[1] Gentem Octaviam
Velitris praecipuam olim fuisse, multa declarant. Nam et vicus celeberrima
parte oppidi iam pridem Octavius vocabatur et ostendebatur ara Octavio
consecrata, qui bello dux finitimo, cum forte Marti rem divinam faceret,
nuntiata repente hostis incursione, semicruda exta rapta foco prosecuit, atque
ita proelium ingressus victor redit. Decretum etiam publicum extabat, quo cavebatur
ut in posterum quoque simili modo exta Marti redderentur, reliquiaeque ad
Octavios referrentur.
[2] Ea gens a Tarquinio Prisco rege inter minores gentis adlecta in
senatum, mox a Servio Tullio in patricias traducta, procedente tempore ad
plebem se contulit, ac rursus magno intervallo per Divum Iulium in patriciatum
redit. Primus ex hac magistratum populi suffragio cepti C. Rufus. Is
quaestorius CN. et C. procreavit, a quibus duplex Octaviorum familia defluxit
conditione diversa. Siquidem Gnaeus et deinceps ab eo reliqui omnes functi sunt
honoribus summis. At Gaius eiusque posteri, seu fortuna seu voluntate, in
equestri ordine constiterunt usque ad Augusti patrem. Proavus Augusti secundo
Punico bello stipendia in Sicilia tribunus militum fecit Aemilio Papo
imperatore. Avus municipalibus magisteriis contentus abundante patrimonio
tranquillissime senuit. Sed haec alii; ipse Augustus nihil amplius quam
equestri familia ortum se scribit vetere ac locuplete, et in qua primus senator
pater suus fuerit. M. Antonius libertinum ei proavum exprobrat, restionem e
pago Thurino, avum argentarium. Nec quicquam ultra de paternis Augusti
maioribus repperi.
[3] C. Octavius pater a prinipio aetatis et re et existimatione magna
fuit, ut equidem mirer hunc quoque a nonnullis argentarium atque etiam inter
divisores operasqe compestris proditum; amplis enim innutritus opibus, honores
et adeptus est facile et egregie administravit. Ex praetura Macedoniam
sortitus, fugitivos, residuam Spartaci et Catilinae manum, Thurinum agrum
tenentis, in itinere delevit, negotio sibi in senatu extra ordinem dato.
Provinciae praefuit non minore iustitia quam fortitudine; namque Bessis ac
Thracibus magno proelio fusis, ita socios tractavit, ut epistolae M. Ciceronis
exstent quibus Quintum fratrem eodem tempore parum secunda fama proconsulatum
Asiae administrantem, hortatur et monet, imitetur in promerendis sociis vicinum
suum Octavium.
[4] Decedens Macedonia, prius quam profiteri se candidatum consulatus
posset, mortem obiit repentinam, superstitibus liberis Octavia maiore, quam ex
Ancharia, et Octavia minore item Augusto, quos ex Atia tulerat. Atia M. Atio
Balbo et Iulia, sorore C. Caesaris, genita est. Balbus, paterna stirpe
Aricinus, multis in familia senatoriis imaginibus, a matre Magnum Pompeium
artissimo contingebat gradu functusque honore praeturae inter vigintiviros
agrum Campanum plebi Iulia lege divisit. Verum idem Antonius, despiciens etiam
maternam Augusti originem, proavum eius Afri generis fuisse et modo
unguentariam tabernam modo pistrinum Ariciae exercuisse obicit. Cassius quidem
Parmensis quadam epistola non tantum ut pistoris, sed etiam ut nummulair
nepotem sic taxat Augustum: Materna tibi farinast ex crudissimo Ariciae
pistrino: hanc finxit manibus collybo decoloratis Nerulonensis mensarius.
[5] Natus est Augustus M. Tullio Cicerone C. Antonio conss. XIIII.
Kal. Octob., paulo ante solis exortum, regione Palati, ad Capita bubulo, ubi
nunc sacrarium habet, aliquanto post quam excessit constitutum. Nam ut senatus
actis continetur, cum C. Laetorius, adulscens patricii generis, in deprecanda
graviore adulterii poena praeter aetatem atque natales hoc quoque patribus
conscriptis allegaret, esse possessorem ac velut aedituum soli, quod primum
Divus Augustus nascens attigisset, peteretque donari quasi proprio suo ac
peculiari deo, decretum est ut ea pars domus consecrareur.
[6] Nutrimentorum eius ostenditur adhuc locus in avito suburbano
iuxta Velitras permodicus et cellae penuariae instar, tenetque vicinitatem
opinio tamquam et natus ibi sit. Huc introire nisi necessario et caste religio
est, concepta opinione veteri, quasi temere adeuntibus horror quidam et metus
obiciatur, sed et mox confirmata. Nam cum possessor villae novus seu forte seu
temptandi causa cubitum se eo contulisset, evenit ut post paucissimas noctis
horas exturbatus inde subita vi et incerta paene semianimis cum strato simul
ante fores inveniretur.
[7] Infanti cognomen Thurino inditum est, in memoriam maiorum
originis, vel quod regione Thurina recens eo nato pater Octavius adversus
fugitivos rem prospere gesserate. Thurinum cognominatum satis certa probatione
tradiderim, nactus puerilem imagunculam eius aeream veterem, ferreis et paene
iam exolescentibus litteris hoc nomine inscriptam, quae dono a me principi data
inter cubiculi Lares colitur. Sed et a M. Antonio in epistolis per contumeliam
saepe Thurinus appellatur, et ipse nihil amplius quam mirari se rescribit, pro
obprobio sibi prius nomen obici. Postea Gai Caesaris et deinde Augusti cognomen
assumpsit, alterum testamento maioris avunculi, alterum Munati Planci
sententia, cum, quibusdam censentibus Romulum appellari oportere quasi et ipsum
conditorem urbis, praevaluisset, ut Augustus potius vocaretur, non tantum novo
sed etiam ampliore cognomine, quod loca quoque religiosa et in quibus augurato
quid consecratur augusta dicantur, ab auctu vel abu avium gestu gustuve, sicut
etiam Ennius docet scribens: Augusto augurio postquam inclita condita Roma
est.
[8] Quadrimus patrem amisit. Duodecimum annum agens aviam Iuliam defunctam
pro contione laudavit. Quadriennio post virili toga sumpta, militaribus donis
triumpho Caesaris Africano donatus est, quanquam expers belli propter aetatem.
Profectum mox avunculum in Hispanias adversus CN. Pompei liberos, vixdum firmus
a gravi valitudine, per infestas hostibus vias paucissimis comitibus naufragio
etiam facto subsecutus, magnopere demeruit, approbata cito etiam morum indole
super itineris industriam. Caesare post receptas Hispanias expeditionem in
Dacos et inde in Parthos destinante, praemissus Apolloniam studiis vacavit.
Utque primum occisum eum heredemque se comperit, diu cunctatus an proximas
legiones imploraret, id quidem consilium ut praeceps inmaturumque omisit,
ceterum urbe repetita hereitatem adiit, dubitante matre, vitrico vero Marcio
Philippo consulari multum dissuadente. Atque ab eo tempore exercitibus
comparatis primum cum M. Antonio M. que Lepido deinde tantum cum Antonio per
duodecim fere annos, novissime per quattuor et quadraginta solus rem publicam
tenuit.
[9] Proposita vitae eius velut summa, partes singillatim neque per
tempora sed per species exsequar, quo distinctius demonstrari cognoscique
possint. Bella civilia quinque gessit: Mutinense, Philippense, Perusinum,
Siculum, Actiacum; e quibus primum ac novissimum adversus M. Antonium, secundum
adversus Brutum et Cassium, tertium adversus L. Antonium triumviri fratrem,
quartum adversus Sextum Pomeium CN. F.
[10] Omnium bellorum initium et causam hinc sumpsit: nihil
convenientius ducens quam necem avunculi vindicare tuerique acta, confestim ut
Apollonia rediit, Brutum Cassiumque et vi necopinantis et (quia provisum
periculum subterfugerat) legibus adgredi reosque caedia absenis deferre
statuit. Ludos autem victoriae Caesaris, non audentibus facere quibus optigerat
id munus, ipse edidit. Et quo constantius cetera qoque exequeretur, in locum
TR. PL. forte demortui candidatum se ostendit, quanquam patricius necdum
senator. Sed adversante conatibus suis M. Antonio consule, quem vel praecipuum
adiutorem speraverat, ac ne publicum quidem et tralaticium ius ulla in re sibi
sine pactione gravissimae mercedis impertiente, ad optimates se contulit,
quibus eum invisum sentiebat, maxime quod D. Brutum obsessum Mutinae provincia
a Caesare data et per senatum confirmata expellere armis niteretur. Hortantibus
itaque nonullis percussores ei subornavit, ac fraude deprehensa periculum in
vicem metuens veteranos simul in suum ac rei publicae auxilium quanta potuit
largitione contraxit; iussusque comparato exercituii pro praetore praeesse et
cum Hirtio ac Pansa, qui consulatum susceperant, D. Bruto opem ferre,
demandatum bellum tertio mense confecit duobus proeliis. Priore Antonius
fugisse eum scribit ac sine paludamento equoque post biduum demum apparuisse,
sequenti satis constat non modo ducis, sed etiam militis functum munere atque
in media dimicatione, aquilifero legionis suae graviter saucio, aquilam umeris
subisse diuque portasse.
[11] Hoc bello cum Hirtius in acie, Pansa paulo post ex vulnere
perissent, rumor increbruit ambos opera eius occisos, ut Antonio fugato, re
publica consulibus orbata, solus victores exercitus occuparet. Pansae quidem
adeo suspecta mors fuit, ut Glyco medicus custoditus sit, quasi venenum vulneri
indidisset. Adicit his Aquilius Niger, alterum e consulibus Hirtium in pugnae
tumultu ab ipso interemptum.
[12] Sed ut cognovit Antonium post fugam a M. Lepido receptum
ceterosque duces et exercitus consentire pro patribus, causam optimatium sine
cunctatione deseruit, ad praetextum mutatae voluntatis dicta factaque quorundam
calumniatus, quasi alii se puerum, alii ornandum tolendumque iactassent, ne aut
sibi aut veteranis par gratia referretur. Et quo magis paenitentiam prioris
sectae approbaret, Nursinos grandi pecunia et quam pendere nequirent multatos
extorres oppido egit, quod Mutinensi acie interemptorum civium tumulo publice
extructo ascripserant, pro libertate eos occubuisse.
[13] Inita cum Antonio et Lepido societate, Philippense quoque
bellum, quamquam invalidus atque aeger, duplici proelio transegit, quorum priore
castris exutus vix ad Antoni cornu fuga evaserat. Nec successum victoriae
moderatus est, sed capite Bruti Romam misso, ut statuae Caesaris subiceretur,
in splendidissimum quemque captivum non sine verborum contumelia saeviit; ut
quidem uni suppliciter sepulturam precanti respondisse dicatur, iam istam
volucrum fore potestatem; alios,
patrem et filium, pro vita rogantis sortiri vel micare iussisse, ut alterutri
concederetur, ac spectasse utrumque morientem, cum patre, quia se optulerat,
occiso filius quoque voluntariam occubuisset necem. Quare ceteri, in his M.
Favionius ille Catonis aemulus, cum catenati producerentur, imperatore Antonio
honorifice salutato, hunc foedissimo convitio coram prosciderunt. Partitis post
victoriam officiis, cum Antonius Orientem ordinandum, ipse veteranos in Italiam
reducendos et municipalibus agris conlocandos recepisset, neque veteranorum
neque possessorum gratiam tenuit, alteris pelli se, alteris non pro spe
meritorum tractari querentibus.
[14] Quo tempore L. Antonium fiducia consulatus, quem gerebat, ac
fraternae potentiae res novas molientem confugere Perusiam coegit et ad
deditionem fame compulit, non tamen sine magnis suis et ante bellum et in bello
discriminibus. Nam cum spectaculo ludorum gregarium militem in quattuordecim
ordinibus sedentem excitari per apparitorem iussisset, rumore ab
obtrectatoribus dilato quasi eundem mox et discruciatum necasset, minimum
afuit, quin periret concursu et indignatione turbae militaris. Saluti fuit,
quod qui desiderabatur repente comparuit incolumnis ac sine iniuria. Circa
Perusinum autem murum sacrificans paene interceptus est a manu gladiatorum,
quae oppido eruperat.
[15] Perusia capta in plurimos animadvertit, orare veniam vel
excusare se conantibus una voce occurrens, moriendum esse. Scribunt quidam, trecentos ex dediticiis
electos, utriusque ordinis ad aram Divo Iulio extructam Idibus Martiis
hostiarum more mactatos. Extiterunt qui traderent, conpecto eum ad arma isse,
ut occulti adversarii et quos metus magis quam voluntas contineret, facultate
L. Antoni ducis praebita, detegerentur divictisque is et confiscatis, promissa
veteranis praemia perolverentur.
[16] Siculum bellum incohavit in primis, sed diu traxit intermissum
saepius, modo reparandarum classium causa, quas tempestatibus duplici naufragio
et quidem per aestatem amiserat, modo pace facta, flagitante populo ob
interclusos commeatus famemque ingravescentem; donec navibus ex integro
fabricatis ac viginti servorum milibus manumissis et ad remum datis, portum Iulium
apud Baias, inmisso in Lucrinum et Avernum lacum mari, effecit. In quo cum
hieme tota copias exercuisset, Pompeium inter Mylas et Naulochum superavit sub
horam pugnae tam arto repente somno divinctus, ut ad dandum signum ab amicis
excitaretur. Unde praebitam Antonio materiam putem exprobrandi, ne rectis
quidem oculis eum aspicere potuisse instructam aciem, verum supinum, caelum
intuentem, stupidum cubuisse, nec prius surrexisse ac militibus in conspectum
venisse quam a M. Agrippa fugatae sint hostium naves. Alii dictum factumque eius criminantur,
quasi classibus tempestate perditis exclamaverit, etiam invito Neptuno
victoriam se adepturum, ac
die circensium proximo sollemni pompae simulacrum dei detraxerit. Nec temere plura
ac maiora pericula ullo alio bello adiit. Traiecto in Siciliam exercitus, cum
partem reliquam copiarum continenti repeteret, oppressus ex improviso a
Demochare et Appollophane praefectis Pompei, uno demum navigio aegerrime
effugit. Iterum cum praeter Locros Regium pedibus iret et prospectis biremibus
Pompeianis terram legentibus, suas ratus, descendisset ad litus, paene exceptus
est. Tunc etiam per devios tramites refugientem servus Aemili Pauli comitis
eius, dolens proscriptum olim ab eo patrem Paulum et quasi occasione ultionis
oblata, interficere conatus est. Post Pompei fugam collegarum alterum M.
Lepidum, quem ex Africa in auxilium evocarat, superbientem viginti legionum
fiducia summasque sibi partes terrore et minis vindicantem spoliavit exercitu
supplicemque concessa vita Circeios in perpetuum relegavit.
[17] M. Antonii societatem semper dubiam et incertam
reconciliationibusque variis male focilatam abrupit tandem, et quo magis
degenerasse eum a civili more approbaret, testamentum, quod is Romae, etiam de
Cleopatra liberis inter heredes nuncupatis, reliquerat, aperiundum
recitandumque pro contione curavit. Remisit tamen hosti iudicato necessitudines
amicosque omnes, atque inter alios C. Sosium et Cn. Domitium tunc adhuc
consules. Bononiensibus quoque publice, quod in Antoniorum clientela antiquitus
erant, gratiam fect coniurandi cum tota Italia pro partibus suis. Nec multo
post navali proelio apud Actium vicit, in serum dimicatione protacta, ut in
nave victor pernoctaverit. Ab Actio cum Samum in hiberna se recepisset,
turbatus nuntiis de seditione praemia et missionem poscentium, quos ex omni
numero confecta victoria Brundisium praemiserat, repetita Italia, tempestate in
traiectu bis conflictatus (primo inter promuntoria Peloponnesi atque Aetoliae,
rursus circa montes Ceraunios, utrubique parte liburnicarum demersa, simul
eius, in qua vehebatur, fusis armamentis et gubernaculo diffracto) nec amplius
quam septem et viginti dies, donec desideria militum ordinarentur, Brundisii
commoratus, Asiae Syriaeque circuitu Aegyptum petit obsessaque Alexandrea, quo
Antonius cum Cleopatra confugerat, brevi potitus est. Et Antonium quidem, seras
conditiones pacis temptantem, ad mortem adegit viditque mortuum. Cleopatrae,
quam servatam triumpho magnopere cupiebat, etiam psyllos admovit, qui venenum
ac virus exugerent, quod perisse morsu aspidis putabatur. Ambobus communem
sepulturae honorem tribuit ac tumulum ab ipsis incohatum perfici iussit.
Antonium iuvenem, maiorem de duobus Fulvia genitis, simulacro Divi Iuli, ad
quod post multas et irritas preces confugerat, abreptum interemit. Item
Caesarionem, quem ex Caesare Cleopatra concepisse praedicabat, retractum e fuga
supplicio adfecit. Reliquos Antonii reginaeque commmunes liberos non secus ac
necessitudine iunctos sibi et conservavit et mox pro conditione cuiusque
sustinuit ac fovit.
[18] Per idem tempus conditorium et corpus Magni Alexandria, cum
prolatum et penetrali subiecisset oculis, corona aurea imposita ac floribus
aspersis veneratus est, consultusque, num et Ptolemaeum inspicere vellet, regem
se voluisse ait videre,
non mortuos. Aegyptum in
provinciae formam redactam ut feraciorem habilioremque annonae urbicae
redderet, fossas omnis, in quas Nilus exaestuat, oblimatas longa vetustate
militari opere detersit. Quoque Actiacae victoria memoria celebratior et in
posterum esset, urbem Nicopolim apud Actium condidit ludosque illic
quinquennales constituit et ampliato vetere Apollinis templo locum castrorum,
quibus fuerat usus, exornatum navalibus spoliis Neptuno ac Marti consecravit.
[19] Tumultus posthac et rerum novarum initia coniurationesque
complures, prius quam invalescerent indicio detectas, compressit alias alio
tempore: Lepidi iuvenis, deinde Varronis Murenae et Fanni Caepionis, mox M.
Egnati, exin Plauti Rufi Lucique Pauli progeneri sui, ac praeter has L. Audasi,
falsarum tabularum rei ac neque aetate neque corpore integri, item Asini
Epicadi ex gente Parthian ibridae, ad extremum Telephi, mulieris servi
nomenculatoris. Nam ne ultimae quidem sortis hominum conspiratione et periculo
caruit. Audasius atque Epicadus Iuliam filiam et Agrippam nepotem ex insulis,
quibus continebantur, rapere ad exercitus, Telephus quasi debita sibi fato
dominatione et ipsum et senatum adgredi destinarant. Quin etiam quandam iuxta cubiculum
eius lixa quidam ex Illyrico exercitu, ianitoribus deceptis, noctu deprehensus
est cultro venatorio cinctus, imposne mentis an simulata dementia, incertum;
nihil enim exprimi quaestione potuit.
[20] Externa bella duo omnino per se gessit, Delmaticum adulescens
adhuc, et Antonio devicto Cantabricum. Delmatico etiam vulnera excepit, una
acie dextrum genu lapide ictus, altera et crus et utrumque brachium ruina
pontis consauciatus. Reliqua per legatos administravit, ut tamen quibusdam
Pannonicis atque Germanicis aut interveniret aut non longe abesset, Ravennam
vel Mediolanium vel Aquileiam usque ab urbe progrediens.
[21] Domuit autem partim ductu partim auspiciis suis Cantabriam,
Aquitaniam, Pannoniam, Delmatiam cum Illyrico omni, item Raetiam et Vindelicos
ac Salassos, gentes Inalpinas. Coercuit et Dacorum incursiones, tribus eorum
ducibus cum magna copia caesis, Germanosque ultra Albim fluvium summovit, ex
quibus Suebos et Sigambros dedentis se traduxit in Galliam atque in proximis
Rheno agris conlocavit. Alias item nationes male quietas ad obsequium redegit.
Nec ulli genti sine iustis et necessariis causis bellum intulit, tantumque
afuit a cupiditate quoquo modo imperium vel bellicam gloriam augendi, ut
quorundam barbarorum principes in aede Martis Ultoris iurare coegerit mansuros
se in fide ac pace quam peterent, a quibusdam vero novum genus obsidum,
feminas, exigere temptaverit, quod neglegere marum pignora sentiebat; et tamen
potestatem semper omnibus fecit, quotiens vellent, obsides recipiendi. Neque
aut crebrius aut perfidiosius rebellantis graviore umquam ultus est poena, quam
ut captivos sub lege venundaret, ne in vicina regione servirent neve intra
tricensimum annum liberarentur. Qua virtutis moderationisque fama Indos etiam
ac Scythas, auditu modo cognitos, pellexit ad amicitiam suam populique Romani
ultro per legatos petendam. Parthi quoque et Armeniam vindicanti facile
cesserunt et signa militaria, quae M. Crasso et M. Antonio ademerant,
reposcenti reddiderunt obsidesque insuper optulerunt, denique, pluribus quondam
de regno concertantibus, nonnisi ab ipso electum probaverunt.
[22] Ianum Quirinum, semel atque iterum a condita urbe ante memoriam
suam clausum, in multo breviore temporis spatio terra marique pace parta ter
clusit. Bis ovans ingressus est urbem, post Philippense et rursus post Siculum
bellum. Curulis triumphos tris egit, Delmaticum, Actiacum, Alexandrinum,
continuo triduo omnes.
[23] Graves ignominias cladesque duas omnino nec alibi quam in
Germania accept, Lollianam et Varianam, sed Lollianam maioris infamiae quam
detrimenti, Varianam paena exitiabilem, tribus legionibus cum duce legatisque
et auxiliis omnibu caesis. Hac nuntiata excubias per urbem indixit, ne quis
tumultus existeret, et praesidibus provinciarum propagavit imperium, ut a
peritis et assuetis socii continerentur. Vovit et magnos ludos Iovi Optimo
Maximo, si res p. in meliorem statum vertisset: quod factum Cimbrico Marsicoque
bello erat. Adeo denique consternatum ferunt, ut per continuos menses barba
capilloque summisso caput interdum foribu illideret, vociferans: Quintili
Vare, legiones redde!
diemque cladis quot annis maestum habuerit a lugubrem.
[24] In re militari et commutavit multa et instituit, atque etiam ad
antiquum morem nonnulla revocavit. Disciplinam severissime rexit: ne legatorum
quidem cuiquam, nisi gravate hibernisque demum mensibus, permisit uxorem
intervisere. Equitem Romanum, quod duobus filiis adulescentibus causa
detrectandi sacramenti pollices amputasset, ipsum bonaque subiecit hastae; quem
tamen, quod inminere emptioni publicanos videbat, liberto suo addixit, ut
relegatum in agros pro libero esse sineret. Decimam legionem contumacius
parentem cum ignominia totam dimisit, item alias immodeste missionem
postulantes citra commoda emeritorum praemiorum exauctoravit. Cohortes, si quae
cessissent loco, decimatas hordeo pavit. Centuriones statione deserta, itidem
ut manipulares, capitali animadversione puniit, pro cetero delictorum genere
variis ignominis adfecit, ut stare per totum diem iuberet ante praetorium,
interdum trunicatos discinctosque, nonnumquam cum decempedis, vel etiam
cespitem portantes.
[25] Neque post bella civilia aut in continione aut per edictum
ullos militum commilitones appellabat, sed milites, ac ne a filiis quidem aut
privignis suis imperio praeditis aliter appellari passus est, ambitiosius id
existimans, quam aut ratio militaris aut temporum quies aut sua domusque suae
maiestas postularet. Libertino milite, praeterquam Romae incendiorum causa et
si tumultus in graviore annona metueretur, bis usus est: semel ad praesidium
coloniarum Illyricum contingentium, iterum ad tutelam ripae Rheni fluminis;
eosque, servos adhuc viris feminisque pecuniosioribus indictos ac sine mora
manumissos, sub priore vexillo habuit, neque aut commixtos cum ingenuis aut
eodem modo armatos. Dona militaria, aliquanto facilius phaleras et torques,
quicquid auro argentoque constaret, quam vallares ac murales coronas, quae
honore praecellerent, dabat; has quam parcissime et sine ambitione ac saepe
etiam caligatis tribuit. M. Agrippam in Sicilia post navalem victoriam caeruleo
vexillo donavit. Solos triumphales, quamquam et socios epeditionum et
participes victoriarum suarum, numquam donis impertiendos putavit, quod ipsi
quoque ius habuissent tribuendi ea quibus vellent. Nihil autem minus perfecto
duci quam festinationem temeritatemque convenire arbitrabatur. Crebro itaque
illa iactabat: Speude bradeos. Asphales gar est ameinon e thraasus
stratelates. Et, Sat
celeriter fieri quidquid fiat satis bene. Proelium quidem aut bellum suscipiendum omnino
negabat, nisi cum maior emolumenti spes quam damni metus ostenderetur. Nam
minima commoda non minimo sectantis discrimine similes aiebat esse aureo hamo
piscantibus, cuius abrupti damnum nulla captura pensari posset.
[26] Magistratus atque honores et ante tempus et quosdam novi
generis perpetuosque cepit. Consulatum vicesimo aetatis anno invasit, admotis
hostiliter ad urbem legionibus, missisque qui sibi nomine exercitus
deposcerent; cum quidem cunctante senatu Cornelius centurio, princeps
legationis, reiecto sagulo ostendens gladii capulum, non dubitasset in curia
dicere: Hic faciet, si vos non feceritis. Secundum consulatum post novem annos, tertium anno
interiecto gessit sequentis usque ad undecimum continuavit, multisque mox, cum
deferrentur, recusatis duodecim magno, id est septemdecim annorum, intervallo
et rursus tertium decimum biennio post ultro petiit, ut C. et Lucium filios
amplissimo praeditus magistratu suo quemque tirocinio deduceret in forum.
Quinque medios consulatus a sexto ad decimum annuos gessit, ceteros aut novem
aut sex aut quattuor aut tribus mensibus, secundum vero paucissimis horis. Nam
die Kal. Ian. cum mane pro aede Capitolini Iovis paululum curuli sella
praesedisset, honore abiit suffecto alio in locum suum. Nec omnes Romae, sed
quartum consulatum in Asia, quintum in insula Samo, octavum et nonum Tarracone
iniit.
[27] Triumviratum rei p. constituendae per decem annos
administravit; in quo restitit quidem aliquandiu collegis ne qua fieret
proscriptio, sed inceptam utroque acerbius exercuit. Namque illis in multorum
saepe personam per gratiam et preces exorabilibus, solus magnopere contendit ne
cui parceretur, proscripsitque etiam C. Toranium tutorem suum, eudem collegam
patris sui Octavi in aedilitate. Iunius Saturninus hoc amplius tradit, cum
peracta proscriptione M. Lepidus in senatu excusasset praeterita et spem
clementiae in posterum fecisset, quoniam satis poenarum exactum esset, hunc a
diverso professum, ita modum se proscribendi statuisse, ut omnia sibi
reliquerit libera. In
cuius tamen pertinaciae paenitentiam postea T. Vincium Philopoemenem, quod
patronum suum proscriptum celasse olim diceretur, equestri dignitate honoravit.
In eadem hac potestate multiplici flagravit invidia. Nam et Pinarium equitem R.
cum, contionante se admissa turba paganorum, apud milites subscribere quaedam
animadvertisset, curiosum ac speculatorem ratus, coram confodi imperavit; et
Tedium Afrum consulem designatum, quia factum quoddam suum maligno sermone
carpsisset, tantis conterruit minis, ut is se praecipitaverit; et Quintum
Gallium praetorem, in officio salutationis tabellas duplices veste tectas
tenentem, suspicatus gladium occulere, nec quidquam statim, ne aliud
inveniretur, ausus inquirere, paulo post per centuriones et milites raptum e
tribunali, servilem in modum torsit ac fatentem nihil iussit occidi, prius
oculis eius sua manu effossis; quem tamen scribit conloquio petito insidiatum
sibi coniectumque a se in custodiam, diende urbe interdicta dimissum, naufragio
vel latronum insidiis perisse. Tribuniciam potestatem perpetuam recepit, in qua
semel atque iterum per singular lustra collegam sibi cooptavit. Recepit et
morum legumque regimen aeque perpetuum, quo iure, quamquam sine censurae
honore, censum tamen populi ter egit; primum ac tertium cum collega, medium
solus.
[28] De reddenda re p. bis cogitavit: primum post oppressum statim
Antonium, memor objectum sibi ab eo saepius, quasi per ipsum staret ne
redderetur; ac rursus taedio diuturnae valitudinis, cum etiam magistratibus ac
senatu domum accitis rationarium imperii tradidit. Sed reputans et se privatum
non sine periculo fore et illam plurium arbitrio temere committi, in retinenda
perseveravit, dubium eventu meliore an voluntate. Quam voluntatem, cum prae se
identidem ferret, quodam etiam edicto his verbis testatus est: "Ita mihi
salvam ac sospitem rem p. sistere in sua sede liceat atque eius rei fructum
percipere, quem peto, ut optimi status auctor dicar et moriens ut feram mecum
spem, mansura in vestigio suo fundamenta rei p. quae iecero." Fecitque
ipse se compotem voti nisus omni modo, ne quem novi status paeniteret. Urbem
neque pro maiestate imperii ornatam et inundationibus incendiisque obnoxiam
excoluit adeo, ut iure sit gloriatus marmoream se relinquere, quam latericiam
accepisset. Tutam uero, quantum provideri humana ratione potuit, etiam in
posterum praestitit.
[29] Publica opera plurima exstruxit, e quibus vel praecipua: forum
cum aede Martis Ultoris, templum Apollinis in Palatio, aedem Tonantis lovis in
Capitolio. Fori exstruendi causa fuit hominum et iudiciorum multitudo, quae
videbatur non sufficientibus duobus etiam tertio indigere; itaque festinatius
necdum perfecta Martis aede publicatum est cautumque, ut separatim in eo
publica iudicia et sortitiones iudicum fierent. Aedem Martis bello Philippensi
pro ultione paterna suscepto voverat; sanxit ergo, ut de bellis triumphisque
hic consuleretur senatus, provincias cum imperio petituri hinc deducerentur,
quique victores redissent, huc insignia triumphorum conferrent. Templum
Apollinis in ea parte Palatinae domus excitavit, quam fulmine ictam desiderari
a deo haruspices pronuntiarant; addidit porticus cum bibliotheca Latina
Graecaque, quo loco iam senior saepe etiam senatum habuit decuriasque iudicum
recognovit. Tonanti Iovi aedem consecravit liberatus periculo, cum expeditione
Cantabrica per nocturnum iter lecticam eius fulgur praestrinxisset servumque
praelucentem exanimasset. Quaedam etiam opera sub nomine alieno, nepotum
scilicet et uxoris sororisque fecit, ut porticum basilicamque Gai et Luci, item
porticus Liviae et Octaviae theatrumque Marcelli. Sed et ceteros principes
viros saepe hortatus est, ut pro facultate quisque monimentis vel novis vel
refectis et excultis urbem adornarent. Multaque a multis tunc exstructa sunt,
sicut a Marcio Philippo aedes Herculis Musarum, a L. Cornificio aedes Dianae,
ab Asinio Pollione atrium Libertatis, a Munatio Planco aedes Saturni, a
Cornelio Balbo theatrum, a Statilio Tauro amphitheatrum, a M. vero Agrippa
complura et egregia.
[30] Spatium urbis in regiones vicosque divisit instituitque, ut
illas annui magistratus sortito tuerentur, hos magistri e plebe cuiusque
viciniae lecti. Adversus incendia excubias nocturnas vigilesque commentus est;
ad coercendas inundationes alveum Tiberis laxavit ac repurgavit completum olim
ruderibus et aedificiorum prolationibus coartatum. Quo autem facilius undique
urbs adiretur, desumpta sibi Flaminia via Arimino tenus munienda reliquas
triumphalibus viris ex manubiali pecunia sternendas distribuit. Aedes sacras
vetustate conlapsas aut incendio absumptas refecit easque et ceteras
opulentissimis donis adornavit, ut qui in cellam Capitolini Iovis sedecim milia
pondo auri gemmasque ac margaritas quingenties sestertium una donatione
contulerit.
[31] Postquam vero pontificatum maximum, quem numquam vivo Lepido
auferre sustinuerat, mortuo demum suscepit, quidquid fatidicorum librorum
Graeci Latinique generis nullis vel parum idoneis auctoribus vulgo ferebatur,
supra duo milia contracta undique cremavit ac solos retinuit Sibyllinos, bos
quoque dilectu habito; condiditque duobus forulis auratis sub Palatini
Apollinis basi. Annum a Divo lulio ordinatum, sed postea neglegentia
conturbatum atque confusum, rursus ad pristinam rationem redegit; in cuius ordinatione
Sextilem mensem e suo cognomine nuncupavit magis quam Septembrem quo erat
natus, quod hoc sibi et primus consulatus et in signes victoriae optigissent.
Sacerdotum et numerum et dignitatem sed et commoda auxit, praecipue Vestalium
virginum. Cumque in demortuae locum aliam capi oporteret ambirentque multi ne
filias in sortem darent, adiuravit, si cuiusquam neptium suarum competeret
aetas, oblaturum se fuisse eam. Nonnulla etiam ex antiquis caerimoniis paulatim
abolita restituit, ut Salutis augurium, Diale flamonium, sacrum Lupercale,
ludos Saeculares et Compitalicios. Lupercalibus vetuit currere inberbes, item
Saecularibus ludis iuvenes utriusque sexus prohibuit ullum nocturnum
spectaculum frequentare nisi cum aliquo maiore natu propinquorum. Compitales
Lares ornari bis anno instituit vernis floribus et aestivis. Proximum a dis
immortalibus honorem memoriae ducum praestitit, qui imperium p. R. ex minimo
maximum reddidissent. Itaque et opera cuiusque manentibus titulis restituit et
statuas omnium triumphali effigie in utraque fori sui porticu dedicavit,
professus et edicto: commentum id se, ut ad illorum vitam velut ad exemplar et
ipse, dum viveret, et insequentium aetatium principes exigerentur a civibus.
Pompei quoque statuam contra theatri eius regiam marmoreo Iano superposuit
translatam e curia, in qua C. Caesar fuerat occisus.
[32] Pleraque pessimi exempli in perniciem publicam aut ex
consuetudine licentiaque bellorum civilium duraverant aut per pacem etiam
exstiterant. Nam et grassatorum plurimi palam se ferebant succincti ferro,
quasi tuendi sui causa, et rapti per agros viatores sine discrimine liberi
servique ergastulis possessorum supprimebantur, et plurimae factiones titulo
collegi novi ad nullius non facinoris societatem coibant. Igitur grassaturas
dispositis per opportuna loca stationibus inhibuit, ergastula recognovit,
collegia praeter antiqua et legitima dissolvit. Tabulas veterum aerari
debitorum, vel praecipuam calumniandi materiam, exussit; loca in urbe publica
iuris ambigui possessoribus adiudicavit; diuturnorum reorum et ex quorum
sordibus nihil aliud quam voluptas inimicis quaereretur nomina abolevit
condicione proposita, ut si quem quis repetere vellet, par periculum poenae
subiret. Ne quod autem maleficium negotiumve in punitate vel mora elaberetur,
triginta amplius dies, qui honoraris ludis occupabantur, actui rerum
accommodavit. Ad tris iudicum decurias quartam addidit ex inferiore censu, quae
ducenariorum vocaretur iudicaretque de levioribus summis. Iudices a tricensimo
aetatis anno adlegit, id est quinquennio maturius quam solebant. Ac plerisque
iudicandi munus detractantibus vix concessit, ut singulis decuriis per vices
annua vacatio esset et ut solitae agi Novembri ac Decembri mense res
omitterentur.
[33] Ipse ius dixit assidue et in noctem nonnumquam, si parum
corpore valeret lectica pro tribunali collocata, vel etiam domi cubans. Dixit
autem ius non diligentia modo summa sed et lenitate, siquidem manifesti
parricidii reum, ne culleo insueretur, quod non nisi confessi adficiuntur hac
poena, ita fertur interrogasse: "Certe patrem tuum non occidisti ?"
Et cum de falso testamento ageretur omnesque signatores lege Cornelia
tenerentur, non tantum duas tabellas, damnatoriam et absolutoriam, simul
cognoscentibus dedit, sed tertiam quoque, qua ignosceretur iis, quos fraude ad
signandum vel errore inductos constitisset. Appellationes quotannis urbanorum
quidem litigatorum praetori delegabat urbano, at provincialium consularibus
viris, quos singulos cuiusque provinciae negotiis praeposuisset.
[34] Leges retractavit et quasdam ex integro sanxit, ut sumptuariam
et de adulteriis et de pudicitia, de ambitu, de maritandis ordinibus. Hanc cum
aliquanto severius quam ceteras emendasset, prae tumultu recusantium perferre
non potuit nisi adempta demum lenitave parte poenarum et vacatione trienni data
auctisque praemiis. Sic quoque abolitionem eius publico spectaculo pertinaciter
postulante equite, accitos Germanici liberos receptosque partim ad se partim in
patris gremium ostentavit, manu vultuque significans ne gravarentur imitari
iuvenis exemplum. Cumque etiam inmaturitate sponsarum et matrimoniorum crebra
mutatione vim legis eludi sentiret, tempus sponsas habendi coartavit, divortiis
modum imposuit.
[35] Senatorum affluentem numerum deformi et incondita turba–erant
enim super mille, et quidam indignissimi et post necem Caesaris per gratiam et
praemium adlecti, quos orcinos vulgus vocabat–ad modum pristinum et splendorem
redegit duabus lectionibus: prima ipsorum arbitratu, quo vir virum legit, secunda
suo et Agrippae; quo tempore existimatur lorica sub veste munitus ferroque
cinctus praesedisse decem valentissimis senatorii ordinis amicis sellam suam
circumstantibus. Cordus Cremutius scribit ne admissum quidem tunc quem quam
senatorum nisi solum et praetemptato sinu. Quosdam ad excusandi se verecundiam
compulit servavitque etiam excusantibus insigne vestis et spectandi in
orchestra epulandique publice ius. Quo autem lecti probatique et religiosius et
minore molestia senatoria munera fungerentur, sanxit, ut prius quam consideret
quisque ture ac mero supplicaret apud aram eius dei, in cuius templo coiretur,
et ne plus quam bis in mense legitimus senatus ageretur, Kalendis et Idibus,
neve Septembri Octobrive mense ullos adesse alios necesse esset quam sorte
ductos, per quorum numerum decreta confici possent; sibique instituit consilia
sortiri semenstria, cum quibus de negotiis ad frequentem senatum referendis
ante tractaret. Sententias de maiore negotio non more atque ordine sed prout
libuisset perrogabat, ut perinde quisque animum intenderet ac si censendum
magis quam adsentiendum esset. [36] Auctor et aliarum rerum
fuit, in quis: ne acta senatus publicarentur, ne magistratus deposito honore
statim in provincias mitterentur, ut proconsulibus ad mulos et tabernacula,
quae publice locari solebant, certa pecunia constitueretur, ut cura aerari a
quaestoribus urbanis ad praetorios praetoresve transiret, ut centumviralem
hastam quam quaesturam Tluncti consuerant cogere decemviri cogerent.
[37] Quoque plures partem administrandae rei p. caperent, nova
officia excogitavit: curam operum publicorum, viarum, aquarum, alvei Tiberis,
frumenti populo dividundi, praefecturam urbis, triumviratum legendi senatus et
alterum recognoscendi turmas equitum, quotiensque opus esset. Censores creari
desitos longo intervallo creavit. Numerum praetorum auxit. Exegit etiam, ut
quotiens consulatus sibi daretur, binos pro singulis collegas haberet, nec
optinuit, reclamantibus cunctis satis maiestatem eius imminui, quod honorem eum
non solus sed cum altero gereret.
[38] Nec parcior in bellica virtute honoranda, super triginta
ducibus iustos triumphos et aliquanto pluribus triumphalia ornamenta decernenda
curavit. Liberis senatorum, quo celerius rei p. assuescerent, protinus a virili
toga latum clavum induere et curiae interesse permisit militiamque
auspicantibus non tribunatum modo legionum, sed et praefecturas alarum dedit;
ac ne qui expers castrorum esset, binos plerumque laticlavios praeposuit
singulis alis. Equitum turmas frequenter recognovit, post longam intercapedinem
reducto more travectionis. Sed neque detrahi quemquam in travehendo ab
accusatore passus est, quod fieri solebat, et senio vel aliqua corporis labe
insignibus permisit, praemisso in ordine equo, ad respondendum quotiens
citarentur pedibus venire; mox reddendi equi gratiam fecit eis, qui maiores
annorum quinque et triginta retinere eum nollent.
[39] Impetratisque a senatu decem adiutoribus unum quemque equitum
rationem vitae reddere coegit atque ex improbatis alios poena, alios ignominia
notavit, plures admonitione, sed varia. Lenissimum genus admonitionis fuit
traditio coram pugillarium, quos taciti et ibidem statim legerent; notavitque
aliquos, quod pecunias levioribus usuris mutuati graviore faenore collocassent.
[40] Ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores, ex
equitibus R. creavit, ita ut potestate transacta in utro vellent ordine
manerent. Cum autem plerique equitum attrito bellis civilibus patrimonio
spectare ludos e quattuordecim non auderent metu poenae theatralis,
pronuntiavit non teneri ea, quibus ipsis parentibusve equester census umquam
fuisset. Populi recensum vicatim egit, ac ne plebs frumentationum causa
frequentius ab negotiis avocaretur, ter in annum quaternum mensium tesseras
dare destinavit; sed desideranti consuetudinem veterem concessit rursus, ut sui
cuiusque mensis acciperet. Comitiorum quoque pristinum ius reduxit ac
multiplici poena coercito ambitu, Fabianis et Scaptiensibus tribulibus suis die
comitiorum, ne quid a quoquam candidato desiderarent, singula milia nummum a se
dividebat. Magni praeterea existimans sincerum atque ab omni colluvione
peregrini ac servilis sanguinis incorruptum servare populum, et civitates
Romanas parcissime dedit et manumittendi modum termi navit. Tiberio pro cliente
Graeco petenti rescripsit, non aliter se daturum, quam si praesens sibi
persuasisset, quam iustas petendi causas haberet; et Liviae pro quodam
tributario Gallo roganti civitatem negavit, immunitatem optulit affirmans
facilius se passurum fisco detrahi aliquid, quam civitatis Romanae vulgari
honorem. Servos non contentus multis difficultatibus a libertate et multo
pluribus a libertate iusta removisse, cum et de numero et de condicione ac
differentia eorum, qui manumitterentur, curiose cavisset, hoc quoque adiecit,
ne vinctus umquam tortusve quis ullo libertatis genere civitatem adipisceretur,
Etiam habitum vestitumque pristinum reducere studuit, ac visa quondam pro
contione pullatorum turba indignabundus et clamitans: "en Romanos, rerum
dominos, gentemque togatam!" negotium aedilibus dedit, ne quem posthac
paterentur in Foro circave nisi positis lacernis togatum consistere.
[41] Liberalitatem omnibus ordinibus per occasiones frequenter
exhibuit. Nam et invecta urbi Alexandrino trumpho regia gaza tantam copiam
nummariae rei effecit, ut faenore deminuto plurimum agrorum pretiis accesserit,
et postea, quotiens ex damnatorum bonis pecunia superflueret, usum eius
gratuitum iis, qui cavere in duplum possent, ad certum tempus indulsit.
Senatorum censum ampliavit ac pro octingentorum milium summa duodecies
sestertium taxavit supplevitque non habentibus. Congiaria populo frequenter
dedit, sed diversae fere summae: modo quadringenos, modo trecenos, nonnumquam
ducenos quinquagenosque nummos; ac ne minores quidem pueros praeteriit, quamvis
non nisi ab undecimo aetatis anno accipere consuessent. Frumentum quoque in
annonae difficultatibus saepe levissimo, interdum nullo pretio viritim admensus
est tesserasque nummarias duplicavit.
[42] Sed ut salubrem magis quam ambitiosum principem scires,
querentem de inopia et caritate vini populum severissima coercuit voce: satis
provisum a genero suo Agrippa perductis pluribus aquis, ne homines sitirent.
Eidem populo promissum quidem congiarium reposcenti bonae se fidei esse respondit;
non promissum autem flagitanti turpitudinem et impudentiam edicto exprobravit
affirmavitque non daturum se quamvis dare destinaret. Nec minore gravitate
atque constantia, cum proposito congiario multos manumissos insertosque civium
numero comperisset, negavit accepturos quibus promissum non esset, ceterisque
minus quam promiserat dedit, ut destinata summa sufficeret. Magno vero quondam
sterilitate ac difficili remedio cum venalicias et lanistarum familias
peregrinosque omnes exceptis medicis et praeceptoribus partimque servitiorum
urbe expulisset, ut tandem annona convaluit, impetum se cepisse scribit
frumentationes publicas in perpetuum abolendi, quod earum fiducia cultura
agrorum cessaret; neque tamen perseverasse, quia certum haberet posse per ambitionem
quandoque restitui. Atque ita posthac rem temperavit, ut non minorem aratorum
ac negotiantium quam populi rationem deduceret.
[43] Spectaculorum et assiduitate et varietate et magnificentia
omnes antecessit. Fecisse se ludos ait suo nomine quater, pro aliis
magistratibus, qui aut abessent aut non sufficerent, ter et vicies. Fecitque
nonnumquam etiam vicatim ac pluribus scaenis per omnium linguarum histriones,
munera non in Foro modo, nec in amphitheatro, sed et in Circo et in Saeptis, et
aliquando nihil praeter venationem edidit; athletas quoque exstructis in campo
Martio sedilibus ligneis; item navale proelium circa Tiberim cavato solo, in
quo nunc Caesarum nemus est. Quibus diebus custodes in urbe disposuit, ne
raritate remanentium grassatoribus obnoxia esset. In Circo aurigas cursoresque
et confectores ferarum, et nonnumquam ex nobilissima iuventute, produxit. Sed
et Troiae lusum edidit frequentissime maiorum minorumque puerorum, prisci
decorique moris existimans clarae stirpis indolem sic notescere. In hoc ludicro
Nonium Asprenatem lapsu debilitatum aureo torque donavit passusque est ipsum
posterosque Torquati ferre cognomen. Mox finem fecit talia edendi Asinio
Pollione oratore graviter invidioseque in curia questo Aesernini nepotis sui
casum, qui et ipse crus fregerat. Ad scaenicas quoque et gladiatorias operas et
equitibus Romanis aliquando usus est, verum prius quam senatus consulto
interdiceretur. Postea nihil sane praeterquam adulescentulum Lycium honeste
natum exhibuit, tantum ut ostenderet, quod erat bipedali minor, librarum
septemdecim ac vocis immensae. Quodam autem muneris die Parthorum obsides tunc
primum missos per mediam harenam ad spectaculum induxit superque se subsellio
secundo collocavit. Solebat etiam citra spectaculorum dies, si quando quid
invisitatum dignumque cognitu advectum esset, id extra ordinem quolibet loco
publicare, ut rhinocerotem apud Saepta, tigrim in scaena, anguem quin quaginta
cubitorum pro Comitio. Accidit votivis circensibus, ut correptus valitudine
lectica cubans tensas deduceret; rursus commissione ludorum, quibus theatrum
Marcelli dedicabat, evenit ut laxatis sellae curulis compagibus caderet
supinus. Nepotum quoque suorum munere cum consternatum ruinae metu populum
retinere et confirmare nullo modo posset, transiit e loco suo atque in ea parte
consedit, quae suspecta maxime erat.
[44] Spectandi confusissimum ac solutissimum morem correxit
ordinavitque, motus iniuria senatoris, quem Puteolis per celeberrimos ludos
consessu frequenti nemo receperat. Facto igitur decreto patrum ut, quotiens
quid spectaculi usquam publice ederetur, primus subselliorum ordo vacaret
senatoribus, Romae legatos liberarum sociarumque gentium vetuit in orchestra
sedere, cum quosdam etiam libertini generis mitti deprendisset. Militem secrevit
a polpulo. Maritis e plebe proprios ordines assignavit, praetextatis cuneum
suum, et proximum paedagogis, sanxitque ne quis pullatorum media cavea sederet.
Feminis ne gladiatores quidem, quos promiscue speectari sollemne olim erat,
nisi ex superiore loco spectare concessit. Solis virginibus Vestalibus locum in
theatro separatim et contra praetoris tribunal dedit. Athletarum vero
spectaculo muliebre secus omne adeo summovit, ut pontificalibus ludis pugilum
par postulatum distulerit in insequentis diei matutinum tempus edixeritque
mulieres ante horam quintam venire in theatrum non placere.
[45] Ipse circenses ex amicorum fere libertorumque cenaculis
spectabat, interdum ex pulvinari et quidem cum coniuge ac liberis sedens. Spectaculo
plurimas horas, aliquando totos dies aberat, petita venia commendatisque qui
suam vicem praesidendo fungerentur. Verum quotiens adesset, nihil praeterea
agebat, seu vitandi rumoris causa, quo patrem Caesarem vulgo reprehensum
commemorabat, quod inter spectandum epistulis libellisque legendis aut
rescribendis vacaret, seu studio spectandi ac voluptate, qua teneri se neque
dissimulavit umquam et saepe ingenue professus est. Itaque corollaria et
praemia in alienis quoque muneribus ac ludis et crebra et grandia de suo
offerebat nullique Graeco mini interfilit. auo non pro merito quemaue
certantium honorarit. Spectavit autem studiosissime pugiles et maxime Latinos,
non legitimos atque ordinarios modo, quos etiam committere cum Graecis solebat,
sed et catervarios oppidanos inter angustias vicorum pugnantis temere ac sine
arte. Universum denique genus operas aliquas publico spectaculo praebentium
etiam cura sua dignatus est; athletis et conservavit privilegia et ampliavit,
gladiatores sine missione edi prohibuit, coercitionem in histriones
magistratibus omni tempore et loco lege vetere permissam ademit praeterquam
ludis et scaena. Nec tamen eo minus aut xysticorum certationes aut gladiatorum
pugnas severissime semper exegit. Nam histrionum licentiam adeo compescuit, ut
Stephanionem togatarium, cui in puerilem habitum circum tonsam matronam
ministrasse compererat, per trina theatra virgis caesum relegaverit, Hylan
pantomimum querente praetore in atrio domus suae nemine excluso flagellis
verberarit et Pyladen urbe atque Italia summoverit, quod spectatorem, a quo
exsibilabatur, demonstrasset digito conspicuumque fecisset.
[46] Ad hunc modum urbe urbanisque rebus administratis Italiam
duodetriginta coloniarum numero deductarum a se frequentavit operibusque ac vectigalibus
publicis plurifariam instruxit, etiam iure ac dignatione urbi quodam modo pro
parte aliqua adaequavit excogitato genere suffragiorum, quae de magistratibus
urbicis decuriones colonici in sua quisque colonia terrent et sub die
comitiorum obsignata Romam mitterent. Ac necubi aut honestorum de ficeret copia
aut multitudinis suboles, equestrem militiam petentis etiam ex commendatione
publica cuiusque oppidi ordinabat, at iis, qui e plebe regiones sibi revisenti
filios filiasve approbarent, singula nummorum milia pro singulis dividebat.
[47] Provincias validiores et quas annuis magistratuum imperiis regi
nec facile nec tutum erat, ipse suscepit, ceteras proconsulibus sortito
permisit; et tamen nonnullas commutavit interdum atque ex utroque genere plerasque
saepius adiit. Urbium quasdam, foederatas sed ad exitium licentia praecipites,
libertate privavit, alias aut aere alieno laborantis levavit aut terrae motu
subversas denuo condidit aut merita erga populum R. adlegantes Latinitate vel
civitate donavit. Nec est, ut opinor, provincia, excepta dum taxat Africa et
Sardinia, quam non adierit. In has fugato Sex. Pompeio traicere ex Sicilia
apparantem continuae et immodicae tempestates inhibuerunt nec mox occasio aut
causa traiciendi fuit.
[48] Regnorum quibus belli iure potitus est, praeter pauca, aut
iisdem quibus ademerat reddidit aut alienigenis contribuit. Reges socios etiam
inter semet ipsos necessitudinibus mutuis iunxit, promptissimus affinitatis
cuiusque atque amicitiae conciliator et fautor; nec aliter universos quam
membra partisque imperii curae habuit, rectorem quoque solitus apponere aetate
parvis aut mente lapsis, donec adolescerent aut resipiscerent; ac plurimorum
liberos et educavit simul cum suis et instituit.
[49] Ex militaribus copiis legiones et auxilia provinciatim
distribuit, classem Miseni et alteram Ravennae ad tutelam Superi et Inferi
maris conlocavit, ceterum numerum partim in urbis partim in sui custodiam
adlegit dimissa Calagurritanorum manu, quam usque ad devictum Antonium, item Germanorum,
quam usque ad cladem Varianam inter armigeros circa se habuerat. Neque tamen
umquam plures quam tres cohortes in urbe esse passus est easque sine castris,
reliquas in hiberna et aestiva circa finitima oppida dimittere assuerat.
Quidquid autem ubique militum esset, ad certam stipendiorum praemiorumque
formulam adstrinxit definitis pro gradu cuiusque et temporibus militiae et
commodis missionum, ne aut aetate aut inopia post missionem sollicitari ad res
novas possent. Utque perpetuo ac sine difficultate sumptus ad tuendos eos
prosequendosque suppeteret, aerarium militare cum vectigalibus novis
constituit. Et quo celerius ac sub manum adnuntiari cognoscique posset, quid in
provincia quaque gereretur, iuvenes primo modicis intervallis per militaris vias,
dehinc vehicula disposuit. Commodius id visum est, ut qui a loco idem perferunt
litteras, interrogari guoque, si quid res exigant, possint.
[50] In diplomatibus libellisque et epistulis signandis initio
sphinge usus est, mox imagine Magni Alexandri, novissime sua, Dioscuridis manu
scalpta, qua signare insecuti quoque principes perseverarunt. Ad epistulas
omnis horarum quoque momenta nec diei modo sed et noctis, quibus datae
significarentur, addebat.
[51] Clementiae civilitatisque eius multa et magna documenta sunt.
Ne enumerem, quot et quos diversarum partium venia et incolumitate donatos
principem etiam in civitate locum tenere passus sit: Iunium Novatum et Cassium
Patavinum e plebe homines alterum pecunia, alterum levi exilio punire satis
habuit, cum ille Agrippae iuvenis nomine asperrimam de se epistulam in vulgus
edidisset, hic convivio pleno proclamasset neque votum sibi neque animum deesse
confodiendi eum. Quadam vero cognitione, cum Aemilio Aeliano Cordubensi inter
cetera crimina vel maxime obiceretur quod male opinari de Caesare soleret,
conversus ad accusatorem commotoque similis: "Velim," inquit,
"hoc mihi probes; faciam sciat Aelianus et me linguam habere, plura enim
de eo loquar"; nec quicquam ultra aut statim aut postea inquisiit. Tiberio
quoque de eadem re, sed violentius apud se per epistulam conquerenti ita
rescripsit: "Aetati tuae, mi Tiberi, noli in hac re indulgere et nimium
indignari quemquam esse, qui de me male loquatur; satis est enim, si hoc
habemus ne quis nobis male facere possit."
[52] Templa, quamvis sciret etiam proconsulibus decerni solere, in
nulla tamen provincia nisi communi suo Romaeque nomine recepit. Nam in urbe
quidem pertinacissime abstinuit hoc honore; atque etiam argenteas statuas olim
sibi positas conflavit omnis exque iis aureas cortinas Apollini Palatino
dedicavit. Dictaturam magna vi offerente populo genu nixus deiecta ab umeris
toga nudo pectore deprecatus est.
[53] Domini appellationem ut maledictum et obprobrium semper
exhorruit. Cum spectante eo ludos pronuntiatum esset in mimo: "O dominum
aequum et bonum!" et universi quasi de ipso dictum exsultantes
comprobassent, et statim manu vultuque indecoras adulationes repressit et
insequenti die gravissimo corripuit edicto; dominumque se posthac appellari ne
a Liberis quidem aut nepotibus suis vel serio vel ioco passus est atque eius
modi blanditias etiam inter ipsos prohibuit. Non temere urbe oppidove ullo
egressus aut quoquam ingressus est nisi vespera aut noctu, ne quem officii
causa inquietaret. In consulatu pedibus fere, extra consulatum saepe adoperta
sella per publicum incessit. Promiscuis salutationibus admittebat et plebem,
tanta comitate adeuntium desideria excipiens, ut quendam ioco corripuerit, quod
sic sibi libellum porrigere dubitaret, "quasi elephanto stipem." Die
senatus numquam patres nisi in curia salutavit et quidem sedentis ac nominatim
singulos nullo submonente; etiam discedens eodem modo sedentibus valere
dicebat. Officia cum multis mutuo exercuit, nec prius dies cuiusque sollemnes
frequentare desiit, quam grandior iam natu et in turba quondam sponsaliorum die
vexatus. Gallum Cerrinium senatorem minus sibi familiarem, sed captum repente
oculis et ob id inedia mori destinantem praesens consolando revocavit ad vitam.
[54] In senatu verba facienti dictum est: "Non intellexi,"
et ab alio: "Contra dicerem tibi, si locum haberem." Interdum ob
immodicas disceptantium altercationes e curia per iram se proripienti quidam
ingesserunt licere oportere senatoribus de re p. loqui. Antistius Labeo senatus
lectione, cum vir virum legeret, M. Lepidum hostem olim eius et tunc exsulantem
legit interrogatusque ab eo an essent alii digniores, suum quemque iudicium
habere respondit. Nec ideo libertas aut contumacia fraudi cuiquam fuit.
[55] Etiam sparsos de se in curia famosos libellos nec expavit et
magna cura redarguit ac ne requisitis quidem auctoribus id modo censuit,
cognoscendum posthac de iis, qui libellos aut carmina ad infamiam cuiuspiam sub
alieno nomine edant.
[56] Iocis quoque quorundam invidiosis aut petulantibus lacessitus
contra dixit edicto. Et tamen ne de inhibenda testamentorum licentia quicquam
constitueretur intercessit. Quotiens magistratuum comitiis interesset, tribus
cum candidatis suis circuibat supplicabatque more sollemni. Ferebat et ipse suffragium
in tribu, ut unus e populo. Testem se in iudiciis et interrogari et refelli
aequissimo animo patiebatur. Forum angustius fecit non ausus extorquere
possessoribus proximas domos. Numquam filios suos populo commendavit ut non
adiceret: "Si merebuntur." Eisdem praetextatis adhuc assurrectum ab
universis in theatro et a stantibus plausum gravissime questus est. Amicos ita
magnos et potentes in civitate esse voluit, ut tamen pari iure essent quo
ceteri legibusque iudiciariis aeque tenerentur. Cum Asprenas Nonius artius ei
iunctus causam veneficii accusante Cassio Severo diceret, consuluit senatum,
quid officii sui putaret; cunctari enim se, ne si superesset, eripere legibus
reum, sin deesset, destituere ac praedamnare amicum existimaretur; et
consentientibus universis sedit in subselliis per aliquot horas, verum tacitus
et ne laudatione quidem iudiciali data. Affuit et clientibus, sicut Scutario
cuidam evocato quondam suo, qui postulabatur iniuniarum. Unum omnino e reorum
numero ac ne eum quidem nisi precibus eripuit, exorato coram iudicibus
accusatore, Castricium, per quem de coniuratione Murenae cognoverat.
[57] Pro quibus meritis quanto opere dilectus sit, facile est
aestimare. Omitto senatus consulta, quia possunt videri vel necessitate
expressa vel verecundia. Equites R. natalem eius sponte atque consensu biduo
semper celebrarunt. Omnes ordines in lacum Curti quotannis ex voto pro salute
eius stipem iaciebant, item Kal. Ian. strenam in Capitolio etiam absenti, ex
qua summa pretiosissima deorum simulacra mercatus vivatim dedicabat, ut
Apollinem Sandaliarium et Iovem Tragoedum aliaque. In restitutionem Palatinae
domus incendio absumptae veterani, decuriae, tribus atque etiam singillatim e
cetero genere hominum libentes ac pro facultate quisque pecunias contulerunt,
delibante tantum modo eo summarurn acervos neque ex quoquam plus denario
auferente. Revertentem ex provincia non solum faustis ominibus, sed et
modulatis carminibus prosequebantur. Observatum etiam est, ne quotiens
introiret urbem, supplicium de quoquam sumeretur.
[58] Patris patriae cognomen universi repentino maximoque consensu
detulerunt ei: prima plebs legatione Antium missa; dein, quia non recipiebat,
ineunti Romae spectacula frequens et laureata; mox in curia senatus, neque
decreto nequc adclamatione, sed per Valerium Messalam. Is mandantibus cunctis:
"Quod bonum," inquit, "faustumque sit tibi domuique tuae, Caesar
Auguste! Sic enim nos perpetuam felicitatem rei p. et laeta huic precari
existimamus: senatus te consentiens cum populo R. consalutat patriae
patrem." Cui lacrimans respondit Augustus his verbis–ipsa enim, sicut
Messalae, posui–: " Compos factus votorum meorum, p. c., quid habeo aliud
deos immortales precari, quam ut hunc consensum vestrum ad ultimum finem vitae
mihi perferre liceat?"
[59] Medico Antonio Musae, cuius opera ex ancipiti morbo
convaluerat, statuam aere conlato iuxta signum Aesculapi statuerunt. Nonnulli
patrum familiarum testamento caverunt, ut ab heredibus suis praelato titulo
victumae in Capitolium ducerentur votumque pro se solveretur, quod superstitem
Augustum reliquissent. Quaedam Italiae civitates diem, quo primum ad se
venisset, initium anni fecerunt. Provinciarum pleraeque super templa et aras
ludos quoque quinquennales paene oppidatim constituerunt.
[60] Reges amici atque socii et singuli in suo quisque regno
Caesareas urbes condiderunt et cuncti simul aedem Iovis Olympii Athenis
antiquitus incohatam perficere communi sumptu destinaverunt Genioque eius
dedicare; ac saepe regnis relictis non Romae modo sed et provincias peragranti
cotidiana officia togati ac sine regio insigni more clientium praestiterunt.
[61] Quoniam qualis in imperiis ac magistratibus regendaque per
terrarum orbem pace belloque re p. fuerit, exposui, referam nunc interiorem ac
familiarem eius vitam quibusque moribus atque fortuna domi et inter suos egerit
a iuventa usque ad supremum vitae diem. Matrem amisit in primo consulatu,
sororem Octaviam quinquagensimum et quartum agens aetatis annum. Utrique cum
praecipua officia vivae praestitisset, etiam defunctae honores maximos tribuit.
[62] Sponsam habuerat adulescens P. Servili ISaurici filiam, sed
reconciliatus post primam discordiam Antonio, expostulantibus utriusque
militibus ut et necessitudine aliqua iungerentur, privignam eius Claudiam, Fulviae
ex P. Clodio filiam, duxit uxorem vixdum nubilem ac simultate cum Fulvia socru
orta dimisit intactam adhuc et virginem. Mox Scriboniam in matrimonium accepit
nuptam ante duobus consularibus, ex altero etiam matrem. Cum hac quoque
divortium fecit, "pertaesus," ut scribit, "morum perversitatem
eius," ac statim Liviam Drusillam matrimonio Tiberi Neronis et quidem
praegnantem abduxit dilexitque et probavit unice ac perseveranter.
[63] Ex Scribonia Iuliam, ex Livia nihil liberorum tulit, cum maxime
cuperet. Infans, qui conceptus erat, immaturus est editus. Iuliam primum
Marcello Octaviae sororis suae filio tantum quod pueritiam egresso, deinde, ut
is obiit, M. Agrippae nuptum dedit exorata sorore, ut sibi genero cederet; nam
tunc Agrippa alteram Marcellarum habebat et ex ea liberos. Hoc quoque defuncto,
multis ac diu, etiam ex equestri ordine, circumspectis condicionibus, Tiberium
privignum suum elegit coegitque praegnantem uxorem et ex qua iam pater erat
dimittere. M. Antonius scribit primum eum Antonio filio suo despondisse Iuliam,
dein Cotisoni Getarum regi, quo tempore sibi quoque in vicem filiam regis in
matri monium petisset.
[64] Nepotes ex Agrippa et Iulia tres habuit C. et L. et Agrippam,
neptes duas Iuliam et Agrip pinam. Iuliam L. Paulo censoris filio, Agrippinam
Germanico sororis suae nepoti collocavit. Gaium et L. adoptavit domi per assem
et libram emptos a patre Agrippa tenerosque adhuc ad curam rei p. admovit et
consules designatos circum provincias exercitusque dimisit. Filiam et neptes
ita instituit, ut etiam lanificio assuefaceret vetaretque loqui aut agere
quicquam nisi propalam et quod in diurnos commentarios referretur; extraneorum
quidem coetu adeo prohibuit, ut L. Vinicio, claro decoroque iuveni, scripserit
quondam parum modeste fecisse eum, quod filiam suam Baias salutatum venisset.
Nepotes et litteras et natare aliaque rudimenta per se plerum que docuit, ac
nihil aeque elaboravit quam ut imitarentur chirographum suum; neque cenavit
una, nisi ut in imo lecto assiderent, neque iter fecit, nisi ut vehiculo
anteirent aut circa adequitarent.
[65] Sed laetum eum atque fidentem et subole et disciplina domus
Fortuna destituit. Iulias, filiam et neptem, omnibus probris contaminatas
relegavit; G. et L. in duodeviginti mensium spatio amisit ambos, Gaio in Lycia,
Lucio Massiliae defunctis. Tertium nepotem Agrippam simulque privignum Tiberium
adoptavit in foro lege curiata; ex quibus Agrippam brevi ob ingenium sordidum
ac ferox abdicavit seposuitque Surrentum. Aliquanto autem patientius mortem
quam dedecora suorum tulit. Nam C. Lucique casu non adeo fractus, de filia
absens ac libello per quaestorem recitato notum senatui fecit abstinuitque
congressu hominum diu prae pudore, etiam de necanda deliberavit. Certe cum sub
idem tempus una ex consciis liberta Phoebe suspendio vitam finisset, maluisse
se ait Phoebes patrem fuisse. Relegatae usum vini omnemque delicatiorem cultum
ademit neque adiri a quoquam libero servove nisi se consulto permisit, et ita
ut certior fieret, qua is aetate, qua statura, quo colore esset, etiam quibus
corporis notis vel cicatricibus. Post quinquennium demum ex insula in
continentem lenioribusque paulo condicionibus transtulit eam. Nam ut omnino
revocaret, exorari nullo modo potuit, deprecanti saepe p. R. et pertinacius
instanti tales filias talesque coniuges pro contione inprecatus. Ex nepte Iulia
post damnationem editum infantem adgnosci alique vetuit. Agrippam nihilo
tractabiliorem, immo in dies amentiorem, in insulam transportavit saepsitque
insuper custodia militum. Cavit etiam s. c. ut eodem loci in perpetullm
contineretur. Atque ad omnem et eius et Iuliarum mentionem ingemiscens
proclamare etiam solebat: aith ophelon agamos t'emeni agonos t'apolesthai. nec aliter eos appellare quam tris vomicas
ac tria carcinomata sua.
[66] Amicitias neque facile admisit et constantissime retinuit, non
tantum virtutes ac merita cuiusque digne prosecutus, sed vitia quoque et
delicta, dum taxat modica, perpessus. Neque enim temere ex onmi numero in
amicitia eius afflicti reperientur praeter Salvidienum Rufum, quem ad
consulatum usque, et Cornelium Gallum, quem ad praefecturam Aegypti, ex infima
utrumque fortuna provexerat. Quorum alterum res novas molientem damnandum
senatu. tradidit, alteri ob ingratum et malivolum animum domo et provinciis suis
interdixit. Sed Gallo quoque et accusatorum denuntiationibus et senatus
consultis ad necem conpulso laudavit quidem pietatem tanto opere pro se
indignantium, ceterum et inlacrimavit et vicem suam conquestus est, quod sibi
soli non liceret amicis, quatenus vellet, irasci. Reliqui potentia atque opibus
ad finem vitae sui quisque ordinis principes floruerunt, quanquam et offensis
intervenientibus. Desideravit enim nonnumquam, ne de pluribus referam, et M.
Agrippae patientiam et Maecenatis taciturnitatem, cum ille ex levi frigoris
suspicione et quod Marcellus sibi anteferretur, Mytilenas se relictis omnibus
contulisset, hic secretum de comperta Murenae coniuratione uxori Terentiae
prodidisset. Exegit et ipse in vicem ab amicis benivolentiam mutuam, tam a defunctis
quam a vivis. Nam quamvis minime appeteret hereditates, ut qui numquam ex
ignoti testamento capere quicquam sustinuerit, amicorum tamen suprema iudicia
morosissime pensitavit, neque dolore dissimulato, si parcius aut citra honorem
verborum, neque gaudio, si grate pieque quis se prosecutus fuisset. Legata vel
partes hereditatium a quibuscumque parentibus relicta sibi aut statim liberis
eorum concedere aut, si pupillari aetate essent, die virilis togae vel
nuptiarum cum incremento restituere consueverat.
[67] Patronus dominusque non minus severus quam facilis et clemens
multos libertorum in honore et usu maximo habuit, ut Licinum et Celadum
aliosque. Cosmum servum gravissime de se opinantem non ultra quam compedibus
coercuit. Diomeden dispensatorem, a quo simul ambulante incurrenti repente fero
apro per metum obiectus est, maluit timiditatis arguere quam noxae, remque non
minimi periculi, quia tamen fraus aberat, in iocum vertit. Idem Polum ex
acceptissimis libertis mori coegit compertum adulterare matronas; Thallo a
manu, quod pro epistula prodita denarios quingentos accepisset, crura ei
fregit; paedagogum ministrosque C. fili, per occasionem valitudinis mortisque
eius superbe avareque in provincia grassatos, oneratis gravi pondere cervicibus
praecipitavit in flumen.
[68] Prima iuventa variorum dedecorum in famiam subiit. Sextus
Pompeius ut effeminatum insectatus est; M. Antonius adoptionem avunculi stupro
meritum; item L. Marci frater, quasi pudicitiam delibatam a Caesare Aulo etiam
Hirtio in Hispania trecentis milibus nummum substraverit solitusque sit crura
suburere nuce ardenti, quo mollior pilus surgeret. Sed et populus quondam
universus ludorum die et accepit in contumeliam eius et adsensu maximo
conprobavit versum in scaena pronuntiatum de gallo Matris Deum tympanizante:
"Videsne, ut cinaedus orbem digito temperat?"
[69] Adulteria quidem exercuisse ne amici quidem negant, excusantes
sane non libidine, sed ratione commissa, quo facilius consilia adversariorum
per cuiusque mulieres exquireret. M. Antonius super festinatas Liviae nuptias
obiecit et feminam consularem e triclinio viri coram in cubiculum abductam,
rursus in convivium rubentibus auriculis incomptiore capillo reductam; dimissam
Scriboniam, quia liberius doluisset nimiam potentiam paelicis; condiciones
quaesitas per amicos, qui matres familias et adultas aetate virgines denudarent
atque perspicerent, tamquam Toranio mangone vendente. Scribit etiam ad ipsum
haec familiariter adhuc necdum plane inimicus aut hostis: "Quid te
mutavit? Quod reginam ineo? Uxor mea est. Nunc coepi an abhinc annos novem? Tu
deinde solam Drusillam inis? Ita valeas, uti tu, hanc epistulam cum leges, non
inieris Tertullam aut Terentillam aut Rufillam aut Salviam Titiseniam aut
omnes. An refert, ubi et in qua arrigas? "
[70] Cena quoque eius secretior in fabulis fuit, quae vulgo dodekatheos vocabatur; in qua deorum dearumque habitu
discubuisse convivas et ipsum pro Apolline ornatum non Antoni modo epistulae
singulorum nomina amarissime enumerantis ex probrant, sed et sine auctore
notissimi versus;
'Cum primum istorum conduxit
mensa choragum,
Sexque deos vidit Mallia sexque deas,
Impia dum Phoebi Caesar mendacia ludit,
Dum nova divorum cenat adulteria:
Omnia se a terris tunc numina declinarunt,
Fugit et auratos Iuppiter ipse thronos."
Auxit cenae rumorem summa tunc in civitate
penuria ac fames, adclamatumque est postridie: Omne frumentum deos comedisse et
Caesarem esse plane Apollinem, sed Tortorem, quo cognomine is deus quadam in parte
urbis colebatur. Notatus est et ut pretiosae supellectilis Corinthiorumque
praecupidus et aleae indulgens: Nam et proscriptionis tempore ad statuam eius
ascriptum est:
"Pater argentarius, ego
Corinthiarius,"
cum existimaretur quosdam propter vasa Corinthia inter proscriptos curasse
referendos; et deinde bello Siciliensi epigramma vulgatum est:
"Postquam bis classe
victus naves perdidit,
Aliquando ut vincat, ludit assidue aleam."
[71] Ex quibus sive criminibus sive maledictis infamiam impudicitiae
facillime refutavit et praesentis et posterae vitae castitate; item lautitiarum
invidiam, cum et Alexandria capta nihil sibi praeter unum murrinum calicem ex
instrumento regio retinuerit et mox vasa aurea assiduissimi usus conflaverit
omnia. Circa libidines haesit, postea quoque, ut ferunt, ad vitiandas virgines
promptior, quae sibi undique etiam ab uxore conquirerentur. Aleae rumorem nullo
modo expavit lusitque simpliciter et palam oblectamenti causa etiam senex ac
praeterquam Decembri mense aliis quoque festis et profestis diebus. Nec id
dubium est. Autographa quadam epistula: "Cenavi," ait, "mi
Tiberi, cum iisdem; accesserunt convivae Vinicius et Silius pater. Inter cenam
lusimus geronticos et heri et hodie; talis enim iactatis, ut quisque canem aut
senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat,
quos tollebat universos, qui Venerem iecerat." Et rursus aliis litteris:
"Nos, mi Tiberi, Quinquatrus satis iucunde egimus; lusimus enim per omnis
dies forumque aleatorium calfecimus. Frater tuus magnis clamoribus rem gessit;
ad summam tamen perdidit non multum, sed ex magnis detrimentis praeter spem
paulatim retractum est. Ego perdidi viginti milia nummum meo nomine, sed cum
effuse in lusu liberalis fuissem, ut soleo plerumque. Nam si quas manus remisi
cuique exegissem aut retinuissem quod cuique donavi, vicissem vel quinquaginta
milia. Sed hoc malo; benignitas enim mea me ad caelestem gloriam efferet."
Scribit ad filiam: "Misi tibi denarios ducentos quinquaginta, quos singulis
convivis dederam, si vellent inter se inter cenam vel talis vel par impar
ludere."
[72] In ceteris partibus vitae continentissimum constat ac sine
suspicione ullius vitii. Habitavit primo iuxta Romanum Forum supra Scalas
anularias, in domo quae Calvi oratoris fuerat; postea in Palatio, sed nihilo
minus aedibus modicis Hortensianis, et neque laxitate neque cultu conspicuis,
ut in quibus porticus breves essent Albanarum columnarum et sine marmore ullo
aut insigni pavimento conclavia. Ac per annos amplius quadraginta eodem
cubiculo hieme et aestate mansit, quamvis parum salubrem valitudini suae urbem
hieme experiretur assidueque in urbe hiemaret. Si quando quid secreto aut sine
interpellatione agere proposuisset, erat illi locus in edito singularis, quem
Syracusas et technophnon
vocabat; huc transibat aut in alicuius libertorum suburbanum; aeger autem in
domo Maecenatis cubabat. Ex secessibus praecipue frequentavit maritima
insulasque Campaniae aut proxima urbi oppida, Lanuvium, Praeneste, Tibur, ubi
etiam in porticibus Herculis templi persaepe ius dixit. Ampla et operosa
praetoria gravabatur. Et neptis quidem suae Iuliae, profuse ab ea exstructa,
etiam diruit ad solum, sua vero quamvis modica non tam statuarum tabularumque
pictarum ornatu quam xystis et nemoribus excoluit rebusque vetustate ac
raritate notabilibus, qualia sunt Capreis immanium beluarum ferarumque membra
praegrandia, quae dicuntur gigantum ossa, et arma heroum.
[73] Instrumenti eius et supellectilis parsimonia apparet etiam nunc
residuis lectis atque mensis, quorum pleraquc vix privatae elegantiae sint. Ne
toro quidem cubuisse aiunt nisi humili et modice instrato. Veste non temere
alia quam domestica usus est, ab sorore et uxore et filia neptibusque confecta;
togis neque restrictis neque fusis, clavo nec lato nec angusto, calciamentis
altiusculis, ut procerior quam erat videretur. Et forensia autem et calceos
numquam non intra cubiculum habuit ad subitos repentinosque casus parata.
[74] Convivabatur assidue nec umquam nisi recta, non sine magno
ordinum hominumque dilectu. Valerius Messala tradit, neminem umquam
libertinorum adhibitum ab eo cenae excepto Mena, sed asserto in ingenuitatem
post proditam Sexti Pompei classem. Ipse scribit, invitasse se quendam, in
cuius villa maneret, qui speculator suus olim fuisset. Convivia nonnumquam et
serius inibat et maturius relinquebat, cum convivae et cenare inciperent, prius
quam ille discumberet, et permanerent digresso eo. Cenam ternis ferculis aut
cum abundantissime senis praebebat, ut non nimio sumptu, ita summa comitate.
Nam et ad communionem sermonis tacentis vel summissim fabulantis provocabat, et
aut acroamata et histriones aut etiam triviales ex circo ludios interponebat ac
frequentius aretalogos.
[75] Festos et sollemnes dies profusissime, nonnumquam tantum ioculariter
celebrabat. Saturnalibus, et si quando alias libuisset, modo munera dividebat,
vestem et aurum et argentum, modo nummos omnis notae, etiam veteres regios ac
peregrinos, interdum nihil praeter cilicia et spongias et rutabula et forpices
atque alia id genus titulis obscuris et ambiguis. Solebat et inaequalissimarum
rerum sortes et aversas tabularum picturas in convivio venditare incertoque
casu spem mercantium vel frustrari vel explere, ita ut per singulos lectos
licitatio fieret et seu iactura seu lucrum communicaretur.
[76] Cibi--nam ne haec quidem omiserim--minimi erat atque vulgaris
iere. Secundarium panem et pisciculos minutos et caseum bubulum manu pressum et
ficos virides biferas maxime appetebat; vescebaturque et ante cenam quocumque
tempore et loco, quo stomachus desiderasset. Verba ipsius ex epistulis sunt:
"Nos in essedo panem et palmulas gustavimus." Et iterum: "Dum
lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uvae duracinae
comedi." Et rursus: "Ne Iudaeus quidem, mi Tiberi, tam diligenter
sabbatis ieiunium servat quam ego hodie servavi, qui in balineo demum post
horam primam noctis duas buccas manducavi prius quam ungui inciperem." Ex
hac inobservantia nonnumquam vel ante initum vel post dimissum convivium solus
cenitabat, cum pleno convivio nihil tangeret.
[77] Vini quoque natura parcissimus erat. Non amplius ter bibere eum
solitum super cenam in castris apud Mutinam, Cornelius Nepos tradit. Postea
quotiens largissime se invitaret, senos sextantes non excessit, aut si excessisset,
reiciebat. Et maxime delectatus est Raetico neque temere interdiu bibit. Pro
potione sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum vel
lactuculae thyrsum aut recens aridumve pomum suci vinosioris.
[78] Post cibum meridianum, ita ut vestitus calciatusque erat,
retectis pedibus paulisper conquiescebat opposita ad oculos manu. A cena in
lecticulam se lucubratoriam recipiebat; ibi, donec residua diurni actus aut
omnia aut ex maxima parte conficeret, ad multam noctem permanebat. In lectum
inde transgressus non amplius cum plurimum quam septem horas dormiebat, ac ne
eas quidem continuas, sed ut in illo temporis spatio ter aut quater
expergisceretur. Si interruptum somnum reciperare, ut evenit, non posset,
lectoribus aut fabulatoribus arcessitis resumebat producebatque ultra primam
saepe lucem. Nec in tenebris vigilavit umquam nisi assidente aliquo. Matutina
vigilia offendebatur; ac si vel officii vel sacri causa maturius vigilandum
esset, ne id contra commodum faceret, in proximo cuiuscumque domesticorum
cenaculo manebat. Sic quoque saepe indigens somni, et dum per vicos
deportaretur et deposita lectica inter aliquas moras condormiebat.
[79] Forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus venustissima,
quamquam et omnis lenocinii neglegens; in capite comendo tam incuriosus, ut
raptim compluribus simul tonsoribus operam daret ac modo tonderet modo raderet
barbam eoque ipso tempore aut legeret aliquid aut etiam scriberet. Vultu erat
vel in sermone vel tacitus adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus
Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum quo minus, ut
destinarat, in transitu Alpium per simulationem conloquii propius admissus in
praecipitium propelleret. Oculos habuit claros ac nitidos, quibus etiam
existimari volebat inesse quiddam divini vigoris, gaudebatque, si qui sibi
acrius contuenti quasi ad fulgorem solis vultum summitteret; sed in senecta
sinistro minus vidit; dentes raros et exiguos et scabros; capillum leviter
inflexum et subflavum; supercilia coniuncta; mediocres aures; nasum et a summo
eminentiorem et ab imo deductiorem; colorem inter aquilum candidumque; staturam
brevem--quam tamen Iulius Marathus libertus et a memoria eius quinque pedum et
dodrantis fuisse tradit,--sed quae commoditate et aequitate membrorum
occuleretur, ut non nisi ex comparatione astantis alicuius procerioris
intellegi posset.
[80] Corpore traditur maculoso dispersis per pectus atque alvum
genetivis notis in modum et ordinem ac numerum stellarum caelestis ursae, sed
et callis quibusdam ex prurigine corporis adsiduoque et vehementi strigilis usu
plurifariam concretis ad impetiginis formam. Coxendice et femore et crure
sinistro non perinde valebat, ut saepe etiam in claudicaret; sed remedio
harenarum atque harundinum confirmabatur. Dextrae quoque manus digitum
salutarem tam imbecillum interdum sentiebat, ut torpentem contractumque frigore
vix cornei circuli supplemento scripturae admoveret. Questus est et de vesica,
cuius dolore calculis demum per urinam eiectis levabatur.
[81] Graves et periculosas valitudines per omnem vitam aliquot
expertus est; praecipue Cantabria domita, cum etiam destillationibus iocinere
vitiato ad desperationem redactus contrariam et ancipitem rationem medendi
necessario subiit; quia calida fomenta non proderant, frigidis curari coactus
auctore Antonio Musa. Quasdam et anniversarias ac tempore certo recurrentes
experiebatur; nam sub natalem suum plerumque languebat; et initio veris
praecordiorum inflatione temptabatur, austrinis autem tempestatibus gravedine.
Quare quassato corpore neque frigora neque aestus facile tolerabat.
[82] Hieme quaternis cum pingui toga tunicis et subucula et thorace
laneo et feminalibus et tibialibus muniebatur, aestate apertis cubiculi
foribus, ac saepe in peristylo saliente aqua atque etiam ventilante aliquo
cubabat. Solis vero ne hiberni quidem patiens, domi quoque non nisi petasatus
sub divo spatiabatur. Itinera lectica et noctibus fere, eaque lenta ac minuta
faciebat, ut Praeneste vel Tibur biduo procederet; ac si quo pervenire mari
posset, potius navigabat. Verum tantam infirmitatem magna cura tuebatur, in
primis lavandi raritate (unguebatur enim saepius). Aut sudabat ad flammam,
deinde perfundebatur egelida aqua vel sole multo tepefacta; aut quotiens
nervorum causa marinis albulisque calidis utendum esset, contentus hoc erat ut
insidens ligneo solio, quod ipse Hispanico verbo duretam vocabat, manus ac
pedes alternis iactaret.
[83] Exercitationes campestres equorum et armorum statim post
civilia bella omisit et ad pilam primo folliculumque transiit, mox nihil aliud
quam vectabatur et deambulabat, ita ut in extremis spatiis ,ubsultim decurreret
segestria vel lodicula involutus. Animi laxandi causa modo piscabatur hamo,
modo talis aut ocellatis nucibusque ludebat cum pueris minutis, quos facie et
garrulitate amabilis undique conquirebat, praecipue Mauros et Syros. Nam
pumilos atque distortos et omnis generis eiusdem ut ludibria naturae malique
ominis abhorrebat.
[84] Eloquentiam studiaque liberalia ab aetate prima et cupide et
laboriosissime exercuit. Mutinensi bello in tanta mole rerum et legisse et
scripsisse et declamasse cotidie traditur. Nam deinceps neque in senatu neque
apud populum neque apud milites locutus est umquam nisi meditata et composita
oratione, quamvis non deficeretur ad subita extemporali facultate. Ac ne
periculum memoriae adiret aut in ediscendo tempus absumeret, instituit recitare
omnia. Sermones quoque cum singulis atque etiam cum Livia sua graviores non
nisi scriptos et e libello habebat, ne plus minusve loqueretur ex tempore.
Pronuntiabat dulci et proprio quodam oris sono, dabatque assidue phonasco
operam; sed non numquam, infirmatis faucibus, praeconis voce ad populum
concionatus est.
[85] Multa varii generis prosa oratione composuit, ex quibus
nonnulla in coetu familiarium velut in auditorio recitavit, sicut
"Rescripta Bruto de Catone," quae volumina cum iam senior ex magna
parte legisset, fatigatus Tiberio tradidit perlegenda; item "Hortationes
ad philosophiam," et aliqua "De vita sua," quam tredecim libris Cantabrico
tenus bello nec ultra exposuit. Poetica summatim attigit. Unus liber exstat
scriptus ab eo hexametris versibus, cuius et argumentum et titulus est
"Sicilia"; exstat alter aeque modicus "Epigrammatum," quae
fere tempore balinei meditabatur. Nam tragoediam magno impetu exorsus, non
succedenti stilo, abolevit quaerentibusque amicis, quidnam Aiax ageret,
respondit, Aiacem suum in spongeam incubuisse.
[86] Genus eloquendi secutus est elegans et temperatum, vitatis
sententiarum ineptiis atque concinnitate et "reconditorum verborum,"
ut ipse dicit, "fetoribus "; praecipuamque curam duxit sensum animi
quam apertissime exprimere. Quod quo facilius efficeret aut necubi lectorem vel
auditorem obturbaret ac moraretur, neque praepositiones urbibus addere neque
coniunctiones saepius iterare dubitavit, quae detractae afferunt aliquid
obscuritatis, etsi gratiam augent. Cacozelos et antiquarios, ut diverso genere
vitiosos, pari fastidio sprevit, exagitabatque nonnumquam; in primis Maecenatem
suum, cuius "myrobrechis," ut ait, "cincinnos" usque quaque
persequitur et imitando per iocum irridet. Sed nec Tiberio parcit et exoletas
interdum et reconditas voces aucupanti. M. quidem Antonium ut insanum increpat,
quasi ea scribentem, quae mirentur potius homines quam intellegant; deinde
ludens malum et inconstans in eligendo genere dicendi iudicium eius, addit
haec: "Tuque dubitas, Cimberne Annius an Veranius Flaccus imitandi sint
tibi, ita ut verbis, quae Crispus Sallustius excerpsit ex Originibus Catonis,
utaris? an potius Asiaticorum oratorum inanis sententiis verborum volubilitas
in nostrum sermonem transferenda?" Et quadam epistula Agrippinae neptis
ingenium conlaudans, "sed opus est," inquit, "dare te operam, ne
moleste scribas et loquaris."
[87] Cotidiano sermone quaedam frequentius et notabiliter usurpasse
eum, litterae ipsius autographae ostentant, in quibus identidem, cum aliquos
numquam soluturos significare vult, "ad Kal. Graecas soluturos" ait;
et cum hortatur ferenda esse praesentia, qualiacumque sint: "contenti
simus hoc Catone"; et ad exprimendam festinatae rei velocitatem:
"celerius quam asparagi cocuntur"; ponit assidue et pro stulto
"baceolum" et pro pullo "pulleiaceum" et pro cerrito
"vacerrosum" et "vapide" se habere pro male et
"betizare" pro languere, quod vulgo "lachanizare" dicitur;
item "simus" pro sumus et "domos" genetivo casu singulari
pro domus. Nec umquam aliter haec duo, ne quis mendam magis quam consuetudinem
putet. Notavi et in chirographo eius illa praecipue: non dividit verba nec ab
extrema parte versuum abundantis litteras in alterum transfert, sed ibidem
statim subicit circumducitque.
[88] Orthographiam, id est formulam rationemque scribendi a
grammaticis institutam, non adeo custodit ac videtur eorum potius sequi
opinionem, qui perinde scribendum ac loquamur existiment. Nam quod saepe non
litteras modo sed syllabas aut permutat aut praeterit, communis hominum error
est. Nec ego id notarem, nisi mihi mirum videretur tradidisse aliquos, legato
eum consulari successorem dedisse ut rudi et indocto, cuius manu
"ixi" pro "ipsi" scriptum animadverterit. Quotiens autem
per notas scribit, B pro A, C pro B ac deinceps eadem ratione sequentis
litteras ponit; pro X autem duplex A.
[89] Ne Graecarum quidem disciplinarum leviore studio tenebatur. In
quibus et ipsis praestabat largiter magistro dicendi usus Apollodoro Pergameno,
quem iam grandem natu Apolloniam quoque secum ab urbe iuvenis adhuc eduxerat,
deinde eruditione etiam varia repletus per Arei philosophi filiorumque eius
Dionysi et Nicanoris contubernium; non tamen ut aut loqueretur expedite aut
componere aliquid auderet; nam et si quid res exigeret, Latine formabat
vertendumque alii dabat. Sed plane poematum quoque non imperitus, delectabatur
etiam comoedia veteri et saepe eam exhibuit spectaculis publicis. In evolvendis
utriusque linguae auctoribus nihil aeque sectabatur, quam praecepta et exempla
publice vel privatim salubria, eaque ad ver bum excerpta aut ad domesticos aut
ad exercituum provinciarumque rectores aut ad urbis magistratus plerumque
mittebat, prout quique monitione indigerent. Etiam libros totos et senatui
recitavit et populo notos per edictum saepe fecit, ut orationes Q. Metelli
"de prole augenda" et Rutili "de modo aedificiorum," quo
magis persuaderet utramque rem non a se primo animadversam, sed antiquis iam
tunc curae fuisse. Ingenia saeculi sui omnibus modis fovit; recitantis et
benigne et patienter audiit, nec tantum carmina et historias, sed et orationes
et dialogos. Componi tamen aliquid de se nisi et serio et a praestantissimis
offendebatur, admonebatque praetores ne paterentur nomen suum commissionibus
obsolefieri.
[90] Circa religiones talem accepimus. Tonitrua et fulgura paulo
infirmius expavescebat, ut semper et ubique pellem vituli marini circumferret
pro remedio, atque ad omnem maioris tempestatis suspicionem in abditum et
concamaratum locum se reciperet, consternatus olim per nocturnum iter
transcursu fulguris, ut praediximus.
[91] Somnia neque sua neque aliena de se neglegebat. Philippensi
acie quamvis statuisset non egredi tabernaculo propter valitudinem, egressus
est tamen amici somnio monitus; cessitque res prospere, quando captis castris
lectica eius, quasi ibi cubans remansisset, concursu hostium confossa atque
lacerata est. Ipse per omne ver plurima et formidulosissima et vana et irrita
videbat, reliquo tempore rariora et minus vana. Cum dedicatam in Capitolio
aedem Tonanti Iovi assidue frequentaret, somniavit, queri Capitolinum Iovem
cultores sibi abduci, seque respondisse, Tonantem pro ianitore ei appositum; ideoque
mox tintinnabulis fastigium aedis redimiit, quod ea fere ianuis dependebant. Ex
nocturno visu etiam stipem quotannis die certo emendicabat a populo cavam manum
asses porrigentibus praebens.
[92] Auspicia et omina quaedam pro certissimis observabat: si mane
sibi calceus perperam ac sinister pro dextro induceretur, ut dirum; si terra
marive ingrediente se longinquam profectionem forte rorasset, ut laetum
maturique et prosperi reditus. Sed et ostentis praecipue movebatur. Enatam
inter iuncturas lapidum ante domum suam palmam in compluvium deorum Penatium
transtulit, utque coalesceret magno opere curavit. Apud insulam Capreas
veterrimae ilicis demissos iam ad terram languentisque ramos convaluisse
adventu suo, adeo laetatus est, ut eas cum re publica Neapolitanorum
permutaverit, Aenaria data. Observabat et dies quosdam, ne aut postridie
nundinas quoquam proficisceretur aut Nonis quicquam rei seriae incoharet; nihil
in hoc quidem aliud devitans, ut ad Tiberium scribit, quam dysphemian nominis.
[93] Peregrinarum caerimoniarum sicut veteres ac praeceptas
reverentissime coluit, ita ceteras contemptui habuit. Namque Athenis initiatus,
cum postea Romae pro tribunali de privilegio sacerdotum Atticae Cereris
cognosceret et quaedam secretiora proponerentur, dimisso consilio et corona
circum stantium solus audiit disceptantes. At contra non modo in peragranda
Aegypto paulo deflectere ad visendum Apin supersedit, sed et Gaium nepotem,
quod Iudaeam praetervehens apud Hierosolyma non supplicasset, conlaudavit.
[94] Et quoniam ad haec ventum est, non ab re fuerit subtexere, quae
ei prius quam nasceretur et ipso natali die ac deinceps evenerint, quibus
futura magnitudo eius et perpetua felicitas sperari animad vertique posset.
Velitris antiquitus tacta de caelo parte muri, responsum est eius oppidi civem
quandoque rerum potiturum; qua fiducia Veliterni et tunc statim et postea
saepius paene ad exitium sui cum populo Romano belligeraverant; sero tandem
documentis apparuit ostentum illud Augusti potentiam portendisse. Auctor est
Iulius Marathus, ante paucos quam nasceretur menses prodigium Romae factum
publice, quo denuntiabatur, regem populo Romano naturam parturire; senatum
exterritum censuisse, ne quis illo anno genitus educaretur; eos qui gravidas
uxores haberent, quod ad se quisque spem traheret, curasse ne senatus consultum
ad aerarium deferretur. In Asclepiadis Mendetis Theologumenon libris lego, Atiam, cum ad sollemne
Apollinis sacrum media nocte venisset, posita in templo lectica, dum ceterae
matronae dormirent, obdormisse; draconem repente irrepsisse ad eam pauloque
post egressum; illam expergefactam quasi a concubitu mariti purificasse se; et
statim in corpore eius exstitisse maculam velut picti draconis nec potuisse
umquam exigi, adeo ut mox publicis balineis perpetuo abstinuerit; Augustum
natum mense decimo et ob hoc Apollinis filium existimatum. Eadem Atia prius
quam pareret somniavit, intestina sua ferri ad sidera explicarique per omnem
terrarum et caeli ambitum. Somniavit et pater Octavius utero Atiae iubar solis
exortum. Quo natus est die, cum de Catilinae coniuratione ageretur in curia et
Octavius ob uxoris puerperium serius affuisset, nota ac vulgata res est P.
Nigidium, comperta morae causa, ut horam quoque partus acceperit, affirmasse
dominum terrarum orbi natum. Octavio postea, cum per secreta Thraciae exercitum
duceret, in Liberi patris luco barbara caerimonia de filio consulenti, idem
affirmatum est a sacerdotibus, quod infuso super altaria mero tantum flammae
emicuisset, ut supergressa fastigium templi ad caelum usque ferretur, unique
omnino Magno Alexandro apud easdem aras sacrificanti simile provenisset
ostentum. Atque etiam sequenti statim nocte videre risus est filium mortali
specie ampliorem, cum fulmine et sceptro exuviisque Iovis Optimi Maximi ac
radiata corona, super laureatum currum, bis senis equis candore eximio
trahentibus. Infans adhuc, ut scriptum apud C. Drusum exstat, repositus vespere
in cunas a nutricula loco plano, postera luce non comparuit, diuque quaesitus
tandem in altissima turri repertus est iacens contra solis exortum. Cum primum
fari coepisset, in avito suburbano obstrepentis forte ranas silere iussit,
atque ex eo negantur ibi ranae coaxare. Ad quartum lapidem Campanae viae in
nemore prandenti ex inproviso aquila panem ei e manu rapuit et, cum altissime
evolasset, rursus ex inproviso leniter delapsa reddidit. Q. Catulus post
dedicatum Capitolium duabus continuis noctibus somniavit: prima, Iovem Optimum
Maximum e praetextatis compluribus circum aram ludentibus unum secrevisse atque
in eius sinum signum rei publicae quam manu gestaret reposuisse; at insequenti,
animadvertisse se in gremio Capitolini Iovis eundem puerum, quem cum detrahi
iussisset, prohibitum monitu dei, tanquam is ad tutelam rei publicae
educaretur; ac die proximo obvium sibi Augustum, cum incognitum alias haberet,
non sine admiratione contuitus, simillimum dixit puero, de quo somniasset.
Quidam prius somnium Catuli aliter exponunt, quasi Iuppiter compluribus
praetextatis tutorem a se poscentibus, unum ex eis demonstrasset, ad quem omnia
desideria sua referrent, eiusque osculum delibatum digitis ad os suum
rettulisset. M. Cicero C. Caesarem in Capitolium prosecutus, somnium pristinae
noctis familiaribus forte narrabat: puerum facie liberali, demissum e caelo catena
aurea, ad fores Capitoli constitisse eique Iovem flagellum tradidisse; deinde
repente Augusto viso, quem ignotum plerisque adhuc avunculus Caesar ad
sacrificandum acciverat, affirmavit ipsum esse, cuius imago secundum quietem
sibi obversata sit. Sumenti virilem togam tunica lati clavi, resuta ex utraque
parte, ad pedes decidit. Fuerunt qui interpretarentur, non aliud significare,
quam ut is ordo cuius insigne id esset quandoque ei subiceretur. Apud Mundam
Divus Iulius, castris locum capiens cum silvam caederet, arborem palmae
repertam conservari ut omen victoriae iussit; ex ea continuo enata suboles adeo
in paucis diebus adolevit, ut non aequiperaret modo matricem, verum et
obtegeret frequentareturque columbarum nidis, quamvis id avium genus duram et
asperam frondem maxime vitet. Illo et praecipue ostento motum Caesarem ferunt,
ne quem alium sibi succedere quam sororis nepotem vellet. In secessu Apolloniae
Theogenis mathematici pergulam comite Agrippa ascenderat; cum Agrippae, qui
prior consulebat, magna et paene incredibilia praedicerentur, reticere ipse
genituram suam nec velle edere perseverabat, metu ac pudore ne minor
inveniretur. Qua tamen post multas adhortationes vix et cunctanter edita,
exilivit Theogenes adoravitque eum. Tantam mox fiduciam fati Augustus habuit,
ut thema suum vulgaverit nummumque argenteum nota sideris Capricorni, quo natus
est, percusserit.
[95] Post necem Caesaris reverso ab Apollonia et ingrediente eo
urbem, repente liquido ac puro sereno circulus ad speciem caelestis arcus orbem
solis ambiit, ac subinde Iuliae Caesaris filiae monimentum fulmine ictum est.
Primo autem consulatu et augurium capienti duodecim se vultures ut Romulo
ostenderunt, et immolanti omnium victimarum iocinera replicata intrinsecus ab
ima fibra paruerunt, nemine peritorum aliter coniectante quam laeta per haec et
magna portendi.
[96] Quin et bellorum omnium eventus ante praesensit. Contractis ad
Bononiam triumvirorum copiis, aquila tentorio eius supersedens duos corvos hinc
et inde infestantis afflixit et ad terram dedit; notante omni exercitu, futuram
quandoque inter collegas discordiam talem qualis secuta est, et exitum
praesagiente. Philippis Thessalus quidam de futura victoria nuntiavit auctore
Divo Caesare, cuius sibi species itinere avio occurrisset. Circa Perusiam,
sacrificio non litanti cum augeri hostias imperasset, ac subita eruptione
hostes omnem rei divinae apparatum abstulissent, constitit inter haruspices,
quae periculosa et adversa sacrificanti denuntiata essent, cuncta in ipsos
recasura qui exta haberent; neque aliter evenit. Pridie quam Siciliensem pugnam
classe committeret, deambulanti in litore piscis e mari exsilivit et ad pedes
iacuit. Apud Actium descendenti in aciem asellus cum asinario occurrit, homini
Eutychus, bestiae Nicon erat nomen; utriusque simulacrum aeneum victor posuit
in templo, in quod castrorum suorum locum vertit.
[97] Mors quoque eius, de qua dehinc dicam, divinitasque post mortem
evidentissimis ostentis praecognita est. Cum lustrum in campo Martio magna
populi frequentia conderet, aquila eum saepius circumvolavit transgressaque in
vicinam aedem super nomen Agrippae ad primam litteram sedit; quo animadverso
vota, quae in proximum lustrum suscipi mos est, collegam suum Tiberium
nuncupare iussit; nam se, quamquam conscriptis paratisque iam tabulis, negavit
suscepturum quae non esset soluturus. Sub idem tempus ictu fulminis ex
inscriptione statuae eius prima nominis littera effluxit; responsum est, centum
solos dies posthac victurum, quem numerum C littera notaret, futurumque ut
inter deos referretur, quod aesar, id est reliqua pars e Caesaris nomine,
Etrusca lingua deus vocaretur. Tiberium igitur in Illyricum dimissurus et
Beneventum usque prosecuturus, cum interpellatores aliis atque aliis causis in
iure dicendo detinerent, exclamavit, quod et ipsum mox inter omina relatum est,
non, si omnia morarentur, amplius se posthac Romae futurum; atque itinere incohato Asturam perrexit,
et inde praeter consuetudinem de nocte ad occasionem aurae evectus, causam
valitudinis contraxit ex profluvio alvi.
[98] Tunc Campaniae ora proximisque insulis circuitis, Caprearum
quoque secessui quadriduum impendit, remississimo ad otium et ad omnem
comitatem animo. Forte Puteolanum sinum praetervehenti vectores nautaeque de
navi Alexandrina, quae tantum quod appulerat, candidati coronatique et tura
libantes fausta omina et eximias laudes congesserant, per illum se vivere,
per illum navigare, libertate atque fortunis per illum frui. Qua re admodum exhilaratus quadragenos
aureos comitibus divisit iusque iurandum et cautionem exegit a singulis, non
alio datam summam quam in emptionem Alexandrinarum mercium absumpturos. Sed et
ceteros continuos dies inter varia munuscula togas insuper ac pallia
distribuit, lege proposita ut Romani Graeco, Graeci Romano habitu et sermone
uterentur. Spectavit assidue exercentes ephebos, quorum aliqua adhuc copia ex
vetere instituto Capreis erat; isdem etiam epulum in conspectu suo praebuit,
permissa, immo exacta iocandi licentia diripiendique pomorum et obsoniorum
rerumque missilia. Nullo denique genere hilaritatis abstinuit. Vicinam Capreis
insulam Apragopolim appellabat, a desidia secedentium illuc e comitatu suo. Sed
ex dilectis unum, Masgaban nomine, quasi conditorem insulae ktisten vocare consuerat. Huius Masgabae ante annum
defuncti tumulum cum e triclinio animadvertisset magna turba multisque
luminibus frequentari, versum compositum ex tempore clare pronuntiavit:
Ktiston de tymbon eisoro
pyroumenon
conversusque ad Thrasyllum Tiberi comitem,
contra accubantem et ignarum rei, interrogavit, cuiusnam poetae putaret esse;
quo haesitante subiecit alium:
Horas phaessi Masgaban
timomenon;
ac de hoc quoque consuluit. Cum ille nihil
aliud responderet quam, cuiuscumque essent optimos esse, cachinnum sustulit
atque in iocos effusus est. Mox Neapolim traiecit, quanquam etiam tum infirmis
intestinis morbo variante; tamen et quinquennale certamen gymnicum honori suo
institutum perspectavit et cum Tiberio ad destinatum locum contendit. Sed in
redeundo adgravata valitudine tandem Nolae succubuit revocatumque ex itinere
Tiberium diu secreto sermone detinuit, neque post ulli maiori negotio animum
accommodavit.
[99] Supremo die identidem exquirens, an iam de se tumultus foris
esset, petito speculo, capillum sibi comi ac malas labantes corrigi praecepit,
et admissos amicos percontatus, ecquid iis videretur mimum vitae commode
transegisse, adiecit et
clausulam:
ei de ti
echoi kalos to paignion, kroton dote
kai pantes hemas meta charas propempsate
Omnibus deinde dimissis, dum advenientes ab
urbe de Drusi filia aegra interrogat, repente in osculis Liviae et in hac voce
defecit: Livia, nostri coniugii memor vive, ac vale! sortitus exitum facilem et qualem semper
optaverat. Nam fere quotiens audisset cito ac nullo cruciatu defunctum
quempiam, sibi et suis euthanasian similem (hoc enim et verbo uti solebat) precabatur.
Unum omnino ante efflatam animam signum alienatae mentis ostendit, quod subito
pavefactus a quadraginta se iuvenibus abripi questus est. Id quoque magis
praesagium quam mentis deminutio fuit, siquidem totidem milites praetoriani
extulerunt eum in publicum.
[100] Obiit in cubiculo eodem, quo pater Octavius, duobus Sextis,
Pompeio et Appuleio, cons. XIIII. Kal. Septemb. hora diei nona, septuagesimo et
sexto aetatis anno, diebus V et XXX minus. Corpus decuriones municipiorum et
coloniarum a Nola Bovillas usque deportarunt, noctibus propter anni tempus, cum
interdiu in basilica cuiusque oppidi vel in aedium sacrarum maxima reponeretur
A Bovillis equester ordo suscepit, urbique intulit atque in vestibulo domus
conlocavit. Senatus et in funere ornando et in memoria honoranda eo studio
certatim progressus est, ut inter alia complura censuerint quidam, funus
triumphali porta ducendum, praecedente Victoria quae est in curia, canentibus
neniam principum liberis utriusque sexus; alii, exsequiarum die ponendos anulos
aureos ferreosque sumendos; nonnulli, ossa legenda per sacerdotes summorum
collegiorum. Fuit et qui suaderet, appellationem mensis Augusti in Septembrem
transferendam, quod hoc genitus Augustus, illo defunctus esset; alius, ut omne
tempus a primo die natali ad exitum eius saeculum Augustum appellaretur et ita
in fastos referretur. Verum adhibito honoribus modo, bifariam laudatus est: pro
aede Divi Iuli a Tiberio et pro rostris veteribus a Druso Tiberi filio, ac
senatorum umeris delatus in Campum crematusque. Nec defuit vir praetorius, qui
se effigiem cremati euntem in caelum vidisse iuraret. Reliquias legerunt
primores equestris ordinis, tunicati et discincti pedibusque nudis, ac Mausoleo
condiderunt. Id opus inter Flaminiam viam ripamque Tiberis sexto suo consulatu
exstruxerat circumiectasque silvas et ambulationes in usum populi iam tum
publicarat.
[101] Testamentum L. Planco C. Silio cons. III. Non. Apriles, ante
annum et quattuor menses quam decederet, factum ab eo ac duobus codicibus,
partim ipsius partim libertorum Polybi et Hilarionis manu, scriptum
depositumque apud se virgines Vestales cum tribus signatis aeque voluminibus
protulerunt. Quae omnia in senatu aperta atque recitata sunt. Heredes instituit
primos: Tiberium ex parte dimidia et sextante, Liviam ex parte tertia, quos et
ferre nomen suum iussit, secundos: Drusum Tiberi filium ex triente, ex partibus
reliquis Germanicum liberosque eius tres sexus virilis, tertio gradu: propinquos
amicosque compluris. Legavit populo Romano quadringnties, tribubus tricies
quinquies sestertium, praetorianis militibus singula milia nummorum, cohortibus
urbanis quingenos, legionaris trecenos nummos: quam summam repraesentari
iussit, nam et confiscatam semper repositamque habuerat. Reliqua legata varie
dedit perduxitque quaedam ad vicies sestertium, quibus solvendis annuum diem
finiit, excusata rei familiaris mediocritate, nec plus perventurum ad heredes
suos quam milies et quingenties professus, quamvis viginti proximis annis
quaterdecies milies ex testamentis amicorum percepisset, quod paene omne cum
duobus paternis patrimoniis ceterisque hereditatibus in rem publicam
absumpsisset. Iulias filiam neptemque, si quid iis accidisset, vetuit sepulcro
suo inferri. Tribus voluminibus, uno mandata de funere suo complexus est,
altero indicem rerum a se gestarum, quem vellet incidi in aeneis tabulis, quae
ante Mausoleum statuerentur, tertio breviarium totius imperii, quantum militum
sub signis ubique esset, quantum pecuniae in aerario et fiscis et vectigaliorum
residuis. Adiecit et libertorum servorumque nomina, a quibus ratio exigi
posset.