeditos nostri in flumine adgressi magnum eorum numerum occiderunt; per eorum corpora reliquos audacissime transire conantes multitudine telorum reppulerunt primosque, qui transierant, equitatu circumventos interfecerunt. Hostes, ubi et de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt neque nostros in locum iniquiorum progredi pugnandi causa viderunt atque ipsos res frumentaria deficere coepit, concilio convocato constituerunt optimum esse domum suam quemque reverti, et quorum in fines primum Romani exercitum introduxissent, ad eos defendendos undique convenirent, ut potius in suis quam in alienis finibus decertarent et domesticis copiis rei frumentariae uterentur. Ad eam sententiam cum reliquis causis haec quoque ratio eos deduxit, quod Diviciacum atque Haeduos finibus Bellovacorum adpropinquare cognoverant. His persuaderi ut diutius morarentur neque suis auxilium terrent non poterat.
11. Ea re constituta, secunda vigilia magno cum, strepitu ac tumultu castris egressi nullo certo ordine neque imperio, cum sibi quisque primum itineris locum peteret et domum pervenire properaret, fecerunt ut consimilis fugae profectio videretur. Hac re statim Caesar per speculatores cognita insidias veritus, quod qua de causa discederent nondum perspexerat, exercitum equitatumque castris continuit. Prima luce, confirmata re ab exploratoribus, omnem equitatum, qui novissimum agmen moraretur, praemisit. His Q. Pedium et L. Aurunculeium Cottam legatos praefecit; T. Labienum legatum cum legionibus tribus subsequi iussit. Hi novissimos adorti et multa milia passuum prosecuti magnam multitudinem eorum fugientium conciderunt, cum ab extremo agmine, ad quos ventum erat, consisterent fortiterque impetum nostrorum militum sustinerent, priores, quod abesse a periculo viderentur neque ulla necessitate neque imperio continerentur, exaudito clamore perturbatis ordinibus omnes in fuga sibi praesidium ponerent. Ita sine ullo periculo tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt quantum fuit diei spatium; sub occasum solis sequi destiterunt seque in castra, ut erat imperatum, receperunt.
12. Postridie eius diei Caesar, prius quam se hostes ex terrore ac fuga reciperent, in fines Suessionum, qui proximi Remis erant, exercitum duxit et magno itinere [confecto] ad oppidum Noviodunum contendit. Id ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus esse audiebat, propter latitudinem fossae murique altitudinem paucis defendentihus expugnare non potuit. Castris munitis vineas agere quaeque ad oppugnandum usui erant comparare coepit. Interim omnis ex fuga Suessionum multitudo in oppidum proxima nocte convenit. Celeriter vineis ad oppidum actis, aggere iacto turribusque constitutis, magnitudine operum, quae neque viderant ante Galli neque audierant, et celeritate Romanorum permoti legatos ad Caesarem de deditione mittunt et petentibus Remis ut conservarentur impetrant.
13. Caesar, obsidibus acceptis primis civitatis atque ipsius Galbae
regis duobus filiis armisque omnibus ex oppido traditis, in
deditionem Suessiones accipit exercitumque in Bellovacos
ducit. Qui cum se suaque omnia in oppidum
Bratuspantium contulissent atque ab eo oppido Caesar
cum exercitu circiter milia passuum V abesset, omnes maiores
natu ex oppido egressi manus ad Caesarem tendere et voce
significare coeperunt sese in eius fidem ac potestatem venire
neque contra populum Romanum armis contendere. Item,
cum ad oppidum accessisset castraque ibi poneret,
pueri mulieresque ex muro passis mallibus suo more pacem ab
Romanis petierunt.
14. Pro his Diviciacus (nam post discessum Belgarum dimissis
Haeduorum copiis ad Cum reverterat) facit verba:
Bellovacos omni tempore in fide atque amicitia civitatis
Haeduae fuisse; impulsos ab suis principibus, qui dicerent
Haeduos a Caesare in servitutem redacto. omnes
indignitates contumeliasque perferre, et ab Haeduis defecisse
et populo Romano bellum intulisse. Qui eius consilii
principes fuissent, quod intellegerent quantam calamitatem
civitati intulissent, in Britanniam profugisse. Petere non
solum Bellovacos, sed etiam pro his Haeduos, ut sua
clementia ac mansuetudine in eos utatur. Quod si
fecerit, Haeduorum auctoritatem apud omnes Belgas
amplificaturum, quorum auxiliis atque opibus, si qua bella
inciderint, sustentare consuerint.
15. Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum causa sese eos in
fidem recepturum et conservaturum dixit, et quod erat civitas
magna inter Belgas auctoritate atque hominum multitudine
praestabat, DC obsides poposcit. His traditis omnibusque armis
ex oppido conlatis, ab eo loco in fines Ambianorum pervenit;
qui se suaque omnia sine mora dediderunt.
Eorum fines Nervii attingebant. Quorum de natura
moribusque Caesar cum quaereret, sic reperiebat:
nullum esse aditum ad eos mercatoribus; nihil pati vini
reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri, quod
his rebus relanguescere animos eorum et remitti virtutem
existimarent; esse homines feros magnaeque virtutis;
increpitare atque incusare reliquos Belgas, qui se populo
Romano dedidissent patriamque virtutem
proiecissent; confirmare sese neque legatos missuros neque
ullam condicionem pacis accepturos.
16. Cum per eorum fines triduum iter fecisset, inveniebat ex
captivis Sabim flumen a castris suis non amplius milibus
passuum X abesse; trans id flumen omnes Nervios consedisse
adventumque ibi Romanorum expectare una cum Atrebatibus et
Viromanduis, finitimis suis (nam his utrisque persuaserant uti
eandem belli fortunam experirentur); expectari etiam ab iis
Atuatucorum copias atque esse in itinere; mulieres quique per
aetatem ad pugnam inutiles viderentur in eum locum coniecisse
quo propter paludes exercitui aditus non esset.
17. His rebus cognitis, exploratores centurionesque praemittit qui
locum castris idoneum deligant. Cum ex dediticiis
Belgis reliquisque Gallis complures Caesarem secuti una iter
facerent, quidam ex his, ut postea ex captivis cognitum est,
eorum dierum consuetudine itineris nostri exercitus perspecta,
nocte ad Nervios pervenerunt atque his demonstrarunt
inter singulas legiones impedimentorum magnum numerum
intercedere, neque esse quicquam negotii, cum prima legio in
castra venisset reliquaeque legiones magnum spatium abessent,
hanc sub sarcinis adoriri; qua pulsa impedimentisque direptis,
futurum ut reliquae contra consistere non auderent.
Adiuvabat etiam eorum collsilium qui rem deferebant quod
Nervii antiquitus, cum equitatu nihil possent (neque enim ad
hoc tempus ei rei student, sed quicquid possunt, pedestribus
valent copiis), quo facilius finitimorum equitatum, si
praedandi causa ad eos venissent, impedirent, teneris
arboribus incisis atque inflexis crebrisque in latitudinem
ramis enatis [et] rubis sentibusque interiectis effecerant ut
instar muri hae saepes munimentum praeberent, quo non modo non
intrari sed ne perspici quidem posset. His rebus cum
iter agminis nostri impediretur, non omittendum sibi consilium
Nervii existimaverunt.
18. Loci natura erat haec, quem locum nostri castris delegerant. Collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat. Ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur adversus huic et contrarius, passus circiter CC infimus apertus, ab superiore parte silvestris, ut non facile introrsus perspici posset. Intra eas silvas hostes in occulto sese continebant; in aperto loco secundum flumen paucae stationes equitum videbantur. Fluminis erat altitudo pedum circiter trium.
19. Caesar equitatu praemisso subsequebatur omnibus copiis; sed ratio ordoque agminis aliter se habebat ac Belgae ad Nervios detulerant. Nam quod hostibus adpropinquabat, consuetudine sua Caesar VI legiones expeditas ducebat; post eas totius exercitus impedimenta conlocarat; inde duae legiones quae proxime conscriptae erant totum agmen claudebant praesidioque impedimentis erant. Equites nostri cum funditoribus sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatu proelium commiserunt. Cum se illi identidem in silvis ad suos reciperent ac rursus ex silva in nostros impetum facerent, neque nostri longius quam quem ad finem porrecta [ac] loca aperta pertinebant cedentes insequi auderent, interim legiones VI quae primae venerant, opere dimenso, castra munire coeperunt. Ubi prima impedimenta nostri exercitus ab iis qui in silvis abditi latebant visa sunt, quod tempus inter eos committendi proelii convenerat, ut intra silvas aciem ordinesque constituerant atque ipsi sese confirmaverant, subito omnibus copiis provolaverunt impetumque in nostros equites fecerunt. His facile pulsis ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene uno tempore et ad silvas et in flumine [et iam in manibus nostris] hostes viderentur. Eadem autem celeritate adverso colle ad nostra castra atque eos qui in opere occupati erant contenderunt.
20. Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum, quod erat insigne, cum ad arma concurri oporteret; signum tuba dandum; ab opere revocandi milites; qui paulo longius aggeris petendi causa processerant arcessendi; acies instruenda; milites cohortandi; signum dandum. Quarum rerum magnam partem temporis brevitas et incursus hostium impediebat. His difficultatibus duae res erant subsidio, scientia atque usus militum, quod superioribus proeliis exercitati quid fieri oporteret non minus commode ipsi sibi praescribere quam ab aliis doceri poterant, et quod ab opere singulisque legionibus singulos legatos Caesar discedere nisi munitis castris vetuerat. Hi propter propinquitatem et celeritatem hostium nihil iam Caesaris imperium expectabant, sed per se quae videbantur administrabant.
21. Caesar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos milites, quam
in partem fors obtulit, decucurrit et ad legionem decimam
devenit. Milites non longiore oratione cohortatus
quam uti suae pristinae virtutis memoriam retinerent neu
perturbarentur animo hostiumque impetum fortiter sustinerent,
quod non longius hostes aberant quam quo telum adigi
posset, proelii committendi signum dedit. Atque in
alteram item cohortandi causa profectus pugnantibus
occurrit. Temporis tanta fuit exiguitas
hostiumque tam paratus ad dimicandum animus ut non modo ad
insignia accommodanda sed etiam ad galeas induendas scutisque
tegimenta detrahenda tempus defuerit. Quam quisque ab opere in
partem casu devenit quaeque prima signa conspexit, ad haec
constitit, ne in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret.
22. Instructo exercitu magis ut loci natura [delectusque collis]
et necessitas temporis quam ut rei militaris ratio atque ordo
postulabat, cum diversae legiones aliae alia in parte hostibus
resisterent saepibusque densissimis, ut ante demonstravimus,
interiectis prospectus impediretur, neque certa subsidia
conlocari neque quid in quaque parte opus esset provideri
neque ab uno omnia imperia administrari poterant. Itaque
in tanta rerum iniquitate fortunae quoque eventus varii
sequebantur.
23. Legionis nonae et decimae milites, ut in sinistra parte aciei constiterant, pilis emissis cursu ac lassitudine exanimatos vulneribusque confectos Atrebates (nam his ea pars obvenerat) celeriter ex loco superiore in flumen compulerunt et transire conantes insecuti gladiis magnam partem eorum impeditam interfecerunt. Ipsi transire flumen non dubitaverunt et in locum iniquum progressi rursus resistentes hostes redintegrato proelio in fugam coniecerunt. Item alia in parte diversae duae legiones, XI. et VIII., profligatis Viromanduis, quibuscum erant congressae, ex loco superiore in ipsis fluminis ripis proeliabantur. At totis fere castris a fronte et a sinistra parte nudatis, cum in dextro cornu legio XII. et non magno ab ea intervallo VII. constitisset, omnes Nervii confertissimo agmine duce Boduognato, qui summam imperii tenebat, ad eum locum contenderunt; quorum pars <ab> aperto latere legiones circumvenire, pars summum castrorum locum petere coepit.
24. Eodem tempore equites nostri levisque armaturae pedites, qui cum iis una fuerant, quos primo hostium impetu pulsos dixeram, cum se in castra reciperent, adversis hostibus occurrebant ac rursus aliam in partem fugam petebant; et calones, qui ab decumana porta ac summo iugo collis nostros victores flumen transire conspexerant, praedandi causa egressi, cum respexissent et hostes in nostris castris versari vidissent, praecipites fugae sese mandabant. Simul eorum qui cum impedimentis veniebant clamor fremitusque oriebatur, aliique aliam in partem perterriti ferebantur. Quibus omnibus rebus permoti equites Treveri, quorum inter Gallos virtutis opinio est singularis, qui auxilii causa a civitate missi ad Caesarem venerant, cum multitudine hostium castra nostra compleri, legiones premi et paene circumventas teneri, calones, equites, tunditores, Numidas diversos dissipatosque in omnes partes fugere vidissent, desperatis nostris rebus domum contenderunt: Romanos pulsos superatosque, castris impedimentisque eorum hostes potitos civitati renuntiaverunt.
25. Caesar ab decimae legionis cohortatione ad dextrum cornu prolectus, ubi suos urgeri signisque in unum locum conlatis XII. legionis confertos milites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento vidit, quartae cohortis omnibus centurionibus occisis signiferoque interfecto, signo amisso, reliquarum cohortium omnibus fere centurionibus aut vulneratis aut occisis, in his primipilo P. Sextio Baculo, fortissimo viro, multis gravibusque vulneribus confecto, ut iam se sustinere non posset, reliquos esse tardiores et non nullos ab novissimis desertores proelio excedere ac tela vitare, hostes neque a fronte ex inferiore loco subeuntes intermittere et ab utroque latere instare et rem esse in angusto vidit, neque ullum esse subsidium quod submitti posset, scuto ab novissimis [uni] militi detracto, quod ipse eo sine scuto venerat, in primam aciem processit centurionibusque nominatim appellatis reliquos cohortatus milites signa inferre et manipulos laxare iussit, quo facilius gladiis uti possent. Cuius adventu spe inlata militibus ac redintegrato animo, cum pro se quisque in conspectu imperatoris etiam in extremis suis rebus operam navare cuperet, paulum hostium impetus tardatus est.
26. Caesar, cum septimam legionem, quae iuxta constiterat, item urgeri
ab hoste vidisset, tribunos militum monuit ut paulatim sese
legiones coniungerent et conversa signa in hostes
inferrent. Quo facto cum aliis alii subsidium
ferrent neque timerent ne aversi ab hoste
circumvenirentur, audacius resistere ac fortius pugnare
coeperunt. Interim milites legionum duarum quae in
novissimo agmine praesidio impedimentis fuerant,
proelio nuntiato, cursu incitato in summo colle ab hostibus
conspiciebantur, et T. Labienus castris hostium potitus et ex
loco superiore quae res in nostris castris gererentur
conspicatus X. legionem subsidio nostris misit. Qui
cum ex equitum et calonum fuga quo in loco res esset quantoque
in periculo et castra et legiones et imperator versaretur
cognovissent, nihil ad celeritatem sibi reliqui fecerunt.
27. Horum adventu tanta rerum commutatio est facta ut nostri, etiam
qui vulneribus confecti procubuissent, scutis innixi proelium
redintegrarent, calones perterritos hostes conspicati etiam
inermes armatis occurrerent, equites vero, ut turpitudinem
fugae virtute delerent, omnibus in locis pugnae se legionariis
militibus praeferrent. At hostes, etiam in
extrema spe salutis, tantam virtutem praestiterunt ut, cum
primi eorum cecidissent, proximi iacentibus insisterent atque
ex eorum corporibus pugnarent, his deiectis et coacervatis
cadaveribus qui superessent ut ex tumulo tela in nostros
coicerent et pila intercepta remitterent: ut
non nequiquam tantae virtutis homines iudicari deberet ausos
esse transire latissimum flumen, ascendere altissimas ripas,
subire iniquissimum locum; quae facilia ex difficillimis animi
magnitudo redegerat.
28. Hoc proelio facto et prope ad internecionem gente ac nomine
Nerviorum redacto, maiores natu, quos una cum pueris
mulieribusque in aestuaria ac paludes coniectos dixeramus, hac
pugna nuntiata, cum victoribus nihil impeditum, victis nihil
tutum arbitrarentur, omnium qui supererant consensu legatos ad
Caesarem miserunt seque ei dediderunt; et in commemoranda
civitatis calamitate ex sescentis ad tres senatores, ex
hominum milibus LX vix ad quingentos, qui arma ferre possent,
sese redactos esse dixerunt. Quos Caesar, ut in miseros ac supplices
usus misericordia videretur, diligentissime conservavit
suisque finibus atque oppidis uti iussit et finitimis
imperavit ut ab iniuria et maleficio se suosque prohiberent.
29. Atuatuci, de quibus supra diximus, cum omnibus copiis auxilio Nerviis venirent, hac pugna nuntiata ex itinere domum reverterunt; cunctis oppidis castellisque desertis sua omnia in unum oppidum egregie natura munitum contulerunt. Quod cum ex omnibus in circuitu partibus altissimas rupes deiectusque haberet, una ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem non amplius pedum CC relinquebatur; quem locum duplici altissimo muro munierant; tum magni ponderis saxa et praeacutas trabes in muro conlocabant. Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque prognati, qui, cum iter in provinciam nostram atque Italiam; facerent, iis impedimentis quae secum agere ac portare non poterant citra flumen Rhenum depositis custodiae [ex suis] ac praesidio VI milia hominum una reliquerant. Hi post eorum obitum multos annos a finitimis exagitati, cum alias bellum inferrent, alias inlatum defenderent, consensu eorum omnium pace facta hunc sibi domicilio locum delegerant.
30. Ac primo adventu exercitus nostri crebras ex oppido excursiones faciebant parvulisque proeliis cum nostris contendebant; postea vallo pedum XII in circuitu quindecim milium crebrisque castellis circummuniti oppido sese continebant. Ubi vineis actis aggere extructo turrim procul constitui viderunt, primum inridere ex muro atque increpitare vocibus, quod tanta machinatio a tanto spatio institueretur: quibusnam mallibus aut quibus viribus praesertim homines tantulae staturae (nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine corporum quorum brevitas nostra contemptui est) tanti oneris turrim in muro sese <posse> conlocare confiderent?
31. Ubi vero moveri et adpropinquare muris viderunt, nova atque inusitata specie commoti legatos ad Caesarem de pace miserunt, qui ad hunc modum locuti, non se existimare Romanos sine ope divina bellum gerere, qui tantae altitudinis machinationes tanta celeritate promovere possent, se suaque omnia eorum potestati permittere dixerunt. Unum petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se armis despoliaret. Sibi omnes fere finitimos esse inimicos ac suae virtuti invidere; a quibus se defelldere traditis armis non possent. Sibi praestare, si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam a populo Romano pati quam ab his per cruciatum interfici inter quos dominari consuessent.
32. Ad haec Caesar respondit: se magis consuetudine sua quam merito eorum civitatem conservaturum, si prius quam murum aries attigisset se dedidissent; sed deditionis nullam esse condicionem nisi armis traditis. Se id quod in Nerviis fecisset facturum finitimisque imperaturum ne quam dediticiis populi Romani iniuriam inferrent. Re renuntiata ad suos illi se quae imperarentur facere dixerunt. Armorum magna multitudine de muro in fossam, quae erat ante oppidum, iacta, sic ut prope summam muri aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent, et tamen circiter parte tertia, ut postea perspectum est, celata atque in oppido retenta, portis patefactis eo die pace sunt usi.
33. Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exire iussit, ne quam noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent. Illi ante inito, ut intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim cum iis quae retinuerant et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones accensus videbatur, omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt. Celeriter, ut ante Caesar imperaverat, ignibus significatione facta, ex proximis castellis eo concursum est, pugnatumque ab hostibus ita acriter est ut a viris fortibus in extrema spe salutis iniquo loco contra eos qui ex vallo turribusque tela iacerent pugnari debuit, cum in una virtute omnis spes consisteret. Occisis ad hominum milibus quattuor reliqui in oppidum reiecti sunt. Postridie eius diei refractis portis, cum iam defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi universa Caesar vendidit. Ab iis qui emerant capitum numerus ad eum relatus est milium quinquaginta trium.
34. Eodem tempore a Publio Crasso, quem cum legione una miserat ad Venetos, Venellos, Osismos, Coriosolitas, Esuvios, Aulercos, Redones, quae sunt maritimae civitates Oceanumque attingunt, certior factus est omnes eas civitates in dicionem potestatemque populi Romani esse redactas.
35. His rebus gestis omni Gallia pacata, tanta huius belli ad barbaros opinio perlata est uti ab iis nationibus quae trans Rhenum incolerent legationes ad Caesarem mitterentur, quae se obsides daturas, imperata facturas pollicerentur. Quas legationes Caesar, quod in Italiam Illyricumque properabat, inita proxima aestate ad se reverti iussit. Ipse in Carnutes, Andes, Turonos quaeque civitates propinquae iis locis erant ubi bellum gesserat, legionibus in hiberna deductis, in Italiam profectus est. Ob easque res ex litteris Caesaris dierum quindecim supplicatio decreta est, quod ante id tempus accidit nulli.