Precedente

 
 
 
 
 Antonino Pio

 Lucio Vero

 Marco Aurelio

 Commodo

 Avidio Cassio

 Pertinace

 Settimio Severo

 Caracalla


 

DE VITA HADRIANI AELII SPARTIANI


I. 1 Origo imperatoris Hadriani vetustior aPicentibus, posterior ab Hispaniensibus manat, si quidem Hadria hortosmaiores suos apud Italicam Scipionum temporibus resedisse in libris vitaesuae Hadrianus ipse commemoret. 2 Hadriano pater Aelius Hadrianuscognomento Afer fuit, consobrinus Traiani imperatoris, mater DomitiaPaulina Gadibus orta, soror Paulina nupta Serviano, uxor Sabina, atavusMaryllinus, qui primus in sua familia senator populi Romani fuit. 3 Natusest Romae VIIII. kl. Feb. Vespasiano septies et Tito quinquies consulibus. 4 ac decimo aetatis anno patre orbatus Ulpium Traianum praetorium tunc,consobrinum suum, qui postea imperium tenuit, et Caelium Atatianum equitemRomanum tutores habuit. 5 imbutusque inpensius Graecis studiis, ingenioeius sic ad ea declinante, ut a nonnullis Graeculus diceretur, 

II. 1quinto decimo anno ad patriam redit ac statim militiam iniit, venandousque ad reprehensionem studiosus. 2 quare a Traiano abductus a patria etpro filio habitus nec multo post decemvir litibus iudicandis datus atqueinde tribunus secundae Adiutricis legionis creatus. 3 post haec ininferiorem Moesiam translatus extremis iam Domitianis temporibus. 4 ibi amathematico quodam de futuro imperio id dicitur comperisse, quod a patruomagno Aelio Hadriano peritia caelestium callente praedictum esseconpererat. 5 Traiano a Nerva adoptato ad gratulationem exercitus missusin Germaniam superiorem translatus est. 6 ex qua festinans ad Traianum,ut primus nuntiaret excessum Nervae, a Serviano, sororis viro, qui etsumptibus et aere alieno eius prodito Traiani odium in eum movit diudetentus fractoque consulte vehiculo tardatus, pedibus iter facienseiusdem Serviani beneficiarium antevenit. 7 fuitque in amore Traiani, nectamen ei per paedagogos puerorum, quos Traianus impensius diligebat, +Gallo favente defuit. 8 quo quidem tempore cum sollicitus de imperatoriserga se iudicio Vergilianas sortes consuleret,

Quis procul illeautem ramis insignis olivae
sacra farens ? Nosco crines incanaquementa
regis Romani, primam qui legibus urbem
fundabit, Curibusparvis et paupere terra
missus in imperium magnum, cui deindesubibit,

sors excidit, quam alii ex Sibyllinis versibus eiprovenisse dixerunt. 9 habuit autem praesumptionem imperii mox futuri exfano quoque Niceforii Iovis manante responso, quod Apollonius SyrusPlatonicus libris suis indidit. 10 denique satatim suffragante Sura adamicitiam Traiani pleniorem redit, nepte per sororem Traiani uxore acceptafavente Plotina, Traiano leviter, ut Marius Maximus dicit, volente. 

III. 1 Quaesturam gessit Traiano quater et Articuleio consulibus,in quacum orationem imperatoris in senatu agrestius pronuntians risus esset,usque ad summam peritiam et facundiam Latinis operam dedit. 2 Postquaesturam acta senatus curavit atque ad bellum Dacicum Traianumfamiliarius prosecutus est; 3 quando quidem et indulsisse vino se dicitTraiani moribus obsequentem atque ob hoc se a Traiano locupletissimemuneratum. 4 Tribunus plebis factus est Candido et Quadrato iterum conss.,5 in quo magistratu ad perpetuam tribuniciam potestatem omen sibi factumadserit, quod paenulas amiserit, quibus uti tribuni plebis pluviae temporesolebant, imperatores autem numquam. Unde hodieque imperatores sinepaenulis a togatis videntur. 6 Secunda expeditione Dacica Traianus eumprimae legioni Minerviae praeposuit secumque duxit; quando quidem multaegregia eius facta claruerunt. 7 Quare adamante gemma, quam Traianus aNerva acceperat, donatus ad spem successionis erectus est. 8 Praetorfactus est Subsurano bis et Servianoiterum conss., cum sestertium iterumvicies ad ludos edendos a Traiano accepit. 9 Legatus postea praetorius inPannoniam inferiorem missus Sarmatas compressit, disciplinam militaremtenuit, procuratores latius evagantes coercuit. 10 Ob hoc consul estfactus. in quo magistratu ut a Sura conperit adoptandum se a Traianoesse, ab amicis Traiani contempni desiit ac neglegi. 11 Et defunctoquidem Sura Traiani ei familiaritas creavit, causa praecipue orationumquas pro imperatore dictaverat, 

IV. 1 Usus Plotinae quoque favore,cuius studio etiam legatus expeditionis Parthicae tempore destinatus est. 2 Qua quidem tempestate utebatur Hadrianus amicitia Sosi Papi et PlatoriNepotis ex senatorio ordine, ex sequestri autem Attiani, tutoris quondamsui, et Liviani et Turbonis. 3 In adoptionis sponsionem venit Palma etCelso, inimicis semper suis et quos postea ipse insecutus est,insuspicionem adfectatae tyrannidis lapsis. 4 Secundo consul favorePlotinae factus totam praesumptionem adoptionis emeruit. 5 Corrupisse eumTraiani libertos, curasse delicatos eosdemque saepe inisse per ea tempora,quibus in aula familiarior fuit, opinio multa firmavit. 6 Quintum iduumAugust. diem legatus Suriae litteras adoptionis accepit, quando et natalemadoptionis celebrari iussit. 7 Tertium iduum earundem, quando et natalemimperii statuit celebrandum, excessus ei Traiani nuntiatus est. 8Frequens sane opinio fuit Traiano id animi fuisse, ut Neratium Priscum,non Hadrianum successorem relinqueret, multis amicis in hocconsentientibus, usque eo ut Prisco aliquando dixerit: "commendo tibiprovincias, si quid mihi fatale contigerit". 9 Et multi quidem dicuntTraianum in animo id habuisse, ut exemplo Alexandri Macedonis sine certosuccesso remoreretur, multi ad senatum eum orationem voluisse mitterepetiturum, ut, si quid ei evenisset, principem Romanae rei publicaesenatus daret, additis dum taxat nominibus ex quibus optimum idem senatuseligeret. 10 Nec desunt qui factione Plotinae mortuo iam TraianoHadrianum in adoptionem adscitum esse prodiderint, supposito qui proTraiano fessa voce loquebatur. 

V. 1 Adeptus imperium ad priscum sestatim morem instituitet tenendae per orbem terrarum paci operam intendit. 2 Nam deficientibus his nationibus, quas Traianus subegerat, Maurilacessebant, Sarmatae bellum inferebant, Brittani teneri sub Romanadicione non poterant, Aegyptus seditionibus urgebatur, Libya deniqueacPalaestina rebelles animos efferebant. 3 Quare omnia trans Eufraten acTigrim reliquit exemplo, ut dicebat Catonis, qui Macedonas liberospronuntiavit, quia tueri non poterant. 4 Parthamasirin, quem TraianusParthis regem fecerat, quod eum non magni ponderis apud Parthos videret,proximis gentibus dedit regem. 5 Tantum autem statim clementiae studiumhabuit, ut, cum sub primis imperii diebus ab Attiano per epistolas essetadmonitus, ut et Baebius Macer praefectus urbis, si reniteretur eiusimperio, necaretur et Laberius Maximus, qui suspectus imperio in insulaexulabat, et Frugi Crassus, neminem laederet; 6 quamvis Crassum posteaprocurator egressum insula, quasi res novas moliretur, iniusso eiusocciderit. 7 Militibus ob auspicia imperii duplicem largitionem dedit. 8Lusium Quietum sublatis gentibus Mauris, quos regebat, quia suspectusimperio fuerat, exarmavit Marcio Turbone Iudaeis conpressis ad deprimendumtumultum Mauretaniae destinato. 9 Post haec Antiochia(m) digressus est adinspiciendas reliquias Traiani, quas Attianus, Plotina et Matidiadeferebant. 10 Quibus exceptis et navi Romam dimissis ipse Antiochiamregressus praepositoque Syriae Catilio Severo per Illyricum Romam venit. 

VI. 1 Traiano divinos honores datis ad senatum et quidemaccuratissimis litteris postulavit et cunctis volentibus meruit, ita utsenatus multa, quae Hadrianus non postulaverat, in honorem Traiani spontedecerneret. 2 Cum ad senatum scriberet, veniam petit, quod de imperio suoiudicium senatui non dedisset, salutatus scilicet prae properea militibusimperator, quod esse res publica sine imperatore non posset. 3 Cumtriumphum ei senatus, qui Traiano debitus erat, detulisset, recusavit ipseatque imaginem Traiani curru triumphali vexit, ut optimus imperator nepost mortem quidem triumphi amitteret dignitatem. 4 Patris patriae nomendelatum sibi statim et iterum postea distulit, quod hoc nomen Augustussero meruisset. 5 Aurum coronarium Italiae remisit, in provinciis minuit,et quidem difficultatibus aerarii ambitiose ac diligente rexpositis. 6Audito dein tumultu Sarmatarum et Roxalanorum praemissis exercitibusMoesiam petit. 7 Marcium Turbonem post Mauretaniam praefecturae infulisornatum Pannoniae Daciaeque ad tempus praefecit. 8 Cum rege Roxalanorum,qui de imminutis stipendiis querebatur, cognito negotio pacem conposuit. 

VII. 1 Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano conscio sibiLusio et multis aliis paraverat, cum etiam successorem Hadrianus sibimetdestinasset, evasit. 2 Quare Palma Tarracenis, Celsus Bais, NigrinusFaventiae, Lusius in itinere senatus iubente, invito Hadriano, ut ipse invita sua dicit, occisi sunt. 3 Unde statim Hadrianus ad refellendamtristissimam de se opinionem, quod occidi passus esset uno temporequattuor consulares, Romam venit Dacia Turboni credita, titulo Aegyptiacaepraefecturae, quo plus auctoritatis haberet, ornato(s), et ad conprimendamde se famam congiarium duplex praesens populo dedit ternis iam persingulos aureis se absente divisis. 4 In senatu quoque excusatis, quaefacta erant, iuravit senum quam senatorem nisi ex senatus sententiapuniturum. 5 Statim cursum fiscalem instituit, ne magistratus hoc oneregravarentur. 6 Ad colligendam autem gratiam nihil praetermittensinfinitam pecuniam, quae fisco debebatur, privatis debitoribus in urbeatque Italia, in provinciis vero etiam ex reliquis ingentes summas remisitsyngrafis in foro divi Traiani, quo magis securitas omnibus roboraretur,incensis. 7 Damnatorum bona in fiscum privatum redigi vetuit omni summain aerario publico recepta. 8 Pueris ac puellis, quibus etiam Traianusalimenta detulerat, incrementum liberalitatis adiecit. 9 Senatoribus, quinon vitio suo decoxerant, patrimonium pro liberorum modo senatoriaeprofessionis explevit, ita ut plerisque in diem vitae suae dimensum sinedilatione praestiterit. 10 Ad honores explendos non solum amicis, sedetiam passim aliquantis multa largitus est. 11 Feminas nonnullas adsustentandam vitam sumptibus iuvit. 12 Gladiatorium munus per sex diescontinuos exhibuit et mille feras natali suo edidit. 

VIII. 1 Optumosquosque de senatu in contubernium imperatoriae maiestatis adscivit. 2Ludos circenses praeter natalicios decretos sibi sprevit. 3 Et incontione et in senatu saepe dixit ita se rem publicam gesturum, ut sciretpopuli rem esse, non propriam. 4 Tertio consules, cum ipse ter fuisset,plurimos fecit, infinitos autem secundi consulatus honore cumulavit. 5Ipsum autem tertium consulatum et quattuor mensibus tantum egit et in eosaepe ius dixit. 6 Senatui legitimo, cum in urbe vel iuxta urbem esset,semper interfuit. 7 Senatus fastigium in tantum extulit difficile facienssenatores, ut, cum Attianum ex praefecto praetorii ornamentis consularibuspraeditum faceret senatorem, nihil se amplius habere, quod in eum conferriposset, ostenderit. 8 Equites Romanos nec sine se de senatoribus necsecum iudicare permisit. 9 Erat enim tunc mos, ut, cum principes causasagnosceret, et senatores et equites Romanos in consilium vocaret etsententiam ex omnium deliberatione proferret. 10 Exsecratus est deniqueprincipes, qui minus senatoribus detulissent. 11 Serviano sororis viro,cui tantum detulit, ut ei venientide cubiculo semper occurrerit, tertiumconsulatum, nec secum tamen, cum ille bis <ANTE>Hadrianum fuisset, neesset secundae sententiae, non petenti ac sine precatione concessit. 

IX. 1 Inter haec tamen et multas provincias a Traiano adquisitas reliquitet theatrum, quod ille in campo Martio posuerat, contra omnium votadestruxit. 2 Et haec quidem eo tristiora videbantur, quod omnia, quaedisplicere vidisset, Hadrianus mandata sibi ut faceret secreto a Traianoesse simulabat. 3 Cum Attiani, praefecti sui et quondam tutoris,potentiam ferre non posset, nisus est eum obtruncare, sed revocatus est,quia iam quattuor consularium occisorum, quorum quidem necem in Attianiconsilia refundebat, premebatur invidia. 4 Cui cum successorem dare nonposset, quia non petebat, id egit, ut peteret, atque, ubi primum petit, inTurbonem transtulit potestatem; 5 cum quidem etiam Simili alteri praefectoSepticium Clarum successorem dedit. 6 Summotis his a praefectura, quibusdebebat imperium, Campaniam petit eiusque omnia oppida beneficiis etlargitionibus sublevavit optimum quemque amicitiis suis iungens. 7 Romaevero praetorum et consulum officia frequentavit, conviviis amicoruminterfuit, aegros bis ac ter die, et nonnullos equites Romanos aclibertinos, visitavit, solaciis refovit, consiliis sublevavit, conviviissuis semper adhibuit. 8 Omnia denique ad privati hominis modum fecit. 9Socrui suae honores praecipuos inpendit ludis gladiatoriis ceterisqueofficiis. 

X. 1 Post haec profectus in Gallias omnes c<IVIT>a<TE>svariis liberalitatibus sublevavit. 2 Inde in Germaniam transiit pacisquemagis quam belli cupidus militem, quasi bellum inmineret, exercuittolerantiae documentis eum imbuens, ipse quoque inter manipula vitammilitarem magistrans, cibis etiam castrensibus in propatulo libenterutens, hoc est larido, caseo et posca, exemplo Scipionis Aemiliani etMetelli et auctoris sui Traiani, multos praemiis, nonnullos honoribusdonans, ut ferre possent ea, quae asperius iubebat; 3 si quidem ipse postCaesarem Octavianum labantem disciplinam incuria superiorum principumretinuit ordinatis et officiis et inpendiis, numquam passus aliquem acastris iniuste abesse, cum tribunos non favor militum, sed iustitiacommendaret, 4 exemplo etiam virtutis suae ceteros adhortatus, cum etiamvicena milia pedibus armatus ambularet, triclinia de castris et porticuset cryptas et topia dirueret, 5 vestem humillimam frequenter acciperet,sine auro balteum sumeret, sine gemmis fibula <SAGUM>stringeretur, capulovix eburneo spatham clauderet, 6 aegros milites in hospitiis suis videret,locum castris caperet, nulli vitem nisi robusto et bonae famae daret, nectribunum nisiplena barba faceret aut eius aetatis, quae prudentia et annistribunatus robor inpleret, 7 nec pateretur quicquam tribunum a militeaccipere, delicata omnia undique summoveret, arma postremo eorumsupellectilemque corrigeret. 8 De militum etiam aetatibus iudicabat, nequis aut minor quam virtus posceret, aut maior quam pateretur humanitas,in castris contra morem veterem versaretur, agebatque, ut sibi semper notiessent, et eorum numerus sciretur. 

XI. 1 Laborabat praeterea, utcondita militaria diligenter agnosceret, reditus quoque provincialessolerter explorans, ut <SI>alicubi quippiam deesset, expleret. Anteomnes tamen enitebatur, ne quid otiosum vel emeret aliquando vel pasceret. 2 Ergo conversis regio more militibus Brittaniam petit, in qua multacorrexit murumque per octoginta milia passuum primus duxit, qui barbarosRomanosque divideret. 3 Septicio Claro praefecto praetorii et SuetonioTranquillo epistularum magistro multisque aliis, quod apud Sabinam uxoreminiussu eius familiarius se tunc egerant, quam reverentia domus aulicaepostulabat, successores dedit, uxorem etiam ut morosam et asperamdimissurus, ut ipse dicebat, si privatus fuisset. 4 Et erat curiosus nonsolum domus suae sed etiam amicorum, ita ut per frumentarios occulta omniaexploraret, nec adverterent amici sciri ab imperatore suam vitam,priusquam ipse hoc imperator ostenderet. 5 Unde non iniocundum est reminserere, ex quo consteteum de amicis multa didicisse. 6 Nam cum adquendam scripsisset uxor sua, quod voluptatibus detentus et lavacris ad seredire nollet, atque hoc hadrianus per frumentarios cognovisset, petenteillo commeatum Hadrianus ei lavacra et voluptates exprobravit. cui ille :"Num et tibi uxor mea, quod et mihi, scripsit ?" 7 Et hoc quidemvitiosissimum putant atque huic adiungunt, quae de adultorum amore acnuptarum adulteriis, quibus Hadrianus laborasse dicitur, adserunt,iungentes quod ne amicis quidem servaverit fidem. 

XII. 1 Conpositisin Brittania rebus transgressus in Galliam Alexandrina seditione turbatus,quae nata est ob Apidem, qui, cum repertus esset post multos annos, turbasinterpopulos creavit, apud quem deberet locari, omnibus studiosecertantibus. 2 Per idem tempus in honorem Plotinae basilicam apudNemausum opere mirabili extruxit. 3 Post haec Hispania petit et Tarraconehiemavit, ubi sumptu suo aedem Augusti restituit. 4 Omnibus HispanisTarraconem in conventum vocatis dilectumque ioculariter, ut verba ipsaponit Marius Maximus, retractantibus Italicis, vehementissime ceterisprudenter et caute consuluit. 5 Quo quidem tempore non sine gloriagravissimum periculum adiit apud Tarraconem spatians per virdiaria servoin se hospitiscum gladio furiosius inruente, quem retentum ille ministrisadcurrentibus tradidit et, ubi furiosum esse constitit, medicis curandumdedit in nullo omnino commotus. 6 Per ea tempora et alias frequenter inplurimis locis, in quibus barbari non fluminibus sed limitibus dividuntur,stipitibus magnis in modum muralis saepis funditus iactisatque conexisbarbaros separavit. 7 Germanis regem constituit, motus Maurorumcompressit et a senatu supplicationes emeruit. 8 Bellum Parthorum peridem tempus in motu tantum fuit, idque Hadriani conloquio repressum est. 

XIII. 1 Post haec per Asiam et insulas ad Achaiam navigavit etEleusinia sacra exemplo Herculis Philippique suscepit, multa inAthenienses contulit et pro agonotheta resedit. 2 Et in Achaia quidemetiam illud observatum ferunt, quod, cum in sacris multi cultros haberent,cum Hadriano nullus armatus ingressus est. 3 Post in Siciliam navigavit,in qua Aetnam montem conscendit, ut solis ortum videret arcus specie, utdicitur, varium. 4 Inde Romam venit atque ex ea in Africam transiit acmultum beneficiorum provinciis Africanis adtribuit. 5 Nec quisquam fereprincipum tantum terrarum tantum celeriter peragravit. 6 Denique cum postAfricam Romam redisset, statim ad orientem profectus per Athenas iterfecit atque opera, quae apud Athenienses coeperat, dedicavit, ut IovisOlympii aedem et aram sibi, eodemque modo per Asiam iter faciens templasui nominis consecravit. 7 Deinde a Capadocibus servitia castrisprofutura suscepit. 8 Toparchas et reges ad amicitiam invitavit, invitatoetiam Osdroe rege Parthorum remissaque illi filia, quam Traianus ceperat,ac promissa sella, quae itidem capta fuerat. 9 Cumque ad eum quidam regesvenissent, ita cum his egit, ut eos paeniteret, qui venire noluerunt,causa speciatim Farasmanis, qui eius invitationem superbe neglexerit. 10Et circumiens quidem provincias procuratores et praesides pro factissupplicio adfecit, ita severe ut accusatores per se crederetur inmittere. 

XIV. 1 Antiochenses inter haec ita odio habuit, ut Syriam a Phoeniceseparare voluerit, ne tot civitatum metropolis Antiochia diceretur. 2Moverunt ea tempestate et Iudaei bellum, quod vetabantur mutilaregenitalia. 3 Sed in monte Casio, cum videndi solis ortus gratia nocteascendisset, imbre orto fulmen decidens hostiam et victimariumsacrificanti adflavit. 4 Peregrata Arabia Pelusium venit et Pompeitumulum magnificentius extruxit. 5 Antinoum suum, dum per Nilum navigat,perdidit, quem muliebriter flevit. 6 De quo varia fama est aliis eumdevotum pro Hadriano adserentibus, aliis, quod et forma eius ostentat etnimia voluptas Hadriani. 7 Et Graeci quidem volente Hadriano eumconsecraverunt oracula per eum dari adserentes, quae Hadrianus ipseconposuisse iactatur. 8 Fuit enim poematum et litterarum nimiumstudiosissimus. 9 Arithmeticae, geometriae, picturae peritissimus. Iampsallendi et cantandi scientiam prae se ferebat. In voluptatibus nimius. Nam et de suis dilectis multa versibus composuit. (amatoria carminascripsit.) 10 Idem armorum peritissimus et rei militaris scientissimus,gladiatoria quoque arma tractavit. 11 Idem severus laetus, comis gravis,lascivus cunctator, tenax liberalis, <SIMPLEX>simulator, saevus clemenset semper in omnibus varius. 

XV. 1 Amicos ditavit et quidem nonpetentes, cum petentibus nil negaret. 2 Idem tamen facile de amicis,quidquid insusurrabatur, audivit atque ideo prope cunctos vel amicissimosvel eos, quos summis honoribus evexit, postea ut hostium loco habuit, utAttianum et Nepotem et Septicium Clarum. 3 Nam Eudaemonem prius consciumimperii ad egestatem perduxit, 4 Polyaenum et Marcellum ad mortemvoluntariam coegit, 5 Heliodorum famosissimis litteris lacessivit, 6Titianum ut conscium tyrannidis et argui passus est et proscribi. 7Umidium Quadratum et Catilium Severum et Turbonem graviter insecutus est,8 Servianum sororis virum nonagesimum iam annum agentem, ne sibisuperviveret, mori coegit; 9 libertos denique et nonnullos militesinsecutus est. 10 Et quamvis esset oratione et versu promtissimus et inomnibus artibus peritissimus, tamen professores omnium artium semperutdoctior risit, contempsit, obtrivit. 11 Cum his ipsis professoribus etphilosophis libris vel carminibus invisem editis saepe certavit. 12 EtFavorinus quidem, cum verbum eius quondam ab Hadriano reprehensum essetatque ille cessisset, arguentibus amicis, quod male cederet, Hadriano deverbo, quod idonei auctores usurpassent, risum iocundissimum movit; 13ait enim : "non recte suadetis, familiares, qui non patiminime illumdoctiorem omnibus credere, qui habet triginta legiones." 

XVI. 1Famae celebris Hadrianus tam cupidus fuit, ut libros vitae suae scriptos ase libertis suis litteratis dederit iubens, ut eos suis nominibuspublicarent; nam et Phlegontis libri Hadriani esse dicuntur. 2 Catacannaslibros obscurissimos Antimachum imitando scripsit. 3 Floro poetaescribenti ad se :

ego nolo Caesar esse,
ambulare perBrittanos,
<LATITARE per Germanos,>
Scythicas patipruinas

4 rescripsit :

ego nolo Florus esse,
ambulare per tabernas,
latitare per popinas,
culices patirutundos.

5 Amavit praeterea genus vetustum dicendi,controversias declamavit. 6 Ciceroni Catonem, Vergilio Ennium, SalustioCoelium praetulit eademque iactatione de Homero ac Platone iudicavit. 7Mathesin sic scire sibi visus est, ut sero kalendis Ianuariis scripserit,quid ei toto anno posset evenire, ita ut eo anno, quo perit, usque adillam horam, qua est mortuus, scripserit, quid acturus esset. 8 Sedquamvis esset in reprehendendis musicis, tragicis, comicis, grammaticis,rhetoribus, oratoribus facilis, tamen omnes professores et honoravit etdivites fecit, licet eos quaestionibus semper agitaverit. 9 Et cum ipseauctor esset, ut multi ab eo tristes recederent, dicebat se graviterferre, si quem tristem videret. 10 In summa familiaritate Epictetum etHeliodorum philosophos et, ne nominatim de omnibus dicam, grammaticos,rhetores, musicos, geometras, pictores, astrologos habuit, prae ceteris,ut multi adserunt, eminente Favorino. 11 Doctores, qui professioni suaeinhabiles videbantur, dilatos honoratosque a professione dimisit. 

XVII. 1 Quos in privata vita inimicos habuit, imperator tantum neglexit,ita ut uni, quem capitalem habuerat, factus imperator diceret "evasisti". 2 His, quos ad militiam ipse per se vocavit, equos, mulos, vestes, sumptuset omnem ornatum semper exhibuit. 3 Saturnalicia et sigillariciafrequenter amicis inopinantibus misit et ipse ab his libenter accepit etalia invicem dedit. 4 Ad deprehendendas obsonatorum fraudes, cum plurimissimmatibus pasceret, fercula de aliis mensis etiam ultimis quibusqueiussit sibi adponi. 5 Omnes reges muneribus suis vicit. Publicefrequenter et cumomnibus lavit. 6 Ex quo ille iocus balnearis innotuit :nam cum quodam tempore veteranum quendam notum sibi in militia dorsum etceteram partem corporis vidisset adterere <PARIETI>, percontatus, cur semarmoribus destringendum daret, ubi audivit hoc idcirco fieri, quod servumnon haberet, et servis eum donavit et sumptibus. 7 Verum alia die cumplures senes ad provocandam liberalitatem principis parieti se adtererent,evocari eos iussit et alium ab alio invicem defricari. 8 Fuit et plebisiactantissimus amator. Peregrinationis ita cupidus, ut omnia, quaelegerat de locis orbis terrarum, praesens vellet addiscere. 9 Frigora ettempestates ita patienter tulit, ut numquam caput texerit. 10 Regibusmultis plurimum detulit, a plerisque vero etiam pacem redemit, a nonnulliscontemptus est, 11 multis ingentia dedit munera, sed nulli maiora quamHiberorum, cui et elephantum et quinquagenariam cohortem post magnificadedit dona. 12 Cum a Farasmane ipse quoque ingentia mune<R>a don<O>accepisset atque inter haec auratas quoque clamydes, trecentos noxios cumauratis clamymidibus in harenam misit ad eius munera deridenda. 

XVIII. 1 Cum iudicaret, in consilio habuit non amicos suos aut comitessolum sed iuris consultos et praecipue Iuventium Celsum, Salvium Iulianum,Neratium Priscum aliosque, quos tamen senatus omnis probasset. 2Constituit inter cetera, ut in nulla civitate domus aliqua transferendaead aliam urbem vilis materiae causa dirueretur. 3 Liberis proscriptorumduodecimas bonorum concessit. 4 Maiestatis crimina non admisit. 5Ignotorum heredidates repudiavit nec notorum accepit, si filios haberent. 6 De thesauris ita cavit, ut, <SI>quis in suo repperisset, ipsepotiretur, si quis in alieno, dimidium domino daret, si quis in publico,cum fisco aequabiliter partiretur. 7 Servos a dominis occidi vetuiteosque iussit damnari per iudices, si digni essent. 8 Lenoni et lanistaeservum vel ancillam vendi vetuit causa non praestita. 9 Decoctoresbonorum suorum, si suae auctoritatis essent, catomidiari in amphitheatroet dimitti iussit. 10 Ergastula servorum et liberorum tulit. Lavacra prosexibus separavit. 11 Si dominus in domo interemptus esset, non deomnibus servis quaestionem haberi sed de his, qui per vicinitatem poterantsentire, praecepit. 

XIX. 1 In Etruria praeturam imperator egit. PerLatina opida dictator et aedilis et duumvir fuit, apud Neapolim demarchus,in patria sua quinquennalis et item Hadriae quinquennalis, quasi in aliapatria, et Athenis archon fuit. 2 In omnibus paene urbibus et aliquidaedificavit et ludos edidit. 3 Athenis mille ferarum venationem in statioexhibuit. 4 Ab urbe Roma numquam ullum venatorem aut scaenicum avocavit. 5 Romae post ceteras inmensissimas voluptares in honorem socrus suaearomatica populo donavit, in honorem Traiani balsama et crocum per gradustheatri fluere iussit. 6 Fabulas omnis generis more antiquo in theatrodedit, histriones aulicos publicavit. 7 In circo multas feras et saepecentum leones interfecit. 8 Militares pyrrichas populo frequenterexhibuit. Gladiatores frequenter spectavit. 9 Cum opera ubique infinitafecisset, numquam ipse nisi in Traiani patris templo nomen suum scripsit. 10 Romae instauravit Pantheum, saepta, basilicam Neptuni, sacras aedesplurimas, forum Augusti, lavaccrum Agrippae, eaque omnia propriis auctorumnominibus consecravit. 11 Fecit et sui nominis pontem et sepulchrum iuxtaTiberim et aedem Bonae Deae. 12 Transtulit et colossum stantem atquesuspensum per Decrianum architectum de eo loco, in quo nunc templum Urbisest, ingenti molimine, ita ut operi etiam elephantos viginti quattuorexhiberet. 13 Et cum hoc simulacrum post Neronis vultum, cui anteadicatum fuerat, Soli consecrasset, aliud tale Apollodoro architectoauctore facere Lunae molitus est. 

XX. 1 In conloquiis etiamhumillimorum civilissimus fuit, detestans eos, qui sibi hanc voluptatemhumanitatisquasi servantes fastigium principis inviderent. 2 ApudAlexandriam in musio multas quaestiones professoribus proposuit etpropositas ipse dissolvit. 3 Marius Maximus dicit eum natura crudelemfuisse et idcirco multa pie fecisse, quod timeret, ne sibi idem, quodDomitiano accidit, eveniret. 4 Et cum titulos in operibus non amaret,multas civitates Hadrianopolis appellavit, ut ipsam Karthaginem etAthenarum partem. 5 Aquarum ductus etiam infinitos hoc nomine nuncupavit. 6 Fisci advocatum primus instituit. 7 Fuit memoriae ingentis, facultatisinmensae ; nam ipse orationes et dictavit et ad omnia respondit. 8 Iocaeius plurima exstant ; nam fuit etiam dicaculus. Unde illud quoqueinnotuit, quod, cum cuidam canescenti quiddam negasset, eidem iterumpetenti sed infecto capite respondit ¬iam hoc patri tuo negavi¿. 9 Nominaplurimis sine nomenclatore reddidit, quae semel et congesta simulaudiverat, ut nomenclatores saepius errantes emendarit. 10 Dixit etveteranorum nomina, quos aliquando dimiserat. Libros statim lectos etignotos quidem plurimis memoriter reddidit. 11 Uno tempore scripsit,dictavit, audivit et cum amicis fabulatus est (si potest credi). Omnespublicas rationes ita complexus est, ut domum privatam quivispaterfamilias diligens non satis novit. 12 Equos et canes sic amavit, uteis sepulchra constitueret. 13 Oppidum Hadrianotheras in quodam loco,quod illic et feliciter esset venatus et ursam occidisset aliquando,constituit. 

XXI. 1 De iudicis omnibus semper cuncta scrutando tamdiurequisivit, quamdiu verum inveniret. 2 Libertos suos nec sciri voluit inpublico nec aliquid apud se posse, dicto suo omnibus superioribusprincipibus vitia imputans libertorum, damnatis omnibus libertis suis,quicumque se de eo iactaverant. 3 Unde extat etiam illud seuerum quidemsed prope ioculare de servis. nam cum quodam tempore servum suum interduos senatores e conspectu ambulare vidisset, misit, qui ei collafum daret<DICERET>que : "Noli inter eos ambulare, quorum esse adhuc potes servus". 4 Inter cibos unice amavit tetrafarmacum, quod erat de fasiano, sumine,perna et crustulo. 5 Fuerunt eius temporibus fames, pestilentia, terraemotus, quae omnia, quantum potuit, procuravit multisque civitatibusvastatis per ista subvenit. 6 Fuit etiam Tiberis inundatio. 7 Latiummultis civitatibus dedit, tributa multis remisit. 8 Expeditiones sub eograves nullae fuerunt; bella etiamsilentio paene transacta. 9 A militibuspropter curam exercitus nimiam multum amatus est, simul quod in eosliberalissimus fuit. 10 Parthos in amicitia semper habuit, quod inderegem retraxit, quem Traianus inposuerat. 11 Armeniis regem haberepermisit, cum sub Traiano legatum habuissent. 12 Mesopotamenos non exegittributum, quod Traianus inposuit. 13 Albanos et Hiberos amicissimoshabuit, quod reges eorum largitionibus prosecutus est, cum ad illum venirecontempsissent. 14 Reges Bactranorum legatos ad eum amicitiae petendaecausa supplices miserunt. 

XXII. 1 Tutores saepissime dedit. Disciplinam civilem non aliter tenuit quam militarem. 2 Senatores etequites Romanos semper in publico togatos esse iussit, nisi si a cenareverterentur. 3 Ipse, cum in Italiam esset, semper togatus processit. 4Ad convivium venientes senatores stans excepit semperque aut pallio tectusdiscubuit aut toga summissa. 5 Diligentia iudicis sumptus conviviiconstituit et ad anti cummodum redegit. 6 Vehicula cum ingentibussarcinis urbem ingredi prohibuit. Sederi equos in civitatibus non sivit. 7 Ante octavam horam in publico neminem nisi aegrum lavari passus est. 8Ab epistolis et a libellis primus equites Romanos habuit. 9 Eos, quospauperes et innocentes vidit, sponte ditavit, quos vero calliditateditatos, etiam odio habuit. 10 Sacra Romana diligentissime curavit,peregrina contempsit. pontificis maximi officium peregit. 11 Causas Romaeatque provinciis frequenter audivit adhibitis in consilio suo consulibusatque praetoribus et optimis senatoribus. 12 Fucinum lacum emisit. 13Quattuor consulares per omnem Italiam iudices constituit. 14 Quando inAfricam venit, ad adventum eius post quinquennium pluit, atque ideo abAfricanis dilectus est. 

XXIII. 1 Peragratis sane omnibus orbispartibus capite nudo etin summis plerumque imbribus atque frigoribus inmorbum incidit lectualem. 2 Factusque de successore sollicitus primum deServiano cogitavit, quem postea, ut diximus, mori coegit. 3 Fuscum, quodimperium praesagiis et ostentis agitatus speraret, in summa destestationehabuit. 4 Platorium Nepotem, quem tantopere ante dilexit, ut veniens adeum aegrotantem Hadrianus inpune non admitteretur, suspicionibus adductus,est -, 5 eodem modo et Terentium Gentianum, et hunc vehementius, quod asenatu diligi tunc videbat, 6 omnes postremo, de quorum imperio cogitavit,quasi futuros imperatores detestatus est. 7 Et omnem quidem vimcrudelitatis ingenitae usque eo repressit, donec in villa Tiburtina profluvio sanguinis paene ad exitum venit. 8 Tunc libere Servianum quasiaffectatorem imperii, quod servis regis cenam misisset, quod in sediliregio iuxta lectum posito sedisset, quod erectus ad stationes militumsenex nonagenarius processisset, mori coegit multis aliis interfectis velaperte vel per insidias. 9 Quando quidem etiam Sabina uxor non sinefabula veneni dati ab Hadriano defuncta est. 10 Tunc Ceionium Commodum,Nigrini generum insidiatoris quondam, sibi forma commendatum adoptareconstituit. 11 Adoptavit ergo Ceionium Commodum Verum invitis omnibuseumque Aelium Verum Caesarem appellavit. 12 Ob cuius adoptationem ludoscircenses dedit et donativum populo ac militibus expendit. 13 Quempraetura honoravit ac statim Pannoniis inposuit decreto consulatu cumsumptibus. Eundem Commodum secundo consulem designavit. 14 Quem cumminus sanum videret, saepissime dictitavit : "in caducum parietem nosinclinavimus et perdidimusque ter milies sestertium, quod populo etmilitibus pro adoptione Commodi dedimus". 15 Commodus autem praevaletudine nec gratias quidem in senatuagere potuit Hadriano de adoptione. Denique accepto largius antidoto ingravescente valetudine per somnum peritipsis kalendis Ianuariis. Quare ab Hadriano Votorum causa lugeri estvetitus. 

XXIV. 1 Et mortuo Aelio Vero Caesare Hadrianus ingruentetristissima valetudine adoptavit Arrium Antoninum, qui postea Pius dictusest, et ea quidem lege, ut ille sibi duos adoptaret, Annium Verum etMarcum Antoninum. 2 Hi sunt qui postea duo pariter Augusti primi rempublicam gubernaverunt. 3 Et Antoninus quidem Pius idcirco appellatusdicitur, quod socerum fessum aetate manu sublevaret. 4 Quamvis aliicognomentum hoc ei dicant inditum, quod multos senatores Hadriano iamsaevienti abripuisset, 5 alii, quod ipsi Hadriano magnos honores postmortem detulisset. 6 Antonini adoptionem plurimi tunc factam essedoluerunt, speciatim Catilius Severus, praefectus urbi, qui sibipraeparabat imperium. 7 Qua re prodita successore accepto dignitateprivatus est. 8 Hadrianus autem ultimo vitae taedio iam adfectus gladiosetransfigi a servo iussit. 9 Quod cum esset proditum et in Antonini usquenotitiam venisset, ingressis ad se praefectis et filio rogantibusque, utaequo animo necessitatem morbi ferret, irratus illis auctorem proditionisiussit occidi, qui tamen ab Antonino servatus est. 10 Statimquetestamentum scripsit nec tamen actus rei publicae praetermisit, dicenteAntonino parricidam se futurum, si Hadrianum adoptatus ipse patereturoccidi. 11 Et post testamentum quidem iterum se est conatus occidere;subtracto pugione saevior factus est. 12 Petit et venenum a medico, quise ipse, ne daret, occidit. 

XXV. 1 Ea tempestate supervenit quaedammulier, quae diceret somnio se monitam, ut insinuaret Hadriano, ne seoccideret, quod esset bene valiturus. Quod cum non fecisset, essetcaecatam. iussam tamen iterum Hadriano eadem dicere atque genua eiusosculare <OCULOS>recepturam, si id fecisset. 2 Quod cum ex somnioimplesset, oculos recepit, cum a<QUA>, quae in fano erat, ex quo venerat,oculos abluisset. 3 Venit et de Pannonia quidam vetus caecus adfebrientem Hadrianum eumque contigit. 4 Quo facto et ipse oculos recepit,et Hadrianum febris reliquit. Quamvis Marius Maximus haec persimulationem facta commemoret. 5 Post haec Hadrianus Baias petit AntoninoRomae ad imperandum relicto. 6 Ubi cum nihil proficeret, arcessitoAntonino in conspectu eius apud ipsas Baias perit die VI. iduum Iuliarum. 7 Invisusque omnibus sepultus est in villa Ciceroniana Puteolis. 8 Subipso mortis tempore et Servianum nonaginta annos agentem, ut supra dictumest, ne sibi superviveret atque, ut putabat, imperaret, mori coegit et obleves offensas plurimos iussit occidi, quos Antoninus reservavit. 9 Etmoriens quidem hos versus fecisse dicitur :

animula vagulablandula,
hospes comesque corporis,
quae nunc abibis inloca
pallidula rigida nudula
nec, ut soles, dabis iocos!

10 Tales autem nec multos meliores fecit et Graecos. Vixitannis LXII, mensibus V, diebus XVII. Imperavit annis XXI, mensibus XI. 

XXVI. 1 Statura fuit procerus, forma comptus, flexo ad pectinemcapillo, promissa barba, ut vulnera, quae in facie naturalia erant,tegeret, habitudine robusta. 2 Equitavit ambulavitque plurimum armisqueet pilo se semper exercuit. 3 Venatus frequentissime leonem manu suaoccidit. Venando autem iugulum et costam fregit. Venationem semper cumamicis participavit. 4 In convivio tragoedias, comoedias, Attellanas,sambucas, lectores, poetas pro re semper exhibuit. 5 Tiburtinam villammire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et locorum celeberrimanomina inscriberet, velut Lycium, Academian, Prytanium, Canopum, Poecilen,Tempe vocaret. et, ut nihil praetermitteret, etiam inferos finxit. 6Signa mortis haec habuit : natali suo ultimo, cum Antoninum commendaret,praetexta sponte delapsa caput ei aperuit. 7 Anulus, in quo imago ipsiussculpta erat, sponte de digito delapsus est. 8 Ante diem natalis eiusnescio qui ad senatum ululans venit ; contra quem Hadrianus ita motus est,quasi de sua mortelo queretur, cum eius verba nullus agnosceret. 10 Idemcum vellet in senatu dicere "post filii mei mortem", "post meam" dixit. somniavit praeterea se a patre potionem soporiferam impetrasse. Itemsomniavit a leone se oppressum esse. 

XXVII. 1 In mortuum eum amultis multa sunt dicta. acta eius inrita fieri senatus volebat. 2 Necappellatus esset divus, nisi Antoninus rogasset. 3 Templum denique ei prosepulchro apud Puteolos constituit et quinquennale certamen et flamines etsodales et multa alia, quae ad honorem quasi numinis pertinerent. 4 Quare, ut supra dictum est, multi putant Antoninum Pium dictum. 


Inizio

ANTONINUS PIUS IULI CAPITOLINI


I. 1 Tito Aurelio Fulvo Boionio Antonino Piopaternum genuse Gallia Transalpina, Nemausense scilicet, 2 avus TitusAurelius Fulvus, qui per honores diversos ad secundum consulatum etpraefecturam urbis pervenit, 3 pater Aurelius Fulvus, qui et ipse fuitconsul, homo tristis et integer, 4 avia materna Boionia Procilla, materArria Fadilla, avus maternus Arrius Antoninus, bis consul, homo sanctus etqui Nervam miseratus esset, quod imperare coepisset, 5 soror uterina IuliaFadilla, 6 vitricus Iulius Lupus consularis, socer Annius Verus, uxorAnnia Faustina, 7 filii mares duo, duae feminae, gener per maiorem filiamLamia Silvanus, per minorem Marcus Antoninus fuere. 8 Ipse Antoninus Piusnatus est XIII. kl. Oct. FL. Domitiano XII et Cornelio Dolabella conss. In villa Lanuvina. Educatus Lori in Aurelia, ubi postea palatiumextruxit, cuius hodieque reliquiae manent. 9 Pueritiam egit cum avopaterno, mox cum materno, omnes suos religiose colens, atque adeo etconsobrinorum et vitrici et multorum adfinium hereditate ditatus est. 

II. 1 Fuit vir forma conspicuus, ingenio clarus, moribus clemens, nobilis,vultu placidus, ingenio singulari, eloquentiae nitidae, litteraturaepraecipuae, sobrius, diligens agri cultor, mitis, largus, alieniabstinens, et omnia haec cum mensura et sine iactantia, 2 in cunctispostremo laudabilis et qui merito Numae Pompilio ex bonorum sententiaconparatur. 3 Pius cognominatus est a senatu, vel quod soceri fessiiamaetatem manu praesente senatu levaret ((quod quidem non satis magnaepietatis est argumentum, cum impius sit magis, qui ista non faciat, quampius qui debitum reddat)) 4 vel quod eos, quos Hadrianus per malamvaletudinem occidi iusserat, reservavit, 5 vel quod Hadriano contra omniumstudia post mortem infinitos atque inmensos honores decrevit, 6 vel quod,cum se Hadrianus interimere vellet, ingenti custodia et diligentia fecit,ne id posset admittere, 7 vel quod vere natura clementissimus et nihiltemporibus suis asperum fecit. 8 Idem fenus trientarium, hoc est minimisusuris exercuit, ut patrimonio suo plurimos adiuvaret. 9 Fuit quaestorliberalis, praetor splendidus, consul cum Catilio Severo. 10 Hic in omnivita sua privata in agris frrequentissime vixit, sed clarus in locisomnibus fuit. 11 Ab Hadriano inter quattuor consulares, quibus Italiacommittebatur, electus est ad eam partem Italiae regendam, in qua plurimumpossidebat, ut Hadrianus viri talis et honori consuleret et quieti. 

III. 1 Huic, cum Italiam regeret, imperii omen est factum. nam cumtribunal ascendisset, inter alias adclamationes dictum est "Auguste, diite servent". 2 Proconsulatum Asiae sic egit, ut solus avum vinceret. 3In proconsulatu etiam sic imperii omen accepit : nam cum sacerdos feminaTrallis ex more proconsules semper hoc nomine salutaret, non dixit "avepro consule", sed "ave imperator". 4 Cysici etiam de simulacro dei adstatuam eius corona translata est. 5 Et post consulatum in virdiariotaurus marmoreus cornibus ramis arboris adcrescentibus adpensus est, etfulgur caelo sereno sine noxa in eius domum venit, et in Etruria dolia,quae defossa fuerant, supra terram reperta suntet statuas eius in omniEtruria examen apium replevitet somnio saepe monitus est penatibus suisHadriani simulacrum inserere. 6 Proficiscens ad proconsulatum filiammaiorem amisit. 7 De huius uxore multa dicta sunt ob nimiam libertatem etvivendi facilitatem, quae iste cum animi dolore compressit. 8 Postproconsulatum in consiliis Hadriani Romae frequens dixit de omnibus,quibus Hadrianus consulebat, mitiorem sententiam semper ostendens. 

IV. 1 Genus sane adoptionis tale fertur : mortuo Aelio Vero, quem sibiHadrianus adoptaverat et Caesarem nuncupaverat, dies senatus habebatur; 2eo Arrius Antoninus soceri vestigia levans venit atque idcirco ab Hadrianodicitur adoptatus. 3 Quae causa sola esse adoptionis nec potuit omninonec debuit, maxime cum et semper rem publicam bene egisset Antoninus et inproconsulatu se sanctum gravemque praebuisset. 4 Ergo cum eum Hadrianusadoptare se velle publicasset, acceptum est spatium deliberandi, utrumadrogari ab Hadriano vellet. 5 Adoptionis lex huiusmodi data est, utquemadmodum Antoninus ab Hadriano adoptabatur, ita sibi ille adoptaret M.Antoninum, fratris uxoris suae filium, et L. Verum, Aelii Veri, qui abHadriano adoptatus fuerat, filium, qui postea Verus Antoninus est dictus. 6 Adoptatus est V. kl. Mart. die in senatu gratias agens, quodde se itasensisset Hadrianus. 7 Factusque est patri et in imperio proconsulari etin tribunicia potestate collega. 8 Huius primum hoc fertur, quod, cum abuxore argueretur quasi parum nescio quid suis largiens, dixerit : "stulta,posteaquam ad imperium transivimus, et illud, quod habuimus ante,perdidimus." 9 Congiarium militibus populo de proprio dedit et ea, quaepater promiserat. 10 Et ad opera Hadriani plurimum contulit et aurumcoronarium, quod adoptionis suae causa oblatum fuerat, Italicis totum,medium provincialibus reddidit. 

V. 1 Et patri, cum advixerit,religiosissime paruit. Sed Hadriano apud Baias mortuo reliquias eiusRomam pervexit sancte ac reverenter atque in hortis Domitiae conlocavit,etiam repugnantibus cunctis inter divos eum rettulit. 2 Uxorem FaustinamAugustam appellari a senatu permisit. Pii appellationem recepit. Patriet matri atque avis et fratribus iam mortuis statuas decretas libenteraccepit. Circenses natalisuo dicatos non respuit aliis honoribusrefutatis. Clipeum Hadriano magnificentissimum posuit et sacerdotesinstituit. 3 Factus imperator nulli eorum, quos Hadrianus provexerat,successorem dedit fuitque ea constantia, ut septenis et novenis annis inprovinciis bonos praesides detineret. 4 Per legatos suos plurima bellagessit. nam et Brittanos per Lollium Urbicum vicit legatum alio murocespiticio summotis barbaris ducto et Mauros ad pacem postulandam coegitet Germanos et Dacos et multas gentes atque Iudaeos rebellantes contuditper praesides ac legatos. 5 In Achaia etiam atque <apud>Aegyptumrebelliones repressit. Alanos molientis saepe refrenavit. 

VI. 1Procuratores suos et modeste suscipere tributa iussit et excedentes modumrationem factorum suorum reddere praecepit nec umquam ullo laetus estlucro, quo provincialis oppressus est. 2 Contra procuratores suosconquerentes libenter audivit. 3 His, quos Hadrianus damnaverat, insenatu indulgentias petit dicens etiam ipsum Hadrianum hoc fuissefacturum. 4 Imperatorium fastigium ad summam civilitatem deduxit ; undeplus crevit recusantibus aulicis ministris, qui illo nihil perinternuntios agente nec terrere poterant homines aliquando nec ea, quaeocculta non erant, vendere. 5 Senatui tantum detulit imperator, quantum,cum privatus esset, deferri sibi ab alio principe optavit. 6 Patrispatriae nomen delatum a senatu, quod primo distulerat, cum ingentigratiarum actione suscepit. 7 Tertio anno imperii sui Faustinam uxoremperdidit, quae a senatu consecrata est delatis circensibus atque templo etflaminicis et statuis aureis atque argenteis, cum etiam ipse hocconcesserit, ut imago eius cunctis circensibus poneretur. 8 Statuamauream delatam a senatu positam suscepit. 9 M. Antoninum quaestoremconsulem petente senatu creavit. 10 Annium Verum, qui postea dictus estAntoninus, ante tempus quaestorem designavit. 11 Neque de provinciisneque de ullis actibus quicquam constituit, nisi quod prius ad amicosrettulit, atque ex eorum sententia formas composuit. 12 Visus est sane abamicis et cum privatis vestibus et domestica quaedam gerens. 

VII. 1Tanta sane diligentia subiectos sibi populos rexit, ut omniaet omnes,quasi sua essent, curaret. Provinciae sub eo cunctae floruerunt. 2Quadruplatores extincti sunt. 3 Publicatio bonorum rarior quam umquamfuit, ita ut unus tantum proscriberetur affectatae tyrannidis reus, hocest Atilius Titianus, senatu puniente, a quo conscios requiri vetuit,filio eius ad omnia semper adiuto. 4 Perit et Priscianus reus affectataetyrannidis, sed morte voluntaria. de qua coniuratione quaeri vetuit. 5Victus Antonini Pii talis fuit, ut esset opulentia sine reprehensione,parsimonia sine sordibus, et mensa eius per proprios servos, propriosaucupes, piscatores ac venatores instrueretur. 6 Balneum, quo ususfuisset, sine mercede populo exhibuit nec omnino quicquam de vitaeprivatae qualitate mutavit. 7 Salaria multis subtraxit, quos otiososvidebat accipere, dicens nihil esse sordidius, immo crudelius, quam si remp. is adroderet, qui nihil in eam suo labore conferret. 8 Unde etiamMesomedi lyrico salarium inminuit. rationes omnium provinciarum adprimescivit et vectigalium. 9 Patrimonium privatum in filiam contulit, sedfructus reipublicae donavit. 10 Species imperatorias superfluas etpraedia vendidit et in suis propriis fundis vixit varie ac pro temporibus. 11 Nec ullas expeditiones obiit, nisi quod ad agros suos profectusest etad Campaniam dicens gravem esse provincialibus comitatum principis, etiamnimis parci. 12 Et tamen ingenti auctoritate apud omnes gentes fuit, cumin urbe propterea sederet, ut undique nuntios, medius utpote, citiusposset accipere. 

VIII. 1 Congiarium populo dedit, militibusdonativum addidit. Puellas alimentarias in honorem Faustinae Faustinianasconstituit. 2 Opera eius haec extant : Romae templum Hadriani honoripatris dicatum, Graecostadium post incendium restitutum, instauratumamphitheatrum, sepulchrum Hadriani, templum Agrippae, pons Sublicius; 3Fari restitutio, Caietae portus, Terracinensis portus restitutio,lavacrum Ostiense, Antiatium aquae ductus, templa Lanuviana. 4 Multasetiam civitates adiuvit pecunia, ut opera vel nova facerent vel veterarestituerent, ita ut et magistratus adiuvaret et senatores urbis adfunctiones suas. 5 Hereditates eorum, qui filios habebant, repudiavit.primus constituit, ne poena causa legatum relictum maneret. 6 Successoremviventi bono iudici nulli dedit nisi Orfito praefecto urbi, sed petenti. 7 Nam Gavius Maximus praefectus praetorii usque ad vicensimum annum sub eopervenit, vir severissimus, cui Tatius Maximus successit. 8 In cuiusdemortui locum duos praefectos substituit Fabium Repentinum et CorneliumVictorinum. 9 Sed Repentinus <fabula>famosa percussus est, quod perconcubinam principis ad praefecturam venisset. 10 Usque adeo sub eonullus percussus est senator, ut etiam parricida confessus in insuladeserta poneretur, quia vivere illi naturae legibus non licebat. 11 Vini,olei et tritici penuriam per aerarii sui damna emendo et gratis populodando sedavit. 

IX. 1. Adversa eius temporibus haec provenerunt :fames, de qua diximus, circi ruina, terrae motus, quo Rhodiorum et Asiaeoppida conciderunt, quae omnia mirifice instauravit, et Romae incendium,quod trecentas quadraginta insulas vel domos absumpsit. 2 Et Narbonensiscivitas et Antiochense oppidum et Carthaginense forum arsit. 3 Fuit etinundatio Tiberis, apparuit et stella crinita, natus estet biceps puer, etuno partu mulieris quinque pueri editi sunt. 4 Visus est in Arabiamiubatus anguis maior solitis, qui se acauda medium comedit. Lues etiam inArabia fuit. Hordeum in Moesia in culminibus arborum natum est. 5Quattuor praeterea leones mansueti sponte se capiendos in Arabiapraeberunt. 6 Pharasmanes rex ad eum Romam venit plusque illi quamHadriano detulit. Pacorum regem Lazis dedit. Parthorum regem abArmeniorum expugnatione solis litteris reppulit. Abgarum regem exorientis partibus sola auctoritate deduxit. 7 Causas regales terminavit. Sellam regiam Parthorum regi repetenti quam Traianus ceperat, pernegavit. 8 Rhoemetalcen in regnum Bosforanum audito inter ipsum et Eupatoremnegotio remisit. 9 Olbiopolitis contra Tauroscythas in Pontum auxiliamisit et Tauroscythas usque addandos Olbiopolitis obsides vicit. 10Tantum sane auctoritatis apud exteras gentes nemo habuit, cum semperamaverit pacem, eo usque ut Scipionis sententiam frequentarit, qua illedicebat malle se unum civem servare quam mille hostes occidere. 

X. 1Mensem Septembrem atque Octobrem Antoninum atque Faustinum appellandosdecrevit senatus, sed id Antoninus respuit. 2 Nuptias filiae suaeFaustinae, cum Marco Antonino eam coniungeret, usque ad donativum militumceleberrimas fecit. 3 Verum Antoninum post quaesturam consulem fecit. 4Cum Apollonium, quem e Calchide acciverat, ad Tiberianam domum, in quahabitabat, vocasset, ut ei Marcum Antoninum traderet, atque ille dixisset"non magister ad discipulum debet venire, sed discipulus ad magistrum",risit eum dicens : "facilius fuit Apollonio a Calchide Romam venire quam adomo sua in palatium." cuius avaritiam etiam in mercedibus notavit. 5Inter argumenta pietatis eius et hoc habetur, quod, cum Marcus mortuumeducatorem suum fleret vocareturque ab aulicis ministris ab ostentationepietatis, ipse dixerit : "permittite", inquit, "illi, ut homo sit. Nequeenim vel philosophia vel imperium tollit affectus." 6 Praefectos suos etlocupletavit et ornamentis consularibus donavit. 7 Si quos repetundarumdamnavit, eorum liberis bona paterna restituit, ea tamen lege, ut illiprovincialibus redderent, quod parentes acceperant. 8 Ad indulgentiaspronissimus fuit. 9 Edita munera, in quibus elephantos et corocottas ettigrides et rhinocero(n)tes, crocodillos etiam atque hippopotamos et omniaex toto orbe terrarum cum tigridibus exhibuit. centum etiam leones unamissione edidit. 

XI. 1. Amicis suis in imperio suo non aliter ususest quam privatus, quia et ipsi numquam de eo cum libertis per fumumaliquid vendiderunt ; si quidem libertis suis severissime usus est. 2Amavit histrionum artes. Piscando se et venando multum oblectavit etdeambulatione cum amicis atque sermone. Vindemias privati modo cum amicisagebat. 3 Rhetoribus et philosophis per omnes provincias et honores etsalaria detulit. Orationes plerique alienas esse dixerunt, quae sub eiusnomine feruntur; Marius Maximus eius proprias fuisse dicit. 4 Conviviacum amicis et privata communicavit et publica 5 nec ullum sacrificium pervicarium fecit, nisi cum aeger fuit. 6 Cum sibi et filiis honorespeteret, omnia quasi privatus fecit. 7 Frequentavit et ipse amicorumsuorum convivia. 8 Inter alia etiam hoc civilitatis eius praecipuumargumentum est, quod, cum domum Homulli visens miransque columnasporphyreticas requisset, unde eas haberet, atque Homullus ei dixisset :"cum in domum alienam veneris, et mutus et surdus esto", patienter tulit. Cuius Homulli multa ioca semper patienter accepit.

XII. 1 Multa deiure sanxit ususque est iuris peritis Vindio Vero, Salvio, Valente,Volusio Maeciano, Ulpio Marcello et Diaboleno. 2 Seditiones ubicumquefactas non crudelitate sed modestia et gravitate compressit. 3 Intraurbes sepeliri mortuos vetuit. Sumptum muneribus gladiatoriis instituit. Vehicularium cursum summa diligentia sublevavit. Omnium, qua gessit, etin senatu et per edicta rationem reddidit. 4 Perit anno septuagesimo, sedquasi adulescens desideratus est. Mors autem eius talis fuisse narratur :cum Alpinum caseum incena edisset avidius, nocte reiectavit atque alia diefebre commotus est. 5 Tertia die, cum se gravari videret, Marco Antoninorem publicam et filiam praesentibus praefectis commendavit Fortunamqueauream, quae in cubiculo principum poni solebat, tansferri ad eum iussit,6 signum tum tribuno aequanimitatis dedit atque ita conversus quasidormiret, spiritum reddidit apud Lorium. 7 Alienatus in febri nihil aliudquam de re p. et de his regibus, quibus irascebatur, loquutus est. 8Privatum patrimonium filiae reliquit. Testamento autem omnes suos legatisidoneis prosecutus est. 

XIII. 1 Fuit statura elevata decorus. Sedcum esset longus et senex incurvareturque, tiliaciis tabulis in pectorepositis fasciabatur, ut rectus incederet. 2 Senex etiam, antequamsalutatores venirent, panem siccum comedit ad sustentandas vires. Fuitvoce rauca et sonoracum iocundidate. 3 A senatu divus est appellatuscunctis certatim adnitentibus, cum omnes eius pietatem, clementiam,ingenium, sanctimoniam laudarent. Decreti etiam sunt omnes honores, quioptimis principibus ante delati sunt. 4 Meruit et flaminem et circenseset templum et sodales Antoninianos solusque omnium prope principum prorsus [sine] civili sanguine et hostili, quantum ad se ipsum pertinet, vixit etqui rite comparetur Numae, cuius felicitatem pietatemque et securitatemcerimoniasque semper obtinuit.

 

 Inizio 

VERUS IULI CAPITOLINI


I. 1 Scio plerosque ita vitam Marci ac Veri litteris atque historiae dedicasse, ut priorem Verum intimandum legentibus darent, non imperandisecutos ordinem sed vivendi : 2 ego vero, quod prior Marcus imperarecoepit, dein Verus, qui superstite perit Marco, priorem Marcum, dehincVerum credidi celebrandum. 3 Igitur Lucius Ceionius Aelius Commodus Verus Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appellatus est, ex Antonini coniunctione Verus et Antoninus, neque inter bonos neque intermalosprincipes ponitur. 4 Quem constat non inhorruisse vitiis, non abundassevirtutibus, vixisse deinde non in suo libero principatu, sed sub Marco insimili ac paris maiestatis imperio, a cuius secta lascivia morum et vitaelicentioris nimietate dissensit. 5 Erat enim morum simplicum et quiadumbrare nihil posset. 6 Huic naturalis pater fuit Lucius Aelius Verus,qui ab Hadriano adoptatus primus Caesar est dictus et in eadem stationeconstitutus perit. 7 Avi ac proavi et item maiores plurimi consulares. 8 Natus est Lucius Romae in praetura patris sui XVIII. kal. Ianuariarum die, quo et Nero, qui rerum potitus est. 9 Origo eius paterna pleraque exEtruria fuit, materna ex Faventia.

II. 1 Hac prosapia genitus patreab Hadriano adoptato in familiam Aeliam devenit mortuoque patre Caesare inHadriani familia remansit. 2 A quo Aurelio datus est adoptandus, cum sibiille Pium filium, Marcum nepotem esse voluisset posteritati satisprovidens, 3 et ea quidem lege, ut filiam Pii Verus acciperet, quae dataest Marco idcirco, quia hic adhoc impar videbatur aetate, ut in Marci vitaexposuimus. 4 Duxit autem uxorem Marci filiam Lucillam. Educatus est indomo Tiberiana. 5 Audivit Scaurinum grammaticum Latinum, Scauri filium,qui grammaticus Hadriani fuit, Graecos Telephum atque Hefaestionem,Harpocrationem, rhetores Apollonium, Celerem Caninium et Herodem Atticum,Latinum Cornelium Frontonem, philosophos Apollonium et Sextum. 6 Hosomnes amavit unice, atque ab his in vicem dilectus est, nec tameningeniosus ad litteras. 7 Amavit autem in pueritia versus facere, postorationes. Et melior quidem orator fuisse dicitur quam poeta, immo, utverius dicam, peior poeta quam rhetor. 8 Nec desunt, qui dicant eumadiutum ingenio amicorum atque abaliis ei illa ipsa, qualiacumque sunt,scripta; si quidem multos disertos et eruditos semper secum habuissedicitur. Educatorem habuit Nicomedem. 9 Fuit voluptarius et nimis laetuset omnibus deliciis, ludis, iocis decenter aptissimus. 10 Post septimumannum in familiam Aureliam traductus Marci moribus et auctoritate formatusest. Amavit venatus, palaestras et omnia exercitia iuventutis. 11Fuitque privatus in domo imperatoria viginti et tribus annis. 

III. 1Qua die togam virilem Verus accepit, Antoninus Pius ea occasione, quapatris templum dedicabat, populo liberalis fuit, 2 mediusque inter Pium et Marcum idem [se] resedit, cum quaestor populo munus daret. 3 Postquaesturam statim consul est factus cum Sextio Laterano. Interiectisannis cum Marco fratre iterum factus est consul. 4 Diu autem et privatusfuit et ea honorificentia caruit, qua Marcus ornabatur. 5 Nam neque insenatu ante quaesturam sedit neque in itinere cum patre, sed cum praefectopraetorii vectus est, nec aliud ei honorificentiae ad nomen adiunctum estquam quod Augusti filius appellatus est. 6 Fuit studiosus etiamcircensium haut aliter quam gladiatorii muneris. hic cum tantis deliciarumet luxuriae quateretur erroribus, ab Antonino videtur ob hoc retentus,quod eum paterita in adoptionem Pii transire iusserat, ut nepotemappellaret. Cui, quantum videtur, fidem exhibuit, non amorem. 7 Amavittamen Antoninus Pius simplicitatem ingenii puritatemque vivendihortatusque est, ut imitaretur, et fratrem. 8 Defuncto Pio Marcus in eumomnia contulit, participatu etiam imperatoriae potestatis indulto, sibiqueconsortem fecit, cum illi soli senatus detulisset imperium. 

IV. 1Dato igitur imperio et indulta tribunicia potestate, post consulatus etiamhonorem delatum Verum vocari praecepit, suum in eum transferens nomen, cumante Commodus vocaretur. 2 Lucius quidem Marco vicem reddens si [quid]susciperet obsecutus ut legatus proconsuli vel praeses imperatori. 3 Iamprimum enim Marcus pro ambobus ad milites est locutus, et pro consensuimperii graviter se et ad Marci mores egit. 4 Ubi vero in Syriamprofectus est, non solum licentia vitae liberioris, sed etiam adulteriiset iuventutis amoribus infamatus est, 5 si quidem tantae luxuriae fuissedicitur, ut etiam, [postea] quam [postea] de Syria redit, popinam domiinstituerit, ad quam post convivium Marci devertebat, ministrantibus sibiomni genere turpium personarum. 6 Fertur et nocte perpeti alea lusisse,cum in Syria concepisset id vitium, atque in tantum vitiorum Gaianorum etNeronianorum ac Vitellianorum fuisse aemulum, ut vagaretur nocte pertabernas ac lupanaria obtecto capite cucullione vulgari viatorio etcomisaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis esset,saepeque efflictum livida facie redisse et in tabernis agnitum, cum seseabsconderet. 7 Iaciebat et nummos in popinas maximos, quibus calicesfrangeret. 8 Amavit et aurigas prasino favens. 9 Gladiatorum etiamfrequentius pugnas in convivio habuit trahens cenas in noctem et in toroconvivali condormiens, ita ut levatus cum stromatibus in cubiculumperferretur. 10 Somni fuit permodici, digestionis facillimae. 11 SedMarcus haec omnia [non] nesciens dissimulabat rem pudore illo, nereprehenderet fratrem. 

V. 1 Et notissimum eius quidem fertur taleconvivium, in quo primum duodecim accubuisse dicitur, cum sit notissimumdictum de numero convivarum : "Septem convivium, nevem vero convicium;" 2donatos autem pueros decoros, qui ministrabant, singulis, donatos etiamstructores et lances singulis quibusque, donata et viva animalia velcicurum vel ferarum avium vel quadripedum, quorum cibi adpositi erant, 3donatos etiam calices singulis per singulas potiones, myrrinos etcrystallinos Alexandrinos, quotiens bibitum est; data etiam aurea atqueargentea pocula et gemmata, coronas quin etiam datas lemniscis aureisinterpositis et alieni temporis floribus, data et vasa aurea cum unguentisad speciem alabastrorum, 4 data et vehicula cum mulabus ac mulionibus cumiuncturis argenteis, ut ita de convivio redirent. 5 Omne autem conviviumaestimatum dicitur sexagies centenis milibus sestertiorum. 6 Hocconvivium posteaquam Marcus audivit, ingemuisse dicitur et doluissepublicum fatum. 7 Post convivium lusum est tesseris usque ad lucem. 8 Ethaec quidem post Parthicum bellum, ad quod eum misisse dicitur Marcus, nevel in urbe ante oculos omnium peccaret, vel ut parsimoniam peregrinationeaddisceret, vel ut timore bellico emendatior rediret, vel ut seimperatorem esse cognosceret. 9 Sed quantum profecerit, cum alia vita tumhaec, quam narravimus, caena monstrabit. 

VI. 1 Circensium tantamcuram habuit, ut frequenter provincia litteras causa circensium et miseritet acceperit. 2 Denique etiam praesens et cum Marco sedens multas avenetianis est passus iniurias, quod turpissime contra eos faveret; 3 namet Volucri equo prasino aureum simulacrum fecerat, quod secum portabat; 4cui quidem passas uvas et nucleos in vicem hordei in praesepe ponebat,quem sagis fuco tinctis coopertum in Tiberianam adadduci iubebat, cuimortuo sepulchrum in Vaticano fecit. 5 In huius equi gratiam primumcoeperunt equis aurei velbrabia postulari. 6 In tanto autem equus illehonore fuit, ut ei a populo prasinianorum saepe modius aureorumpostularetur. 7 Profectum eum ad Parthicum bellum Marcus Capuamprosecutus est; cumque inde per omnium villas se ingurgitaret, morboinplicitus apud Canusium aegrotavit. Quo ad eum visendum frater contendit. 8 Multa in eius vita ignava et sordida etiam belli tempore deteguntur. 9Nam cum interfecto legato, caesis legionibus, Syris defectionemcogitantibus oriens vastaretur, ille in Apulia venabaturet apud Corinthumet Athenas inter symfonias et cantica navigabatet per singulas maritimascivitates Asiae, Pamphyliae Ciliciaeque clariores voluptatibusimmorabatur. 

VII. 1 Antiochiam posteaquam venit, ipse quidem seluxuriae dedidit. Duces autem confecerunt Parthicum bellum, Statius Priscus et Avidius Cassius et Martius Verus per quadriennium, ita utBabylonem et Mediam pervenirent et Armeniam vindicarent. 2 Partumque ipsinomen est Armenici, Parthici, Medici, quod etiam Marco Romae agentidelatum est. 3 Egit autem per quadriennium Verus hiemem Laodiciae,aestatem apud Daphnen, reliquam partem Antiochiae. 4 Risui fuit omnibusSyris, quorum multa ioca in theatro in eum dicta exstant. 5 Vernas intriclinium Saturnalibus et diebus festis semper admisit. 6 Ad Eufratentamen inpulsu comitum suorum secundo profectus est. 7 Efesum etiam redit,ut Lucillam uxorem missam a patre Marco susciperet, et idcirco maxime, neMarcus cum ea in Syriam veniret ac flagitia eius adnosceret. nam senatuiMarcus dixerat se filiam in Syriam deducturum. 8 Confecto sane belloregna regibus, provincias vero comitibus suis regendas dedit. 9 Romaminde ad triumphum invitus, quod Syriam quasi regnum suum relinqueret,redit et pariter cum fratre triumphavit susceptisa senatu nominibus, quaein exercitu acceperat. 10 Fertur praeterea ad amicae vulgaris arbitriumin Syria posuisse barbam. Unde in eum a Syris multa sunt dicta. 

VIII. 1 Fuit eius fati, ut in eas provincias, per quas redit, Romam usqueluem secum deferre videretur. 2 Et nata fertur pestilentia in Babylonia,ubi de templo Apollinis ex arcula aurea, quam miles forte inciderat,spiritus pestilens evasit, atque inde Parthos orbemque complesse, 3 et hocnon Lucii Veri vitio sed Cassii, a quo contra fidem Seleucia, quae utamicos milites nostros receperat, expugnata est. 4 Quod quidem interceteros etiam Quadratus, belli Parthici scriptor, incusatis Seleucenis,qui fidem primi ruperant, pugat. 5 Habuit hanc reverentiam Marci Verus,ut nomina, quae sibi delata fuerant, cum fratre communicaret die triumphi,quem pariter celebrarunt. 6 Reversus e Parthico bello minore circafratrem cultu fuit Verus; nam et libertis inhonestius indulsit et multasine fratre disposuit. 7 His accessit, quod, quasi reges aliquos adtriumphum adduceret, sic histriones eduxit e Syria, quorum praecipuus fuitMaximinus, quem Paridis nomine nuncupavit. 8 Villam praeterea extruxit invia Clodia famosissimam, in qua permultos dies et ipse ingenti luxuriadebacchatus est cum libertis suis et amicis Paridis, quorum praesentiaNulla inerat reverentia, 9 et Marcum rogavit, qui venit, ut fratri venerabilem morum suorum et imitandam ostenderet sanctitudinem, et quinquediebus ineadem villa residens cognitionibus continuis operam dedit, autconvivante fratre aut convivia comparante. 10 Habuit et Agrippumhistrionem, cui cognomentum erat Memfi, quem et ipsum e Syria velut tropaeum Parthicum adduxerat, quem Apolaustum nominavit. 11 Adduxeratsecum et fidicinas et tibicines et histriones scurrasque mimarios etpraestigiatores et omnia mancipiorum genera, quorum Syria et Alexandriapascitur voluptate, prorsus ut videretur bellum non Parthicum sedhistrionicum confecisse. 

IX. 1 Et haec vitae diversitas atque aliamulta inter Marcum ac Verum simultates fecisse non aperta veritasindicabat, sed occultus rumor inseverat; 2 verum illud praecipuum quod,cum Libonem quendam patruelem suum Marcus legatum in Syriam misisset,atque ille se insolentius quam verecundus senator efferret dicens adfratres suos scripturum esse, si quid forte dubitaret, nec Verus praesenspati posset, subitoque morbo notis prope veneni exsistentibus interisset,visum est nonnullis, non tamen Marco, quod eius fraude putaretur occisus.quae res simultatum auxit rumorem. 3 Liberti multum potuerunt apud Verumut in vita Marci diximus, Geminus et Agaclytus, cui dedit invito M[arco]Libonis uxorem; 4 denique nuptiis a Vero celebratis Marcus convivio noninterfuit. 5 Habuit et alios libertos Verus improbos, Coeden et Eclectumceterosque. 6 Quos omnes Marcus post mortem Veri specie honoris abiecitEclecto retento, qui postea Commodum filium eius occidit. 7 Ad bellumGermanicum, Marcus quod nollet Lucium sine se vel ad bellum mittere vel inurbe dimittere causa luxuriae, simul profecti sunt atque Aquileiamvenerunt invitoque Lucio Alpes transgressi, 8 cum Verus apud Aquileiamtantum venatus convivatusque esset, Marcus autem omnia prospexisset. 9 Dequo bello - quiddam per legatos barbarorum pacem petentium, partim perduces nostros gestum est - in Marci vita plenissime disputatum est. 10Conposito autem bello in Pannonia urgente Lucio Aquileiam rediere, quodqueurbanas desiderabat Lucius voluptates, in urbem festinatum est. 11 Sednon longe ab Altino subito in vehiculo morbo, quem apoplexin vocant,correptus Lucius depositus e vehiculode tracto sanguine Altinum perductus,cum triduo mutus vixisset, apud Altinum perit. 

X. 1 Fuit sermo, quodet socrum Faustinam incestasset. et dicitur Faustinae socrus doloaspersis ostreis veneno extinctus esse, idcirco quod consuetudinem, quamcum matre habuerat, filiae prodidisset. 2 Quamvis et illa fabula, quae inMarci vita posita est, abhorrens a talis viri vita sit exorta, 3 cum multietiam uxori eius flagitium mortis adsignent et idcirco, quod Fabiae nimiumindulserat Verus, cuius potentiam uxor Lucilla ferre non posset. 3 Tantasane familiaritas inter Lucium et Fabiam sororem fuit, uti hoc quoqueusurpaverit rumor, quod inierint consilium ad Marcum e vita tollendum. 5Idque cum esset per Agaclytum libertum proditum Marco, anteventum LuciumFaustina, ne praeveniret. 6 Fuit decorus corpore, vultu geniatus, barbaprope barbarice demissa, procerus et fronte in supercilia adductiorevenerabilis. 7 Dicitur sane tantam habuisse curam flaventium capillorum,ut capiti auri ramenta respergeret, quo magis coma inluminata flavesceret. 8 Lingua impeditior fuit, aleae cupidissimus, vitae semper luxuriosaeatque in pluribus Nero praeter crudelitatem et ludibria. 9 Habuit interalium luxuriae apparatum calicem crystallinum nomine Volucrem ex eius equinomine, quem dilexit, humanae positionis modum supergressum. 

XI. 1Vixit annis quadraginta duobus. Imperavit cum fratre annis undecim. Inlatumque eius corpus est Hadriani sepulchro, in quo et Caesar pater eiusnaturalis sepultus est. 2 Nota est fabula, quam Marci non capit vita,quod partem vulvae veneno inlitam, cum eam exsecuisset cultro una partevenenato, Marcus Vero porrexerit. 3 Sed hoc nefas est de Marco putari,quamvis Veri et cogitata et facta mereantur. 4 Quod nos non in mediorelinquemus, sed totum purgatum confutatumque respuimus, cum adhuc postMarcum praeter vestram clementiam, Diocletiane Auguste, imperatorem talemnec adulatio videatur potuisse confingere. 


Inizio

VITA MARCI ANTONINI PHILOSOPHI IULI CAPITOLINI


I. 1 Marco Antonino, in omni vita philosophanti viro et qui sanctitate vitae omnibus principibusantecellit, 2 pater Annius Verus, qui in praetura decessit, avus AnniusVerus, iterum consul et praefectus urbi, adscitus in patricios aprincipibus (a) Vespasiano et Tito censoribus, 3 patruus Annius Liboconsul, amita Galeria Faustina Augusta, mater Domitia Calvilla, CalvisiiTulli bis consulis filia, 4 proavus paternus Annius Verus praetorius exUccubitano municipio ex Hispania factus senator, proavus maternus CatiliusSeverus bis consul et praefectus urbi, avia paterna Rupilia Faustina,Rupili Boni consularis filia, fuere. 5 Natus est Marcus Romae VI. kl.Maias in monte Caelio in hortis avo suo iterum et Augure consulibus. 6Cuius familia in originem recurrens a Numa probatur sanguinem trahere, utMarius Maximus docet; item a rege Sallentino Malemnio, Dasummi filio, quiLopias condidit. 7 Educatus est in eo loco, in quo natus est, et in domoavi sui Veri iuxta aedes Laterani. 8 Habuit et sororem natu minoremAnniam Cornificiam, uxorem Anniam Faustinam, consobrinam suam. 9 MarcusAntoninus principio aevi sui nomen habuit Catilii Severi, materni proavi. 10 Post excessum vero patris ab Hadriano Annius Verissimus vocatus est,post virilem autem togam Annius Verus. patre mortuo ab avo paternoadoptatus et educatus est.

II. 1 Fuit a prima infantia gravis. at ubiegressus est annos, qui nutricum foventur auxilio, magnis praeceptoribustraditus ad philosophiae scita pervenit. 2 Usus est magistris ad primaelementa Euforione litteratore et Gemino comoedo, musico Androne eodemquegeometra. Quibus omnibus ut disciplinarum auctoribus plurimum detulit. 3Usus praeterea grammaticis Graeco Alexandro Cotiaensi, Latinis Trosio Aproet Polione et Eutychio Proculo Siccensi. 4 Oratoribus usus est GraecisAninio Macro, Caninio Celere et Herode Atti(o)co, Latino FrontoneCornelio. 5 Sed multum ex his Frontoni detulit, cui et statuam in senatupetit. Proculum vero usque ad proconsulatum provexit oneribus in sereceptis. 6 Philosophiae operam vehementer dedit et quidem adhuc puer. Nam duodecimum annum ingressus habitum philosophi sumpsit et deincepstolerantiam, cum studeret in pallio et humi cubaret, vix autem matreagente instrato pellibus lectulo accubaret. 7 Usus est etiam Commodomagistro, cuius ei adfinitas fuerat destinata, usus est et ApollonioChalcedonio stoico philosopho.

III. 1 Tantum autem studium in eophilosophiae fuit, ut adscitus iam (in) imperatoriam tamen ad domumApollonii discendi causa veniret. 2 Audivit et Sextum ChaeronensemPlutarchi nepotem, Iunium Rusticum, Claudium Maximum et Cinnam Catulumstoicos, 3 peripateticae vero studiosus audivit Claudium Severum, etpraecipue Iunium Rusticum, quem et reveritus est et sectatus, qui domimilitiaeque pollebat, stoicae disciplinae peritissimum; 4 cum quo omniacommunicavit publica privataque consilia, cui etiam ante praefectospraetorio semper osculum dedit, quem et consulem iterum designavit, cuipost obitum a senatu statuas postulavit. 5 Tantum autem honoris magistrissuis detulit, ut imagines eorum aureas in larario haberet ac sepulchraeorum aditu, hostiis, floribus semper honoraret. 6 Studuit et iuriaudiens Lucium Volusium Maecianum. 7 Tantumque operis et laboris studiisinpendit, ut corpus adficeret, atque in hoc solo pueritia eiusreprehenderetur. 8 Frequentavit et declamatorum scolas publicas amavitque[ex] condiscipulis praecipuos senatorii ordinis Seium Fuscianum etAufidium Victorinum, ex equestri Baebium Longum et Cal(l)enum. 9 In quosmaxime liberalis fuit, et ita quidem ut, quos non posset ob qualitatemvitae rei p. praeponere, locupletatos teneret.

IV. 1 Educatus est inHadriani gremio, qui illum, ut supra diximus, Verissimum nominabat et quiei honorem equi publici sexenni detulit, 2 octavo aetatis anno in saliorumcollegium rettulit. 3 In saliatu omen accepit imperii: coronas omnibus inpulvinar ex more iacientibus aliae aliis locis haeserunt, huius velut manucapiti Martis aptata est. 4 Fuit in eo sacerdotio et praesul et vates etmagister et multos inauguravit atque exauguravit nemine praeeunte, quodipse carmina cuncta didicisset. 5 Virilem togam sumpsit quinto decimoaetatis anno, statimque ei Lucii Ceionii Commodi filia desponsata est exHadriani voluntate. 6 Nec multo post praefectus feriarum Latinarum fuit. In quo honore praeclarissime se pro magistratibus agentem et in conviviisHadriani principis ostendit. 7 Post hoc patrimonium paternum sorori totumconcessit, cum eum ad divisionem mater vocaret, responditque avi bonis seesse contentum, addens, ut et mater, si vellet, in sororem suumpatrimonium conferret, ne inferior esset soror marito. 8 Fuit autem vitaeindulgentia, ut cogeretur nonnumquam vel in venationes pergere vel intheatrum descendere vel spectaculis interesse. 9 Operam praetereapingendo sub magistro Diogeneto dedit. Amavit pugilatum luctamina etcursum et aucupatus et pila lusit adprime et venatus est. 10 Sed abomnibus his intentionibus studium eum philosophiae abduxit seriumque etgravem reddidit, non tamen prorsus abolita in eo comitate, quam praecipuesuis, mox amicis atque etiam minus notis exhibebat, cum frugi esset sinecontumacia, verecundus sine ignavia, sine tristitia gravis.

V. 1 Hisita se habentibus cum post obitum Lucii Caesaris Hadrianus successoremimperii quaereret, nec idoneus, utpote decem et octo annos agens, Marcushaberetur, amitae Marci virum Antoninum Pium Hadrianus ea lege inadoptationem legit, ut sibi Marcum Pius adoptaret, ita tamen ut et Marcussibi Lucium Commodum adoptaret. 2 Sane ea die, qua adoptatus est, Verusin somnis se umeros eburneos habere vidit sciscitatusque, an apti essentoneri ferundo, solito repperit fortiores. 3 Ubi autem comperit se abHadriano adoptatum, magis est deterritus quam laetatus iussusque inHadriani privatam domum migrare invitus de maternis hortis recessit. 4Cumque ab eo domestici quaererent, cur tristis in adoptionem regiamtransiret, disputavit, quae mala in se contineret imperium. 5 Tunc primumpro Annio Aurelius coepit vocari, quod in Aureliam, hoc est Antonini,adoptionis iure transisset. 6 Octavo decimo ergo aetatis anno adoptatusin secundo consulatu Antonini, iam patris sui, Hadriano ferente gratiaaetatis facta questor est designatus. 7 Adoptatus in aulicam domumomnibus parentibus suis tantam reverentiam, quantam privatus exhibuit. 8Eratque haut secus rei suae quam in privata domo parcus ac diligens, proinstituto patris volens agere, dicere, cogitare.

VI. 1 Hadriano Baiasabsumpto cum Pius ad advehendas eius reliquias esset profectus, relictusRomae avo iusta implevit et gladiatorium quasi privatus quaestor ediditmunus. 2 Post excessum Hadriani statim Pius per uxorem suam Marcumsciscitatus est et eum dissolutis sponsalibus, quae cum Lucii CeioniiCommodi - desponderi voluerat impari adhuc aetate, habita deliberationevelle se dixit. 3 His ita gestis adhuc quaestorem et consulem secum PiusMarcum designavit et Caesaris appellatione donavit et sevirum turmisequitum Romanorum iam consulem designatum creavit et edenti cum collegisludos sevirales adsedit et in Tiberianam domum transgredi iussit et aulicofastigio renite[n]tem ornavit et in collegia sacerdotum iubente senaturecepit. 4 Secundum etiam consulem designavit, cum ipse quartum pariterinierit. 5 Per eadem tempora, cum tantis honoribus occuparetur et cumformandus ad regendum statum rei publicae patris actibus interesset,studia cupidissime frequentavit. 6 Post haec Faustinam duxit uxorem etsuscepta filia tribunicia potestate donatus est atque imperio extra urbemproconsulari addito iure quintae relationis. 7 Tantum apud Pium valuit,[ut] numquam quemquam sine eo facile promoverit. 8 Erat autem in summisobsequiis patris Marcus, quamvis non deessent, qui aliqua adversum euminsusurrarent, 9 et prae ceteris Valerius Homullus, qui, cum Lucillammatrem Marci in virdiario venerantem simulacrum Apollinis vidisset,insusurravit: "Illa nunc rogat, ut diem tuum claudas, et filius imperet".quod omnino apud Pium nihil valuit: 10 tanta erat Marci probitas et tantain imperatorio participatu modestia.

VII. 1 Existimationis autemtantam curam habuit, ut et procuratores suos puer semper moneret, ne quidarrogantius facerent, et hereditatis delatas reddens proximis aliquandorespuerit. 2 Denique per viginti et tres annos in domo patris itaversatus, ut eius cotidie amor cresceret, nec praeter duas noctes per totannos ab eo mansit diversis vicibus. 3 Ob hoc Antoninus Pius, cum sibiadesse finem vitae videret, vocatis amicis et praefectis ut successoremeum imperii omnibus commendavit atque firmavit statimque signoaequanimitatis tribuno dato Fortunam auream, quae in cubiculo solebatesse, ad Marci cubiculum transire iussit. 4 Bonorum maternorum partemMummio Quadrato, sororis filio, quia illa iam mortua erat, tradidit. 5Post excessum divi Pii a senatu coactus regimen publicum capere fratremsibi participem in imperio designavit, quem Lucium Aurelium Verum Commodumappellavit Caesaremque atque Augustum dixit. 6 Atque ex eo paritercoeperunt rem publicam regere. tuncque primum Romanum imperium duosAugustos habere coepit, [cum imperium sibi re]lictum cum alioparticipasset. Antonini mox ipse nomen recepit. 7 Et quasi pater LuciiCommodi esset, et Verum eum appellavit addito Antonini nomine filiamquesuam Lucillam fratri despondit. 8 Ob hanc coniunctionem pueros et puellasnovorum nominum frumentariae perceptioni adscribi praeceperunt actisigitur, quae agenda fuerant in senatu, 9 pariter castra praetoriapetiverunt et vicena milia nummum singulis ob participatum imperiummilitibus promiserunt et ceteris pro rata. 10 Hadriani autem sepulcrocorpus patris intulerunt magnifico exequiarum officio. mox iustitio secutopublici quoque funeris expeditus est ordo. 11 Et laudavere uterque prorostris patrem flaminemque ei ex adfinibus et sodales ex amicissimisAurelianos creavere.

VIII. 1 Adepti imperium ita civiliter se amboegerunt, ut lenitatem Pii nemo desideraret, cum eos Marullus, sui temporismimografus, cavillando inpune perstringeret. 2 Funebre munus patridederunt. 3 Dabat se Marcus totum et philosophiae, amorem civiumadfectans. 4 Sed interpellavit istam felicitatem securitatemqueimperatoris prima Tiberis inundatio, quae sub illis gravissima fuit. Quaeres et multa urbis aedificia vexavit et plurimum animalium interemit etfamem gravissimam peperit. 5 Quae omnia mala Marcus et Verus sua cura etpraesentia temperarunt. 6 Fuit eo tempore etiam Parthicum bellum, quodVologessus paratum sub Pio Marci et Veri tempore indixit fugato AtidioCorneliano, qui Syriam tunc administrabat. 7 Imminebat etiam Brittanicumbellum, et Catthi in Germaniam ac Raetiam inruperant. 8 Et adversusBrittannos quidem Calpurnius Agricola missus est, contra Catthos AufidiusVictorinus. 9 Ad Parthicum vero bellum senatu consentiente Verus fraterest missus; ipse Romam remansit, quod res urbanae imperatoris presentiampostularent. 10 Et Verum quidem Marcus Capuam usque prosecutus amiciscomitantibus a senatu ornavit additis officiorum omnium principibus. 11Sed cum Romam redisset Marcus cognovissetque Verum apud Canusiumaegrotare, ad eum videndum contendit susceptis in senatu votis; quae,posteaquam Romam redit audita Veri transmissione, statim red[d]idit. 12Et Verus quidem, posteaquam in Syriam venit, in deliciis apud Antiochiamet Daphnen vixit armisque se gladiatoriis et venatibus exercuit, cum perlegatos bellum Parthicum gerens imperator appellatus esset, 13 cum Marcushoris omnibus rei publicae actibus incubaret patienterque delicias fratriset prope [non] invitus ac volens ferret. 14 Denique omnia, quae ad bellumerant necessaria, Romae positus et disposuit Marcus et ordinavit.

IX. 1 Gestae sunt res in Armenia prospere per Statium Priscum Artaxatiscaptis, delatumque Armeniacum nomen utrique principum. quod Marcus perverecundiam primo recusavit, postea tamen recepit. 2 Profligato autembello uterque Parthicus appellatus est. Sed [id] quoque Marcus delatumnomen repudiavit, quod postea recepit. 3 Patris patriae autem nomendelatum (a) fratre absente in eiusdem praesentiam distulit. 4 Medio bellitempore et Civicam, patruum Veri, et filiam suam nupturam commissam sororisuae eandemque locupletatam Brundisium usque deduxit, ad eum misitRomamque statim rediit, 5 revocatus eorum sermonibus, qui dicebant Marcumvelle finiti belli gloriam sibimet vindicare atque idcirco in Syriamproficisci. 6 Ad proconsules scribsit, ne quis filiae suae iter facientioccurreret. 7 Inter haec liberales causas ita munivit, ut primus iuberetapud praefectos aerarii Saturni unumquemque civium natos liberos profiteriintra tricensimum diem nomine imposito. 8 Per provincias tabulariorumpublicorum usum instituit, apud quos idem de originibus fieret, quod Romaeapud praefectos aerarii, ut, si forte aliquis in provincia natus causamliberalem diceret, testationes inde ferret. 9 Atque hanc totam legem deadsertionibus firmavit aliasque de mensariis et auctionibus tulit.

X. 1 Senatum multis cognitionibus et maxime ad se pertinentibus iudicemdedit. de statu etiam defunctorum intra quinquennium quaeri iussit. 2Neque quisquam principum amplius senatui detulit. in senatus autemhonorificentiam multis praetoriis et consularibus privatis decidendanegotia delegavit, quo magis eorum cum exercitio iuris auctoritascresceret. 3 Multos ex amicis in senatum adlegit cum aediliciis autpraetoriis dignitatibus. 4 Multis pauperibus sine crimine senatoribusdignitates tribunicias aediliciasque concessit. 5 Nec quemquum in ordinemlegit, nisi quem ipse bene scisset. 6 Hoc quoque senatoribus detulit, ut,quotiens de quorum capite esset iudicandum, secreto pertractaret atque itain publicum proderet nec pateretur (a)equites Romanos talibus interessecausis. 7 Semper autem, cum potuit, interfuit senatui, etiamsi nihilesset referendum, si Romae fuit; si vero aliquid referre voluit, etiam deCampania ipse venit. 8 Comitiis praeterea etiam usque ad noctemfrequenter interfuit neque umquam recessit de curia, nisi consul dixisset: "Nihil vos moramur, p. c." 9 Senatum appellationibus a consule factisiudicem dedit. 10 Iudicariae rei singularem diligentiam adhibuit. Fastisdies iudiciarios addidit, ita ut ducentos triginta dies annuos rebusagendis litibusque disceptandis constitueret. 11 Praetorem tutelaremprimus fecit, cum ante tutores a consulibus poscerentur, ut diligentius detutoribus tractaretur. 12 De curatoribus vero, cum ante non nisi ex legeLaetoria vel propter lasciviam vel propter dementiam darentur, itastatuit, ut omnes adulti curatores acciperent non redditis causis.

XI. 1 Cavit et sumptibus publicis et calumniis quadruplatorum intercessitadposita falsis delatoribus nota. 2 Delationes, quibus fiscus augeretur,contempsit. De alimentis publicis multa prudentur invenit. curatoresmultis civitatibus, quo latius senatorias tenderet dignitates, a senatudedit. 3 Italicis civitatibus famis tempore frumentum ex urbe donavitomnique frumentariae rei consuluit. 4 Gladiatoria spectacula omnifariamtemperavit. temperavit etiam scaenicas donationes iubens, ut quinos aureosscaenici acciperent, ita tamen ut nullus editor decem aureos egrederetur. 5 Vias etiam urbis atque itinerum diligentissime curavit. Reifrumentariae graviter providit. 6 Datis iuridicis Italiae consuluit ad idexemplum, quo Hadrianus consulares viros reddere iura praeceperat 7Hispanis exhaustis Italica allectione contra ... Traianique praeceptaverecunde consuluit. 8 Leges etiam addidit de vicensima hereditatum, detutelis libertorum, de bonis maternis et item de filiorum successionibuspro parte materna, utqu(a)e senatores peregrini quartam partem in Italiapossiderent. 9 Dedit praeterea curatoribus regionum ac viarum potestatem,ut vel punirent vel ad praefectum urbi puniendos remitterent eos, quiultra vectigalia quicquam ab aliquo exegissent. 10 Ius autem magis vetusrestituit quam novum fecit. habuit secum praefectos, quorum et auctoritateet periculo semper iura dictavit. usus autem est Scaevola praecipue iurisperito.

XII. 1 Cum populo autem non aliter egit, quam est actum subcivitate libera. 2 Fuitque per omnia moderantissimus in hominibusdeterrendis a malo, invitandis ad bona, remunerandis copia, indulgentialiberandis fecitque ex malis bonos, ex bonis optimos, moderate etiamcavillationes nonnullorum ferens. 3 Nam cum quendam Vetrasinum famaedetestandae honorem petentem moneret, ut se ab opinionibus populivindicaret, et ille contra respondisset multos, qui secum in harenapugnassent, se praetores videre, patienter tulit. 4 Ac ne in quenquamfacile vindicaret, praetorem, qui quaedam pessime egerat, non abdicare sepraetura iussit, sed collegae iuris dictionem mandavit. 5 Fisco in causisconpendii numquam iudicans favit. 6 Sane, quamvis esset constans, eratetiam verecundus. 7 Posteaquam autem e Syria victor rediit frater, patrispatriae nomen ambobus decretum est, cum se Marcus absente Vero erga omnessenatores atque homines moderatissime gessisset. 8 Corona praetereacivica oblata est ambobus; petitque Lucius, ut secum Marcus triumpharet.petit praetera Lucius, ut filii Marci Caesares appellarentur. 9 SedMarcus tanta fuit moderatione, ut cum simul triumphasset, tamen postmortem Lucii tantum Germanicum se vocaret, quod sibi bello propriopepererat. 10 In triumpho autem liberos Marci utriusque sexus secumvexerunt, ita tamen ut et puellas virgines veherent. 11 Ludos etiam obtriumphum decretos spectaverunt habitu triumphali. 12 Inter ceterapietatis eius haec quoque moderatio praedicanda est: funambulis postpuerorum lapsum culcitas subici iussit. Unde hodieque rete praetenditur. 13 Dum Parthicum bellum geritur, natum est Marcomannicum, quod diu eorum,qui aderant, arte suspensum est, ut finito iam orientali belloMarcomannicum agi posset. 14 Et cum famis tempore populo insinuasset debello, fratre post quinquennium reverso in senatu egit, ambos necessariosdicens bello Germanico imperatores.

XIII. 1 Tantus autem timor belliMarcomannici fuit, ut undique sacerdotes Antoninus acciverit, peregrinosritus impleverit, Romam omni genere lustraverit; 2 retardatusque bellicaprofectione sic celebravit et Romano ritu lectisternia per septem dies. 3Tanta autem pestilentia fuit, ut vehiculis cadavera sint exportataserracisque. 4 Tunc autem Antonini leges sepeliendi sepulchrorumqueasperrimas sanxerunt, quando quidem caverunt, ne quis [ubi] velletfabricaretur sepulchrum. quod hodieque servatur. 5 Et multa quidem miliapestilentia consumpsit multosque ex proceribus, quorum amplissimisAntoninus statuas conlocavit. 6 Tantaque clementia fuit, ut et sumptupublico vulgaria funera iuberet (et) ecferri et vano cuidam, quidiripiendae urbis occasionem cum quibusdam consciis requirens de caprificiarbore in campo Martio contionabundus ignem de caelo lapsurum finemquemundi affore diceret, si ipse lapsus ex arbore in ciconiam verteretur, cumstatuto tempore decidisset atque ex sinu ciconiam emisisset, perducto adse atque confesso veniam daret.

XIV. 1 Profecti tamen sunt paludatiambo imperatores et Victualis et Marcomannis cuncta turbantibus, aliisetiam gentibus, quae pulsae a superioribus barbaris fugerant, nisireciperentur, bellum inferentibus. 2 Nec parum profuit ista profectio,cum Aquileiam usque venissent. Nam plerique reges et cum populis suis seretraxerunt et tumultus auctores interemerunt. 3 Quadi autem amisso regesuo non prius se confirmaturos eum, qui erat creatus, dicebant, quam idnostris placuisset imperatoribus. 4 Lucius tamen invitus profectus est,cum plerique ad legatos imperatorum mitterent defectionis veniampostulantes. 5 Et Lucius quidem, quod amissus esset praef. praetorioFurius Victorinus, atque pars exercitus interisset, redeundum esse)censebat; Marcus autem fingere barbaros aestimans et fugam et cetera, quaesecuritatem bellicam ostenderent, ob hoc ne tanti apparatus molepremerentur, instandum esse ducebat. 6 Denique transcensis Alpibuslongius processerunt composueruntque omnia, quae ad munimen Italiae atqueIllyrici pertinebant. 7 Placuit autem urgente Lucio, ut praemissis adsenatum litteris Lucius Romam rediret. 8 Biduoque, postquam iter ingressisunt, sedens cum fratre in vehiculo Lucius apoplexi arreptus perit.

XV. 1 Fuit autem consuetudo Marco, ut in circensium spectaculo legeretaudiretque ac suscriberet. ex quo quidem saepe iocis popularibus diciturlacessitus. 2 Multum sane potuerunt liberti sub Marco et Vero Geminus etAgaclytus. 3 Tantae autem sanctitatis fuit Marcus, ut Veri vitia etcelaverit et defenderit, cum ei vehementissime displicerent, mortuumqueeum divum appellaverit amitasque eius et sorores honoribus et salariisdecretis sublevaverit atque provexerit sacrisque eum plurimis honoraverit. 4 Flaminem et Antoninianos sodales et omnes honores, qui divis habentur,eidem dedicavit. 5 Nemo est principum, quem non gravis fama perstringat,usque adeo ut etiam Marcus in sermonem venerit, quod Verum vel veneno itatulerit, ut parte cultri veneno lita vulvam inciderit venenatam partemfratri edendam propinans et sibi innoxiam reservans, 6 vel certe permedicum Posidippum, qui ei sanguinem intempestive dicitur emisisse.Cassius post mortem Veri a Marco descivit.

XVI. 1 Iam in suos tantafuit benignitate Marcus, ut cum in omnes propin quos cuncta honorumornamenta contulerit, tum in filium et Commodum quidem - scelestum atqueinpurum - cito nomen Caesaris et mox sacerdotium statimque nomenimperatoris ac triumphi participationem et consulatum. 2 Quo quidemtempore sine - imperator filio ad triumphalem currum in circo pedescucurrit. 3 Post Veri obitum Marcus Antoninus solus rem publicam tenuit,4 multo melior et feracior ad virtutes, quippe qui nullis Veri iamimpediretur aut simulatis callidae severitatis, qua ille ingenito vitiolaborabat, erroribus aut his, quae praecipue displicebant Marco Antoninoiam inde a primo aetatis suae tempore, vel institutis mentis pravae velmoribus. 5 Erat enim ipse tantae tranquillitatis, ut vultum numquammutaverit maerore vel gaudio, philosophiae deditus stoicae, quam et peroptimos quosque magistros acceperat et undique ipse collegerat. 6 Nam etHadrianus hunc eundem successorem paraverat, nisi ei aetas puerilisobstitisset. 7 Quod quidem apparet ex eo, quod generum Pio hunc eundemdelegit, ut ad eum, dignum utpote virum, quandocumque Romanum perveniretimperium.

XVII. 1 Ergo provincias post haec ingenti moderatione acbenignitate tractavit. contra Germanos res feliciter gessit. 2 Specialeipse bellum Marcomannicum, sed quantum nulla umquam memoria fuit, cumvirtute tum etiam felicitate transegit, et eo quidem tempore, quopestilentia gravis multa milia et popularium et militum interemerat. 3Pannonias ergo Marcomannis, Sarmatis, V(u)andalis, simul etiam Quadisextinctis servitio liberavit et Romae cum Commodo, quem iam Caesaremfecerat, filio, ut diximus, suo, triumphavit. 4 Cum autem ad hoc bellumomne aerarium exhausisset suum neque in animum induceret, ut extra ordinemprovincialibus aliquid imperaret, in foro divi Traiani auctionemornamentorum imperialium fecit vendiditque aurea pocula et cristallina etmurrina, vasa etiam regia et vestem uxoriam sericam et auratam, gemmasquin etiam, quas multas in repostorio sanctiore Hadriani reppererat. 5 Etper duos quidem menses haec venditio celebrata est, tantumque auriredactum, ut reliquias belli Marcomannici ex sententia persecutus posteadederit potestatem emptoribus, ut, si qui vellet empta reddere atque aurumrecipere, sciret licere. Nec molestus ulli fuit qui vel non reddiditempta vel reddidit. 6 Tunc viris clarioribus permisit, ut eodem cultu quoet ipse vel ministris similibus convivia exhiberent. 7 In munere autempublico tam magnanimus fuit, ut centum leones una missione simul exhiberet(et) sagittis interfectos.

XVIII. 1 Cum igitur in amore omniumimperasset atque ab aliis modo frater, modo pater, modo filius, utcuiusque aetas sinebat, et diceretur et amaretur, octavo decimo annoimperii sui, sexagesimo et primo vitae, diem ultimum clausit. 2 Tantusqueillius amor adeo die regii funeris claruit, ut nemo illum plangendumcensuerit, certis omnibus, quod ab diis commodatus ad deos redisset. 3Denique, priusquam funus conderetur, ut plerique dicunt, quod numquamantea factum fuerat neque postea, senatus populusque non divisis locis sedin una sede propitium deum dixit. 4 Hic sane vir tantus et talis ac diisvita et morte coniunctus filium Commodum dereliquit: qui si felix fuisset,filium non reliquisset. 5 Et parum sane fuit, quod illi honores divinosomnis aetas, omnis sexus, omnis conditio ac dignitas dedit, nisi quodetiam sacrilegus iudicatus est, qui eius imaginem in sua domo non habuit,qui per fortunam vel potuit habere vel debuit. 6 Denique hodieque inmultis domibus Marci Antonini statuae consistunt inter deos penates. 7Nec defuerunt homines qui somniis eum multa praedixisse augurantes futuraet vera concinuerunt. 8 Unde etiam templum ei constitutum, datisacerdotes Antoniniani et sodales et flamines et omnia, quae de sacratisdecrevit antiquitas.

XIX. 1 Aiunt quidam, quod et verisimile videtur,Commodum Antoninum, successorem illius ac filium, non esse de eo natum sedde adulterio, ac talem fabellam vulgari sermone contexunt. 2 Faustinamquondam, Pii filiam, Marci uxorem, cum gladiatores transire vidisset,unius ex his amore succensam, cum longa aegritudine laboraret, viro deamore confessam. 3 Quod cum ad Chaldaeos Marcus rettulisset, illorumfuisse consilium, ut occiso gladiatore sanguine illius sese Faustinasublavaret atque ita cum viro concumberet. 4 Quod cum esset factum,solutum quidem amorem, natum vero Commodum gladiatorem esse, nonprincipem, 5 qui mille prope pugnas publice populo inspectantegladiatorias imperator exhibuit, ut in vita eius docebitur. 6 Quod quidemverisimile ex eo habetur, quod tam sancti principis filius his moribusfuit, quibus nullus lanista, nullus scaenicus, nullus arenarius, nulluspostremo ex omnium decorum ac scelerum conluvione concretus. 7 Multiautem ferunt Commodum omnino ex adultero natum, si quidem Faustinam satisconstet apud Caietam condiciones sibi et nauticas et gladiatoriaselegisse. 8 De qua cum diceretur Antonino Marco, ut eam repudiaret, sinon occideret, dixisse fertur : "Si uxorem dimittimus, reddamus et dotem." 9 Dos autem quid habebatur [nisi] imperium, quod ille ab socero volenteHadriano adoptatus acceperat? 10 Tantum sane valet boni principis vita,sanctitas, tranquillitas, pietas, ut eius famam nullius proximi decoloretinvidia. 11 Denique Antonino, cum suos mores semper teneret nequealicuius insusurratione mutaretur, non obfuit gladiator filius, uxorinfamis : 12 deusque etiam nunc habetur, ut vobis ipsis, sacratissimeimperator Diocletiane, et semper visum est et videtur, qui eum internumina vestra non ut ceteros sed specialiter veneramini ac saepe dicitisvos vita et clementia tales esse cupere, qualis fuit Marcus, etiamsiphilosophia nec Plato esse possit, si revertatur in vitam. Et quidem haecbreviter et congeste.

XX. 1 Sed Marco Antonino haec sunt gesta postfratrem: primum corpus eius Romam devectum est et inlatum maiorumsepulchris. Divini ei honores decreti. 2 Dein cum gratias ageretsenatui, quod fratrem consecrasset, occulte ostendit omnia bellicaconsilia sua fuisse, quibus superati sunt Parthi. 3 Addidit praetereaquaedam, quibus ostendit nunc demum se quasi a principio acturum esse rempublicam amoto eo, qui remissior videbatur. 4 Nec aliter senatus accepit,quam Marcus dixerat, ut videretur gratias agere, quod Verus excessissetvita. 5 Omnibus deinde sororibus et adfinibus et libertis iuris ethonoris et pecuniae plurimum detulit. erat enim famae suae curiosissimus,requirens ad verum, quid quisque de se diceret, emendans quae benereprehensa viderentur. 6 Proficiscens ad bellum Germanicum filiam suamnon decurso luctus tempore grandaevo equitis Romani filio ClaudioPompeiano dedit genere Antiochensi nec satis nobili (quem postea bisconsulem fecit), cum filia eius Augusta esset et Augustae filia. 7 Sedhas nuptias et Faustina et ipsa, quae dabatur, invitae habuerunt.

XXI. 1 Cum Mauri Hispanias prope omnes vastarent, res per legatos bene gestaesunt. 2 Et cum per Aegyptum Bucolici(s) milites gravia multa fecissent,per Avidium Cassium retunsi sunt, qui postea tyrannidem arripuit. 3 Subipsis profectionis diebus in secessu Praenestino agens filium, nomineVerum Caesarem, execto sub aure tubere septennem amisit. 4 Quem non plusquinque diebus luxit consolatusque etiam medicos [se] actibus publicisreddidit. 5 Et quia ludi Iovis Optimi Maximi erant, interpellari eospublico luctu noluit iussitque, ut statuae tantum modo filio mortuodecernerentur, et imago aurea circensibus per pompam ferenda, et utsaliari carmini nomen eius insereretur. 6 Instante sane adhuc pestilentiaet deorum cultum diligentissime restituit et servos, quem ad modum belloPunico factum fuerat, ad militiam paravit, quos voluntarios exemplovolonum appellavit. 7 Armavit etiam gladiatores, quos obsequentesappellavit. Latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. Armavit et diogmitas. emit et Germanorum auxilia contra Germanos. 8 Omnipraaeterea diligentia paravit legiones ad Germanicum et Marcomannicumbellum. 9 Et, ne provincialibus esset molestus, auctionem rerumaulicarum, ut diximus, fecit in foro divi Traiani, in qua praeter vesteset pocula et vasa aurea etiam signa cum tabulis magnorum artificumvendidit. 10 Marcomannos in ipso transitu Danuvii delevit et praedamprovincialibus reddidit.

XXII. 1 Gentes omnes ab Illyrici limiteusque in Galliam conspiraverant, ut Marcomanni, Varistae, Hermunduri etQuadi, Suevi, Sarmatae, Lacringes et Burei + hi aliique cum Victualis,Sosibes, Sicobotes Roxolani, Basternae, Halani, Peucini, Costoboci. Inminebat et Parthicum bellum et Brittanicum. 2 Magno igitur labore etiamduo gentes asperimas vicit militibus sese imitantibus, ducentibus etiamexercitum legatis et praefectis praetorio, accepitque in deditionemMarcomannos plurimis in Italiam traductis. 3 Semper sane cum optimatibusnon solum bellicas res sed etiam civiles, priusquam faceret aliquid,contulit. 4 Denique sententia illius praecipua semper haec fuit :"Aequius est, ut ego tot talium amicorum consilium sequar, quam ut tottales amici meam unius voluntatem sequantur." 5 Sane quia durus videbaturex philosophiae institutione Marcus ad militiae labores atque ad omnemvitam, graviter carpebatur, 6 sed male loquentum vel sermoni vel litterisrespondebat. 7 Et multi nobiles bello Germanico sive Marcomannico immoplurimarum gentium interierunt - quibus omnibus statuas in foro Ulpiocolloquavit -; 8 quare frequenter amici suaserunt, ut a bellis discederet[et] Romam veniret, sed ille contempsit ac perstitit nec prius recessit,quam omnia bella finiret. 9 Provincias ex proconsularibus consulares autex consularibus proconsulares aut praetorias pro belli necessitate fecit. 10 Res etiam in Sequanis turbatas censura et auctoritate repressit. 11Compositae res et [in] Hispania, quae per Lusitaniam turbatae erant. 12Filio Commodo accersito ad limitem togam virilem dedit, quare congiariumpopulo divisit, et eum ante tempus consulem designavit

XXIII. 1 Siquis umquam proscriptus est a praefecto urbi, non libenter accepit. 2Ipse in largitionibus pecuniae publicae parcissimus fuit, quod laudipotius datur quam reprehensioni, sed tamen et bonis viris pecunias deditet oppidis labentibus auxilium tulit et tributa vel vectigalia, ubinecessitas cogebat, remisit. 4 Absens populi Romani voluptates curarivehementer praecepit per ditissimos editores. 5 Fuit enim populo hicsermo, cum sustulisset ad bellum gladiatores, quod populum sublatisvoluptatibus vellet cogere ad philosophiam. 6 Iusserat enim, nemercimonia impedirentur, tardius pantomimos exhiberi, non totis diebus. 7De amatis pantomimis ab uxore fuit sermo, ut superius diximus. Sed haecomnia per epistolas suas purgavit. 8 Idem Marcus sederi in civitatibusvetuit in equis sive vehiculis. Lavacra mixta summovit. mores matronarumconposuit diffluentes et iuvenum nobilium. Sacra Serapis a vulgaritatePelusiasca summovit. 9 Fama fuit sane, quod sub philosophorum speciequidam rem publicam vexarent et privatos. quod ille purgavit.

XXIV. 1Erat mos iste Antonino, ut omnia crimina minore supplicio, quam legibusplecti solent, punirent, quamvis nonnumquam contra manifestos et graviumcriminum reos inexorabilis permaneret. 2 Capitales causas hominumhonestorum ipse cognovit, et quidem summa aequitate, ita ut praetoremreprehenderet, qui cito reorum causas audierat, iuberetque illum iterumcognoscere, dignitatis eorum interesse dicens, ut ab eo audirentur, quipro populo iudicaret. 3 Aequitatem autem etiam circa captos hostescustodivit. Infinitos ex gentibus in Romano solo collocavit. 4 Fulmen decaelo precibus suis contra hostium machinamentum extorsit suis pluviaimpetrata, cum siti laborarent. 5 Voluit Marcomanniam provinciam, voluitetiam Sarmatiam facere, et fecisset, nisi Avidius Cassius rebellasset subeodem in oriente. 6 Atque imperatorem se appellavit, ut quidam dicunt,Faustina volente, quae de mariti valetudine desperaret. 7 Alii dicunt,ementita morte Antonini Cassium imperatorem se appellasse, cum divumMarcum appellasset. 8 Et Antoninus quidem non est satis motus defectioneCassii nec [in] eius affectus saevit. 9 Sed per senatum hostis estiudicatus bonaque eius proscripta per aerarium publicum.

XXV. 1Relicto ergo Sarmatico Marcommannicoque bello contra Cassium profectusest. 2 Romae etiam turbae fuerunt, quasi Cassius absente Antoninoadventaret. sed Cassius statim interfectus est, caputque eius adlatum estad Antoninum. 3 Marcus tamen non exultavit interfectione Cassii caputqueeius humari iussit. 4 Maecianum etiam, filium Cassii, cui Alexandria eratcommissa, exercitus occidit; nam et praef(ectum) praet(orio) sibi fecerat,qui et ipse occisus est. 5 In conscios defectionis vetuit senatumgraviter vindicare, 6 simul petit, ne qui senator tempore principatus suioccideretur, eius pollueretur imperium 7 - eos etiam, qui deportatifuerant, revocari iussit, - cum paucissimi centuriones capite essentpuniti. 8 Ignovit et civitatibus, quae Cassio consenserant, ignovit etAntiochensibus, qui multa in Marcum pro Cassio dixerant. 9 Quibus etspectacula et conventus publicos tulerat et omnium contionum genus, contraquos edictum gravissimum misit. 10 Seditiosos autem eos et oratio Marciindicat indita a Mario Maximo, qua ille usus est apud amicos. 11 Deniquenoluit Antiochiam videre, cum Syriam peteret. 12 Nam nec Cyrrum voluitvidere, ex qua erat Cassius.

XXVI. 1 Fuit Alexandriae clementer cumhis agens. Postea tamen Antiochiam vidit. multa egit cum regibus et pacemconfirmavit sibi occurentibus cunctis regibus et legatis Persarum. 2Omnibus orientalibus provinciis carissimus fuit. apud multas etiamphilosophiae vestigia reliquit. 3 Apud Aeyptios civem se egit etphilosophum in omnibus studiis, templis, locis. et cum multa Alexandriniin Cassium dixissent fausta, tamen omnibus ignovit et filiam suam apud eosreli(n)quit. 4 Faustinam suam in radicibus montis Tauri in vico Halalaeexanimatam vi subiti morbi amisit. 5 Petit a senatu, ut honores Faustinaeaedemque decernerent, laudata eadem, cum impudicitiae fama graviterlaborasset. 6 Quae Antoninus vel nesciit vel dissimulavit. novas puellasFaustinianas instituit in honorem uxoris mortuae. 7 Divam etiam Faustinama senatu appellatam gratulatus est. 8 Quam secum et in aestivis habuerat,ut matrem castrorum appellaret. 9 Fecit et coloniam vicum, in quo obiitFaustina, et aedem illi exstruxit. Sed haec postea aedis Heliogabalodedicata est. 10 Ipsum Cassium pro clementia occisum passus est, nonoccidi iussit. 11 Deportatus est Heliodorus, filius Cassi, et aliiliberum exilium acceperunt cum bonorum parte. 12 Filii autem Cassii etamplius media parte acceperunt paterni patrimonii, et auro atque argentoadiuti, mulieres autem etiam ornamentis: ita ut Alexandria, filia Cassii,et Druncanius gener liberam vagandi potestatem haberent commendati amitaemarito. 13 Doluit denique Cassium extinctum, dicens voluisse se sinesenatorio sanguine imperium transigere (voluisse se).

XXVII. 1Orientalibus rebus ordinatis Athenis fuit et initialia Cereris adit, ut seinnocentem probaret, et sacrarium solus ingressus est. 2 Revertens adItaliam navigio tempestatem gravissimam passus est. 3 Per Brundisiumveniens in Italia togam et ipse sumpsit et milites togatos esse iussit,nec umquam sagati fuerunt sub eo milites. 4 Romam ut venit, triumphavitet inde Lavinium profectus est. 5 Commodum deinde sibi collegam intribuniciam potestatem iunxit, coniarium populo dedit et spectaculamirifica; dein civilia multa correxit. 6 Gladiatorii muneris sumptusmodum fecit. 7 Sententia Platonis semper in ore illius fuit florerecivitates, si aut philosophi imperarent aut imperantes philosopharentur. 8 Filio suo Brutii Praesentis filiam iunxit nuptiis celebratis exemploprivatorum, quare etiam congiarium dedit populo. 9 Dein ad conficiendumbellum conversus in administratione eius belli obit labentibus iam filiimoribus ab instituto suo. 10 Triennio bellum postea cum Marcomannis,Hermunduris, Sarmatis, Quadis etiam egit et, si anno uno superfuisset,provincias ex his fecisset. 11 Ante biduum quam exspiraret, admissisamicis dicitur ostendisse sententiam de filio eandem quam Philippus deAlexandro, cum de male sentiret, addens minime se aegre ferre [quodmoreretur, sed quod moreretur talem] filium superstitem relinquens; 12nam iam Commodus turpem se et cruentum ostentabat.

XXVIII. 1 Morsautem talis fuit: cum aegrotare coepisset, filium advocavit atque ab eoprimum petit, ut belli reliquias non contempneret, ne videretur rem p.prodere. 2 Et, cum filius ei respondisset cupere se primum sanitatem, utvellet, permisit, petens tamen, ut expectasset paucos dies, haut simulproficisceretur. 3 Deinde abstinuit victu potuque mori cupiens auxitquemorbum. 4 Sexta die vocatis amicis et ridens res humanas mortem autemcontempnens ad amicos dixit : "Quid de me fletis et non magis depestilentia et communi morte cogitatis?" 5 Et cum illi vellent recedere,ingemescens ait : "Si iam me dimittitis, vale vobis dico vos praecedens." 6 Et cum ab eo quaereretur, cui filium commendaret, ille respondit :"Vobis, si dignus fuerit, et dis inmortalibus." 7 Exercitus cognita malavaletudine vehementissime dolebant, quia illum unice amarunt. 8 Septimodie gravatus est et solum filium admisit, quem statim dimisit, ne in eummorbus transiret. 9 Dimisso filio caput operuit quasi volens dormire, sednocte animam efflavit. 10 fertur filium mori voluisse, cum eum talemvideret futurum, qualis exstitit post eius mortem, ne, ut ipse dicebat,similis Neroni, Caligulae et Domitiano esset.

XXIX. 1 Crimini eidatum est, quod adulteros uxoris promoverit, Tertullum et Tutilium etOrfitum et Moderatum, ad varios honores, cum Tertullum et prandentem cumuxore deprehenderit. 2 De quo mimus in scaena praesente Antonino dixit;cum stupidus nomen adulteri uxoris a servo quaereret et ille diceret ter"Tullus", et adhuc stupidus quaereret, respondit ille : "Iam tibi dixiter, Tullus dicitur." 3 Et de hoc quidem multa populus, multa etiam aliidixerunt patientiam Antonini incusantes. 4 ante tempus sane mortis,priusquam ad bellum Marcomannicum rediret, in Capitolio iuravit nullumsenatorem se sciente occisum, cum etiam rebelliones dixerit se servaturumfuisse, si scisset; 5 nihil enim magis et timuit et deprecatus est quamavaritiae famam, de qua se multis epistulis purgat. 6 Dederunt ei vitio,quod et fictus fuisset nec tam simplex quam videretur aut quam vel Piusvel Verus fuisset. 7 Dederunt etiam crimini, quod aulicam adrogantiamconfirmaverit summovendo amicos a societate communi et a conviviis. 8Parentibus consecrationem decrevit. amicos parentum etiam mortuos statuisornavit. 9 Suffragatoribus non cito credidit, sed semper diu quaesivit,quoderat verum. 10 Enisa est Fabia, ut Faustina mortua in eiusmatrimonium coiret. Sed ille concubinam sibi adscivit procuratoris uxorissuae filiam, ne tot liberis superduceret novercam.




Inizio

COMMODUS ANTONINUS AELII LAMPRIDI


 

I. 1 De Commodi Antonini parentibus in vita MarciAntonini satis est disputatum. 2 Ipse autem natus est apud Lanuvium cumfratre Antonino gemino prid(ie) kal. Septemb(res) patre patruoqueconsulibus, ubi et avus maternus dicitur natus. 3 Faustina cum essetCommodum cum fratre praegnans, visa est in somnis serpentes parere, sed exhis unum ferociorem. 4 Cum autem peperisset Commodum atque Antoninum,Antoninus quadrimus elatus est, quem parem astrorum cursu Commodomathematici promittebant. 5 Mortuo igitur fratre Commodum Marcus et suispraeceptis et [et] magnorum atque optimorum virorum erudire conatus est. 6 Habuit litteratorem Graecum Onesicraten, Latinum Capellam Antistium;orator ei Ateius Sanctus fuit. 7 Sed tot disciplinarum magistri nihil eiprofuerunt. Tantum valet aut ingenii vis aut eorum, qui in aula institutores habentur. Nam a prima statim pueritia turpis, improbus, crudelis,libidinosus, ore quoque pollutus et constupratus fuit, 8 iam in hisartifex, quae stationis imperatoriae non erant, ut calices fingeret,saltaret, cantaret, sibilaret, scurram deniqueet gladiatorem perfectumostenderet. 9 Auspicium crudelitatis apud Centumcellas dedit anno aetatisduodecimo; nam cum tepidius forte lotus esset, balneatorem in fornacemconici iussit; quando a paedagogo, cui hoc iussum fuerat, vervecina pellisin fornace consumpta est, ut fidem poenae de fetore nidoris impleret. 10Appelatus est autem Caesar puer cum fratre Vero. Quarto decimo aetatisanno in collegium sacerdotum adscitus est. 

II. 1 Cooptatus est inter+ tressolos... princeps iuventutis, cum togam sumpsit. adhuc in praetextapuerili congiarium dedit atque ipse in basilica Traiani praesedit. 2Indutus autem toga est nonarum Iuliarum die, quo in terris Romulus nonapparuit, et eo tempore, quo Cassius a Marco descivit. 3 Profectus estcommendatus militibus cum patre in Syriam et Aegyptum <et cum>eo Romamredit. 4 Post haec venia legis annariae impetrata consul est factus etcum patre imperator est appellatus V. kal. Dec. die Pollione et Aproconsulibus et triumphavit cum patre; nam et hoc patres decreverant. 5Profectus est cum patre et ad Germanicum bellum. 6 Adhibitos custodesvitae suae honestiores ferre non potuit, pessimos quosque detinuit etsummotos usque ad aegritudinem desideravit. 7 Quibus per patris mollitiemrestitutis popinas et ganeas in Palatinis semper aedibus fecit nequeumquam pepercit vel pudori vel sumptui. In domo aleam exercuit. 8Mulierculas formae scitioris ut prostibula mancipia perficiens lupanariumad ludibrium pudicitae contraxit. insectatus est propolas circum foranos. Equos currules sibi conparavit. 9 Aurigae habitu currus rexit,gladiatoribus convixit, aquam gessitut lenonum minister, ut probris natummagis quam ei loco eum crederes, ad quem fortuna provexit. 

III. 1Patris ministeria seniora summovit, amicos senes abiecit. 2 Filium SalviIuliani, qui exercitibus praeerat, ob inpudicitiam frustra temptavit atqueexinde Iuliano tetendit insidias. 3 Honestissimos quosque aut percontumeliam aut per honorem indignissimum abiecit. 4 Appellatus est amimis quasi obstupratus eosdemque ita, ut non apparerent, subitodeportavit. 5 Bellum etiam, quod pater paene confecerat, legibus hostiumaddictus remisit ac Romam reversus est. 6 Romam ut redit, subactore suoSaotero post se in curru locato ita triumphavit, ut eum saepius cervicereflexa publice oscularetur. Etiam in orchestra hoc idem fecit. 7 Et cumpotaret in lucem helluareturque viribus Romani imperii, vespera etiam pertabernas ad lupanaria volitavit. 8 Misit homines ad provincias regendasvel criminum socios vel acriminosis commendatos. 9 In senatus odium itavenit, ut et ipse crudeliter in tanti ordinis perniciem saeviret fieretquecontemptu crudelis. 

IV. 1 Vita Commodi Quadratum et Lucillam compulitad eius interfectionem consilia inire, non sine praefecti praetoriiTarruteni Paterni consilio. 2 Datum [n]autem est negotium peragendaenecis Claudio Pompeiano propinquo. 3 Qui ingressus ad Commodum destrictogladio, cum faciendi potestatem habuisset, in haec verba prorumpens "Hunctibi pugionem senatus mittit" detexit facinus fatuus nec implevit multiscum eo participantibus causam. 4 Post haec interfecti sunt Pompeianusprimo et Quadratus, dein Norbana atque Norbanus et Paralius; et mater eiuset Lucilla in exilium exacta. 5 Tum praefecti praetorio cum vidissentCommodum in tantum odium incidisse obtentu Saoteri, cuius potentiamp(opulus) R(omanus) ferre non poterat, urbane Saoterum eductum a palatiosacrorum causa et redeuntem in hortos suos per frumentarios occiderunt. 6Id vero gravius quam de se ipso Commodo fuit. 7 Paternum autem et huiuscaedis auctorem et, quantum videbatur, paratae necis Commodi conscium etinterventorem, ne coniuratio latius puniretur, instigante Tigidio per laticlavi honorem a praefecturae administratione summovit. 8 Post paucos diesinsimulavit eum coniurationis, cum diceret ob hoc promissam Iuliani filiofiliam Paterni, ut in Iulianum transferretur imperium. quare et Paternumet Iulianum et Vitruvium Secundu<m>, Paterni familiarissimum, quiepistolas imperatorias curarat, interfecit. 9 Domus praetereaQuintiliorum omnis extincta, quod Sextus Condi[ci]ani filius specie mortisad defectionem diceretur evasisse. 10 Interfecta et Vitrasia Faustina etVelius Rufus et Egnatius Capito consularis. 11 In exilium autem acti suntAemilius Iuncus et Atilius Severus consules. Et in multos alios variesaevitum est. 

V. 1 Post haec Commodus nunquam facile in publicumprocessit neque quicquam sibi nuntiari passus est nisi quod Perennis antetractasset. 2 Perennis autem Commodi persciens invenit, quemadmodum ipsepotens esset. 3 Nam persuasit Commodo, ut ipse deliciis vacaret, idemvero Perennis curis incumberet; quod Commodus laetanter accepit. 4 Hacigitur lege vivens ipse cum trecentis concubinis, quas ex matronarummeretricumque dilectu ad formae speciem concivit, trecentisque aliispuberibus exoletis, quos aeque ex plebe ac nobilitate vi pretiisque formadisceptatrice collegerat, in palatio per convivia et balneas bacchabatur. 5 Inter haec habitu victimarii victimas immolavit. In harena rudibus,inter cubicularios gladiator[es] pugnavit lucentibus aliquando mucronibus. 6 Tunc tamen Perennis cuncta sibimet vindicavit; quos voluit, interemit,spoliavit plurimos, omnia iura subvertit, praedam omnem in sinum contulit. 7 Ipse autem Commodus Lucillam sororem, cum Capreas mississet, occidit. 8Sororibus dein suis ceteris, ut dicitur, constupratis, consobrina patriscomplexibus suis iniuncta uni etiam ex concubinis matris nomen inposuit. 9Uxorem, quam deprehensam in adulterio exegit, exactam relegavit et posteaoccidit. 10 Ipsas concubinas suas sub oculis suis stuprari iubebat. 11Nec inruentium in se iuvenum carebat infamia, omni parte corporis atqueore in sexum utrumque pollutus. 12 Occisus est eo tempore etiam Claudiusquasi a latronibus, cuius filius cum pugione quondam ad Commodum ingressusest, multique alii senatores sine iudicio interempti, feminae quoquedivites. 13 Et nonnulli per provincias a Perenni ob divitias insimulatispoliati sunt vel etiam interempti. 14 His autem, quibus deerat ficticriminis adpositio, obiciebatur, quod scribere noluissent Commodumheredem. 

VI. 1 Eo tempore in Sarmatia res bene gestas per alios ducesin filium suum Perennis referebat. 2 Hic tamen Perennis, qui tantumpotuit, subito, quod bello Brittanni comilitibus equestris loci virospraefecerat amotis senatoribus, prodita re per legatos exercitus hostisappellatus lacerandusque militibus est deditus. 3 In cuius potentiaelocum Cleandrum ex cubiculariis subrogavit. 4 Multa sane post interfectumPerennem eiusque filium quasi a se non gesta rescidit, velut in integrumrestituens. 5 Et hanc quidem paenitentiam scelerum ultra XXX dies tenerenon potuit, graviora per Cleandrum faciens quam fecerat per supra dictumPerennem. 6 Et in potentia quidem Cleander Perenni successerat, inpraefectura vero Niger, qui sex tantum horis praef. praet. fuisseperhibetur; 7 mutabantur enim praef. praet. per horas ac dies Commodopeiora omnia, quam fecerat ante, faciente; 8 fuit Marcius Quartuspraef(ectus) praet(orio) diebus quinque. Horum successores ad arbitriumCleandri aut retenti sunt aut occisi; 9 ad cuius nutum etiam libertini insenatum atque in patricios lecti sunt tuncque primum viginti quinqueconsules in unum annum venditaeque omnes provinciae. 10 Omnia Cleanderpecunia venditabat: revocatos de exilio dignitatibus ornabat, resiudicatas rescindebat. 11 Qui tantum per stultitiam Commodi potuit, utByrrum, sororis Commodivirum, reprehendentem nuntiantemque Commodo, quaefiebant, in suspicionem regni adfectati traheret et occideret multisaliis, qui Byrrum defendebant, pariter interemptis. 12 Praefectus etiamAebutianus inter hos est interemptus; in cuius locum ipse Cleander cumaliis duobus, quos ipse delegerat, praefectus est factus. 13 Tuncqueprimum tres praef. praet. fuere, inter quos libertinus, qui a pugioneappelatus est. 

VII. 1 Sed et Cleandro dignus tandem vitae finisinpositus. Nam cum insidiis illius Arrius Antoninus fictis criminibus inAttali gratiam, quem in proconsulatu Asiae damnaverat, esset occisus neceam tum invidiam populo saeviente Commodus ferre potuisset, plebi adpoenam donatus est, 2 cum etiam Apolaustus aliique liberti aulici pariterinterempti sunt. 3 Cleander inter cetera etiam concubinas eiusconstupravit, de quibus filios suscepit, qui post eius interitum cummatribus interempti sunt. 4 In cuius locum Iulianus et Regillus subrogatisunt, quos et ipsos postea poenis adfecit. 5 His occisis interemitServilium et Dulium Silanos cum suis, mox Antium Lupum et PetroniosMamertinum et Suram filiumque Mamertini Antoninum ex sorore sua genitum 6et post eos sex simul ex consulibus, Allium Fuscum, Caelium Felicem,Lucceium Torquatum, Larcium Eurupianum, Valerium Bassianum, PactumeiumMagnum cum suis, 7 atque in Asia Sulpicium Crassum pro consule et IuliumProculum cum suis Claudiumque Lucanum consularem et consobrinam patris suiFaustinam Anniam in Achaia et alios infinitos. 8 Destinaverat et aliosquattuor decem occidere, cum sumptus eius vires Romani imperii sustinerenon possent. 

VIII. 1 Inter haec Commodus senatu semet ridente, cumadulterum matris consulem designasset, appellatus est Pius; cum occidissetPerennem, appelatus est Felix, inter plurimas caedes multorum civium quasiquidam novus Sylla. 2 Idem Commodus, ille Pius, ille Felix, finxisseetiam quandam contra se coniurationem dicitur, ut multos occideret. 3 Necalia ulla fuit defectio praeter Alexandri, qui postea se etsuos interemit,<et> sororis Lucillae; 4 appellatus est Commodus etiam Brittannicus abadulatoribus, cum Brittanni etiam imperatorem contra eum deligerevoluerint. 5 Appellatus est etiam Romanus Hercules, quod feras Lanuviumin amphitheatro occidisset; erat enim haec illi consuetudo, ut domibestias interficeret. 6 Fuit praeterea ea dementia, ut urbem Romanamcoloniam Commodianam vocari voluerit; qui furor dicitur ei interdelenimenta Marciae iniectus. 7 Voluit etiam in circo quadrigas agitare. 8 Dalmaticatus in publico processit atque ita signum quadrigis emittendisdedit. 9 Et eo quidem tempore, quo ad senatum rettulit de Commodianafacienda Roma, non solum senatus hoc libenter accepit per inrisionem,quantum intellegitur, sed etiam se ipsum Commodianum vocavit, CommodumHerculem et deum appellans. 

IX. 1 Simulavit se et in Africam iturum,ut sumptum itinerarium exigeret, et exegit eumque in convivia et aleamconvertit. 2 Motilenum, praef. praetorii, per ficus veneno interemit.accepit statuas in Herculis habitu, eique immolatum est ut deo. 3 Multospraeterea paraverat interimere. Quod per parvolum quendam proditum est,qui tabulam e cubiculo eiecit, in qua occidendorum erant nomina scripta. 4 Sacra Isidis coluit, ut et caput raderet et Anubim portaret. 5 Bellonaeservientes vere exsecare brachium praecepit studio crudelitatis. 6Isiacos vero pineis usque ad perniciem pectus tundere cogebat. Cum Anubinportaret, capita Isiacorum graviter obtundebat ore simulacri. Clava nonsolum leones in veste muliebri et pelle leonina, sed etiam homines multosadflixit. Debiles pedibus et eos, qui ambulare non possent, in gigantummodum formavit, ita ut a gentibus de pannis et linteis quasi draconestegerentur, eosdemque sagittis confecit. Sacra Mithriaca homicidio veropolluit, cum illic aliquid ad speciem timoris vel dici vel fingi soleat.

X. 1 Iam puer et gulosus et impudicus fuit. Adulescens omne genushominum infamavit, quod erat secum, et ab omnibus est infamatus. 2Inridentes se feris obiciebat. Eum etiam, qui Tranquilli librum vitamCaligulae continentem legerat, feris obici iussit, quia eundem diemnatalis habuerat, quem et Caligula. 3 Si quis sane se mori vellepraedixisset, hunc invitum praecipitari iubebat. 4 In iocis quoqueperniciosus. Nam eum, quem vidisset albescentes inter nigros capillosquasi vermiculos habere, sturno adposito, qui se vermes sectari crederet,capite suppuratum reddebat obtunsione oris. 5 Pinguem hominem medioventre dissicuit, ut eius intestina subito funderentur. 6 Monopodios etluscinios eos, quibus aut singulos oculos tulisset aut singulos pedesfregisset, appellabat. 7 Multos praeterea passim extinxit alios, quiabarbarico habitu occurrerant, alios quia nobiles et speciosiores erant. 8Habuit in deliciis homines appellatos nominibus verendorum utriusquesexus, quos libentius suis osculis applicabat. 9 Habuit et hominem peneprominentem ultra modum animalium, quemonon appellabat, sibi carissimum.quem et ditavit et sacerdotio Herculis rustici praeposuit. 

XI. 1Dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora miscuisse necabstinuisse gustum aliis, ut putabat, inrisis. 2 Duos gibbos retortos inlance argentea sibi sinapi perfusos exhibuit eosdemque statim promovit acditavit. 3 Praef. praet. suum Iulianum togatum praesente officio suo inpiscinam detrusit. Quem saltare etiam nudum ante concubinas suas iussitquatientem cymbala deformato vultu <vario>genere leguminum coctorum. 4Ad convivium propter luxuriae continuationem raro vocavit. 5 Lavabat perdiem septies atque octies et in ipsis balneis edebat. 6 <Adibat>deorumtempla pollutus stupris et humano sanguine. 7 Imitatus est et medicum, utsanguinem hominibus emitteret scalpris feralibus. 8 Menses quoque inhonorem eius pro Augusto Commodum, pro Septembri Herculem, pro OctobriInvictum, pro Novembri Exsuperatorium, pro Decembri Amazonium ex signoipsius adulatores vocabant. 9 Amazonius autem vocatus est ex amoreconcubinae suae Marciae, quam pictam in Amazone diligebat, propter quam etipse Amazonico habitu in harenam Romanam procedere voluit. 10Gladiatorium etiam certamen subiit et nomina gladiatorum recepiteo gaudio,quasi acciperet triumphalia. 11 Iudum semper ingressus est et, quotiensingrederetur, publicis monumentis indi iussit. 12 Pugnasse autem diciturseptingenties tricies quinquies. 13 Nominatus inter Caesares quartumiduum Octobrium, quas Herculeas postea nominavit, Pudente et Pollioneconss. 14 Appellatus Germanicus idibus Herculeis Maximo et Orfitoconsulibus. 

XII. 1 Adsumptus est in omnia collegia sacerdotaliasacerdos XIII.kl. Invictas Pisone <et>Iuliano consulibus. 2 Profectusin Germaniam XIIII.kal. Aelias, ut postea nominavit. 3 Isdem conss. togamvirilem accepit. 4 Cum patre appellatus imperator V. kal. ExsuperatoriasPollione iterum [a]et Apro <iterum>consulibus. 5 Triumphavit X. kal.Ian. isdem consulibus. 6 Iterum profectus III. non. Commodias Orfito etRufo consulibus. 7 Datus in perpetuum ab exercitu et senatu in domoPalatina Commodiana conservandus XI. kal. Romanas Praesente iterumconsule. 8 Tertio meditans de profectione a senatu et populo suo retentusest. 9 Vota pro eo facta sunt nonis Piis Fusciano iterum consule. 10Inter haec refertur in litteras pugnasse illum sub patre trecentiessexagies quinquies, 11 item postea tantum palmarum gladiatoriarumconfecisse vel victis retiariis vel occisis, ut mille contingeret. 12Ferarum autem diversarum manu sua occidit, ita ut <vel>elephantosoccideret, multa milia. et haec fecit spectante saepe populo Romano. 

XIII. 1 Fuit autem validus ad haec, alias debilis et infirmus, vitioetiam inter inguina prominenti, ita ut eius tumorem per sericas vestespopulus Romanus agnosceret. 2 Versus ideo multi scripti sunt, de quibusetiam in opere suo Marius Maximus gloriatur. 3 Virium ad conficiendasferas tantarum fuit, ut elephantum conto transigeret et orygis cornu bastotransmiserit et singulis ictibus multa milia ferarum ingentium conficeret. 4 Inpudentiae tantae fuit, ut cum muliebri veste in amphitheatro veltheatro sedens publice saepissime biberit. 5 Victi sunt sub eo tamen, cumille sic viveret, per legatos Mauri, victi Daci <et>Pannoniae quoqueconpositae, Brittannia, in Germania et in Dacia imperium eius recusantibusprovincialibus; 6 quae omnia ista per duces sedata sunt. 7 Ipse Commodusin subscribendo tardus et neglegens, ita ut libellis una forma multissubscriberet, in epistolis autem plurimis "Vale" tantum scriberet. 8Agebanturque omnia per alios, qui etiam condemnationes in sinum vertissedicuntur. 

XIV. 1 Per hanc autem neglegentiam, cum et annonamvastarent hi, qui tunc rem p. gerebant, etiam inopia ingens Romae exortaest, cum fruges non deessent. 2 Et eos quidem, qui omnia vastabant,postea Commodus occidit atque proscripsit. 3 Ipse vero saeculum aureumCommodianum nomine ad simulans vilitatem proposuit, ex qua maiorempenuriam fecit. 4 Multi sub eo et alienam poenam et suam salutem pecuniaredemerunt. 5 Vendidit etiam suppliciorum diversitates et sepulturas etinminutiones malorum et alios pro aliis occidit. 6 Vendidit etiamprovincias et administrationes, cum hi, per quos venderet, partemacciperent, partem vero Commodus. 7 Vendidit nonnullis et inimicorumsuorum caedes. Vendiderunt subeo etiam eventus litium liberti. 8Praefectos Paternum et Perennem non diu tulit, ita tamen ut etiam de hispraefectis, quos ipse fecerat, triennium nullus impleret, quorum plurimosinterfecit vel veneno vel gladio. Et praefectos urbi eadem facilitatemutavit. 

XV. 1 Cubicularios suos libenter occidit, cum omnia ex nutueorum semper fecisset. 2 Eclectus cubicularius cum videret eum tam facilecubicularios occidere, praevenit eum et factioni mortis eius interfuit. 3Spectator gladiatoria sumpsit arma, panno purpureo nudos humeros advelans. 4 Habuit praeterea morem, ut omnia quae turpiter, quae inpure, quaecrudeliter, quae gladiatorie, quae lenonie faceret, actis urbis indiiuberet, ut Marii Maximi scripta testantur. 5 Commodianum etiam p. R.dixit, quo saepissime praesente gladiator pugnavit. 6 Sane cum illi saepepugnanti ut deo populus favisset, in risum se credens populum Romanum amilitibus classiariis, qui vela ducebant, in amphitheatro interimipraeceperat. 7 Urbem incendi iusserat, utpote coloniam suam; quod factumesset, nisi Laetus praef. praet. Commodum deterruisset. 8 Appellatus estsane inter cetera triumphalia nomina etiam sescenties vicies Palus primussecutorum. 

XVI. 1 Prodigia eius imperio et publice et privatim haecfacta sunt: crinita stella apparuit. 2 Vestigia deorum in foro visa suntexeuntia. Et ante bellum desertorum caelum arsit. Et repentina caligo actenebra in circo kalendis Ianuariis oborta. Et ante lucem fuerant etiamincendiariae aves ac dirae. 3 De Palatio ipse ad Caelium montem inVectilianas aedes migravit negans se in Palatio posse dormire. 4 Ianusgeminus sua sponte apertus est et Anubis simul acrum marmoreum moverivisum est. 5 Herculis signum aeneum sudavit in Minucia per plures dies. Bubo et iam supra cubiculum eius deprehensa est tam Romae quam Lanuvii. 6Ipse autem prodigium non leve sibi fecit: nam cum in gladiatoris occisivulnus manum misisset, ad caput sibi detersit et contra consuetudinempaenulatos iussit spectatores, non togatos ad munus convenire, quodfuneribus solebat, ipse in pullis vestimentis praesidens. 7 Galea eiusbis per portam Libitinensem elata est. 8 Congiarium dedit populo singulisdenarios septingenos vicenosquinos. Circa alios omnes parcissimus fuit,quod luxuriae sumptibus aerarium minueret. 9 Circenses multos addidit exlibidine potius quam religione et ut dominos factionum ditaret. 

XVII. 1 His incitati, licet nimis sero, Quintus Aemilius Laetus praef.et Marciaconcubina eius inierunt coniurationem ad occidendum eum. 2 Primumque eivenenum dederunt; quod cum minus operaretur, per athletam, cum quoexerceri solebat, eum strangularunt. 3 Fuit forma quidem corporis iusta,vultu insubido, ut ebriosi solent, et sermone incondito, capillo semperfucato et auri ramentis inluminato, adurens comam et barbam timoretonsoris. 4 Corpus eius ut unco traheretur atque in Tiberim mitteretur,senatus et populus postulavit, sed postea iussu Pertinacis in monumentumHadriani translatum est. 5 Opera eius praeter Iavacrum, quod Cleandernomine ipsius fecerat, nulla exstant. 6 Sed nomen eius alienis operibusincisum senatus erasit. 7 Nec patris autem sui opera perfecit. ClassemAfricanam instituit, quae subsidio esset, si forte Alexandrina frumentacessassent. 8 Ridicule etiam Carthaginem Alexandriam Commodianam togatamappellavit, cum classem quoque Africanam Commodianam Herculeamappellasset. 9 Ornamenta sane quaedam colosso addidit, quae postea cunctasublatasunt. 10 Colossi autem caput dempsit, quod Neronis esset, ac suuminposuit et titulum more solito subscripsit, ita ut illum gladiatorium eteffeminatum non praetermitteret. 11 Hunc tamen Severus, imperator graviset vir nominis sui, odio, quam videtur, senatus inter deos rettulitflamine addito, quem ipse vivus sibi paraverat, Herculaneo Commodiano. 12Sorores tres superstites reliquit. ut natalis eius celebraretur, Severusinstituit. 

XVIII. 1 Adclamationes senatus post mortem Commodi gravesfuerunt. 2 Ut autem sciretur, quod iudicium senatus de Commodo fuerit,ipsas adclamationes de Mario Maximo indidi et sententiam senatus consulti: 3 "Hosti patriae honores detrahantur, parricidae honores detrahantur,parricida trahatur. Hostis patriae, parricida, gladiator in spoliariolanietur. 4 Hostis deorum carnifex senatus, hostis deorum parricidasenatus: hostis deorum, hostis senatus. Gladiatorem in spoliario. 5 Quisenatum occidit, in spoliario ponatur: qui senatum occidit, unco trahatur:qui innocentes occidit, unco trahatur: hostis parricida, vere vere. Quisanguini suo non pepercit, unco trahatur. 6 Qui te occisurus fuit, uncotrahatur. 7 Nobiscum timuisti, nobis cum periclitatus es. Ut salvisimus, Iuppiter optime maxime, serva nobis Pertinacem. 8 Fideipraetorianorum feliciter. praetoriis cohortibus feliciter. ExercitibusRomanis feliciter. 9 Pietati senatus feliciter. 10 Parricida trahatur. Rogamus Auguste, parricida trahatur. Hoc rogamus, parricida trahatur. Exaudi Caesar: delatores ad leonem. exaudi Caesar: Speratum ad leonem. 11Victoriae populi R. feliciter. Fidei militum feliciter. Fideipraetorianorum feliciter. Cohortibus praetoriis feliciter. 12 Hostisstatuas undique, parricidae statuas undique, gladiatoris statuas undique. Gladiatoris et parricidae statuae detrahantur. Necator civium trahatur,parricida civium trahatur. 13 Gladiotoris statuae detrahantur. 14 Tesalvo salvi et securi sumus, vere, vere, modo vere, modo digne, modo vere,modo libere. 15 Nunc securi sumus: delatoribus metum. Ut securi simus,delatoribus metum. <Ut>salvi simus, delatores de senatu, delatoribusfustem. Te salvo delatores ad leonem. 16 Te imperante delatoribusfustem. 

XIX. 1 Parricidae gladiatoris memoria aboleatur, parricidaegladiatoris statuae detrahantur. Impuri gladiatoris memoria aboleatur. Gladiatorem in spoliario. Exaudi Caesar : carnifex unco trahatur. 2Carnifex senatus more maiorum unco trahatur. Saevior Domitiano, impuriorNerone. Sic fecit, sic patiatur. Memoriae innocentium serventur. honoresinnocentium restituas, rogamus. 3 Parricidae cadaver unco trahatur,gladiatoris cadaver unco trahatur, gladiatoris cadaver in spoliarioponatur. Perroga, perroga, omnes censemus unco trahendum. 4 Qui omnesoccidit, unco trahatur. Qui omnem aetatem occidit, unco trahatur. Quiutrumque sexum occidit, unco trahatur. Qui sanguini suo non pepercit,unco trahatur. Qui templa spoliavit, unco trahatur. 5 Qui testamentadelevit, unco trahatur. Qui vivos spoliavit, unco trahatur. Servisserviimus. 6 Qui pretia vitae exegit, unco trahatur. Qui pretia vitaeexegit et fidem non servavit, unco trahatur. Qui senatum vendidit, uncotrahatur. Qui filiis abstulit hereditatem, unco trahatur. 7 Indices desenatu. Delatores de senatu. Servorum subornatores de senatu. 8 Et tunobiscum timuisti, omnia scis, et bonos et malos nosti. Omnia scis, omniaemenda, pro te timuimus. O nos felices, te viro imperante. De parricidarefer, refer, perroga. Praesentiam tuam rogamus. 9 Innocentes sepultinon sunt: parricidae cadaver trahatur. Parricida sepultos eruit:parricidae cadaver trahatur." 

XX. 1 Et cum iussu Pertinacis LiviusLa[u]rensis, procurator patrimonii, Fabio Chiloni consuli designatodedisset, per noctem Commodi cadaver sepultum. 2 Senatus adclamavit :"Quo auctore sepelierunt? 3 Parricida sepultus eruatur, trahatur." Cingius Severus dixit : "Iniuste sepultus est. Qua pontifex dico, hoccollegium pontificum dicit. 4 Quoniam laeta iam percensui, nunc convertarad necesseria : censeo, quae is, qui non nisi ad perniciem civium et addedecus suum vixit, ob honorem suum decerni coegit, abolenda. 5 Statuas,quae undique sunt, abolendas, nomenque ex omnibus privatis publicisquemonumentis eradendum mensesque his nominibus nuncupandos, quibusnuncupabantur, cum primum illud malum in republica incubuit." 


Inizio

AVIDIUS CASSIUS VULCACII GALLICANI V.C.

I. 1 Avidius Cassius, ut quidam volunt, exfamilia Cassiorum fuisse dicitur per matrem, [homine] novo genitus Avidio Severo, qui ordines duxerat et post ad summas dignitates pervenerat; 2cuius Quadratus in historiis meminit, et quidemgraviter, cum illum summumvirum et necessarium rei p. adserit et apud ipsum Marcum praevalidum; 3nam iam eo imperante perisse fatali sorte perhibetur. 4 Hic ergo Cassiusex familia, ut diximus, Cassiorum, qui in C. Iulium conspiraverant, oderattacite principatum nec ferre poterat imperatorium nomen dicebatque nilesse gravius nomine imperii, quod non posset e re p. tolli nisi peralterum imperatorem. 5 Denique temptasse in pueritia dicitur extorquereetiam Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem,adfectationem tyrannidis latuisse, habitum tamen semper ducibus suspectum. 6 Vero autem illum parasse insidias ipsius Veri epistula indicat, quaminserui. 7 Ex epistula Veri: "Avidius Cassius avidus est, quantum etmihi videtur et iam inde sub avo meo, patre tuo, innotuit, imperii: quemvelim observari iubeas. 8 Omnia ei nostra displicent, opes non mediocresparat, litteras nostras ridet. Te philosopham aniculam, me luxuriosummorionem vocat. Vide quid agendum sit. 9 Ego hominem non odi, sed vide,ne tibi et liberis tuis non bene consulas, cum talem inter praecinctoshabeas, qualem milites libenter audiunt, libenter vident." 

II. 1Rescriptum Marci de Avidio Cassio: "Epistulam tuam legi, sollicitampotius [quam] imperatoriam et non nostri temporis. 2 Nam si ei divinitusdebetur imperium, non poterimus interficere, etiamsi velimus. - Scis enimproavi tui dictum: "successorem suum nullus occidit" -; sin minus, ipsesponte sinenostra crudelitate fatales laqueos inciderit. 3 Adde quod nonpossumus reum facere, quem et nullus accusat et, ut ipse dicis, militesamant. 4 Deinde in causis maiestatis haec natura est, ut videantur vimpati etiam quibus probatur. 5 Scis enim ipse, quid avus tuus Hadrianusdixerit: "misera conditio imperatorum, quibus de affectata tyrannide nisioccisis non potest credi." 6 Eius autem exemplum ponere [malui] quamDomitiani, qui hoc primus dixisse fertur; tyrannorum enim etiam bona dictanon habent tantum auctoritatis, quantum debent. 7 Sibi ergo habeat suosmores, maxime cum bonus dux sit et severus et fortis et rei p.necessarius. 8 Nam quod dicis liberis meis cavendum esse morte illius:plane liberi mei pereant, si magis amari merebitur Avidius quam illi et sirei p. expediet Cassium vivere quam liberos Marci." Haec de Cassio Verus,haec Marcus. 

III. 1 Sed nos hominis naturam et mores breviterexplicabimus; neque enim plura de his sciri possunt, quorum vitam etinlustrare nullus audet eorum causa, a quibus oppressi fuerint. 2 Addemusautem, quemadmodum ad imperium venerit et quemadmodum sit occisus et ubivictus. 3 Proposui enim, Diocletiane Auguste, omnes, qui imperatoriumnomen sive [iusta causa sive] iniusta habuerunt, in litteras mittere, utomnes purpuratos, Auguste, cognosceres. 4 Fuit his moribus, ut nonnumquamtrux et asper videretur aliquando mitis et lenis, saepe religiosus, aliascontemptor sacrorum, avidus vini item abstinens, cibi adpetens et inediaepatiens, Veneris cupidus et castitatis amator. 5 Nec defuerunt qui illumCatilinam vocarent, cum et ipse se ita gauderet appellari, addens futurumse Sergium, si dialogistam occidisset, 6 Antoninum hoc nomine significans,quitantum enituit in philosophia, ut iturus ad bellum Marcomannicumtimentibus cunctis, ne quid fatale proveniret, rogatus sit non adulationesed serio, ut praecepta philosophiae ederet. 7 Nec ille timuit, sed perordinem paraeneseos - hoc est praeceptionum - per triduum disputavit. 8Fuit praeterea disciplinae militaris Avidius Cassius tenaxet qui se Mariumdici vellet. 

IV. 1 Quoniam de severitate illius dicere coepimus,multa extant crudelitatis potius quam severitatis eius indicia. 2 Namprimum milites, qui aliquid provincialibus tulissent per vim, in illisipsis locis, in quibus peccaverant, in crucem sustulit. 3 Primus etiam idsupplicii genus invenit, ut stipitem grandem poneret pedum octoginta etcentum [id est materiam] et a summo usque ad imum damnatos ligaret et abimo focum adponeret incensisque aliis alios fumo, cruciatu, timore etiamnecaret. 4 Idem denos catenatos in profluentem mergi iubebat vel in mare. 5 Idem multis desertoribus manus excidit, aliis crura incidit ac poplitesdicens maius exemplum esse adviventis miserabiliter criminosi quam occisi. 6 Cum exercitum duceret, et inscio ipso manus auxiliaria centurionibussuis auctoribus tria milia Sarmatarum neglegentius agentum in Danuviiripis occidissent et cum praeda ingenti ad eum redissent sperantibuscenturionibus praemium, quod perparva manu tantum hostium segniusagentibus tribunis et ignorantibus occidissent, rapi eos iussit et incrucem tolli servilique supplicio adfici, quod exemplum non extabat,dicens evenire potuisse, ut essent insidiae ac periret Romani imperiireverentia. 7 Et cum ingens seditio in exercitu orta esset, processitnudus campestri solo tectus et ait: "Percutite", inquit, "Me, si audetiset corruptae disciplinae facinus addite." 8 Tunc conquiescentibus cunctismeruit timeri, quia ipse non timuit. 9 Quae res tantum disciplinaeRomanis addidit, tantum terroris barbaris iniecit, ut pacem annorum centumab Antonino absente peterent, si quidem viderant damnatos Romani ducisiudicio etiam eos, qui contra fas vicerant. 

V. 1 De hoc multa graviacontra militum licentiam facta inveniuntur apud Aemilium Parthenianum, quiadfectatores tyrannidis iam inde a veteribus historiae tradidit. 2 Nam etvirgis caesos in foro et in mediis castris securi percussi qui itameruerunt, et manus multis amputavit. 3 Et praeter laridum ac buccellatumatque acetum militem in expeditione portare prohibuit et, si aliudquippiam repperit, luxuriem non levi supplicio adfecit. 4 Extat de hocepistula divi Marci ad praefectum suum talis: 5 "Avidio Cassio legionesSyriacas dedi diffluentes luxuria et Dafnidis moribus agentes, quas totasexcaldantes se repperisse Caesonius Vectilianus scripsit. 6 Et puto menon errasse, si quidem et tu notum habeas Cassium, hominem Cassianaeseveritatis et disciplinae. 7 Neque enim milites regi possunt nisi veteredisciplina. Scis enim versum a bono poeta dictum et omnibus frequentatum: "Moribus antiquis res stat Romana virisque." 8 Tu tantum fac adsintlegionibus abunde commeatus, quos, si bene Avidium novi, scio nonperituros." 9 Praefecti ad Marcum: "Recte consuluisti, mi domine, quodCassium praefecisti Syriacis legionibus. 10 Nihil enim tam expedit quamhomo severior Graecanicis militibus. 11 Ille sane omnes excaldationes,omnes flores de capite, collo et sinu militi excutiet. 12 Annonamilitaris omnis parata est, neque quicquam deest sub bono duce: non enimmultum aut quaeritur aut inpenditur." 

VI. 1 Nec fefellit de seiudicium habitum. Nam statim et ad signa edici iussit et programma inparietibus fixit, ut, si quis cinctus inveniretur apud Dafnen, discinctusrediret. 2 Arma militum septima die semper respexit, vestimenta etiam etcalciamenta et ocreas, delicias omnes de castris summovit iussitque eoshiemem sub pellibus agere, nisi corrigerent suos mores; et egissent, nisihonestius vixissent. 3 Exercitium septimi diei fuit omnium militum, itaut et sagittas mitterent et armis luderent. 4 Dicebat enim miserum esse,cum exercerentur athletae, venatores et gladiatores, non exerceri milites;quibus minor esset futurus labor, si consuetus esset. 5 Ergo correctadisciplina et in Armenia et in Arabia et in Aegyptores optime gessitamatusque est ab omnibus orientalibus et speciatim ab Antiochensibus, 6qui etiam imperio eius consenserunt, ut docet Marius Maximus in vita diviMarci. 7 Nam cum et Bucolici milites per Aegyptum gravia multa facerent,ab hoc retunsi sunt, ut idem Marius Maximus refert in eo libro, quemsecundum de vita Marci [et] Antonini edidit. 

VII. 1 Hic imperatoremse in oriente appellavit, ut quidam dicunt, Faustina volente, quaevaletudini Marci iam diffidebat et timebat ne infantes filios tueri solanon posset atque aliquis existeret, qui capta statione regia infantes demedio tolleret. 2 Alii autem dicunt hanc artem adhibuisse militibus etprovincialibus Cassium contra Marci amorem, ut sibi posset consentiri,quod diceret Marcum diem suum obisse. 3 Nam et divum eum appellassedicitur, ut desiderium illius leniret. 4 Imperatorio animo cumprocessisset, eum, qui sibi aptaverat ornamenta regia, statim praefectumpraetorii fecit; qui et ipse occisus est Antonino invito ab exercitu, quiet Maecianum, cui erat commissa Alexandria quique consenserat speparticipatus Cassio, invito atque ignorante Antonino interemit. 5 Nectamen Antoninus graviter est iratus rebellione cognita nec in eius liberosaut affectus saevit. 6 Senatus illum hostem appellavit bonaque eiusproscripsit. Quae Antoninus in privatum aerarium congeri noluit, quaresenatu praecipiente in aerarium publicum sunt relata. 7 Nec Romae terrordefuit, cum quidam Avidium Cassium dicerent absente Antonino, qui nisi avoluptariis unice amabatur, Romam esse venturum atque urbem tyrannicedirepturum, maxime senatorum causa. Qui eum hostem iudicaverant bonisproscriptis. 8 Et amor Antonini hoc maxime enituit, quod consensu omniumpraeter Antiochenses Avidius interemptus est; 9 quem quidem occidi noniussit sed passus est, cum apud cunctos clarum esset, si potestatis suaefuisset, parsurum illi fuisse. 

VIII. 1 Caput eius ad Antoninum cumdelatum esset, ille non exultavit, non elatus est, sed etiam doluitereptam sibi esse occasionem misericordiae, cum diceret se vivum illumvoluisse capere, ut illi exprobraret beneficia sua eumque servaret. 2Denique cum quidam diceret reprehendendum Antoninum, quod tam mitis essetinhostem suum eiusque liberos et adfectus atque omnes, quos consciostyrannidis repperisset, addente illo qui reprehendebat "quid si illevicisset?", dixisse dicitur: "non sic deos coluimus nec sic vivimus, utille nos vinceret." 3 Enumeravit deinde omnes principes, qui occisiessent, habuisse causas, quibus mererentur occidi nec quemquam facilebonum vel victum a tyranno vel occisum, 4 dicens meruisse Neronem,debuisse Caligulam, Othonem et Vitellium nec imperare voluisse. 5 Nam dePertinace et Galba paria sentiebat, cum diceret in imperatore avaritiamesse acerbissimum malum. 6 Denique non Augustum, non Traianum, nonHadrianum, non patrem suum a rebellibus potuisse superari, cum et multifuerint et ipsis vel invitis vel insciis extincti. 7 Ipse autem Antoninusa senatu petit, ne graviter in conscios defectionis animadverteretur, eoipse tempore, quo rogavit, ne quis senator temporibus suis capitalisupplicio adficeretur, quod illi maximum amorem conciliavit; 8 deniquepaucissimis centurionibus punitis deportatos revocari iussit. 

IX. 1Antiochensis, qui Avidio Cassio consenserant, [non punivit], sed et his etaliis civitatibus, quae illum iuverant, ignovit, cum primo Antiochensibusgraviter iratus esset hisque spectacula sustulisset et multa aliacivitatis ornamenta, quae postea reddidit. 2 Filios Avidii CassiiAntoninus parte media paterni patrimonii donavit, ita ut filias eius auro,argento et gemmis cohonestaret. 3 Nam et Alexandriae, filiae Cassii, etgenero Druentiano liberam evagandi, ubi vellent, potestatem dedit. 4Vixeruntque non quasi tyranni pignora, sed quasi senatorii ordinis insumma securitate, cum illis etiam in lite obici fortunam propriaevetuisset domus, damnatis aliquibus iniuriarum, qui in eos petulantesfuissent. Quos quidem amitae suae marito commendavit. 5 Si quis autemomnem hanc historiam scire desiderat, legat Mari Maximi secundum librum devita Marci, in quo ille ea dicit, quae solus Marcus mortuo iam Vero egit. 6 Tunc enim Cassius rebellavit, ut probat epistula missa ad Faustinam,cuius hoc exemplum est: 7 "Verus mihi de Avidio verum scripserat, quodcuperet imperare. Audisse enim te arbitror, quod Veri statores de eonuntiarent. 8 Veni igitur in Albanum, uttractemus omnia disvolentibus.nil timeas." 9 Hinc autem apparet Faustinam ista nescisse, cumdicat Marius infamari eam cupiens, quod ea conscia Cassius imperiumsumpsisset. 10 Nam et ipsius epistula extat ad virum, qua urget Marcum,ut in eum graviter vindicet. 11 Exemplum epistulae Faustinae ad Marcum:"Ipsa in Albanumcras, ut iubes, mox veniam: tamen iam hortor, ut, si amasliberos tuos, istos rebelliones acerrime persequaris. 12 Male enimadsuevereunt et duces [et] milites, qui nisi opprimuntur, oppriment." 

X. 1 Item alia epistula eiusdem Faustinae ad Marcum: "Mater mea Faustinapatrem tuum Pium in defectione Celsi si hortata est, ut pietatem primumcirca suos servaret, sic circa alienos. 2 Non enim pius est imperator, quinon cogitat uxorem et filios. 3 Commodus noster vides in qua aetate sit. Pompeianus generet senior est et peregrinus. 4 Vide, quid agas de AvidioCassio et de eius consciis. 5 Noli parcere hominibus, qui tibi nonpepercerunt et nec mihi nec filiis nostris parcerent, si vicissent. 6Ipsa iter tuum mox consequor: quia Fadilla nostra aegrotabat, inFormianum venire non potui. 7 Sed si te Formis invenire non potuero,adsequar Capuam, quae civitas et meam et filiorum nostrum aegritudinempoterit adiuvare. 8 Soteridam medicum in Formianum ut dimittas, rogo. Ego autem Pisitheo nihil credo, qui puellae virgini curationem nescitadhibere. 9 Signatas mihi litteras Calpurnius dedit: ad quas rescribam,si tardavero, per Caecilium senem spadonem, hominem, ut scis, fidelem. 10Cui verbo mandabo, quid uxor Avidii Cassii et filii et gener de te iactaredicantur."

XI. 1 Ex his litteris intellegitur Cassio Faustinamconsciam non fuisse quin etiam supplicium eius graviter exegisse, siquidemAntoninum quiescentem et clementiora cogitantem ad vindictae necessitatemimpulit. 2 Cui Antoninus quid rescripserit, subdita epistula perdocebit: 3 "Tu quidem, mea Faustina, religiose pro marito et pro nostris liberisagis. nam relegi epistulam tuam in Formiano, qua me hortaris, ut in Avidiiconscios vindicem. 4 Ego vero et eius liberis parcam et genero et uxoriet ad senatum scribam, ne aut proscriptio gravior sit aut poena crudelior. 5 Non enim quicquam est, quod imperatorem Romanum melius commendetgentibus quam clementia. 6 Haec Caesarem deum fecit, haec Augustumconsecravit, haec patrem tuum specialiter Pii nomine ornavit. 7 Deniquesi ex mea sententia de bello iudicatum esset, nec Avidius esset occisus. 8 Esto igitur secura: "Di me tuentur, dis pietas mea - cordi es[t]."Pompeianum nostrum in annum sequentem consulem dixi." Haec Antoninus adconiugem. 

XII. 1 Ad senatum autem qualem orationem miserit, interestscire. 2 Ex oratione Marci Antonini: "Habetis igitur, p. c., progratulatione victoriae generum meum consulem, Pompeianum dico, cuius aetasolim remuneranda fuerat consulatu, nisi viri fortes intervenissent, quibusreddi debuit, quod a re p. debebatur. 3 Nunc quod ad defectionemCassianam pertineret, vos oro atque obsecro, p.c., ut censura vestradeposita meam pietatem clematiamque servetis, immo vestram neque quemquamullum senatus occidat. 4 Nemo senatorum puniatur, nullius fundatur virinobilis sanguis, deportati redeant, proscripti bona recipiant. 5 Utinampossem multos etiam ab inferis ecxitare ! non enim umquam placet inimperatore vindicta sui doloris, quaesi iustior fuerit, acrior videtur. 6Quare filiis Avidii Cassii et genero et uxori veniam dabitis. Et quiddico veniam, cum illi nihil fecerint. 7 Vivant igitur securi scientes subMarco vivere. Vivant in patrimonio parentum pro parte donato, auro,argento, vestibus fruantur. sint divites, sint securi, sint vagi et liberiet per ora omnium ubique populorum circumferant meae, circumferant vestraepietatis exemplum. 8 Nec magna haec est, p.c., clementia, veniamproscriptorum liberis et coniugibus dari: 9 ego vero a vobis peto, utconscios senatorii ordinis et equestris a caede, a proscriptione, atimore, ab infamia, ab invidia et postremo abomni vindicetis iniuriadetisque hoc meis temporibus, 10 ut in causa tyrannidis, qui in tumultuc[a]ecidit, probetur occisus." 

XIII. 1 Hanc eius clementiam senatushis adclamationibus prosecutus est: 2 "Antonine pie, di te servent.Antonine clemens, di te servent. Antonine clemens, di te servent.] tuvoluisti quod licebat, nos fecimus quod decebat. 3 Commodo imperiumiustum rogamus. Progeniem tua robora. Fac securi sint liberi nostri. 4Bonum imperium nulla vis laedit. Commodo Antonino tribuniciam potestatemrogamus, praesentiam tuam rogamus. 5 Philosophiae tuae, patientiae tuae,doctrinae tuae, nobilitati tuae, innocentiae tuae. vincis inimicos, hostesexuperas, di te tuentur." Et reliqua. 6 Vixerunt igitur posteri AvidiiCassii securi et ad honores admissi sunt. 7 Sed eos Commodus Antoninuspost excessum divi patris sui omnes vivos incendi iussit, quasi infactione deprehensos. 8 Haec sunt quaede Cassio Avidio conperimus. 9Cuius ipsius mores, ut supra diximus, varii semper fuerunt, sed adcensuram crudelitatemque propensiores. 10 Qui si optinuisset imperium,fuisset non modo clemens sed bonus, sed utilis et optimus imperator. 

XIV. 1 Nam extat epistola eius ad generum suum iam imperatoris huiusmodi: 2 "Misera res publica, quae istos divitiarum cupidos et divites patitur. 3 Miser Marcus, homo sane optimus, qui, dum clemens dici cupit, eospatitur vivere, quorum ipse non probat vitam. 4 Ubi Lucius Cassius, cuiusnos frustra tenet nomen? Ubi Marcus ille Cato Censorius? Ubi omnisdisciplina maiorum? Quae olim quidem intercidit, nunc vero necquaeritur. 5 Marcus Antoninus philosophatur et quaerit de elementis et deanimis et de honesto et iusto necsentit pro re p. 6 Vides multis opusesse gladiis, multis elogiis, ut in antiquum statum publica formareddatur. 7 Ego vero istis praesidibus provinciarum - an ego proconsules,an ego praesides putem, qui ob hoc sibi a senatu et ab Antonino provinciasdatas credunt, ut luxurientur, ut divites fiant? 8 Audisti praef.praetorii nostri philosophi ante triduum quam fieret mendicum et pauperem,sed subito divitem factum. Unde, quaeso, nisi devisceribus rei p.provincialiumque fortunis? Sint sane divites, sint locupletes: aerariumpublicum refercient; tantum difaveant bonis partibus: reddent Cassianirei p. principatum." Haec epistola eius indicat, quam severus et quamtristis futurus fuerit imperator.

 
 

Inizio

HELVIUS PERTINAX IULI CAPITOLINI

I. 1 Publi(c)o Helvio Pertinaci pater libertinus Helvius Successus fuit,qui filio nomen ex continuatione lanariae negotiationis, quod pertinaciteream rem generet, inpossuisse fatetur. 2 Natus est Pertinax in Appenninoin villa matris. equus pullus ea hora, qua natus est, in tegulas ascenditatque ibi breviter commoratus decidit exspiravit. 3 Hac re motus pater adChaldaeum venit. Qui cum illi futura ingentia praedixisset, stipem seperdidisse dixit. 4 Puer litteris elementariis et calculo inbutus, datusetiam Graeco grammatico atque inde Sulpicio Apollinari, post quem idemPertinax grammaticen professus est. 5 Sed cum in ea minus quaestusproficeret, per Lollianum Avitum, consularem virum, patris patronum,ducendi ordinis dignitatem petit. 6 Dein praefectus cohortis in Syriamprofectus, Tito Aurelio imperatore a praeside Syriae, quod sinediplomatibus cursum usurpaverat, pedibus ab Antiochia ad legationem suamiter facere coactus est. 

II. 1 Bello Parthico industria sua pro meritus in Brittaniam translatusea cretentus. Post in Moesia rexit alam. 2 Deinde alimentis dividendisin via Aemilia procuravit. Inde clasem Germanicam rexit. 3 Mater eumusque in Germaniam prosecuta est ibique obiit; cuius etiam sepulchrumstare nunc dicitur. 4 Inde ad ducenum sestertiorum stipendium translatusin Daciam suspectusque a Marco quorundam impar artibus remotus est etpostea per Claudium Pompeianum, generum Marci, quasi adiutor eius futurusvexillis regendis adscitus est. 5 In quo munere adprobatus lectus est insenatum. 6 Postea iterum re bene gesta prodita est factio, quae illiconcinnata fuerat, Marcusque imperator, ut conpensaret iniuriam,praetorium eum fecit et primae legioni regendae inposuit, statimqueRaetias et Noricum ab hosti vindicavit. 7 Ex quo eminente industriastudio Marci imperatoris consul est designatus. 8 Extat oratio apudMarium Maximum laudes eius continens et omnia, vel quae fecit vel quaeperpessus est. 9 Et praeter illam orationem, quam longum fuit conectere,saepissime Pertinax a Marco et in contione militari et in senatu laudatusest, doluitque palam Marcus quod senator esset, praef. praet. fieri a senon posse. 10 Cassiano motu conposito e Syria ad Danubii tutelamprofectus est atque inde Moesiae utriusque, mox Daciae regimen accepit. 11 Bene gestis his provinciis Syriam meruit. 

III. 1 Integre se usque ad Syriae regimen Pertinax tenuit. Post excessumMarci pecuniae studuit; quare etiam dictis popularibus lacessitus. 2Curiam Romanam post quattuor provincias consulares, quia consulatu absensgesserat, iam dives ingressus est, cum eam senator antea non vidisset. 3Iussus est praeterea statim a Perenne in Liguriam secedere in villampaternam; nam pater eius tabernam coactiliariam in Liguria exercuerat. 4Sed posteaquam in Liguriam venit, multis agris coemptis tabernam manenteforma priore infinitis aedificiis circumdedit; fuitque illic pertriennium et mercatus est per suos servos. 5 Occiso sane Perenni CommodusPertinaci satisfecit eumque petit <per>litteras, ut ad Brittanniamproficisceretur. 6 Profectusque milites ab omni seditione deterruit, cumilli quem cum imperatorem vellent haberet ipsum specialiter Pertinacem. 7Tunc Pertinax malivolentiae notam subit, quod dictus est insimulasse apudCommodum adfectati imperii Antistium Burrum et Arrium Antoninum. 8 Etseditiones quidem contra Commodum ipse conpescuit in Brittannia, verumingens periculum adit seditione legionis paene occisus, certe interoccisos relictus. 9 Quam quidem rem idem Pertinax acerrime vindicavit. 10 Denique postea veniam legationis petit dicens sibi ob defensamdisciplinam infestas esse legiones. 

IV. 1 Accepto successore alimentorum ei cura mandata est. 2 Dein proconsule Africae factus est. In quo proconsulatu multas seditionesperpessus dicitur vaticinationibus canum, quae templo Caelestis emergunt. Post hoc praef. urbi factus. 3 In qua praefectura post Fuscianum, hominemseverum, Pertinax mitissimus et humanissimus fuit et ipsi Commodo plurimumplacuit, quia - illi esse iterum consul Pertinax factus est. 4 TuncPertinax interficiendi Commodi conscientiam delatam sibi ab aliis nonfugit. 5 Commodo autem interempto Laetus praef. praet. et Eclectuscubicularius ad eum venerunt, ut eum confirmarent, atque in castraduxerunt. 6 Illic Pertinax milites adlocutus est, donativum promisit,ingeri sibi imperium a Laeto et Eclecto dixit. 7 Fictum est autem, quodmorbo esset Commodus extinctus, quia et milites, ne temptarentur,pertimescebant. Denique a paucis primum est Pertinax imperatorappellatus. 8 Factus est autem sexagenario maior imp(erator) p(ridie)kal.Ian. 9 De castris nocte cum ad senatum venisset et cellam curiaeiussisset aperiri, neque inveniretur aedituus, in templo Concordiaeresedit. 10 Et cum ad eum Claudius Pompeianus, gener Mar(i)ci, venissetcasumque Commodi lacrimasset, hortatus Pertinax, ut imperium sumeret. Sedille recusavit, quia iam imperatorem Pertinacem videbat. 11 Statim ergoomnis magistratus cum consule ad curiam venerunt ingre Pertinacem nocteimperatorem appellaverunt. 

V. 1 Ipse autem Pertinax post laudes suas a consulibus dictas et postvituperationem Commodi adclamationibus senatus ostensam egit gratiassenatui et praecipue Laeto, praefecto praetorii, quo auctore et Commodusinteremptus et ipse imperator est factus. 2 Sed cum Laeto gratias egissetPertinax, Falco consul dixit : " Qualis imperator es futurus, hincintellegimus, quod Laetum et Marciam ministros scelerum Commodi, post tevidemus." 3 Cui Pertinax respondit : " Iuvenis es consul nec parendi scisnecessitates. Paruerunt inviti Commodo, sed ubi habuerunt facultatem,quid semper voluerint, ostenderunt." 4 Eadem die, qua Augustus estappellatus, et Flavia Titiana uxor eius Augusta est appellata, his horisquibus ille in Capitolio vota solvebat. 5 Primus sane omnium ea die, quaAugustus est appellatus, etiam patris patriae nomen recepit, 6 (nec) simuletiam imperium proconsulare nec <non>ius quartae relationis; quod ominisloco fuit Pertinaci. 7 Ad Palatium ergo Pertinax profectus, quod tuncvacuum erat, quia Commodus in Vectilianis occisus est, petenti signumprima die tribuno dedit "militemus" exprobrans utique segnitiam temporumsuperiorum; quod quidem etiam ante in omnibus ducatibus dederat. 

VI. 1 Exprobrationem autem istam milites non tulerunt statimque deimperatore mutando cogitarunt. 2 Ea die etiam ad convivium magistratus etproceres senatus rogavit quam consuetudinem Commodus praetermiserat. 3Sane cum postero kalendarum die statuae Commodi deicerentur, gemueruntmilites, simul quia iterum signum idem dederat imperator. Timebatur autemmilitia sub sene imperatore. 4 Denique tertium nonarum diem Votis ipsismilites Triarium Maternum Lascivium, senatorem nobilem, ducere in castravoluerunt, ut eum rebus Romanis inponerent. 5 Sed ille nudus fugit atquead Pertinacem in Palatium venit et post ex urbe decessit. 6 Timore sanePertinax coactus omnia, quae Commodus militibus et veteranis dederat,confirmavit. 7 Suscipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iamsponte inierat. 8 Quaestionem maiestatis penitus tulit cum iureiurando,revocavit etiam eos, qui deportati fuerant crimine maiestatis, eorummemoria restituta, qui occisi fuerant. 9 Filium eius senatus Caesaremappellavit. Sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit et defilio dixit : "Cum meruerit". 10 Et cum Commodus allectionibus innumerispraetorias miscuisset, senatus consultum Pertinax fecit iussitque eos, quipraeturas non gessissent sed allectione accepissent, post eos esse, quivere praetores fuissent. 11 Sed hinc quoque grande odium sibi multorumcommovit. Census retractari iussit. 

VII. 1 Delatores cunctos graviter puniri iussit et tamen mollius quampriores imperatores, unicuique dignitati, si delationis crimen incurreret,poenam statuens. 2 Legem sane tulit, ut testamenta priora non priusessent inrita quam alia perfecta essent, neve ob hoc fiscus aliquandosuccederet; 3 ipseque professus est nullius se aditurum hereditatem, quaeaut adulatione alicuius delata esset aut lite (aut) perplexa, ut legitimiheredes et necessarii privarentur. Addiditque senatus consulto haec verba: 4 " Satius est, p.c., inopem rem p. optinere quam ad divitiarum cumulumper discriminum atque dedecorum vestigia pervenire." 5 Donativa etcongiaria, quae Commodus promiserat, solvit. 6 Annonae consultissimeprovidit. Et cum tantam penuriam aerarii haberet, ut praeter deciessestertium non se invenisse fateretur, coactus est ea exigere, quaeCommodus indixerat, contra quam professus fuerat. 7 Denique adgressus eumLollianus Gentianus consularis, quod contra promissum faceret,necessitatis rationem accepit. 8 Auctionem rerum Commodi habuit, ita utet pueros et concubinas vendi iuberet, exceptis his qui per vim Palatiovidebantur inserti. 9 Et de his, quos vendi iussit, multi postea reductiad ministerium oblectarunt senem. Quidam per alios principes usque adsenatorim dignitatem pervenerunt. 10 Scurras turpissimorum nominumdedecora perferentes proscripsit ac vendidit. 11 Cuius nundinationispecuniam, quae ingens fuit, militibus donativo dedit. 

VIII. 1 A libertis etiam ea exegit, quibus Commodo vendente ditatifuerant. 2 Auctio sane rerum Commodi in his insignior fuit : vestissubtegmine serico aureis filis (insignior) praeer tunicas paenulasquelacernas et chirodytas Dalmatarum et cirratas militares purpureasqueclamydes Graecanicas atque castrenses, 3 et cuculli Bardaici et sagaarmaque gladiatoria gemmis auroque composita 4 <Vendidit>et macerasHerculaneas et torques gladiatorias vasaque electro, auro, ebore, argentovitroque composita 5 atque etiam phando vitrobuli ex materie eadem et vasaSamnitica calfactandae resinae ac pici devellendis hominibus acleviginandis. 6 Nec non vehicula arte fabricae nova perplexis diversisquerotarum orbibus et exquisitis sedilibus nunc ad solem declinandum nunc adspiritus opportunitatem per vertiginem; 7 et alia iter metientia horasquemonstrantia et cetera vitiis eius convenientia. 8 Reddidit praetereadominis eos, qui se exprivatis domibus in aulam contulerant. 9 Conviviumimperatorium ex inmenso ad certum revocavit modum. 10 Sumptus etiam omnesCommodi recidit. Exemplo autem imperatoris, cum ille parcius se ageret,ex omnium continentia vilitas nata est; 11 nam imperatorium sumptumpulsis non necessariis ad soliti dimidium detraxit. 

IX. 1 Praemia militantibus posuit. Aes alienum, quod primo imperiitempore contraxerat, solvit. Aerarium in suum statum restituit. 2 Adopera publica certum sumptum constituit. Reformandis viis pecuniamcontulit. Stipendia plurimis retro debita exolvit. Obeundis postremocunctis muneribus fiscum parem fecit. 3 Alimentaria etiam conpendia, quaenovem annorum ex instituto Traiani debebantur, obdurata verecundiasustulit. 4 Avaritiae suspicione privatus non caruit, cum aput vadaSabatia oppressis fenore possessoribus latius suos tenderet fines. 5Denique ex versu Luciliano agrarius mergus est appellatus. 6 Multi autemeum etiam in provinciis, quas consularis gessit, sordide se egisse inlitteras rettulere; nam vacationes et legationes militares diciturvendidisse. 7 Denique cum parentum minimum esset patrimonium et nullahereditas obvenisset, subito dives est factus. 8 Omnibus sanepossessiones suas reddidit, quibus Commodus ademerat, sed non sine pretio. 9 Senatui legitimo semper inter fuit ac semper aliquid rettulit. Civilemse salutantibus et interpellantibus semper exhibuit. Eos, qui calumniisadpetiti per servos fuerant, damnatis (servis) delatoribus liberavit incrucem sublatis talibus servis, aliquos etiam mortuos vindicavit. 

X. 1 Insidias paravit ei Falco - conquestus est in senatu - volensimperare. 2 Quo quidem - credidit, dum sibi quidam servus, quasi Fabiae -setiqui filius ex Ceioni Commodi familia, Palatinam domum ridiculevindicasset - cognitusque iussus est flagellis caesus domino restitui. 3In cuius vindicta hi, qui oderant Pertinacem, occasionem seditionisinvenisse dicuntur. 4 Falconi tamen pepercit et a senatu inpunitatem eiuspetit. 5 Denique Falco in rebus suis securus vixit et herede filioperiit. 6 Quamvis multi Falconem nescisse dixerint imperium sibi parari. 7 Alii etiam servis, qui rationes interverterant, falsis testimoniisadpetitum eum esse dixerunt. 8 Sed Pertinaci factio praeparata est perLaetum praefectum praetorii et eos, quos Pertinacis sanctimoniaoffenderat. 9 Laetum enim paenituerat, quod imperatorem feceratPertinacem, idcirco quia eum velut stultum intimatorem nonnullarum rerumreprehendebat. 10 Grave praeterea militibus visum, quod in causa Falconismultos milites ad unius servi testimonium occidi praeceperat. 

XI. 1 Trecenti igitur de castris armati ad imperatorias aedes cuneomilites venere. 2 Eadem tamen die immolante Pertinace negatur in hostiacor repertuet cum id vellet procurare, caput extorum non deprehendit. Ettunc quidem omnes milites in castris manebant. 3 Qui cum castris adobsequium principis convenissent et Pertinax eo die processionem, <quam>ad Athenaeum paraverat, ut audiret poetam, ob sacrificii praesagiumdistulisset, hi, qui ad obsequium venerant, redire in castra coeperunt. 4Sed subito globus ille in Palatium pervenit neque aut arceri potu autimperatori nuntiari. 5 Enimvero tantum odium in Pertinacem omniumaulicorum fuit, ut ad facinus milites hortarentur. 6 SuperveneruntPertinaci, cum ille aulicum famulitium ordinaret, ingressique porticusPalatii usque ad locum, qui appellatur Sicilia et Iovis cenatio. 7 Hoccognito Pertinax Laetum praef. praet. ad eos misit. Sed ille declinatismilitibus per porticus egressus adoperto capite domum se contulit. 8Verum cum ad interiora prorumperent, Pertinax ad eos processit eosquelonga et gravi oratione placavit. 9 Sed cum Tausius quidam, unus eTungris, in iram et in timorem milites loquendo adduxisset, hastaminpectus Pertinacis obiecit. 10 Tunc ille precatus Iovem Ultorem togacaput operuit atque a ceteris confossus est. 11 Et Eclectus quidemconfossis duobus cum eodem perit, 12 reliqui autem cubicularii palatini(nam suos statim, ut imperator factus est, filiis emancipatis dederat)diffugerunt. 13 Multi sane dicunt etiam cubiculum milites inrupisse atqueillic circa lectum fugientem Pertinacem occidisse. 

XII. 1 Fuit autem senex venerabilis, inmissa barba, reflexo capillo,habitudine corporis pinguiore, ventre prominulo, statura imperatoria,eloque mediocri et magis blandus quam benignus nec umquam creditussimplex. 2 Et cum verbis esset affabilis, re erat inliberalis ac propesordidus, ut dimidiatas lactucas et cardus in privata vita conviviisadponeret. 3 Et nisi quid missum esset edulium, quotquot essent amici,novem libras carnis per tres missus ponebat. 4 Si autem plus aliquidmissum esset, etiam in alium diem differebat, cum semper ad conviviummultos vocaret. 5 Imperator etiam, si sine convivis esset, eademconsuetudine cenitabat. 6 Amicis si quando de prandio suo mittere voluit,misit offulas binas aut omasi partem, aliquando lumbos gallinacios. Fasianum numquam privato convivio comedit aut alicui misit. 7 Cum sineamicis cenaret, adhibebat uxorem suam et Valerianum, qui cum eodemdocuerat, <ut>fabulas litteratas haberet. 8 Sane nullum ex his, quosCommodus rebus gerendis inposuerat, mutavit, expectans urbis natalem, quodeum diem rerum principium volebat esse, atque ideo etiam in balneis eiCommodiani ministri necem parasse dicuntur. 

XIII. 1 Imperium et omnia imperialia sic horruit, ut sibi semperostenderet displicere. Denique non alium se, quam fuerat, videri volebat. 2 Fuit in curia honorificentissimus, ita ut senatum faventem adoraret etquasi praefectus urbi cum omnibus sermonem participaret. 3 Voluit etiamimperium deponere atque ad privatam vitam redire. 4 Filios suos inPalatio nutriri noluit. Tam parcus autem et tam lucri cupidus fuit, utapud Vada Sabatia mercaturas exerecuerit imp(erator) per homines suos, nonaliter quam privatus solebat. 5 Nec multum tamen amatus est, si quidemomnes, qui libere fabulas conferebant, male Pertinacem loquebantur,chrestologum eum appellantes, qui bene loqueretur et male faceret. 6 Namet cives sui, qui ad eum confluxerant iam imperatorem et nihil de eomeruerant, sic eum appellabant. Munera quoque lucri libidine libenteraccepit. 7 Reliquit filium et filiam superstites et uxorem, FlaviSulpiciani filiam, quem praef. urbi loco suo fecerat. 8 Circa uxorispudicitiam minus curiosus fuit, cum palam citharoedum illa diligeret. Ipse praeterea Cornificiam infamissime dicitur dilexisse. 9 Libertosaulicos vehementissime conpressit, unde grande quoque odium contraxit. 

XIV. 1 Signa interitus haec fuerunt : ipse ante triduum quam occidereturin piscina sibi visus est videre hominem cum gladio infestantem. 2 Et eadie, qua occisus est, negabant in oculis eius pupulas cum imaginibus, quasreddunt spectantibus, visas. 3 Et cum apud lares sacrificaret, carbonesvivacissimi extincti sunt, cum inflammari soleant. Et, ut supra dictumest, cor et caput in hostiis non est repertum. Stellae etiam iuxta solemper diem clarissimae visa ante diem quam obiret. 4 Et ipse omen deIuliano successore dedisse dicitur. Nam cum ei Didius Iulianus fratisfilium obtulisset, cui despondebat filiam suam, adhortatus (est) iuvenemad patrui observationem, adiecit : "Observa collega et successorem meum"; 5 nam ante Iulianus ei et in consulatu collega fuerat et in proconsulatusuccesserat. 6 Milites eum et aulici odio habuerunt, populus mortem eiusindigni tulit, quia videbat omnia per eum antiqua posse restitui. 7 Caputeius conto fixum milites, qui eum occiderant, per urbem in castrapertulerunt. 8 Reliquiae eius recuperato capite in sepulchro avi uxorislocatae sunt. 9 Et Iulianus, successor illius, corpus eius quanto potuithonore funeratus est, cum id in Palatio repperisset. 10 Qui numquam eiusullam mentionem vel apud populum vel apud senatum publice fecit, sed cumipse quoque a militibus desertus iam esset, per senatum et populumPertinax in deos relatus est. 

XV. 1 Sub Severo autem imperatore cum senatus ingens testimoniumhabuisset Pertinax, funus imaginarium ei et censorium ductum est, et abipso Severo funebri laudatione ornatus est. 2 Ipse autem Severus amoreboni principis a senatu Pertinacis nomen accepit. 3 Filius Pertinacispatri flamen est factus. 4 Marciani sodales, qui divi Marci sacracurabant, Helviani sunt dicti propter Helvium Pertinacem. 5 Circenses etimperii natalis additi, qui a Severo postea sublati sunt, et genitalicii,qui manent. 6 Natus autem kal. Augustis Vero et Bibulo conss. Interfectus est V kal. Apr. Falcone et Claro conss. Vixit annis LXmensibus VII diebus XXVI. Imperavit mensibus II diebus XXV. 7 Congiariumdedit populo denarios centenos. Praetorianis promisit milia nummum, seddedit sena. Quod exercitibus promissum est, datum non est, quia mors eumpraevenit. 8 Horruisse autem illum imperium epistula docet, quae vitaeillius a Mario Maximo apposita est. Quam ego inseri ob nimiamlongitudinem nolui.


Inizio

AELI SPARTIANI SEVERUS


I. 1 Interfecto Didio Iuliano Severus Africa oriundus imperiumoptinuit. 2 Cui civitas Lepti, pater Geta, maiores equites Romani antecivitatem omnibus datam; mater Fulvia Pia, patrui magni Aper et Severus,consulares, avus maternus Macer, paternus Fulvius Pius fuere. 3 Ipsenatus est Erucio Claro bis et Severo conss. VI. idus apriles. 4 In primapueritia, priusquam Latinis Graecisque litteris imbueretur quibuseruditissimus fuit, nullum alium inter pueros ludum nisi adiudicesexecuit, cum ipse praelatis fascibus ac securibus ordine puerorumcircumstante sederet ac iudicaret. 5 Octavo decimo anno publicedeclamavit. Postea studiorum causa Romam venit, latum clavum a divo Marcopetit et accepit favente sibi Septimo Severo adfini suo, bis iamconsulari. 6 Cum Romam venisset, hospitem nanctus, qui Hadriani vitamimperator iam eadem hora legeret, quod sibi omen futurae felicitatisarripuit. 7 Habuit et aliud omen imperii. Cum rogatus ad cenamimperatoriam palliatus venisset, qui togatus venire debuerat, togampraesidiariam ipsius imperatoris accepit. 8 Eadem nocte somniavit lupaese uberibus ut Remum inhaerere vel Romulum. 9 Sedit et in sellaimperatoria temere a ministro posita, ignarus quod non liceret. 10Dormienti etiam in stabulo serpens caput cinxit et sine noxa expergefactis et adclamantibus familiaribus abiit. 

II. 1 Iuventam plenamfurorum, nonnumquam et criminum habuit. 2 Adulterii causam dixitabsolutusque est a Iuliano proconsule, cui et in proconsulatu successit etin consulatu collega fuit et in imperio item successit. Quaesturamdiligenter egit omisso tribunatu militari. 3 Post quaesturam sorteBaeticam accepit atque inde Africam petit, ut mortuo patre rem domesticamconponeret. 4 Sed dum in Africa est, pro Baetica Sardinia ei attributaest, quod Baeticam Mauri populabantur. 5 Acta igitur quaesturaSardiniensi legationem proconsulis Africae accepit. 6 In qua legationecum eum quidam municipum suorum Lepcitanus praecedentibus fascibus utantiquum contubernalem ipse plebeius amplexus esset, fustibus eum subelogio eiusdem praeconis cecidit : "Legatum p. R. homo plebeius temereamplecti noli." 7 Ex quo factum, ut in vehiculo etiam legati sederent,qui ante pedibus ambulabant. 8 Tunc in quadam civitate Africana, cumsollicitus mathematicum consuluiss et positaque hora ingentia vidisset,astrologus dixit ei : 9 "Tuam non alienam pone genituram", cumque Severusiurasset suam esse, omnia ei dixit, quae postea facta sunt. 

III. 1Tribunatum plebis Marco imperatore decernente promeruit eumque severissimeexertissimeque egit. 2 Uxorem tunc Marciam duxit, de qua tacuit inhistoria vitae privatae. Cui postea in imperio statuas conlocavit. 3Praetor designatus a Marco est non in candida, sed in conpetitorum gregeanno aetatis XXXII. 4 Tunc ad Hispaniam missus somniavit primo sibi dici,ut templum Tarraconense Augusti, quod iam labebatur, restitueret; 5deinde ex altissimi montis vertice orbem terrarum Romamque despexitconcinentibus provinciis lyra, voce vel tibia. Ludos absens edidit. 6Legioni IIII. Scythicae dein praepositus est circa Massiliam. 7 Posthoc Athenas petit studiorum sacrorumque causa et operum ac vetustatum. Ubi cum iniurias quasdam ab Atheniensibus pertulisset, inimicus his factusminuendo eorum privilegia iam imperator se ultus est. 8 Dein Lugdunensemprovinciam legatus accepit. 9 Cum amissa uxore aliam vellet ducere,genituras sponsarum requirebat, ipse quoque matheseos peritissimus, et cumaudisset esse in Syria quandam, quae id geniturae haberet, ut regiiungeretur, eandem uxorem petit, Iuliam scilicet, et accepit interventuamicorum. Ex qua statim pater factus est. 

IV. 1 A Gallis obseveritam et honorificentiam et abstinentiam tantum quantum nemo dilectusest. 2 Dein Pannonias proconsulari imperio rexit. Post hoc Siciliamproconsularem sorte meruit. 3 Suscepitque Romae alterum filium. InSicilia quasi de imperio vel vates vel Chaldaeos consuluisset, reus factusest. A praefect praet., quibus audiendus datus fuerat, iam Commodo inodium veniente absolutus est calumniatore in crucem acto. 4 Consulatumcum Apuleio Rufino primum egit, Commodo se inter plurimos designante. Post consulatum anno ferme fuit otiosus; dein Laeto suffragante exercituiGermanico praeponitur. 5 Proficiscens ad Germanicos exercitus hortosspatiosos comparavit, cum antea aedes brevissimas Romae habuisset et unumfundum [in] Veientanum. 6 In his hortis cum humi iacens epularetur cumfiliis parca cena pomaque adposita maior filius, qui tunc quinquenniserat, consuloribus puerulis manu largiore divideret paterque illumreprehendens dixisset : "Parcius divide, nonenim regias opes possides",quinquennis puer respondit : "Sed possidebo" inquit. 7 In Germaniamprofectus ita se in ea legatione egit, ut famam, nobilitatam iam ante,cumularet. 

V. 1 Et hactenus rem militarem privatus egit. Dehinc aGermanicus legionibus, ubi auditum est Commodum occisum, Iulianum autemcum odio cunctorum imperare, multis hortantibus repugnans imperator estappellatus apud Carnuntum idibus Augustis. 2 Qui etiam --- sestertia,quod nemo umquam principum, militibus dedit. 3 Dein firmatis, quas posttergum relinquebat, provinciis Romam iter contendit cedentibus sibicunctis, quacumque iter fecit, cum iam Illyriciani exercitus et Gallicanicogentibus ducibus in eius verba iurassent; 4 excipiebatur enim abomnibus quasi ultor Pertinacis. 5 Per idem tempus auctore IulianoSeptimius Severus a senatu hostis est appellatus legatis ad exercitumsenatus verbismissis qui iuberent, ut ab eo milites senatu praecipientediscederent. 6 Et Severus quidem cum audisset senatus consentientisauctoritate missos legatos, primo pertimuit, postea id egit corruptislegatis, ut apud exercitum pro se loquerentur transirentque in eiuspartes. 7 His compertis Iulianus senatus consultum fieri fecit departicipando imperio cum Severo. 8 Incertum, vere id an dolo fecerit, cumiam ante misisset notos ducum interfectores quosdam, qui Severumocciderent, ita ut ad Pescennium Nigrum interficiendum miserat, qui etipse imperium contra eum susceperat auctoribus Syriacis exercitibus. 9Verum Severus evitatis eorum manibus, quos ad se interficiendum Iulianusmiserat, missis ad praetorianos litteris signum vel deserendi veloccidendi Iuliani dedit statimque auditus est. 10 Nam et Iulianus occisusest in Palatio, et Severus Romam invitatus. 11 Ita, quod nulli umquamcontigit, nutu tantum Severus victor est factus armatusque Romamcontendit. 

VI. 1 Occiso Iuliano cum Severus in castris et tentioriisquasi per hostium veniens adhuc maneret, centum senatores legatos ad eumsenatus misit ad gratulandum rogandumque. 2 Qui ei occurrerunt Interamnaearmatumque circumstantibus armatis salutarunt excussi, ne quid ferrihaberent. 3 Et postera die occurente omni famulitio aulico septingenosvicenos aureos legatis dedit 4 eosdemque praemisit facta potestate, si quivelent remanere ac secum Romae redire. 5 Fecit etiam statim praefectumpraetorii Falvium Iuvenalem, quem etiam Iulianus tertium praefectum sibiadsumpserat. 6 Interim Romae ingens trepidatio militum civiumque, quodarmatus contra eos Severus veniret, qui se hostem iudicassent. 7 Hisaccessit quod comperit Pescennium Nigrum a Syriacis legionibus imperatoremappellatum. 8 Cuius edicta et litteras ad populum vel senatorumintercepit per eos, qui missi fuerant, ne vel proponerentur populovellegerentur in curia. 9 Eodem tempore etiam de Clodio Albino sibisubstituendo cogitavit, cui Caesarianum decretum a Commodo iam videbaturimperium. 10 Sed eos ipsos pertimescens, de quibus recte iudicabat,Heraclitum ad optinendas Brittanias, Plautianum ad occupandos Nigriliberos misit. 11 Cum Romam Severus venisset, praetorianos cumsubarmalibus inermes sibi iussit occurere. Eosdem sic ad tribunal vocavitarmatis undique circumdatis. 

VII. 1 Ingressus deinde Romam armatuscum armatis militibus Capitolium ascendit. Inde in Palatium eodem habituperrexit praelatis signis, quae praetorianis ademerat, supinis, nonerectis. 2 Tota deinde urbe milites in templis, in porticibus, in aedibusPalatinis quasi in stabulis manserunt, 3 fuitque ingressus Severi Odiosusatque terribilis, cum milites inempta diriperent vastationem urbiminantes. 4 Alia die armatis stipatus non solum militibus, sed etiamamicis in senatum venit. In curia reddidit rationem suscepti imperiicausatusque est, quod ad se occidendum Iulianus notos ducum caedibusmisisset. 5 Fieri etiam senatus consultum coegit, ne liceret imperatoriin consulto senatu occidere senatorem. 6 Sed cum in senatu esset, militesper seditionem dena milia poposcerunt a senatu exemplo eorum, qui AugustumOctavianum Romam deduxerant tantumque acceperant. 7 Et cum eos voluissetcomprimere Severus nec potuisset, tamen mitigatos addita liberalitatedimisit. 8 Funus deinde censorium Pertinacis imagini duxit eumque interdivos sacravit addito flamine et sodalibus Helvianis, qui Marcianifuerant. 8 Se quoque Pertinacem vocari iussit, quamvis postea id nomenaboleri voluerit quasi omen. Amicorum dehinc eas alienunm dissolvit. 

VIII. 1 Filias suas dotatas maritis Probo et Aetio dedit. et cum Probogenero suo praefecturam urbi optulisset, ille recusavit dixitque minussibi videri praefectum esse quam principis generum. 2 Utrumque autemgenerum statim consulem fecit, utrumque ditavit. 3 Alia die ad senatumvenit et amicos Iuliani incusatos proscriptioni ac neci dedit. 4 Causasplurimas audivit. accusatos a provincialibus indices probatis rebusgraviter punivit. 5 Rei frumentariae, quam minimam reppererat, itaconsuluit, ut excendens vita septem annorum canonem p. R. relinqueret. 6Ad orientis statum confirmandum profectus est nihil adhunc de Nigro palamdicens. 7 Ad Africam tamen legiones misit, ne per Libyam atque AegyptumNiger Africam occuparet ac p. R. penuria rei frumentariae perurgeret. 8Domitium Dextrum in locum Bassi praefectum urbi reliquit atque intratriginta dies, quam Romam venerat, est profectus. 9 Egressus ab urbe adSaxa rubra seditionem ingentem ob locum castrorum metandorum ab exercitupassus est. 10 Occurrit ei et statim Geta frater suus, quem provinciamsibi creditam regere praecepit aliud sperantem. 11 Nigri liberos ad seadductos in eo habuit honore, quo suos. 12 Miserat sane legionem, quaeGraeciam Thraciamque praeciperet, ne eas Pescennius occuparet, sed iamByzantium Niger tenebat. 13 Perinthum etiam Niger volens occupareplurimos de exercitu interficit atque ideo hostis cum Aemiliano estappellatus. 14 Cumque Severum ad participatum vocaret, contemtus est. 15Promisit sane Nigro tutum exilium, si vellet, Aemiliano autem non ignovit. 16 Aemilianus dehinc in Hellesponto a Severi ducibus Cyzicum primumconfugit atque inde in aliam civitatem, in qua eorum iussus occisus est. 17 Fusae sunt item copiae ab isdem ducibus etiam Nigri. 

IX. 1 Hisauditis ad senatum Severus quasi confectis rebus litteras misit. Deinconflixit cum Nigro eumque apud Cyzicum interemit caputque eius pilocircumtulit. 2 Filios Nigri post hoc, quos suorum liberorum cultuhaberat, in exilium cum matre misit. 3 Litteras ad senatum de victoriadedit neque quemquam senatorum, qui Nigri partium fuerant, praeter unumsupplicio adfecit. 4 Antiochensibus iratior fuit, quod et administrantemse in oriente inriserant et Nigrum etiam victum iuverant. Denique multahis ademit. 5 Neapolitanis etiam Palaestinensibus ius civitatis tulit,quod pro Nigro diu in armis fuerunt. 6 In multos s<aev>e animadvertit,praeter ordinem senatorium, qui Nigrum fuerant secuti. 7 Multas etiamcivitates eiusdem partis iniuriis adfecit et damnis. 8 Eos senatoresoccidit, qui cum Nigro militaverant ducum vel tribunorum nomine. 9 Deindecirca Arabiam plura gessit. Parthis etiam in dicionem redactis nec nonetiam Adiabenis, qui quidem omnes cum Pescennio senserant. 10 Atque obhoc reversus triumpho delato appellatus est Arabicus AdiabenicusParthicus. 11 Sed triumphum respuit, ne videretur de civili triumpharevictoria. Excusavit et Parthicum nomen, ne Parthos lacesseret. 

X. 1Redeunti sane Romam post bellum civile Nigri aliud bellum civile ClodiAlbini nuntiatum est, qui rebellavit in Gallia. Quare postea occisi sunt<filii eius> cum matre. 2 Albinum igitur statim hostem iudicavit et eos,qui ad illum mollius vel scripserunt vel rescripserunt. 3 Et cum iretcontra Albinum, in itinere apud Viminacium filium suum maiorem Bassianumadposito Aurelii Antonini nomine Caesarem appellavit, ut fratrem suumGetam ab spe imperii, quam ille conceperat, summoveret. 4 Et nomen quidemAntonini idcirco filio adposuit, quod somniaverat Antoninum sibisuccessurum. 5 Unde Getam etiam quidam Antoninum putant dictum, ut etipse succederet in imperio. 6 Aliqui putant idcirco illum Antoninumappellatum, quod Severus ipse in Marci familiam transire voluerit. 7 Etprimo quidem ab Albinianis Severi duces victi sunt. Tunc sollitus cumconsuleret, a Pannonicianis auguribus comperit se victorem futurum,adversarium vero nec in potestatem venturum neque evasurum, sed iuxtaaquam esse periturum. 8 Multi statim amici Albini deserentes venere,multi duces capti sunt, in quos Severus animadvertit. 

XI. 1 Multisinterim varie gestis in Gallia primo apud Tinurtum contra Albinumfelicissime pugnavit Severus; 2 cum quidem ingens periculum equi casuadit, ita ut mortuus ictu plumbeae crederetur, ut alius iam paeneimperator ab exercitu diligeretur. 3 Eo tempore lectis actis, quae deClodio Celsino laudanto, qui Adrumetinus et adfinis Albini erat, factasunt, iratus senatui Severus, quasi hoc Albino senatus praestitisset,Commodum inter divos referendum esse censuit, quasi hoc genere se desenatu posset ulcisci. 4 Priusque inter milites divum Commodumpronuntiavit idque ad senatum scripsit addita oratione victoriae. 5Senatorum deinde, qui in bello erant interempti, cadavera dissipariiussit. 6 Deinde Albini corpore adlato paene seminecis caput abscidiiussit Romamque deferri idque litteris prosecutus est. 7 Victus estAlbinus die XI. kal. Martias. reliquum autem cadaver eius ante domumpropriam exponi ac dui iacere iussit. 8 Equum praeterea ipse residenssupra cadaver Albini egit expascentemque admonuit, ut et effrenatusaudacter protereret. 9 Addunt alii, quod idem cadaver in Rhodanum abicipraecepit, simuletiam uxoris liberorumque eius. 

XII. 1 Interfectisinnumeris Albini partium viris, inter quos multi principes civitatis,multae feminae inlustres fuerunt, omnium bona publicata sunt aerariumqueauxerunt; cum et Hispanorum et Gallorum proceres multi occisi sunt. 2Denique militibus tantum stipendiorum quantum nemo principum dedit. 3Filiis etiam suis ex hac proscriptione tantum reliquit quantum nullusimperatorum, cum magnam partem auri per Gallias, per Hispanias, perItaliam imperatoriam fecisset. 4 Tuncque primum privatarum rerumprocuratio constituta est. 5 Multi sane post Albinum fidem ei servantesbello a Severo superati sunt. 6 Eodem tempore etiam legio Arabicadefecisse ad Albinum nuntiata est. 7 Ultus igitur graviter Albinianamdefectionem interfectis plurimis, genere quoque eius extincto iratus Romamet populo et senatoribus venit. 8 Commodum in senatu et contionelaudavit, deum appellavit, infamibus displicuisse dixit, ut appareret eumapertissime furere. 9 Post hoc de sua clementia disseruit, cumcrudelissimus fuerit et senatores infra scriptos occiderit. 

XIII. 1Occidit autem sine causae dictione hos nobiles: Mummium Secundinum,Asellium Claudianum, 2 Claudium Rufum, Vitalium Victorem, Papium Faustum,Aelium Celsum, Iulium Rufum, Lollium Professum, Aurunculeium Cornelianum,Antonium Balbum, Postumium Severum, 3 Sergium Lustralem, Fabium Paulinum,Nonnium Gracchum, Masticium Fabianum, Casperium Agrippinum, CaeioniumAlbinum, Claudium Sulpicianum, 4 Memmium Rufinum, Casperium Aemilianum,Cocceium Verum, Erucium Clarum, L. Stilonem, 5 Clodium Rufinum,Egnatuleium Honoratum, 6 Petronium Iuniorem, Pescennios Festum etVeratianum et Aurelianumet Materianum et Iulianum et Albinum, CerelliosMacrinum, et Faustinianum et Iulianum, 7 Herennium Nepotem, SulpiciumCanum, Valerium Catullinum, Novium Rufum, Claudium Arabianum, MarcumAsellionem. 8 Horum igitur tantorum ac tam inlustrium virorum - nam multiin his consulares, multi praetorii, omnes certe summi viri fuere -interfector ab Afris ut deus habetur. 9 Cincium Severum calumniatus est,quod se veneno adpetisset, atque ita interfecit. 

XIV. 1 Narcissumdein, Commodi strangulatorem, leonibus obiecit. Multos praeterea obscuriloci homines interemit praeter eos, quos vis proelii absumpsit. 2 Posthaec, cum se vellet commendare hominibus, vehicularium munusa privatis adfiscum traduxit. 3 Caesarem dein Bassianum Antoninum a senatu appellarifecit decretis imperatoriis insignibus. 4 Rumor deinde belli Parthiciextitit. patri, matri, avo et uxori priori per se statuas conlocavit. 5Plautianum ex amicissimo cognita eius vita ita odio habuit, ut et hostempublicum appellaret et depositis statuis eius per orbem terrae gravi euminsigniret iniuria, iratus praecipue, quod inter propinquorum et adfiniumSeveri simulacra suam statuam ille posuisset. 6 Palaestinis poenamremisit, quam ob causam Nigri meruerant. 7 Postea iterum cum Plautiano ingratiam redit et veluti ovans urbem ingressus Capitolium petit, quamvis etipsum procedenti tempore occiderit. 8 Getae minori filio togam virilemdedit, maiori Plautiani filiam uxorem iunxit. Hi, qui hostem publicumPlautianum dixerant, deportati sunt. 9 Ita omnium rerum semper quasinaturali lege mutatio est. 10 Filios dein consules designavit. Getamfratrem extulit. 11 Profectus dehinc ad bellum Parthicum est editogladiatorio munere et congiario populo dato. 12 Multos inter haec causisvel veris simulatis occidit. 13 Damnabantur autem plerique, cur iocatiessent, alii, cur tacuissent, alii, pleraque figurata dixissent, ut "Ecceimperator vere nominis sui, vere Pertinax, vere Severus". 

XV. 1 Eratsane in sermone vulgari Parthicum bellum adfectare Septimium Severumgloriae cupiditate, non aliqua necessitate deductum. 2 Traiecto deniqueexercitu a Brundisio continuato itinere venit in Syriam Parthosquesommovit. 3 Sed postea in Syriam redit, ita ut se pararet ac bellumParthis inferret. 4 Inter haec Pescennianas reliquias Plautiano auctorepersequebatur, ita ut nonnullos etiam ex amicis suis quasi vitae suaeinsidiatores appeteret. 5 Multos etiam, quasi Chaldaeos aut vates de suasalute consuluissent, interemit, praaecipue suspectans unumquemque idoneumimperio, cum ipse parvulos adhuc filios haberet idque dici ad his velcrederet vel audiret, qui sibi augurabantur imperium. 6 Denique cumoccisi essent nonnulli, Severus se excusabat et post eorum mortem negabatfieri iussisse, quod factum est. Quod de Laeto praecipue Marius Maximusdicit. 7 Cum soror sua Leptitana ad eum venisset vix Latine loquens ac deilla multum imperator erubesceret, dato filio eius lato clavo atque ipsimultis muneribus redire mulierem in patriam praecepit, et quidem cumfilio, qui brevi vita defunctus est. 

XVI. 1 Aestate igitur iamexeunte Parthiam ingressus Ctesifontem pulso rege pervenit et cepithiemali prope tempore, quod in illis regionibus melius per hiemem bellatractantur, cum herbarum radicibus milites viverent atque inde morbosaegritudinesque contraherent. 2 Quare cum obsistentibus Parthis, fluentequoque per insuetudinem cibi alvo militum longius ire non posset, tamenperstitit et oppidum cepit et regem fugavit et plurimos interemit etParthicum nomen meruit. 3 Ob quae etiam filium eius Bassianum Antoninum,qui Caesar appellatus iam fuerat, annum XIII. agentem participem imperiidixerunt milites. 4 Getam quoque, minorem filium, Caesarem dixerunt,eundem Antoninum, ut plerique in litteras tradunt, appellantes. 5 Harumappellationum causa donativum militibus largissimum dedit concessa omnipraeda oppidi Parthici, quod milites quaerebant, inde in Syriam reditvictor et Parthicus. 6 Deferentibus sibi patribus triumphum idcircorecusavit, quod consistere in curru affectus articulari morbo non posset. 7 Filio sane concessit, ut triumpharet; cui senatus Iudaicum triumphumdecreverat, idcirco quod et in Syria res bene gestae fuerant a Severo. 8Dein cum Antiochiam transisset, data virili toga filio maiori secum eumconsulem designavit, et statim in Syria consulatum inierunt. 9 Post hocdato stipendio cumulatiore militibus Alexandriam petit. 

XVII. 1 Initinere Palaestinis plurima iura fundavit. Iudaeos fieri subgravi poenavetuit. Idem etiam de Christianis sanxit. 2 Deinde Alexandrinis iusbuleutarum dedit, qui sine publico consilio ita ut sub regibus antevivebant uno iudice contenti, quem Caesar dedisset. 3 Multa praeterea hisiura mutavit. 4 Iucundam sibi peregrinationem hanc propter religionem deiSarapidis et propter rerum antiquarum cognitionem et propter novitatemanimalium vel locorum fuisse Severus ipse postea semper ostendit; nam etMemfim et Memnonem et piramides et labyrinthum inspexit. 5 Et quoniamlongum est minora persequi, huius magnifica illa, quod victo et occisoIuliano praetorianas cohortes exauctoravit, Pertinacem contra voluntatemmilitum in deos rettulit, Salvii Iuliani decreta iussit aboleri; quod nonoptinuit. 6 Denique cognomentum Pertinacis non tam ex sua voluntate quamex morum parsimonia videtur habuisse. 7 Nam et infinita multorum caedecrudelior habitus et, cum quidam ex hostibus eidem se suppliciteroptulisset atque dixisset, ille quod facturus esset, non est mollitus tamprudente dicto interfici eum iussit. 8 Fuit praeterea delendarum cupidusfactionum, prope a nullo congressu <digressus>nisi victor. 

XVIII. 1Persarum regem Abgarum subegit. Arabas in dicionem accepit. Adiabenos intributarios coegit. 2 Brittanniam, quod maximum eius imperii decus est,muro pert ransversam insulam ducto utrimque ad finem Oceani munivit. 3Unde etiam Brittannici nomen accepit. Tripolim, unde oriendus erat,contusis bellicosissimis gentibus securissimam reddidit ac p. R. diurnumoleum gratuitum et fecundissimum in aeternum donavit. 4 Idem cuminplacabilis delictis fuit, tum ad erigendos industrios quosque iudiciisingularis. 5 Philosophiae ac dicendi studiis satis deditus, doctrinaequoque nimis cupidus. Latronum ubique hostis. 6 Vitam suam privatampublicamque ipse composuit ad finem, solum tamen vitium crudelitatisexcusans. 7 De hoc senatus ita iudicavit illum aut nasci non debuisse autmori, quod et nimis crudelis et nimis utilis rei publicae videretur. 8Domi tamen minus cautus, qui uxorem luliam famosam adulteriis tenuit, reametiam coniurationis. 9 Idem, cum pedibus aeger bellum moraretur idquemilites anxie ferrent eiusque filium Bassianum, qui una erat, Augustumfecissent, tolli se atque in tribunal ferri iussit, adesse deinde omnestribunos, centuriones, duces et cohortes, quibus auctoribus id acciderat,sisti deinde filium, qui Augusti nomen acceperat. 10 Cumque animadvertiin omnes auctores facti praeter filium iuberet rogareturque omnibus antetribunal prostratis, caput manu contingens ait : 11 "Tandem sentitiscaput imperare, non pedes." huius dictum est, cum eum ex humili perlitterarum et militiae officia ad imperium plurimis gradibus fortunaduxisset : "Omnia", inquit, "fui et nihil expedit." 

XIX. 1 PeritEboraci in Brittannia subactis gentibus, quae Brittanniae videbanturinfestae, anno imperii XVIII., morbo gravissimo extinctus, iam senex. 2Reliquit filios duos, Antonium Bassianum et Getam, cui et ipsi in honoremMarci Antonini nomen inposuit. 3 Inlatus sepulchro Marci Antonini, quemex omnibus imperatoribus tantum coluit, ut et Commodum in divos referretet Antonini nomen omnibus deinceps quasi Augusti ad scribendum putaret. 4Ipse a senatu agendibus liberis, qui ei funus amplissimum exhibuerant,inter divos est relatus. 5 Opera publica praecipua eius extantSeptizonium et thermae Severianae, eiusdemque septmianae in Transtiberinaregione ad portam nominis sui, quarum forma intercidens statim usumpublicum invidit. 6 Iudicium de eo post mortem magnum omnium fuit, maximequod diu neca filiis eius boni aliquid rei p. venit et postea invadentibusmultis rem p. Romana praedonibus direptui fuit. 7 Hic tam exiguisvestibus usus est, ut vix et tunica eius aliquid purpurae haberet, cumhirta clamyde umeros velaret. 8 Cibi parcissimus, leguminis patriiavidus, vini aliquando cupidus, carnis frequenter ignarus. 9 Ipsedecorus, ingens, promissa barba, cano capite et crispo, vultu reverendus,canorus voce, sed Afrum quiddam usque ad senectutem sonans. 10 Ac multumpost mortem amatus vel invidia deposita vel crudelitatis metu. 

XX. 1Legisse me apud Aelium Maurum Phlegontis Hadriani libertum meminiSeptimium Severum immoderatissime, cum moreretur, laetatum, quod duosAntoninos pari imperio rei p. relinqueret exemplo Pii, qui Verum et MarcumAntoninos per adoptionem filios rei p. reliquit, 2 hoc melius quod illefilios per adoptionem, hic per se genitos rectores Romanae rei p. daret :Antoninum scilicet Bassianum quidem ex priore matrimonio susceperat etGetam de Iulia genuerat. 3 Sed illum multum spes fefellit. nam unumparricidium, alterum sui mores rei p. inviderunt, sanctumque illud nomenin nullo diu bene mansit. 4 Et reputanti mihi, Diocletiane Auguste,neminem facile magnorum virorum optimum et utilem filium reliquisse satisclaret. 5 Denique aut sine liberis viri interierunt aut tales habueruntplerique, ut melius fuerit de rebus humanis sine posteritate discedere.

XXI. 1 Et ut ordiamur a Romulo: hic nihil liberorum reliquit, nihilNuma Pompilius, quod utile posset esse rei p. Quid Camillus ? Num suisimiles liberos habuit ? Quid Scipio ? Quid Catones qui magni fuerunt ? 2Iam vero quid de Homero, Demosthene, Vergilio, Crispo et Terentio, Plautoceterisque aliis loquar ? Quid de Caesare ? Quid de Tullio, cui solimelius fuerat liberos non habere? 3 Quid de Augusto, qui nec adoptivumbonum filium habuit, cum illi legendi potestas fuisset ex omnibus ? Falsusest etiam ipse Traianus in suo municipe ac nepote diligendo. 4 Sed utomittamus adoptivos, ne nobis Antonini Pius et Marcus, numina reipublicae, occurrant, veniamus ad genitos. 5 Quid Marco felicius fuisset,si Commodum non reliquisset heredem ? 6 Quid Severo Septimio, si Bassianumnec genuisset ? Qui statim insimulatum fratrem insidiarum contra secogitatarum parricidali etiam figmento interemit; 7 qui novercam suam- etquid novercam ? matrem quin immo, in cuius sinu Getam filium eiusocciderat, uxorem duxit; 8 qui Papinianum, iuris asylum et doctrinaelegatis thesaurum, quod parricidium excusare noluisset, occidit, etpraefectumquidem, ne homini per se et per scientiam suam magno deesset etdignitas. 9 Denique, ut alia omittam, ex huius moribus factum puto, <ut>Severus tristior vir ad omnia, immo etiam crudelior pius et dignus deorumaltaribus duceretur. 10 Qui quidem divinam Sallusti orationem, quaMicipsa filios ad pacem hortatur, ingravatus morbo misisse filio diciturmaiori. Idque frustra. Et --- hominem tantum valetudine. 11 Vixitdenique in odio populi diu Antoninus, nomenque illud venerabile diu minusamatum est, quamvis et vestimenta populo dederit, unde Caracalus estdictus, et thermas magnificentissimas fecerit. 12 Extat sane Romae Severiporticus gesta eius exprimens a filio, quantum plurimi docent, structa.

XXII. 1 Signa mortis eius haec fuerunt: ipse somniavit quattuoraquilis et gemmato curru praevolante nescio qua ingenti humana specie adcaelum esse raptum; cumque raperetur, octoginta et novem numerosexplicuisse, ultra quot annos ne unum quidem annum vixit, nam ad imperiumsenex venit; 2 cumque positus esset in circulo ingenti aereo, diu soluset destitutus stetit. Cum vereretur autem, ne praeceps rueret a Iove sevocatum vidit atque inter Antoninos locatum. 3 Die circensium cum tresVictoriolae more solito essent locatae gypseae cum palmis, media, quaeipsius nomine adscriptum orbem tenebat, vento icta de podio stans deciditet humi constitit; ea quae Getae nomine inscripta erat, corruit et omniscomminuta est; illa vero, quae Bassiani titulum praeferebat, amissa palmaventi turbine vix constitit. 4 Post murum apud vallum visum inBrittannia cum ad proximam mansionem rediret non solum victor sed etiam inaeternum pace fundata volvens animo, quid ominis sibi occurreret, Aethiopsquidam e numero militari, clarae inter scurras famae et celebratorumsemper iocorum, cum corona e cupressu facta idem occurit. 5 Quem cum illeiratus removeri ab oculis praecepisset et coloris eius tactus omine etcoronae, dixisse ille dicitur ioci causa : "Totum fuisti isti, totumvicisti, iam deus esto victor." 6 Et civitatem veniens cum rem divinamvellet facere, primum ad Bellonae templum ductus est errore haruspicisrustici, deinde hostiae furvae sunt adplicitae. 7 Quod cum essetaspernatus atque ad palatium se reciperet, neglegentia ministrorum nigriaehostiae, et usque ad limen domus Palatinae, imperatorem secutae sunt. 

XXIII. 1 Sunt per plurimas civitates opera eius insigna. Magnum veroillud in civilitate eius, quod Romae omnes aedes publicas, quae vitiotemporum labebantur, instauravit nusquam prope suo nomine adscripto,servatis tamen ubique titulis conditorum. 2 Moriens septem annorumcanonem, ita ut cottidiana septuaginta quinque milia modium expendipossent, reliquit; olei verotantum, ut per quinquennium non solum <urbis>usibus, sed et totius Italiae, quae oleo eget, sufficeret. 3 Ultima verbaeius dicuntur haec fuisse : "Turbatam rem p. ubique accepi, pacatam etiamBrittannis relinquo, senex ac pedibus aeger firmum imperium Antoninis meisrelinquens, si boni erunt, imbecillum. si mali." 4 Iussit deinde signumtribuno dari "laboremus", quia Pertinax, quando in imperium adscitus est,signum dederat "militemus". 5 Fortunam deinde regiam, quae comitariprincipes et in cubiculis poni solebat, geminare statuerat, utsacratissimum simulacrum utrique relinqueret filiorum; 6 sed cum videretse perurgueri sub hora mortis, iussisse fertur, ut alternis diebus apudfilios imperatores in cubiculis Fortuna poneretur. 7 Quod Bassianus priuscontempsit quam faceret parricidium. 

XXIV. 1 Corpus eius a BrittanniaRomam usque cum magna provincialium reverentia susceptum est; 2 quamvisaliqui urnulam auream tantum fuisse dicant Severi reliquias continentemeandemque Antoninorum sepulchro inlatam, cum Septimius illic, ubi vitafunctus est, esset incensus. 3 Cum Septizodium faceret, nihil aliudcogitavit quam ut ex Africa venientibus suum opus occurreret 4 et, nisiabsente eo per praefectum urbis medium simulacrum eius esset locatum,aditum Palatinis aedibus, id est <in>regium atrium, ab ea parte facerevoluisse perhibetur. 5 Quod etiam post Alexander cum vellet facere, abaruspicibus dicitur esse prohibitus, cum hoc sciscitans non litasset.


Inizio

ANTONINUS CARACALLUS AELI SPARTIANI


I. 1 Ex duobus liberis, quos SeptimiusSeverus reliquit, quorum unum <Antoninum>exercitus, alterum pater dixit,Geta hostis est iudicatus, Bassianum notum optinuisse imperium. 2 Decuius maioribus frustra putamus iterandum, cum omnia in Severi vita satisdicta sint. 3 Huius igitur pueritia blanda, ingeniosa, parentibusadfabilis, amicis parentum iucunda, populo accepta, grata senatui, ipsietiam ad amorem conciliandum salutaris fuit. 4 Non ille in litteristardus, non in benivolentis segnis, non tenax in largitate, non lentus inclementia, sed parentibus, visus. 5 Denique, si quando feris obiectosdamnatos vidit, flevit aut oculos avertit. Quod populo plus quam amabilefuit. 6 Septennis puer, cum conlusorem suum puerum ob Iudaicam religionemgravius verberatum audisset, neque patrem suum neque patrem pueri velutauctores verberum diu respexit. 7 Antiochensibus et Bysantiis interventusuo iura vetusta restituit, quibus iratus fuit Severus, quod Nigrumiuverant. Plautiani odium crudelitatis causa concepit. 8 Quod aparentibus gratia sigillariorum acceperat, id vel clientibus vel magistrissponte donavit. Sed haec puer. 

II. 1 Egressus vero pueritiam seupatris monitis seu calliditate ingenii sive quod se Alexandro MagnoMacedoni aequandum putabat, restrictior, gravior, vultu etiam truculentiorfactus est, prorsus ut eum, quem puerum scierant, multi esse noncrederent. 2 Alexandrum Magnum eiusque gesta in ore semper habuit. Tiberium et Syllam in conventu plerumque laudavit. 3 Patris superbiorfuit; fratrem magna eius humilitate despexit. 4 Post patris mortem incastra praetoria pergens apud milites conquestus est circumveniri sefratris insidiis, atque ita fratrem in palatio fecit occidi. Eius corpusstatim cremari praecepit. 5 Dixit praeterea in castris fratrem sibivenenum parasse, matri eum inreverentem fuisse; egitque publice hisgratias, qui eum occiderunt. 6 Addidit denique his quasi fidelioribuserga se stipendium. 7 Pars militum apud Albam Getam occisum aegerrimeaccepit, dicentibus cunctis duobus se fidem, promisisse liberis Severi,duobus servare debere, 8 clausisque portis diu imperator non admissus nisidelenitis animis, non solum querellis de Geta et criminationibus editis,sed inormitate stipendii militibus, ut solet, placatis, atque inde Romamredit. 9 Tunc sub veste senatoria loricam habens cum armatis militibuscuriam ingressus est. Hos in medio inter subsellia duplici ordineconlocavitet sic verba fecit. 10 Questus est de fratris insidiis involute et incondite ad illius accusationem [et excusationem] sui. 11 Quodquidem nec senatus libenter accepit, cum ille dixisset fratri se omniapermisisse, fratrem ab insidias fecisse nec vicem amori reddidissefraterno. 

III. 1 Post hoc relegatis deportatisque reditum in patriamrestituit. Inde ad praetorianos processit et in castris mansit. 2 Alteradie Capitolium petit, [ad] eos, quos occidere parabat, adfabiliter estlocutus innitensque Papiniano et Ciloni ad Palatium redit. 3 Cum flentemmatrem Getae vidisset aliasque mulieres post necem fratris, mulieresoccidere conatus est, sed ob hoc retentus, ne augeretur fratris occisicrudelitas. 4 Laetum ad mortem coegit misso a se veneno: ipse enim intersuasores Getae mortis primus fuerat, qui et primus interemptus est. 5Ipse mortem eius saepissime flevit. Multos, qui caedis eius consciifuerant, interemit, sed et eum, qui imaginem eius honoravit. 6 Post hocfratrem patruelem Afrum, cui pridie partes de cena miserat, iussitoccidit. 7 Qui cum se praecipitasset percussorum timore et ad uxoremcrure fracto erepisset, tamen per ludibrium percussoribus deprehensus estet occisus. 8 Occidit etiam Pompeianum, Marci nepotem, ex filia natum etex Pompeiano, cui nupta fuerat Lucilla post mortem Veri imperatoris, quemet consulem bis fecerat et omnibus bellis praeposuerat, quae gravissimatunc fuerunt, et ita quidem ut videretur a latronibus interemptus. 

IV. 1 Dein in conspectu eius Papinianus securi percussus a militibus etoccisus est. Quo facto percussori dixit : "Gladio te exequi oportuit meumiussum." 2 Occisus est etiam eius iussu Patruinus ante templum divi Pii,tractaque sunt eorum per plateam cadavera sine aliqua humanitatisreverentia. Filium etiam Papiniani, qui ante triduum quaestor opulentummunus ediderat, interemit. 3 Isdem diebus occisi sunt innumeri, quifratris eius partibus faverant. Occisi etiam liberti, qui Getaeadministraverant. 4 Caedes deinde in omnibus locis. Et in balneis factaecaedes, occisique nonnulli etiam cenantes, inter quos etiam SammonicusSerenus, cuis libri plurimi ad doctrinam extant. 5 In summum discrimenetiam Chilo iterum praefectus et consul venit ob hoc, quod concordiaminter fratres suaserat. 6 Et cum idem Chilo sublata veste senatoria nudispedibus ab urbanicianis raptus esset, Antoninus seditionem compressit. 7Multas praeterea postea caedes in urbe fecit, passim raptis amilitibusnonnullis hominibus et occisis, quasi seditionem vindicans. 8 HelviumPertinacem, suffectum consulem, ob hoc solum, quod filius essetimperatoris, occidit. 9 Neque cessavit umquam sub diversis occasionibuseos interficere, qui fratris amici fuissent. 10 Saepe in senatum, saepein populum superbe invectus est aut edictis propositis aut orationibuseditis, Syllam se etiam ostendens futurum. 

V. 1 His gestis Galliampetit atque ut primum in eam venit, Narbonensem proconsulem occidit. 2Cunctis deinde turbatis, qui in Gallia res gerebant, odium tyrannicummeruit quamvis aliquando fingeret et benignum, cum esset naturatruculentus. 3 Et cum multas contra homines et contra iura civitatumfecisset, morbo inplicitus graviter laboravit. Circa eos, qui eumcurabant, crudelissimus fuit. 4 Dein ad orientem profectionem paransomisso itinere in Dacia resedit. Circa Raetiam non paucos barbarosinteremit militesque suos quasi Syllae milites et cohortatus est etdonavit. 5 Deorum sane se nominibus appellari vetuit, [quod] Commodusfecerat, cum illum, quod leonem aliasque feras occidisset, Herculemdicerent. 6 Et cum Germanos subegisset, Germanicum se appellavit vel iocovel serio, ut erat stultus et demens, adserens, si Lucanos vicisset,Lucanicum se appellandum. 7 Damnati sunt eo tempore qui urinam in eo locofecerunt, in quo statuae aut imagines erant principis, et qui coronasimaginibus eius detraxerunt, ut alias ponerent, damnatis et qui remediaquartanis tertianisque collo adnexa gestarunt. 8 Per Thracias cum praef.iter fecit; inde cum in Asiam traiceret, naufragi periculum adit antemnafracta, ita ut in scafam cum protectoribus [ita] descenderet. Unde intriremem a praef. classis receptus evasit. 9 Excepit apros frequenter,contra leonem etiam stetit. Quando etiam missis ad amicos litterisgloriatus est seque ad Herculis virtutem accessisse [se] iactavit. 

VI. 1 Post hoc ad bellum Armeniacum Parthicumque conversus ducembellicum, qui suis conpetebat moribus, fecit. 2 Inde Alexandriam petit,in gymnasium populum convocavit eumque obiurgavit; legi etiam validos admilitiam praecepit. 3 Eos autem, quos legerat, occidit exemplo PtolomaeiEuergetis, qui octavus hoc nomine appellatus est. Dato praeterea signomilitibus, ut hospites suos occiderent, magnam caedem Alexandreae fecit. 4 Dehinc per Cadusios et Babylonios ingressus tumultuarie cum Parthorumsatrapis manum contulit, feris etiam bestiis in hostes immissis. 5 Datisad senatum quasi post victoriam litteris Parthicus appellatus est; namGermanici nomen patre vivo fuerat consecutus. 6 Deinde cum iterum velletParthis bellum inferre atque hibernaret Edessae atque inde Carras Luni deigratia venisset, die natalissui, octavo idus Apriles, ipsis Megalensibus,cum ad requisita naturae discessisset, insidiis a Macrino praef. praet.positis, qui post eum invasit imperium, interemptus est. 7 Conscii caedisfuerunt Nemesianus et frater eius Apollinaris Triccianusque, qui praef.legionis secundae Parthicae militabatet qui equitibus extraordinariispraeerat, et praeterea plerisque officialium inpulsu Martialis. 

VII. 1 Occisus est autem in medio itinere inter Carras et Edessam, cum lavandaevessicae gratia ex equo descendisset atque inter protectores suos,coniuratos caedis, ageret. 2 Denique cum illum in equum strator eiuslevaret, pugione latus eius confodit, conclamatumque ab omnibus est idMartialem fecisse. 3 Et quoniam dei Luni fecimus mentionem, sciendumdoctissimis quibusqueid memoriae traditum atque ita nunc quoque a Carrenispraecipue haberi, ut qui Lunam femineo nomine ac sexu putaveritnuncupandam, is addictus mulieribus semper inserviat; 4 qui vero maremdeum esse crediderit, is dominetur uxori neque ullas mulierbres patiaturinsidias. 5 Unde, quamvis Graeci vel Aegyptii eo genere quo feminamhominem, etiam Lunam deum dicant, mystice tamen Lunum dicunt. 

VIII. 1 Scio de Papiniani nece multos ita in litteras rettulisse, ut caedis nonadsciverint causam, aliis alia referentibus; sed ego malui varietatemopinionum edere quam de tanti viri caede reticere. 2 Papinianumamicissimum fuisse imperatori Severo, ut aliqui loquuntur, adfinem etiamper secundam uxorem, memoriae traditur; et huic praecipue utrumque filiuma Severo commendatum, atque ob hoc concordia fratrum Antoninorum favisse; 4 egisse quin etiam, ne occideretur, cum iam de insidiis eius Bassianusquereretur; atque ideo una cum his, qui fautores fuerant Getae, amilitibus non solum permittente verum etiam suadente Antonino occisum. 5Multi dicunt Bassianum occiso fratre illi mandasse, ut et in senatu per seet apud populum facinus dilueret, illum autem respondisse non tam facileparricidium excusari posse quam fieri. 6 Est etiam haec fabella, quoddictare noluerit orationem, qua invehendum erat in fratrem, ut causa eiusmelior fieret, qui occiderat; illum autem negantem respondisse aliud esse[excusare] parricidium, aliud accusare innocentem occisum. 7 Sed hocomnino non convenit: nam neque praef. poterat dictare orationem, etconstat eum quasi fautorem Getae occisum. 8 Et fertur quidem Papinianus,cum raptus a militibus ad Palatium traheretur occidendus, praedivinassedicens e(u)m stultissimum fore, qui in suum subrogaretur locum, nisiadpetitam crudeliter praefecturam vindicaret. 9 Quod factum est: namMacrinus Antoninum occidit, ut supra exposuimus. Qui cum filio factus incastris imperator filium suum, qui Diadumenus vocabatur, Antoninumvocavit, idcirco quod a praetorianis multum Antoninus desideratus est.

IX. 1 Bassianus vixit annis quadraginta tribus. Imperavit annis sex.publico funere elatus est. 2 Filium reliquit, qui postea et ipse MarcusAntoninus Heliogabalus dictus est; ita enim nomen Antoninorum inoleverat,ut velli ex animis hominum non posset, quod omnium pectora velut Aug(usti)nomen obsederat. 3 Fuit male moratus et patre duro crudelior. Aviduscibi, vini etiam adpetens, suis odiosus et praeter milites praetorianosomnibus castris exosus. Prorsus nihil inter fratres simile. 4 OperaRomae reliquit thermas nominis sui eximias, quarum cellam solearemarchitecti negant posse ulla imitatione, qua[lis] facta est, fieri. 5 Namet ex aere vel cypro cancelli suppositi esse dicuntur, quibus cameratiotota concredita est, et tantum est spatii, ut id ipsum fieri nagentpotuisse docti mechanis. 6 Reliquit et porticum patris nomine, quae gestaillius contineret et triumphos et bella. 7 Ipse Caracalli nomen accepit avestimento, quod populo dederat, demisso usque ad talos, quod ante nonfuerat. 8 Unde hodieque Antoninianae dicuntur caracallae huiusmodi, inusu maxime Romanae plebis frequentatae. 9 Idem viam novam munivit, quaeest sub eius thermis, Antoninianis scilicet, qua pulchrius inter Romanasplateas non facile quicquam invenias. 10 Sacra Isidis Romam deportavit ettempla ubique magnifice eidem deae fecit; sacra etiam maiore reverentiacelebravit, quam antea celebrabantur. 11 In quo quidem mihi mirumvidetur, quemammodum sacra Isidis primum per hunc Romam venisse dicantur,cum Antoninus Commodus ita ea celebraverit, ut et Anubin portaret etpausas ederet; nisi forte iste addidit celebritati, non eam primusinvexit. 12 Corpus eius Antoninorum sepulchro inlatum est, ut ea sedesreliquias eius acciperet, quae nomen addiderat. 

X. 1 Interest scirequemadmodum novercam suam Iuliam uxorem duxisse dicatur. 2 Quae cum essetpulcherrima et quasi per neglegentiam se maxima corporis parte nudassetdixissetque Antoninus "Vellem, si liceret", respondisse fertur: "Si libet,licet. an nescis te imperatorem esse et leges dare, non accipere?" 3 Quoaudito furor inconditus ad effectum criminis roboratus est nuptiasque eascelebravit, quas, si sciret se leges dare vere, solus prohibere debuisset. 4 Matrem enim (non alio dicenda erat nomine) duxit uxorem et adparricidium iunxit incestum, si quidem eam matrimonio sociavit, cuiusfilium nuper occiderat. Non ab re est etiam diasyrticum quiddam in eumdictum addere. 5 Nam cum Germanici et Parthici et Arabici et Alamannicinomen adscriberet (nam Alamannorum gentem devicerat), Helvius Pertinax,filius Pertinacis, dicitur ioco dixisse : "Adde, si placet, etiam GeticusMaximus", quod Getam occiderat fratrem et Gothi Getae dicerentur, quosille, dum ad orientem transit, tumultuariis proeliis devicerat. 

XI. 1 Occidendi Getae multa prodigia extiterunt, ut in vita eius exponemus. 2Nam quamvis prior ille e vita excesserit, nos tamen ordinem secutisumus,ut qui et prior natus est et qui prior imperare coeperat, priorscriberetur. 3 Eo sane tempore, quo ab exercitu appellatus est Augustusvivo patre, quod ille pedibus aeger gubernare non posse videreturimperium, contusis animis militum et tribunorum Severus dicitur animovolutasse, ut et hunc occideret, nisi repugnassent praef. eius, gravisviri. 4 Aliqui contra dicunt praef. voluisse id fieri, sed Septimiumnoluisse, ne et severitas illius crudelitatis nomine inquinaretur, et, cumauctores criminis milites fuerint, adulescens stultae temeritatis poenaslueret tam gravis supplicii titulo, ut a patre videretur occisus. 5 Hictamen omnium durissimus et, ut uno conplectamur verbo, parricida etincestus, patris, matris, fratris inimicus, a Macrino, qui eum occiderat,timore militum et maxime praetorianorum inter deos relatus est. 6 HabetFaustinae templum et divale nomen eripuit, 7 certe templum, quod ei subTauri radicibus fundaverat maritus, in quo postea filius huiusHeliogabalus Antoninus sibi vel Iovi Syrio vel Soli -- incertum id est -- templum fecit. 

 Inizio
 

 Precedente