I.
Cogitanti
mihi et cum animo meo Octavi boni et fidelissimi contubernalis memoriam
recensenti tanta dulcedo et adfectio hominis inhaesit, ut ipse quodammodo
mihi viderer in praeterita redire, non ea quae iam transacta et decursa
sunt, recordatione revocare: ita eius contemplatio quantum subtracta est
oculis, tantum pectori meo ac paene intimis sensibus inplicata est. Nec
inmerito discedens vir eximius et sanctus inmensum sui desiderium nobis
reliquit, utpote cum et ipse tanto nostri semper amore flagraverit, ut
et in ludicris et seriis pari mecum voluntate concineret eadem velle vel
nolle: crederes unam mentem in duobus fuisse divisam. Sic solus in amoribus
conscius, ipse socius in erroribus: et cum discussa caligine de tenebrarum
profundo in lucem sapientiae et veritatis emergerem, non respuit comitem,
sed quod est gloriosius, praecucurrit. Itaque cum per universam convictus
nostri et familiaritatis aetatem mea cogitatio volveretur, in illo praecipue
sermone eius mentis meae resedit intentio, quo Q. Caecilium superstitiosis
vanitatibus etiamnunc inhaerentem disputatione gravissima ad veram religionem
reformavit.
II.
Nam
negotii et visendi mei gratia Romam contenderat, relicta domo, coniuge,
liberis, et -- quod est in liberis amabilius -- adhuc annis innocentibus
et adhuc dimidiata verba temptantibus, loquellam ipso offensantis linguae
fragmine dulciorem. Quo in adventu eius non possum exprimere sermonibus,
quanto quamque inpatienti gaudio exultaverim, cum augeret maxime laetitiam
meam amicissimi hominis inopinata praesentia.
Igitur post unum et alterum diem, cum iam et aviditatem desiderii frequens
adsiduitatis usus implesset et quae per absentiam mutuam de nobis nesciebamus,
relatione alterna comperissemus, placuit Ostiam petere, amoenissimam civitatem,
quod esset corpori meo siccandis umoribus de marinis lavacris blanda et
adposita curatio: sane et ad vindemiam feriae iudiciariam curam relaxaverant.
Nam id temporis post aestivam diem in temperiem semet autumnitas dirigebat.
Itaque cum diluculo ad mare inambulando litori pergeremus, ut et aura
adspirans leniter membra vegetaret et cum eximia voluptate molli vestigio
cedens harena subsideret, Caecilius simulacro Serapidis denotato, ut vulgus
superstitiosus solet, manum ori admovens osculu, labiis pressit.
III.
Tunc
Octavius ait: "Non boni viri est, Marce frater, hominem domi forisque lateri
tuo inhaerentem sic in hac inperitiae vulgaris caecitate deserere, ut tam
luculento die in lapides eum patiaris inpingere, effigiatos sane et unctos
et coronatos, cum scias huius erroris non minorem ad te quam ad ipsum infamiam
redundare."
Cum hoc sermone eius medium spatium civitatis emensi iam liberum litus
tenebamus. Ibi harenas extimas, velut sterneret ambulacro, perfundens lenis
unda tendebat: et, ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est,
etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque
ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas
tingueremus, quod vicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus,
nunc relabens ac vestigia retrahens in sese resorberet. Sensim itaque tranquilleque
progressi oram curvi molliter litoris iter fabulis fallentibus legebamus.
Haec fabulae erant Octavi disserentis de navigatione narratio. Sed ubi
eundi spatium satis iustum cum sermone consumpsimus, eandem emensi viam
rursus versis vestigiis terebamus, et cum ad id loci ventum est, ubi subductae
naviculae substratis roboribus a terrena labe suspensae quiescebant, pueros
videmus certatim gestientes testarum in mare iaculationibus ludere. Is
lusus est testam teretem iactatione fluctuum levigatam legere de litore,
eam testam plano situ digitis comprehensam inclinem ipsum atque humilem
quantum potest super undas inrotare, ut illud iaculum vel dorsum maris
raderet enataret, dum leni impetu labitur, vel summis fluctibus tonsis
emicaret emergeret, dum adsiduo saltu sublevatur. Is se in pueris victorem
ferebat, cuius testa et procurreret longius et frequentius exsiliret.
IV.
Igitur
cum omnes hac spectaculi voluptate caperemur, Caecilius nihil intendere
neque de contentione ridere, sed tacens, anxius, segregatus dolere nescio
quid vultu fatebatur. Cui ego: "Quid hoc est rei? cur non agnosco, Caecili,
alacritatem tuam illam et illam oculorum etiam in seriis hilaritatem requiro?"
Tum ille: "Iam dudum me Octavi nostri acriter angit et remordet oratio,
qua in te invectus obiurgavit neglegentiae, ut me dissimulanter gravius
argueret inscientiae. Itaque progrediar ulterius: de toto integro mihi
cum Octavio res est. Si placet, ut ipsius sectae homo cum eo disputem,
iam profecto intelleget facilius esse in contubernalibus disputare quam
conserere sapientiam. Modo in istis ad tutelam balnearum iactis et in altum
procurrentibus petrarum obicibus residamus, ut et requiescere de itinere
possimus et intentius disputare."
Et cum dicto eius adsedimus, ita ut me ex tribus medium lateris ambitione
protegerent: nec hoc obsequi fuit aut ordinis aut honoris, quippe cum amicitia
pares semper aut accipiat aut faciat, sed ut arbiter et utrisque proximus
aures darem et disceptantes duos medius segregarem.
V.
Tum
sic Caecilius exorsus est: "Quamquam tibi, Marce frater, de quo cum maxime
quaerimus non sit ambiguum, utpote cum diligenter in utroque vivendi genere
versatus repudiaris alterum, alterum conprobaris, in praesentiarum tamen
ita tibi informandus est animus, ut libram teneas aequissimi iudicis nec
in alteram partem propensus incumbas, ne non tam ex nostris disputationibus
nata sententia quam ex tuis sensibus prolata videatur. Proinde, si mihi
quasi novus aliqui et quasi ignarus partis utriusque considas, nullum negotium
est patefacere, omnia in rebus humanis dubia, incerta, suspensa magisque
omnia verisimilia quam vera: quo magis mirum est nonnullos taedio investigandae
penitus veritatis cuilibet opinioni temere succumbere quam in explorando
pertinaci diligentia perseverare. Itaque indignandum omnibus, indolescendum
est audere quosdam, et hoc studiorum rudes, litterarum profanos, expertes
artium etiam sordidarum, certum aliquid de summa rerum ac maiestate decernere,
de qua tot omnibus saeculis sectarum plurimarum usque adhuc ipsa philosophia
deliberat. Nec inmerito, cum tantum absit ab exploratione divina humana
mediocritas, ut neque quae supra nos caelo suspensa sublata sunt, neque
quae infra terram profunda demersa sunt, aut scire sit datum aut ruspari
religiosum, et beati satis satisque prudentes iure videamur, si secundum
illud vetus sapientis oraculum nosmet ipsos familiarius noverimus. Sed
quatenus indulgentes insano atque inepto labori ultra humilitatis nostrae
terminos evagamur et in terram proiecti caelum ipsum et ipsa sidera audaci
cupiditate transcendimus, vel hunc errorem saltem non vanis et formidulosis
opinionibus implicemus. Sint principio omnium semina natura in se coeunte
densata, quis hic auctor deus? Sint fortuitis concursionibus totius mundi
membra coalita, digesta, formata, quis deus machinator? Sidera licet ignis
accenderit et caelum licet sua materia suspenderit, licet terram fundaverit
pondere et mare licet influxerit e liquore unde haec religio, unde formido,
quae superstitio est? Homo et animal omne quod nascitur, inspiratur, attollitur,
elementorum ut voluntaria concretio est, in quae rursum homo et animal
omne dividitur, solvitur, dissipatur: ita in fontem refluunt et in semet
omnia revolvuntur, nullo artifice nec iudice nec auctore. Sic congregatis
ignium seminibus soles alios atque alios semper splendere, sic exhalatis
terrae vaporibus nebulas semper adolescere, quibus densatis coactisque
nubes altius surgere, isdem labentibus pluvias fluere, flare ventos, grandines
increpare, vel nimbis conlidentibus tonitrua mugire, rutilare fulgora,
fulmina praemicare: adeo passim cadunt, montes inruunt, arboribus incurrunt,
sine dilectu tangunt loca sacra et profana, homines noxios feriunt et saepe
religiosos. Quid tempestates loquar varias et incertas, quibus nullo ordine
vel examine rerum omnium impetus volutatur? in naufragiis bonorum malorumque
fata mixta, merita confusa? in incendiis interitum convenire insontium
nocentumque? et cum tabe pestifera caeli tractus inficitur, sine discrimine
omnes deperire? et cum belli ardore saevitur, meliores potius occumbere?
In pace etiam non tantum aequatur nequitia melioribus, sed et colitur,
ut in pluribus nescias, utrum sit eorum detestanda pravitas an optanda
felicitas. Quod si mundus divina providentia et alicuius numinis auctoritate
regeretur, numquam mereretur Phalaris et Dionysius regnum, numquam Rutilius
et Camillus exilium, numquam Socrates venenum. Ecce arbusta frugifera,
ecce iam seges cana, iam temulenta vindemia imbri corrumpitur, grandine
caeditur. Adeo aut incerta nobis veritas occultatur et premitur, aut, quod
magis credendum est, variis et lubricis casibus soluta legibus fortuna
dominatur.
VI.
"Cum
igitur aut fortuna certa aut incerta natura sit, quanto venerabilius ac
melius antistitem veritatis maiorum excipere disciplinam, religiones traditas
colere, deos, quos a parentibus ante inbutus es timere quam nosse familiarius,
adorare, nec de numinibus ferre sententiam, sed prioribus credere, qui
adhuc rudi saeculo in ipsius mundi natalibus meruerunt deos vel faciles
habere vel reges! Inde adeo per universa imperia, provincias oppida videmus
singulos sacrorum ritus gentiles habere et deos colere municipes, ut Eleusinios
Cererem, Phrygas Matrem, Epidaurios Aesculapium, Chaldaeos Belum, Astarten
Syros, Dianam Tauros, Gallos Mercurium, universa Romanos. Sic eorum potestas
et auctoritas totius orbis ambitus occupavit, sic imperium suum ultra solis
vias et ipsius oceani limites propagavit, dum exercent in armis virtutem
religiosam, dum urbem muniunt sacrorum religionibus, castis virginibus,
multis honoribus ac nominibus sacerdotum, dum obsessi et citra solum Capitolium
capti colunt deos, quos alius iam sprevisset iratos, et per Gallorum acies
mirantium superstitionis audaciam pergunt telis inermes, sed cultu religionis
armati, dum captis in hostilibus moenibus adhuc ferociente victoria numina
victa venerantur, dum undique hospites deos quaerunt et suos faciunt, dum
aras extruunt etiam ignotis numinibus et Manibus. Sic, dum universarum
gentium sacra suscipiunt, etiam regna meruerunt. Hinc perpetuus venerationis
tenor mansit, qui longa aetate non infringitur, sed augetur: quippe antiquitas
caerimoniis atque fanis tantum sanctitatis tribuere consuevit quantum adstruxerit
vetustatis.
VII.
"Nec
tamen temere (ausim enim interim et ipse concedere et sic melius errare)
maiores nostri aut observandis auguriis aut extis consulendis aut instituendis
sacris aut delubris dedicandis operam navaverunt. Specta de libris memoriam;
iam eos deprehendes initiasse ritus omnium religionum, vel ut remuneraretur
divina indulgentia, vel ut averteretur imminens ira aut iam tumens et saeviens
placaretur. Testis Mater Idaea, quae adventu suo et probavit matronae castitatem
et urbem metu hostili liberavit; testes equestrium fratrum in lacu, sicut
se ostenderant, statuae consecratae, qui anheli spumantibus equis atque
fumantibus de Perse victoriam eadem die qua fecerant nuntiaverunt; testis
ludorum offensi Iovis de somnio plebei hominis iteratio: et Deciorum devotio
rata testis est; testis et Curtius, qui equitis sui vel mole vel honore
hiatum profundae voraginis coaequavit. Frequentius etiam, quam volebamus,
deorum praesentiam contempta auspicia contestata sunt. Sic Allia "nomen
infaustum," sic Claudi et Iuni non proelium in Poenos, sed ferale naufragium
est, et ut Trasimenus Romanorum sanguine et maior esset et decolor, sprevit
auguria Flaminius, et ut Parthos signa repetamus, dirarum inprecationes
Crassus et meruit et inrisit. Omitto vetera quae multa sunt, et de deorum
natalibus, donis, muneribus neglego carmina poetarum, praedicta etiam de
oraculis fata transilio, ne vobis antiquitas nimium fabulosa videatur.
Intende templis ac delubris deorum, quibus Romana civitas et protegitur
et ornatur: magis sunt augusta numinibus incolis, praesentibus, inquilinis
quam cultu, insignibus et muneribus opulenta. Inde adeo pleni et mixti
deo vates futura praecerpunt, dant cautelam periculis, morbis medellam,
spem adflictis, opem miseris, solacium calamitatibus, laboribus levamentum.
Etiam per quietem deos videmus, audimus, agnoscimus, quos impie per diem
negamus, nolumus, peieramus.
VIII.
"Itaque
cum omnium gentium de dis inmortalibus, quamvis incerta sit vel ratio vel
origo, maneat tamen firma consensio, neminem fero tanta audacia tamque
inreligiosa nescio qua prudentia tumescentem, qui hanc religionem tam vetustam,
tam utilem, tam salubrem dissolvere aut infirmare nitatur. Sit licet ille
Theodorus Cyrenaeus, vel qui prior Diagoras Melius, cui Atheon cognomen
adposuit antiquitas, qui uterque nullos deos adseverando timorem omnem,
quo humanitas regitur, venerationemque penitus sustulerunt: numquam tamen
in hac impietatis disciplina simulatae philosophiae nomine atque auctoritate
pollebunt. Cum Abderiten Protagoram Athenienses viri consulte potius quam
profane de divinitate disputantem et expulerint suis finibus et in contione
eius scripta deusserint, quid? homines (sustinebitis enim me impetum susceptae
actionis liberius exerentem) homines, inquam, deploratae, inlicitae ac
desperatae factionis grassari in deos non ingemescendum est? Qui de ultima
faece collectis imperitioribus et mulieribus credulis sexus sui facilitate
labentibus plebem profanae coniurationis instituunt, quae nocturnis congregationibus
et ieiuniis sollemnibus et inhumanis cibis non sacro quodam, sed piaculo
foederatur, latebrosa et lucifuga natio, in publicum muta, in angulis garrula,
templa ut busta despiciunt, deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri
(si fas est) sacerdotum, honores et purpuras despiciunt, ipsi seminudi!
Pro mira stultitia et incredibilis audacia! spernunt tormenta praesentia,
dum incerta metuunt et futura, et dum mori post mortem timent, interim
mori non timent: ita illis pavorem fallax spes solacia rediviva blanditur!
IX.
"Ac
iam, ut fecundius nequiora proveniunt, serpentibus in dies perditis moribus
per universum orbem sacraria ista taeterrima impiae coitionis adolescunt.
Eruenda prorsus haec et execranda consensio. Occultis se notis et insignibus
noscunt et amant mutuo paene antequam noverint: passim etiam inter eos
velut quaedam libidinum religio miscetur, ac se promisce appellant fratres
et sorores, ut etiam non insolens stuprum intercessione sacri nominis fiat
incestum. Ita eorum vana et demens superstitio sceleribus gloriatur. Nec
de ipsis, nisi subsisteret veritas, maxime nefaria et honore praefanda
sagax fama loqueretur. Audio eos turpissimae pecudis caput asini consecratum
inepta nescio qua persuasione venerari: digna et nata religio talibus moribus!
Alii eos ferunt ipsius antistitis ac sacerdotis colere genitalia et quasi
parentis sui adorare naturam: nescio an falsa, certe occultis ac nocturnis
sacris adposita suspicio! Et qui hominem summo supplicio pro facinore punitum
et crucis ligna feralia eorum caerimonias fabulatur, congruentia perditis
sceleratisque tribuit altaria, ut id colant quod merentur. Iam de initiandis
tirunculis fabula tam detestanda quam nota est. Infans farre contectus,
ut decipiat incautos, adponitur ei qui sacris inbuatur. Is infans a tirunculo
farris superficie quasi ad innoxios ictus provocato caecis occultisque
vulneribus occiditur. Huius, pro nefas! sitienter sanguinem lambunt, huius
certatim membra dispertiunt, hac foederantur hostia, hac conscientia sceleris
ad silentium mutuum pignerantur. Haec sacra sacrilegiis omnibus taetriora.
Et de convivio notum est; passim omnes locuntur, id etiam Cirtensis nostri
testatur oratio. Ad epulas sollemni die coeunt cum omnibus liberis, sororibus,
matribus, sexus omnis homines et omnis aetatis. Illic post multas epulas,
ubi convivium caluit et incestae libidinis ebriatis fervor exarsit, canis
qui candelabro nexus est, iactu offulae ultra spatium lineae, qua vinctus
est, ad impetum et saltum provocatur. Sic everso et extincto conscio lumine
inpudentibus tenebris nexus infandae cupiditatis involvunt per incertum
sortis, etsi non omnes opera, conscientia tamen pariter incesti, quoniam
voto universorum adpetitur quicquid accidere potest in actu singulorum.
X.
"Multo
praetereo consulto: nam et haec nimis multa sunt, quae aut omnia aut pleraque
omnium vera declarat ipsius pravae religionis obscuritas. Cur etenim occultare
et abscondere quicquid illud colunt magnopere nituntur, cum honesta semper
publico gaudeant, scelera secreta sint? cur nullas aras habent, templa
nulla, nulla nota simulacra, numquam palam loqui, numquam libere congregari,
nisi illud, quod colunt et interprimunt, aut puniendum est aut pudendum?
Unde autem vel quis ille aut ubi deus unicus, solitarius, destitutus, quem
non gens libera, non regna, non saltem Romana superstitio noverunt? Iudaeorum
sola et misera gentilitas unum et ipsi deum, sed palam, sed templis, aris,
victimis caerimoniisque coluerunt, cuius adeo nulla vis nec potestas est,
ut sit Romanis hominibus cum sua sibi natione captivus. At etiam Christiani
quanta monstra, quae portenta confingunt! Deum illum suum, quem nec ostendere
possunt nec videre, in omnium mores, actus omnium, verba denique et occultas
cogitationes diligenter inquirere, discurrentem scilicet atque ubique praesentem:
molestum illum volunt, inquietum, inpudenter etiam curiosum, siquidem adstat
factis omnibus, locis omnibus intererrat, cum nec singulis inservire possit
per universa districtus nec universis sufficere in singulis occupatus.
XI.
"Quid
quod toto orbi et ipsi mundo cum sideribus suis minantur incendium, ruinam
moliuntur, quasi aut naturae divinis legibus constitutus aeternus ordo
turbetur, aut, rupto elementorum omnium foedere et caelesti conpage divisa,
moles ista, qua continetur et cingitur, subruatur? Nec hac furiosa opinione
contenti aniles fabulas adstruunt et adnectunt: renasci se ferunt post
mortem et cineres et favillas et nescio qua fiducia mendaciis suis invicem
credunt: putes eos iam revixisse. Anceps malum et gemina dementia, caelo
et astris, quae sic relinquimus, ut invenimus, interitum denuntiare, sibi
mortuis extinctis, qui sicut nascimur et interimus, aeternitatem repromittere!
Inde videlicet et execrantur rogos et damnant ignium sepulturas, quasi
non omne corpus, etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in
terram resolvatur, nec intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant
an humus contegat an flamma subducat, cum cadaveribus omnis sepultura,
si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina.
Hoc errore decepti beatam sibi, ut bonis, et perpetem vitam mortui pollicentur,
ceteris, ut iniustis, poenam sempiternam. Multa ad haec subpetunt, ni festinet
oratio. Iniustos ipsos magis nec laboro; iam docui: quamquam, etsi iustos
darem, culpam tamen vel innocentiam novi fato tribui sententiis plurimorum.
Et haec vestra consensio est; nam quicquid agimus, ut alii fato ita vos
deo dicitis: sic sectae vestrae non spontaneos cupere, sed electos. Igitur
iniquum iudicem fingitis qui sortem in hominibus puniat, non voluntatem.
"Vellem tamen sciscitari, utrumne cum corporibus an absque corporibus,
et corporibus quibus, ipsisne an innovatis resurgatur. Sine corpore? hoc,
quod sciam, neque mens neque anima nec vita est. Ipso corpore? sed iam
ante dilapsum est. Alio corpore? ergo homo novus nascitur, non prior ille
reparatur. Et tamen tanta aetas abiit, saecula innumera fluxerunt; quis
unus ullus ab inferis vel Protesilai sorte remeavit, horarum saltem permisso
commeatu, vel ut exemplo crederemus? Omnia ista figmenta male sanae opinionis
et inepta solacia a poetis fallacibus in dulcedinem carminis lusa a vobis
nimirum credulis in deum vestrum turpiter reformata sunt.
XII.
"Nec
saltem de praesentibus capitis experimentum, quam vos inritae pollicitationis
cassa vota decipiant: quid post mortem inpendeat, miseri, dum adhuc vivitis,
aestimate. Ecce pars vestrum et maior, melior, ut dicitis, egetis algetis,
opere fame laboratis, et deus patitur dissimulat, non vult aut non potest
opitulari suis; ita aut invalidus aut iniquus est! Tu, qui inmortalitatem
postumam somnias, cum periculo quateris, cum febribus ureris, cum dolore
laceraris, nondum condicionem tuam sentis? nondum adgnoscis fragilitatem?
invitus miser infirmitatis argueris nec fateris!
"Sed omitto communia. Ecce vobis minae, supplicia, tormenta, et iam
non adorandae sed subeundae cruces, ignes etiam quos et praedicitis et
timetis: ubi deus ille, qui subvenire revivescentibus potest, viventibus
non potest? Nonne Romani sine vestro deo imperant regnant, fruuntur orbe
toto vestrique dominantur? Vos vero suspensi interim atque solliciti honestis
voluptatibus abstinetis: non spectacula visitis, non pompis interestis,
convivia publica absque vobis; sacra certamina, praecerptos cibos et delibatos
altaribus potus abhorretis. Sic reformidatis deos quos negatis! Non floribus
caput nectitis, non corpus odoribus honestatis; reservatis unguenta funeribus,
coronas etiam sepulcris denegatis, pallidi trepidi, misericordia digni,
sed nostrorum deorum. Ita nec resurgitis miseri nec interim vivitis!
Proinde si quid sapientiae vobis aut verecundiae est, desinite caeli
plagas et mundi fata et secreta rimari: satis est pro pedibus aspicere
maxime indoctis inpolitis, rudibus agrestibus, quibus non est datum intellegere
civilia, multo magis denegatum est disserere divina.
XIII.
"Quamquam
si philosophandi libido est, Socraten, sapientiae principem, quisque vestrum
tantus est, si potuerit, imitetur. Eius viri, quotiens de caelestibus rogabatur,
nota responsio est: 'quod supra nos, nihil ad nos.' Merito ergo de oraculo
testimonium meruit prudentiae singularis. Quod oraculum, idem ipse persensit,
idcirco universis esse praepositum, non quod omnia comperisset, sed quod
nihil se scire didicisset: ita confessae inperitiae summa prudentia est.
Hoc fonte defluxit Arcesilae et multo post Carneadis et Academicorum plurimorum
in summis quaestionibus tuta dubitatio, quo genere philosophari et caute
indocti possunt et docti gloriose. Quid? Simonidis Melici nonne admiranda
omnibus et sectanda cunctatio? Qui Simonides, cum de eo, quid et quales
arbitraretur deos, ab Hierone tyranno quaereretur, primo deliberationi
diem petiit, postridie biduum prorogavit, mox alterum tantum admonitus
adiunxit. Postremo, cum causas tantae morae tyrannus inquireret, respondit
ille 'quod sibi, quanto inquisitio tardior pergeret, tanto veritas fieret
obscurior.' Mea quoque opinione quae sunt dubia, ut sunt, relinquenda sunt,
nec, tot ac tantis viris deliberantibus, temere et audaciter in alteram
partem ferenda sententia est, ne aut anilis inducatur superstitio aut omnis
religio destruatur."
XIV.
Sic
Caecilius et renidens (nam indignationis eius tumorem effusae orationis
impetus relaxaverat): "Ecquid ad haec" ait "audet Octavius, homo Plautinae
prosapiae, ut pistorum praecipuus, ita postremus philosophorum?"
"Parce," inquam, "in eum plaudere: neque enim prius exultare te dignum
est concinnitate sermonis, quam utrimque plenius fuerit peroratum, maxime
cum non laudi, set veritati disceptatio vestra nitatur. Et quamquam magnum
in modum me subtili varietate tua delectarit oratio, tamen altius moveor,
non de praesenti actione, sed de toto genere disputandi, quod plerumque
pro disserentium viribus et eloquentiae potestate etiam perspicuae veritatis
condicio mutetur. Id accidere pernotum est auditorum facilitate, qui dum
verborum lenocinio a rerum intentionibus avocantur, sine dilectu adsentiuntur
dictis omnibus nec a rectis falsa secernunt, nescientes inesse et incredibile
verum et verisimile mendacium. Itaque, quo saepius adseverationibus credunt,
eo frequentius a peritioribus arguuntur: sic adsidue temeritate decepti
culpam iudicis tranferunt ad incerti querellam, ut damnatis omnibus malint
universa suspendere quam de fallacibus iudicare. Igitur nobis providendum
est, ne odio identidem sermonum omnium laboremus ita, ut in execrationem
et odium hominum plerique simpliciores efferantur. Nam incaute creduli
circumveniuntur ab his quos bonos putaverunt: mox errore consimili iam
suspectis omnibus ut improbos metuunt etiam quos optimos sentire potuerunt.
'Nos proinde solliciti, quod utrimque omni negotio disseratur et ex
altera parte plerumque obscura sit veritas, ex altero latere mira subtilitas
quae nonnumquam ubertate dicendi fidem confessae probationis imitetur,
diligenter quantum potest singula ponderemus, ut argutias quidem laudare,
ea vero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus."
XV.
"Decedis"
inquit Caecilius "officio iudicis religiosi: nam periniurium est vires
te actionis meae intergressu gravissimae disputationis infringere, cum
Octavius integra et inlibata habeat singula, si potest, refutare."
"Id quod criminaris" inquam "in commune, nisi fallor, conpendium protuli,
ut examine scrupuloso nostram sententiam non eloquentiae tumore, sed rerum
ipsarum soliditate libremus. Nec avocanda, quod quereris, diutius intentio,
cum toto silentio liceat responsionem Ianuari nostri iam gestientis audire."
XVI.
Et
Octavius: "Dicam equidem, ut potero, pro viribus, et adnitendum tibi mecum
est, ut conviciorum amarissimam labem verborum veracium flumine diluamus.
"Nec dissimulabo principio ita Natalis mei errantem, vagam, lubricam
nutasse sententiam, ut sit nobis ambigendum, utrum tuo eruditio turbata
sit, an vacillaverit per errorem. Nam interim deos credere, interim se
deliberare variavit, ut propositionis incerto incertior responsionis nostrae
intentio fundaretur. Sed in Natali meo versutiam nolo, non credo: procul
est ab eius simplicitate subtilis urbanitas. Quid igitur? Ut qui rectam
viam nescit, ubi, ut fit, in plures una diffinditur, quia viam nescit,
haeret anxius nec singulas audet eligere nec universas probare: sic, cui
non est veri stabile iudicium, prout infida suspicio spargitur, ita eius
dubia opinio dissipatur. Nullum itaque miraculum est, si Caecilius identidem
in contrariis ac repugnantibus iactetur, aestuet, fluctuetur. Quod ne fiat
ulterius, convincam et redarguam quamvis diversa, quae dicta sunt, una
veritate confirmata probataque: sic nec dubitandum ei de cetero est nec
vagandum.
"Et quoniam meus frater erupit, aegre se ferre, stomachari, indignari,
dolere, inliteratos, pauperes, inperitos de rebus caelestibus disputare,
sciat omnes homines, sine dilectu aetatis, sexus, dignitatis, rationis
et sensus capaces et habiles procreatos nec fortuna nanctos, sed natura
insitos esse sapientiam: quin ipsos etiam philosophos, vel si qui alii
artium repertores in memorias exierunt, priusquam sollertia mentis parerent
nominis claritatem, habitos esse plebeios, indoctos, seminudos: adeo divites
facultatibus suis inligatos magis aurum suspicere consuesse quam caelum,
nostrates pauperes et commentos esse prudentiam et tradidisse ceteris disciplinam.
Unde apparet ingenium non dari facultatibus nec studio parari, sed cum
ipsa mentis formatione generari. Nihil itaque indignandum vel dolendum,
si quicumque de divinis quaerat, sentiat, proferat, cum non disputantis
auctoritas, sed disputationis ipsius veritas requiratur. Atque etiam, quo
imperitior sermo, hoc inlustrior ratio est, quoniam non fucatur pompa facundiae
et gratiae, sed, ut est, recti regula sustinetur.
XVII.
"Nec
recuso, quod Caecilius adserere inter praecipua conisus est, hominem nosse
se et circumspicere debere, quid sit, unde sit, quare sit: utrum elementis
concretus an concinnatus atomis, an potius a deo factus, formatus, animatus.
Quod ipsum explorare et eruere sine universitatis inquisitione non possumus,
cum ita cohaerentia, conexa, concatenata sint, ut nisi divinitatis rationem
diligenter excusseris, nescias humanitatis, nec possis pulchre gerere rem
civilem, nisi cognoveris hanc communem omnium mundi civitatem, praecipue
cum a feris beluis hoc differamus, quod illa prona in terramque vergentia
nihil nata sint prospicere nisi pabulum, nos, quibus vultus erectus, quibus
suspectus in caelum datus est, sermo et ratio, per quae deum adgnoscimus,
sentimus, imitamur, ignorare nec fas nec licet ingerentem sese oculis et
sensibus nostris caelestem claritatem: sacrilegii enim vel maxime instar
est, humi quaerere quod in sublimi debeas invenire.
"Quo magis mihi videntur qui hunc mundi totius ornatum non divina ratione
perfectum volunt, sed frustis quibusdam temere cohaerentibus conglobatum,
mentem, sensum, oculos denique ipsos non habere. Quid enim potest esse
tam apertum, tam confessum tamque perspicuum, cum oculos in caelum sustuleris
et quae sunt infra circaque lustraveris, quam esse aliquod numen praestantissimae
mentis, quo omnis natura inspiretur, moveatur, alatur, gubernetur?
"Caelum ipsum vide: quam late tenditur, quam rapide volvitur, vel quod
in noctem astris distinguitur, vel quod in diem sole lustratur: iam scies,
quam sit in eo summi moderatoris mira et divina libratio. Vide et annum,
ut solis ambitus faciat, et mensem vide, ut luna auctu, senio, labore circumagat.
Quid tenebrarum et luminis dicam recursantes vices, ut sit nobis operis
et quietis alterna reparatio? Relinquenda vero astrologis prolixior de
sideribus oratio, vel quod regant cursum navigandi, vel quod arandi metendique
tempus inducant. Quae singula non modo ut crearentur, fierent, disponerentur,
summi opificis et perfectae rationis eguerunt, verum etiam sentiri, perspici,
intellegi sine summa sollertia et ratione non possunt.
"Quid? cum ordo temporum ac frugum stabili varietate distinguitur,
nonne auctorem suum parentemque testatur ver aeque cum suis floribus et
aestas cum suis messibus et autumni maturitas grata et hiberna olivitas
necessaria? Qui ordo facile turbaretur, nisi maxima ratione consisteret.
Iam providentiae quantae, ne hiems sola glacie ureret aut sola aestas ardore
torreret, autumni et veris inserere medium temperamentum, ut per vestigia
sua anni revertentis occulti et innoxii transitus laberentur!
"Mari intende: lege litoris stringitur. Quicquid arborum est vide:
quam e terrae visceribus animatur! Aspice oceanum: refluit reciprocis aestibus.
Vide fontes: manant venis perennibus. Fluvios intuere: eunt semper exercitis
lapsibus.
"Quid loquar apte disposita recta montium, collium flexa, porrecta
camporum? quidve animantium loquar adversus sese tutelam multiformem? alias
armatas cornibus, alias dentibus saeptas et fundatas ungulis et spicatas
aculeis aut pedum celeritate liberas aut elatione pinnarum?
"Ipsa praecipue formae nostrae pulchritudo deum fatetur artificem:
status rigidus, vultus erectus, oculi in summo velut in specula constituti
et omnes ceteri sensus velut in arce compositi.
XVIII.
"Longum
est ire per singula. Nihil in homine membrorum est, quod non et necessitatis
causa sit et decoris, et quod magis mirum est, eadem figura omnibus, sed
quaedam unicuique liniamenta deflexa: sic et similes universi videmur et
inter se singuli dissimiles invenimur.
"Quid nascendi ratio? quid? cupido generandi nonne a deo data est,
et ut ubera partu maturescente lactescant et ut tener fetus ubertate lactei
roris adolescat?
"Nec universitati solummodo deus, sed et partibus consulit. Britannia
sole deficitur, sed circumfluentis maris tepore recreatur; Aegypti siccitatem
temperare Nilus amnis solet, Euphrates Mesopotamiam pro imbribus pensat,
Indus flumen et serere orientem dicitur et rigare.
"Quod si ingressus aliquam domum omnia exculta, disposita, ornata vidisses,
utique praeesse ei crederes dominum et illis bonis rebus multo esse meliorem:
ita in hac mundi domo, cum caelo terraque perspicias providentiam, ordinem,
legem, crede esse universitatis dominum parentemque ipsis sideribus et
totius mundi partibus pulchriorem.
"Ni forte, quoniam de providentia nulla dubitatio est, inquirendum
putas, utrum unius imperio an arbitrio plurimorum caeleste regnum gubernetur:
quod ipsum non est multi laboris aperire cogitanti imperia terrena, quibus
exempla utique de caelo. Quando umquam regni societas aut cum fide coepit
aut sine cruore discessit? Omitto Persas de equorum hinnitu augurantes
principatum, et Thebanorum par, mortuam fabulam, transeo. Ob pastorum et
casae regnum de geminis memoria notissima est. Generi et soceri bella toto
orbe diffusa sunt, et tam magni imperii duos fortuna non cepit.
"Vide cetera: rex unus apibus, dux unus in gregibus, in armentis rector
unus. Tu in caelo summam potestatem dividi credas et scindi veri illius
ac divini imperii totam maiestatem, cum palam sit parentem omnium deum
nec principium habere nec terminum, qui nativitatem omnibus praestet, sibi
perpetuitatem, qui ante mundum fuerit sibi ipse pro mundo: qui universa,
quaecumque sunt, verbo iubet, ratione dispensat, virtute consummat.
"Hic non videri potest: visu clarior est; nec conprehendi: tactu purior
est; nec aestimari: sensibus maior est, infinitus, inmensus et soli sibi
tantus, quantus est, notus. Nobis vero ad intellectum pectus angustum est,
et ideo sic eum digne aestimamus, dum inaestimabilem dicimus. Eloquar quemadmodum
sentio: magnitudinem dei qui se putat nosse minuit; qui non vult minuere,
non novit.
"Nec nomen deo quaeras: deus nomen est. Illic vocabulis opus est, cum
per singulos propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda est:
deo, qui solus est, dei vocabulum totum est. Quem si patrem dixero, carnalem
opineris; si regem, terrenum suspiceris; si dominum, intelleges utique
mortalem. Aufer additamenta nominum et perspicies eius claritatem.
"Quid quod omnium de isto habeo consensum? Audio vulgus: cum ad caelum
manus tendunt, nihil aliud quam 'deum' dicunt et 'deus magnus est' et 'deus
verus est' et 'si deus dederit.' Vulgi iste naturalis sermo est an Christiani
confitentis oratio? Et qui Iovem principem volunt, falluntur in nomine,
sed de una potestate consentiunt.
XIX.
"Audio
poetas quoque unum patrem divum atque hominum praedicantes, et talem esse
mortalium mentem qualem parens omnium diem duxerit. Quid? Mantuanus Maro
nonne apertius, proximius, verius 'principio' ait 'caelum ac terras' et
cetera mundi membra 'spiritus intus alit et infusa mens agitat, inde hominum
pecudumque genus' et quicquid aliud animalium? Idem alio loco mentem istam
et spiritum deum nominat. Haec enim verba sunt:
deum namque ire per omnes
terrasque tractusque maris caelumque profundum,
unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes.
"Quid
aliud et a nobis deus quam mens et ratio et spiritus praedicatur?
"Recenseamus, si placet, disciplinam philosophorum: deprehendes eos,
etsi sermonibus variis, ipsis tamen rebus in hanc unam coire et conspirare
sententiam. Omitto illos rudes et veteres, qui de suis dictis sapientes
esse meruerunt. Sit Thales Milesius omnium primus, qui primus omnium de
caelestibus disputavit. Is autem Milesius Thales rerum initium aquam dixit,
deum autem eam mentem quae ex aqua cuncta formaverit. Esto altior et sublimior
aquae et spiritus ratio, quam ut ab homine potuerit inveniri, a deo traditum:
vides philosophi principalis nobiscum penitus opinionem consonare. Anaximenes
deinceps et post Apolloniates Diogenes aera deum statuunt infinitum et
inmensum: horum quoque similis de divinitate consensio est. Anaxagorae
vero discriptio et motus infinitae mentis deus dicitur, et Pythagorae deus
est animus per universam rerum naturam commeans et intentus, ex quo etiam
animalium omnium vita carpatur. Xenophanen notum est omne infinitum cum
mente deum tradere, et Antisthenen populares deos multos, sed naturalem
unum praecipuum, Speusippum vim animalem, qua omnia regantur, deum nosse.
Quid? Democritus, quamvis atomorum primus inventor, nonne plerumque naturam
quae imagines fundat et intellegentiam deum loquitur? Straton quoque et
ipse naturam. Etiam Epicurus ille, qui deos aut otiosos fingit aut nullos,
naturam superponit. Aristoteles variat et adsignat tamen unam potestatem:
nam interim mentem, mundum interim deum dicit, interim mundo deum praeficit.
Theophrastus etiam variat, alias mundo, alias menti divinae tribuens principatum.
Heraclides Ponticus quoque mundo divinam mentem quamvis varie adscribit.
Zenon et Chrysippus et Cleanthes sunt et ipsi multiformes, sed ad unitatem
providentiae omnes revolvuntur. Cleanthes enim mentem modo naturae atque
animum, modo aethera, plerumque rationem deum disserit. Zenon, eiusdem
magister, naturalem legem atque divinam et aethera interim interdumque
rationem vult omnium esse principium; idem interpretando Iunonem aera,
Iovem caelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum et ceteros similiter vulgi
deos elementa esse monstrando publicum arguit graviter et revincit errorem.
Eadem fere Chrysippus: vim divinam rationalem, naturam et mundum, interim
et fatalem necessitatem deum credit Zenonemque interpretatione physiologica
in Hesiodi, Homeri Orpheique carminibus imitatur. Babylonio etiam Diogeni
disciplina est exponendi et disserendi Iovis partum et ortum Minervae et
hoc genus cetera rerum vocabula esse, non deorum. Nam Socraticus Xenophon
formam dei veri negat videri posse et ideo quaeri non oportere, Ariston
Stoicus conprehendi omnino non posse: uterque maiestatem dei intellegendi
desperatione senserunt. Platoni apertior de deo et rebus ipsis et nominibus
oratio est et quae tota esset caelestis, nisi persuasionis civilis nonnunquam
admixtione sordesceret. Platoni itaque in Timaeo deus est ipso suo nomine
mundi parens, artifex animae, caelestium terrenorumque fabricator, quem
et invenire difficile prae nimia et incredibili potestate, et cum inveneris,
in publicum dicere inpossibile praefatur.
"Eadem fere et ista, quae nostra sunt: nam et deum novimus et parentem
omnium dicimus at numquam publice nisi interrogati praedicamus.
XX.
"Exposui
opiniones omnium ferme philosophorum, quibus inlustrior gloria est, deum
unum multis licet designasse nominibus, ut quivis arbitretur, aut nunc
Christianos philosophos esse aut philosophos fuisse iam tunc Christianos.
"Quod si providentia mundus regitur et unius dei nutu gubernatur, non
nos debet antiquitas inperitorum fabellis suis delectata vel capta ad errorem
mutui rapere consensus, cum philosophorum suorum sententiis refellatur,
quibus et rationis et vetustatis adsistit auctoritas. Maioribus enim nostris
tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam alia monstruosa,
mera miracula: Scyllam multiplicem, Chimaeram multiformem et Hydram felicibus
vulneribus renascentem et Centauros equos suis hominibus inplexos, et quicquid
famae licet fingere, illis erat libenter audire. Quid illas aniles fabulas,
de hominibus aves et feras et de hominibus arbores atque flores? Quae si
essent facta, fierent: quia fieri non possunt, ideo nec facta sunt. Similiter
erraverunt erga deos quoque maiores nostri: inprovidi, creduli rudi simplicitate
crediderunt. Dum reges suos colunt religiose, dum defunctos eos desiderant
in imaginibus videre, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere,
sacra facta sunt quae fuerant adsumpta solacia. Denique et antequam commerciis
orbis pateret et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque
natio conditorem suum aut ducem inclytum aut reginam pudicam sexu suo fortiorem
aut alicuius muneris vel artis repertorem venerabatur ut civem bonae memoriae:
sic et defunctis praemium et futuris dabatur exemplum.
XXI.
"Lege
historicorum scripta vel scripta sapientium: eadem mecum recognosces.
"Ob merita virtutis aut muneris deos habitos Euhemerus exsequitur,
et eorum natales, patrias, sepulcra dinumerat et per provincias monstrat,
Dictaei Iovis et Apollinis Delphici et Phariae Isidis et Cereris Eleusiniae.
Prodicus adsumptos in deos loquitur, qui errando inventis novis frugibus
utilitati hominum profuerunt. In eandem sententiam et Persaeus philosophatur
et adnectit inventas fruges et frugum ipsarum repertores isdem nominibus,
ut comicus sermo est 'Venerem sine Libero et Cerere frigere.' Alexander
ille Magnus Macedo insigni volumine ad matrem suam scripsit, metu suae
potestatis proditum sibi de diis hominibus a sacerdote secretum: illic
Vulcanum facit omnium principem, et postea Iovis gentem. Saturnum enim,
principem huius generis et examinis, omnes scriptores vetustatis Graeci
Romanique hominem tradiderunt. Scit hoc Nepos et Cassius in historia, et
Thallus ac Diodorus hoc loquuntur. Is itaque Saturnus Creta profugus Italiam
metu filii saevientis accesserat, et Iani susceptus hospitio rudes illos
homines et agrestes multa docuit ut Graeculus et politus, litteras inprimere,
nummos signare, instrumenta conficere. Itaque latebram suam, quod tuto
latuisset, vocari maluit Latium, et urbem Saturniam indito de suo nomine
et Ianiculum Ianus ad memoriam uterque posteritatis reliquerunt. Homo igitur
utique qui fugit, homo utique qui latuit, et pater hominis et natus ex
homine: Terrae enim vel Caeli filius, quod apud Italos esset ignotis parentibus,
proditus, ut in hodiernum inopinato visos caelo missos, ignobiles et ignotos
terrae filios nominamus. Eius filius Iuppiter Cretae excluso parente regnavit,
illic obiit, illic filios habuit: adhuc antrum Iovis visitur et sepulcrum
eius ostenditur, et ipsis sacris suis humanitatis arguitur.
"Otiosum est ire per singulos et totam seriem generis istius explicare,
cum in primis parentibus probata mortalitas in ceteros ipso ordine successionis
influxerit. Nisi forte post mortem deos fingitis, et perierante Proculo
deus Romulus, et Iuba Mauris volentibus deus est, et divi ceteri reges,
qui consecrantur non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritae potestatis.
Invitis his denique hoc nomen adscribitur: optant in homine perseverare,
fieri se deos metuunt, etsi iam senes nolunt.
"Ergo nec de mortuis dii, quoniam deus mori non potest, nec de natis,
quoniam moritur omne quod nascitur: divinum autem id est, quod nec ortum
habet nec occasum. Cur enim, si nati sunt, non hodieque nascuntur? Nisi
forte iam Iuppiter senuit et partus in Iunone defecit et Minerva canuit
antequam peperit. An ideo cessavit ista generatio, quoniam nulla huiusmodi
fabulis praebetur adsensio?
"Ceterum si dii creare possent, interire non possent, plures totis
hominibus deos haberemus, ut iam eos nec caelum contineret nec aer caperet
nec terra gestaret. Unde manifestum est homines illos fuisse, quos et natos
legimus et mortuos scimus.
XXII.
"Quis
ergo dubitat horum imagines consecratas vulgus orare et publice colere,
dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate decipitur, auri fulgore
praestringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur? Quodsi in animum
quis inducat, tormentis quibus et quibus machinis simulacrum omne formetur,
erubescet timere se materiem ab artifice, ut deum faceret, inlusam. Deus
enim ligneus, rogi fortasse vel infelicis stipitis portio, suspenditur,
caeditur, dolatur, runcinatur; et deus aereus vel argenteus de immundo
vasculo, ut saepius factum Aegyptio regi, conflatur, tunditur malleis et
incudibus figuratur; et lapideus deus caeditur, scalpitur et ab impurato
homine levigatur, nec sentit suae nativitatis iniuriam, ita ut nec postea
de vestra veneratione culturam.
"Nisi forte nondum deus saxum est vel lignum vel argentum. Quando igitur
hic nascitur? Ecce funditur, fabricatur, sculpitur: nondum deus est; ecce
plumbatur, construitur, erigitur: nec adhuc deus est; ecce ornatur, consecratur,
oratur; tunc postremo deus est, cum homo illum voluit et dedicavit.
"Quanto verius de diis vestris animalia muta naturaliter iudicant!
Mures, hirundines, milvi non sentire eos sciunt: rodunt, inculcant, insident,
ac nisi abigatis, in ipso dei vestri ore nidificant; araneae vero faciem
eius intexunt et de ipso capite sua fila suspendunt. Vos tergetis, mundatis,
eraditis et illos, quos facitis, protegitis et timetis, cum unusquisque
vestrum non cogitat prius se debere deum nosse quam colere, dum inconsulte
gestiunt parentibus oboedire, dum fieri malunt alieni erroris accessio
quam sibi credere, dum nihil ex his quae timent norunt. Sic in auro et
argento avaritia consecrata est, sic statuarum inanium consignata forma,
sic nata Romana superstitio.
"Quorum ritus si percenseas, ridenda quam multa, quam multa etiam miseranda
sunt! Nudi cruda hieme discurrunt, alii incedunt pilleati, scuta vetera
circumferunt, pelles caedunt, mendicantes vicatim deos ducunt: quaedam
fana semel anno adire permittunt, quaedam in totum nefas visere: est quo
viro non licet et nonnulla absque feminis sacra sunt, etiam servo quibusdam
caerimoniis interesse piaculare flagitium est: alia sacra coronat univira,
alia multivira, et magna religione conquiritur quae plura possit adulteria
numerare. Quid? qui sanguine suo libat et vulneribus suis supplicat, non
profanus melius esset quam sic religiosus? aut cui testa sunt obscena demessa,
quo modo deum violat qui hoc modo placat, cum si eunuchos deus vellet,
posset procreare, non facere?
"Quis non intellegat male sanos et vanae et perditae mentis in ista
desipere et ipsam errantium turbam mutua sibi patrocinia praestare? Hic
defensio communis furoris est furentium multitudo.
XXIII.
"
Considera denique sacra ipsa et ipsa mysteria: invenies exitus tristes,
fata et funera et luctus atque planctus miserorum deorum. Isis perditum
filium cum Cynocephalo suo et calvis sacerdotibus luget, plangit, inquirit,
et Isiaci miseri caedunt pectora et dolorem infelicissimae matris imitantur;
mox invento parvulo gaudet Isis, exultant sacerdotes, Cynocephalus inventor
gloriatur, nec desinunt annis omnibus vel perdere quod inveniunt vel invenire
quod perdunt. Nonne ridiculum est vel lugere quod colas vel colere quod
lugeas? Haec tamen Aegyptia quondam nunc et sacra Romana sunt, ut desipias
Isidis ad hirundinem et sistrum et adsparsis membris inanem tui Serapidis
sive Osiridis tumulum.
"Ceres facibus accensis et serpente circumdata errore subreptam et
corruptam Liberam anxia sollicita vestigat: haec sunt Eleusinia. Et quae
Iovis sacra sunt? Nutrix capella est, et avido patri subtrahitur infans,
ne voretur, et Corybantum cymbalis, ne pater audiat vagitus, tinnitus eliditur.
Cybelae Dindyma pudet dicere, quae adulterum suum infeliciter placitum,
quoniam et ipsa deformis et vetula, ut multorum deorum mater, ad stuprum
inlicere non poterat, exsecuit ut deum scilicet faceret eunuchum. Propter
hanc fabulam Galli eam et semiviri sui corporis supplicio colunt. Haec
iam non sunt sacra, tormenta sunt.
"Quid? formae ipsae et habitus nonne arguunt ludibria et dedecora deorum
vestrorum? Vulcanus claudus deus et debilis, Apollo tot aetatibus levis,
Aesculapius bene barbatus, etsi semper adulescentis Apollinis filius, Neptunus
glaucis oculis, Minerva caesiis, bubulis Iuno, pedibus Mercurius alatis,
Pan ungulatis, Saturnus compeditis. Ianus vero frontes duas gestat, quasi
et aversus incedat; Diana interim est alte succincta venatrix, et Ephesia
mammis multis et uberibus extructa, et Trivia trinis capitibus et multis
manibus horrifica. Quid? ipse Iuppiter vester modo inberbis statuitur,
modo barbatus locatur; et cum Hammon dicitur, habet cornua, et cum Capitolinus,
tunc gerit fulmina, et cum Latiaris, cruore perfunditur, et cum Feretrius
corona induitur. Et ne longius multos Ioves obeam, tot sunt Iovis monstra
quot nomina. Erigone suspensa de laqueo est, ut Virgo inter astra ignita
sit, Castores alternis moriuntur ut vivant, Aesculapius ut in deum surgat
fulminatur, Hercules ut hominem exuat Oetaeis ignibus concrematur.
XXIV.
"Has
fabulas et errores et ab inperitis parentibus discimus, et quod est gravius,
ipsis studiis et disciplinis elaboramus, carminibus praecipue poetarum,
qui plurimum quantum veritati ipsi sua auctoritate nocuerunt. Et Plato
ideo praeclare Homerum illum inclytum laudatum et coronatum de civitate,
quam in sermone instituebat, eiecit. Hic enim praecipuus bello Troico deos
vestros, etsi ludos facit, tamen in hominum rebus et actibus miscuit, hic
eorum paria composuit, sauciavit Venerem, Martem vinxit, vulneravit, fugavit.
Iovem narrat Briareo liberatum, ne a diis ceteris ligaretur, et Sarpedonem
filium, quoniam morti non poterat eripere, cruentis imbribus flere, et
loro Veneris inlectum flagrantius, quam in adulteras soleat, cum Iunone
uxore concumbere. Alibi Hercules stercora egerit et Apollo Admeto pecus
pascit. Laomedonti vero muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix
structor accepit. Illic Iovis fulmen cum Aeneae armis in incude fabricatur,
cum caelum et fulmina et fulgura longe ante fuerint, quam Iuppiter in Creta
nasceretur, et flammas veri fulminis nec Cyclops potuerit imitari nec ipse
Iuppiter non vereri. Quid loquar Martis et Veneris adulterium deprehensum
et in Ganymeden Iovis stuprum caelo consecratum? Quae omnia in hoc prodita,
ut vitiis hominum quaedam auctoritas pararetur.
"His atque huiusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur
ingenia puerorum et isdem fabulis inhaerentibus adusque summae aetatis
robur adolescunt et in isdem opinionibus miseri consenescunt, cum sit veritas
obvia, sed requirentibus.
XXV.
"At
tamen ista ipsa superstitio Romanis dedit, auxit, fundavit imperium, cum
non tam virtute quam religione et pietate pollerent. Nimirum insignis et
nobilis iustitia Romana ab ipsis imperii nascentis incunabulis auspicata
est! Nonne in ortu suo et scelere collecti et muniti immanitatis suae terrore
creverunt? Nam asylo prima plebs congregata est: confluxerant perditi,
facinerosi, incesti, sicarii, proditores, et ut ipse Romulus imperator
et rector populum suum facinore praecelleret, parricidium fecit. Haec prima
sunt auspicia religiosae civitatis! Mox alienas virgines iam desponsatas,
iam destinatas et nonnullas de matrimonio mulierculas sine more rapuit,
violavit, inlusit, et cum earum parentibus, id est cum soceris suis bellum
miscuit, propinquum sanguinem fudit. Quid inreligiosius, quid audacius,
quid ipsa sceleris confidentia tutius? Iam finitimos agro pellere, civitates
proximas evertere cum templis et altaribus, captos cogere, damnis alienis
et suis sceleribus adolescere cum Romulo regibus ceteris et posteris ducibus
disciplina communis est.
"Ita quicquid Romani tenent, colunt, possident, audaciae praeda est:
templa omnia de manubiis, id est de ruinis urbium, de spoliis deorum, de
caedibus sacerdotum.
"Hoc insultare et inludere est victis religionibus servire, captivas
eas post victorias adorare. Nam adorare quae manu ceperis, sacrilegium
est consecrare, non numina. Totiens ergo Romanis inpiatum est quotiens
triumphatum, tot de diis spolia quot de gentibus et tropaea. Igitur Romani
non ideo tanti, quod religiosi, sed quod inpune sacrilegi: neque enim potuerunt
in ipsis bellis deos adiutores habere, adversus quos arma rapuerunt. At,
quos prostraverant, detriumphatos colere coeperunt: quid autem isti dii
pro Romanis possunt, qui nihil pro suis adversus eorum arma valuerunt?
"Romanorum enim vernaculos deos novimus: Romulus, Picus, Tiberinus
et Consus et Pilumnus ac Volumnus dii; Cloacinam Tatius et invenit et coluit,
Pavorem Hostilius atque Pallorem; mox a nescio quo Febris dedicata: haec
alumna urbis istius superstitio, morbi et malae valetudines! Sane et Acca
Larentia et Flora, meretrices propudiosae, inter morbos Romanorum et deos
computandae.
"Isti scilicet adversus ceteros, qui in gentibus colebantur, Romanorum
imperium protulerunt: neque enim eos adversum suos homines vel Mars Thracius
vel Iuppiter Creticus vel Iuno nunc Argiva, nunc Samia, nunc Poena, vel
Diana Taurica vel Mater Idaea vel Aegyptia illa non numina, sed portenta
iuverunt.
"Nisi forte apud istos maior castitas virginum aut religio sanctior
sacerdotum, cum paene in pluribus virginibus, ut quae inconsultius se viris
miscuissent, Vesta sane nesciente, sit incestum vindicatum, in residuis
inpunitatem fecerit non castitas tutior, sed inpudicitia felicior. Ubi
autem magis quam a sacerdotibus inter aras et delubra conducuntur stupra,
tractantur lenocinia, adulteria meditantur? Frequentius denique in aedituorum
cellulis quam in ipsis lupanaribus flagrans libido defungitur.
"Et tamen ante eos deo dispensante diu regna tenuerunt Assyrii, Medi,
Persae, Graeci etiam et Aegyptii, cum Pontifices et Arvales et Salios et
Vestales et Augures non haberent nec pullos cavea reclusos, quorum cibo
vel fastidio res publica summa regeretur.
XXVI.
"Iam
enim venio ad illa auspicia et auguria Romana, quae summo labore collecta
testatus es et paenitenter omissa et observata feliciter. Clodius scilicet
et Flaminius et Iunius ideo exercitus perdiderunt, quod pullorum solistimum
tripudium exspectandum non putaverunt. Quid? Regulus nonne auguria servavit
et captus est? Mancinus religionem tenuit, et sub iugum missus est et deditus.
Pullos edaces habuit et Paulus, apud Cannas tamen cum maiore reipublicae
parte prostratus est. Gaius Caesar, ne ante brumam in Africam navigia transmitteret,
auguriis et auspiciis renitentibus, sprevit: eo facilius et navigavit et
vicit.
"Quae vero et quanta de oraculis prosequar? Post mortem Amphiaraus
ventura respondit, qui proditum iri se ob monile ab uxore nescivit. Tiresias
caecus futura videbat, qui praesentia non videbat. De Pyrrho Ennius Apollinis
Pythi responsa confinxit, cum iam Apollo versus facere desisset: cuius
tunc cautum illud et ambiguum defecit oraculum, cum et politiores homines
et minus creduli esse coeperunt. Et Demosthenes, quod sciret responsa simulata,
philippizein Pythiam querebatur.
"At nonnumquam tamen veritatem vel auspicia vel oracula tetigerunt.
Quamquam inter multa mendacia videri possit industriam casus imitatus,
adgrediar tamen fontem ipsum erroris et pravitatis, unde omnis caligo ista
manavit, et altius eruere et aperire manifestius.
"Spiritus sunt insinceri, vagi, a caelesti vigore terrenis labibus
et cupiditatibus degravati. Isti igitur spiritus, posteaquam simplicitatem
substantiae suae onusti et inmersi vitiis perdiderunt, ad solacium calamitatis
suae non desinunt perditi iam perdere et depravati errorem pravitatis infundere
et alienati a deo inductis pravis religionibus a deo segregare. Eos spiritus
daemonas esse poetae sciunt, philosophi disserunt, Socrates novit, qui
ad nutum et arbitrium adsidentis sibi daemonis vel declinabat negotia vel
petebat. Magi quoque non tantum sciunt daemonas sed etiam quicquid miraculi
ludunt, per daemonas faciunt: illis adspirantibus et infundentibus praestigias
edunt, vel quae non sunt videri, vel quae sunt non videri. Eorum magorum
et eloquio et negotio primus Hostanes et verum deum merita maiestate prosequitur
et angelos, id est ministros et nuntios, dei sedem tueri eiusque venerationi
novit adsistere, ut et nutu ipso et vultu domini territi contremescant.
Idem etiam daemonas prodidit terrenos, vagos, humanitatis inimicos. Quid?
Plato, qui invenire deum negotium credidit, nonne et angelos sine negotio
narrat et daemonas? et in Symposio etiam suo naturam daemonum exprimere
conititur? Vult enim esse substantiam inter mortalem inmortalemque, id
est inter corpus et spiritum mediam, terreni ponderis et caelestis levitatis
admixtione concretam, ex qua monet etiam nos amorem informari et inlabi
pectoribus humanis et sensum movere et adfectus fingere et ardorem cupiditatis
infundere.
XXVII.
"Isti
igitur impuri spiritus, daemones, ut ostensum magis ac philosophis, sub
statuis et imaginibus consecratis delitiscunt et adflatu suo auctoritatem
quasi praesentis numinis consequuntur, dum inspirant interim vatibus, dum
fanis inmorantur, dum nonnumquam extorum fibras animant, avium volatus
gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsis pluribus involuta.
Nam et falluntur et fallunt, ut et nescientes sinceram veritatem et quam
sciunt, in perditionem sui non confitentes. Sic a caelo deorsum gravant
et a deo vero ad materias avocant, vitam turbant, somnos inquietant, inrepentes
etiam corporibus occulte, ut spiritus tenues, morbos fingunt, terrent mentes,
membra distorquent, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium vel hostiis
pecudum saginati, remissis quae constrinxerant, curasse videantur. Hinc
sunt et furentes, quos in publicum videtis excurrere, vates et ipsi absque
templo, sic insaniunt, sic bacchantur, sic rotantur: par et in illis instigatio
daemonis, sed argumentum dispar furoris. De ipsis etiam illa, quae paulo
ante tibi dicta sunt, ut Iuppiter ludos repeteret ex somnio, ut cum equis
Castores viderentur, ut cingulum matronae navicula sequeretur.
"Haec omnia sciunt pleraque pars vestrum ipsos daemonas de semetipsis
confiteri, quotiens a nobis tormentis verborum et orationis incendiis de
corporibus exiguntur. Ipse Saturnus et Serapis et Iuppiter et quicquid
daemonum colitis, victi dolore quod sunt eloquuntur, nec utique in turpitudinem
sui, nonnullis praesertim vestrum adsistentibus, mentiuntur. Ipsis testibus,
esse eos daemonas, de se verum confitentibus credite: adiurati enim per
deum verum et solum, inviti, miseri corporibus inhorrescunt et vel exiliunt
statim vel evanescunt gradatim, prout fides patientis adiuvat aut gratia
curantis adspirat. Sic Christianos de proximo fugitant, quos longe in coetibus
per vos lacessebant. Ideo inserti mentibus imperitorum odium nostri serunt
occulte per timorem: naturale est enim et odisse quem timeas, et quem metueris
infestare, si possis. Sic occupant animos et obstruunt pectora, ut ante
nos incipiant homines odisse quam nosse, ne cognitos aut imitari possint
aut damnare non possint.
XXVIII.
"Quam
autem iniquum sit, incognitis et inexploratis iudicare, quod facitis, nobis
ipsis paenitentibus credite. Et nos enim idem fuimus et eadem vobiscum
quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent,
infantes vorarent, convivia incesta miscerent, nec intellegebamus ab his
fabulas istas semper ventilari et numquam vel investigari vel probari,
nec tanto tempore aliquem existere, qui proderet, non tantum facti veniam,
verum etiam indicii gratiam consecuturum: malum autem adeo non esse, ut
Christianus reus nec erubesceret nec timeret, et unum solummodo, quod non
ante fuerit, paeniteret. Nos tamen cum sacrilegos aliquos et incestos,
parricidas etiam defendendos et tuendos suscipiebamus, hos nec audiendos
in totum putabamus, ut torqueremus confitentes ad negandum, videlicet ne
perirent, exercentes in his perversam quaestionem, non quae verum erueret,
sed quae mendacium cogeret. Et si qui infirmior malo pressus et victus
Christianum se negasset, favebamus ei, quasi eierato nomine iam omnia facta
sua illa negatione purgaret. Adgnoscitisne eadem nos sensisse et egisse,
quae sentitis et geritis? cum, si ratio, non instigatio daemonis iudicaret,
essent urguendi magis, non ut diffiterentur se Christianos, sed ut de incestis
stupris, de inpiatis sacris, de infantibus immolatis faterentur. His enim
et huiusmodi fabulis idem daemones ad execrationis horrorem imperitorum
aures adversus nos referserunt. Nec tamen mirum, cum omnium fama, quae
semper insparsis mendaciis alitur, ostensa veritate consumitur, sit et
negotium daemonum; ab ipsis enim rumor falsus et seritur et fovetur.
"Inde est quod audire te dicis, caput asini rem nobis esse divinam.
Quis tam stultus, ut hoc colat? Quis stultior, ut hoc coli credat? Nisi
quod vos et totos asinos in stabulis cum vestra vel sua Epona consecratis
et eosdem asinos cum Iside religiose decoratis, item boum capita et capita
vervecum et immolatis et colitis, de capro etiam et homine mixtos deos
leonum et canum vultu deos dedicatis. Nonne et Apin bovem cum Aegyptiis
adoratis et pascitis? Nec eorum sacra damnatis instituta serpentibus, crocodillis,
beluis ceteris et avibus et piscibus, quorum aliquem deum si quis occiderit,
etiam capite punitur. Idem Aegyptii cum plerisque vobis non magis Isidem
quam ceparum acrimonias metuunt, nec Serapidem magis quam strepitus per
pudenda corporis expressos contremescunt.
"Etiam ille, qui de adoratis sacerdotis virilibus adversum nos fabulatur,
temptat in nos conferre quae sua sint. Ista enim impudicitiae eorum forsitan
sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat, apud quos tota
inpudicitia vocatur urbanitas, qui scortorum licentiae invident, qui medios
viros lambunt, libidinoso ore inguinibus inhaerescunt, homines malae linguae
etiam si tacerent, quos prius taedescit impudicitiae suae quam pudescit.
Pro nefas! id in se mali facinoris admittunt, quod nec aetas potest pati
mollior nec cogi servitus durior.
XXIX.
"Haec
et huiusmodi propudia nobis non licet nec audire, etiam pluribus turpe
defendere est: ea enim de castis fingitis et pudicis, quae fieri non crederemus,
nisi de vobis probaretis.
"Nam quod religioni nostrae hominem noxium et crucem eius adscribitis,
longe de vicinia veritatis erratis, qui putatis deum credi aut meruisse
noxium aut potuisse terrenum. Ne ille miserabilis, cuius in homine mortali
spes omnis innititur: totum enim eius auxilium cum extincto homine finitur!
Aegyptii sane hominem sibi quem colant eligunt: illum unum propitiant,
illum de omnibus consulunt, illi victimas caedunt. At ille, qui ceteris
deus, sibi certe homo est, velit nolit: nec enim conscientiam suam decipit,
si fallit alienam. Etiam principibus et regibus, non ut magnis et electis
viris, sicut fas est, sed ut deis turpiter adulatio falsa blanditur, cum
et praeclaro viro honor verius et optimo amor dulcius praebeatur. Sic eorum
numen vocant, ad imagines supplicant, Genium, id est daemonem, implorant,
et est eis tutius per Iouis Genium peierare quam regis.
"Cruces etiam nec colimus nec optamus. Vos plane, qui ligneos deos
consecratis, cruces ligneas ut deorum vestrorum partes forsitan adoratis.
Nam et signa ipsa et cantabra et vexilla castrorum quid aliud quam inauratae
cruces sunt et ornatae? Tropaea vestra victricia non tantum simplicis crucis
faciem, verum et adfixi hominis imitantur. Signum sane crucis naturaliter
visimus in navi, cum velis tumentibus vehitur, cum expansis palmulis labitur:
et cum erigitur iugum, crucis signum est, et cum homo porrectis manibus
deum pura mente veneratur. Ita signo crucis aut ratio naturalis innititur
aut vestra religio formatur.
XXX.
"Illum
iam velim convenire, qui initiari nos dicit aut credit de caede infantis
et sanguine. Putas posse fieri, ut tam molle, tam parvulum corpus fata
vulnerum capiat? ut quisquam illum rudem sanguinem novelli et vixdum hominis
caedat, fundat, exhauriat? Nemo hoc potest credere nisi qui possit audere.
Vos enim video procreatos filios nunc feris et avibus exponere, nunc adstrangulatos
misero mortis genere elidere: sunt quae in ipsis visceribus medicaminibus
epotis originem futuri hominis extinguant et parricidium faciant, antequam
pariant.
"Et haec utique de deorum vestrorum disciplina descendunt: nam Saturnus
filios suos non exposuit, sed voravit. Merito ei in nonnullis Africae partibus
a parentibus infantes immolabantur, blanditiis et osculo comprimente vagitum,
ne flebilis hostia immolaretur. Tauris etiam Ponticis et Aegyptio Busiridi
ritus fuit hospites immolare, et Mercurio Gallis humanas vel inhumanas
victimas caedere, Romani Graecum et Graecam, Gallum et Gallam sacrificii
viventes obruere, hodieque ab ipsis Latiaris Iuppiter homicidio colitur,
et quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur.
Ipsum credo docuisse sanguinis foedere coniurare Catilinam, et Bellonam
sacrum suum haustu humani cruoris imbuere, et comitialem morbum hominis
sanguine, id est morbo graviore sanare. Non dissimiles et qui de harena
feras devorant inlitas et infectas cruore vel membris hominis et viscere
saginatas. Nobis homicidium nec videre fas nec audire, tantumque ab humano
sanguine cavemus, ut nec edulium pecorum in cibis sanguinem noverimus.
XXXI.
"Et
de incesto convivio fabulam grandem adversum nos daemonum coitio mentita
est, ut gloriam pudicitiae deformis infamiae aspersione macularet, ut ante
exploratam veritatem homines a nobis terrore infandae opinionis averteret.
Sic de isto et tuus Fronto non ut adfirmator testimonium fecit, sed convicium
ut orator adspersit: haec enim potius de vestris gentibus nata sunt. Ius
est apud Persas misceri cum matribus, Aegyptiis et Athenis cum sororibus
legitima conubia, memoriae et tragoediae vestrae incestis gloriantur, quas
vos libenter et legitis et auditis; sic et deos colitis incestos, cum matre,
cum filia, cum sorore coniunctos. Merito igitur incestum penes vos saepe
deprehenditur, semper admittitur. Etiam nescientes, miseri, potestis in
inlicita proruere: dum Venerem promisce spargitis, dum passim liberos seritis,
dum etiam domi natos alienae misericordiae frequenter exponitis, necesse
est in vestros recurrere, in filios inerrare. Sic incesti fabulam nectitis,
etiam cum conscientiam non habetis.
"At nos pudorem non facie, sed mente praestamus: unius matrimonii vinculo
libenter inhaeremus, cupiditate procreandi aut unam scimus aut nullam.
Convivia non tantum pudica colimus, sed et sobria: nec enim indulgemus
epulis aut convivium mero ducimus, sed gravitate hilaritatem temperamus
casto sermone; corpore castiore plerique inviolati corporis virginitate
perpetua fruuntur potius quam gloriantur: tantum denique abest incesti
cupido, ut nonnullis rubori sit etiam pudica coniunctio.
"Nec de ultima statim plebe consistimus, si honores vestros et purpuras
recusamus, nec factiosi sumus, si omnes unum bonum sapimus eadem congregati
quiete qua singuli, nec in angulis garruli, si audire nos publice aut erubescitis
aut timetis.
"Et quod in dies nostri numerus augetur, non est crimen erroris, sed
testimonium laudis; nam in pulcro genere vivendi et perseverat suus et
adcrescit alienus. Sic nos denique non notaculo corporis, ut putatis, sed
innocentiae ac modestiae signo facile dinoscimus: sic nos mutuo, quod doletis,
amore diligimus, quoniam odisse non novimus: sic nos, quod invidetis, fratres
vocamus, ut unius dei parentis homines, ut consortes fidei, ut spei coheredes.
Vos enim nec invicem adgnoscitis et in mutua odia saevitis, nec fratres
vos nisi sane ad parricidium recognoscitis.
XXXII.
"Putatis
autem nos occultare quod colimus, si delubra et aras non habemus? Quod
enim simulacrum deo fingam, cum, si recte existimes, sit dei homo ipse
simulacrum? Templum quod ei extruam, cum totus hic mundus eius opere fabricatus
eum capere non possit? Et cum homo latius maneam, intra unam aediculam
vim tantae maiestatis includam? Nonne melius in nostra dedicandus est mente?
in nostro intimo consecrandus est pectore? Hostias et victimas deo offeram,
quas in usum mei protulit, ut reiciam ei suum munus? Ingratum est, cum
sit litabilis hostia bonus animus et pura mens et sincera sententia. Igitur
qui innocentiam colit, deo supplicat; qui iustitiam, deo libat; qui fraudibus
abstinet, propitiat deum; qui hominem periculo subripit, optimam victimam
caedit. Haec nostra sacrificia, haec dei sacra sunt: sic apud nos religiosior
est ille qui iustior.
"At enim quem colimus deum, nec ostendimus nec videmus. Immo ex hoc
deum credimus, quod eum sentire possumus, videre non possumus. In operibus
enim eius et in mundi omnibus motibus virtutem eius semper praesentem aspicimus,
cum tonat, fulgurat, fulminat, cum serenat. Nec mireris, si deum non vides:
vento et flatibus omnia impelluntur, vibrantur, agitantur, et sub oculis
tamen non venit ventus et flatus. In solem adeo, qui videndi omnibus causa
est, videre non possumus: radiis acies submovetur, obtutus intuentis hebetatur,
et si diutius inspicias, omnis visus extinguitur. Quid? ipsum solis artificem,
illum luminis fontem possis sustinere, cum te ab eius fulgoribus avertas,
a fulminibus abscondas? Deum oculis carnalibus vis videre, cum ipsam animam
tuam, qua vivificaris et loqueris, nec aspicere possis nec tenere?
"Sed enim deus actum hominis ignorat et in caelo constitutus non potest
aut omnes obire aut singulos nosse. Erras, o homo, et falleris: unde enim
deus longe est, cum omnia caelestia terrenaque et quae extra istam orbis
provinciam sunt, deo plena sint? Ubique non tantum nobis proximus, sed
infusus est. In solem adeo rursus intende: caelo adfixus, sed terris omnibus
sparsus est; pariter praesens ubique interest et miscetur omnibus, nusquam
eius claritudo violatur. Quanto magis deus auctor omnium ac speculator
omnium, a quo nullum potest esse secretum, tenebris interest, interest
cogitationibus nostris, quasi alteris tenebris! Non tantum sub illo agimus,
sed et cum illo, ut prope dixerim, vivimus.
XXXIII.
"Nec
nobis de nostra frequentia blandiamur: multi nobis videmur, sed deo admodum
pauci sumus. Nos gentes nationesque distinguimus: deo una domus est mundus
hic totus. Reges tamen regni sui per officia ministrorum universa noverunt,
deo indiciis opus non est: non solum in oculis eius, sed in sinu vivimus.
"Sed Iudaeis nihil profuit, quod unum et ipsi deum aris atque templis
maxima superstitione coluerunt. Ignorantia laberis si, priorum aut oblitus
aut inscius, posteriorum recordaris. Nam et ipsi deum nostrum, idem enim
omnium deus est, [dereliquerunt] -- quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque
coluerunt, quamdiu praeceptis salubribus obtemperaverunt, de paucis innumeri
facti, de egentibus divites, de servientibus reges: modici multos, inermi
armatos, dum fugiunt insequentes, dei iussu et elementis adnitentibus obruerunt.
Scripta eorum relege, vel, ut transeamus veteres, Flavi Iosephi, vel, si
Romanis magis gaudes, Antoni Iuliani de Iudaeis require: iam scies, nequitia
sua hanc eos meruisse fortunam, nec quidquam accidisse quod non sit his,
si in contumacia perseverarent, ante praedictum. Ita prius eos deseruisse
conprehendes quam esse desertos nec, ut impie loqueris, cum deo suo captos,
sed a deo ut disciplinae transfugas deditos.
XXXIV.
"Ceterum
de incendio mundi, aut improvisum ignem cadere aut deficere umorem non
credere, vulgaris erroris est. Quis enim sapientium dubitat, quis ignorat,
omnia quae orta sunt occidere, quae facta sunt interire, caelum quoque
cum omnibus quae caelo continentur, ita ut coepisse, desinere. Omnem adeo
mundum, si solem lunam reliqua astra desierit fontium dulcis aqua et aqua
marina nutrire, in vim ignis abiturum, Stoicis constans opinio est, quod
consumto umore mundus hic omnis ignescet. Et Epicureis de elementorum conflagratione
et mundi ruina eadem ipsa sententia est. Loquitur Plato partes orbis nunc
inundare nunc alternis vicibus ardescere, et cum ipsum mundum perpetuum
et insolubilem diceret esse fabricatum, addit tamen, ipsi artifici deo
soli et solubilem et esse mortalem. Ita nihil mirum est, si ista moles
ab eo, quo exstructa est, destruatur.
"Animadvertis, philosophos eadem disputare quae dicimus, non quod nos
simus eorum vestigia subsecuti, sed quod illi de divinis praedicationibus
prophetarum umbram interpolatae veritatis imitati sint.
"Sic etiam condicionem renascendi sapientium clariores, Pythagoras
primus et praecipuus Plato, corrupta et dimidiata fide tradiderunt: nam
corporibus dissolutis solas animas volunt et perpetuo manere et in alia
nova corpora saepius commeare. Addunt istis et illa ad retorquendam veritatem,
in pecudes, aves, beluas hominum animas redire. Non philosophi sane studio,
sed mimi convicio digni ista sententia est. Sed ad propositum satis est,
etiam in hoc sapientes vestros in aliquem modum nobiscum consonare.
"Ceterum quis tam stultus aut brutus est, ut audeat repugnare, hominem
a deo, ut primum potuisse fingi ita posse denuo reformari? nihil esse post
obitum, et ante ortum nihil fuisse? sicut de nihilo nasci licuit, ita de
nihilo licere reparari? Porro difficilius est, id quod non sit incipere,
quam id quod fuerit iterare. Tu perire et deo credis, si quid oculis nostris
hebetibus subtrahatur? Corpus omne sive arescit in pulverem sive in umorem
solvitur vel in cinerem comprimitur vel in nidorem tenuatur, subducitur
nobis, sed deo elementorum custodia reservatur. Nec, ut creditis, ullum
damnum sepulturae timemus, sed veterem et meliorem consuetudinem humandi
frequentamus.
"Vide adeo, quam in solacium nostri resurrectionem futuram omnis natura
meditetur. Sol demergit et nascitur, astra labuntur et redeunt, flores
occidunt et revivescunt, post senium arbusta frondescunt, semina nonnisi
corrupta revirescunt: ita corpus in sepulcro, ut arbores in hiberno: occultant
virorem ariditate mentita. Quid festinas, ut cruda adhuc hieme revivescat
et redeat? Expectandum nobis etiam corporis ver est.
"Nec ignoro plerosque conscientia meritorum nihil se esse post mortem
magis optare quam credere: malunt enim extingui penitus quam ad supplicia
reparari. Quorum error augetur et in saeculo libertate remissa et dei patientia
maxima, cuius quanto iudicium tardum, tanto magis iustum est.
XXXV.
"Et
tamen admonentur homines doctissimorum libris et carminibus poetarum illius
ignei fluminis et de Stygia palude saepius ambientis ardoris, quae cruciatibus
aeternis praeparata, et daemonum indiciis et de oraculis prophetarum cognita,
tradiderunt. Et ideo apud eos etiam ipse rex Iuppiter per torrentes ripas
et atram voraginem iurat religiose: destinatam enim sibi cum suis cultoribus
poenam praescius perhorrescit. Nec tormentis aut modus ullus aut terminus.
Illic sapiens ignis membra urit et reficit, carpit et nutrit. Sicut ignes
fulminum corpora tangunt nec absumunt, sicut ignes Aetnaei montis et Vesuvi
montis et ardentium ubique terrarum flagrant nec erogantur: ita poenale
illud incendium non damnis ardentium pascitur, sed inexesa corporum laceratione
nutritur.
"Eos autem merito torqueri, qui deum nesciunt, ut impios, ut iniustos,
nisi profanus nemo deliberat, cum parentem omnium et omnium dominum non
minoris sceleris sit ignorare quam laedere. Et quamquam inperitia dei sufficiat
ad poenam, ita ut notitia prosit ad veniam, tamen si vobiscum Christiani
comparemur, quamvis in nonnullis disciplina nostra minor est, multo tamen
vobis meliores deprehendemur. Vos enim adulteria prohibetis et facitis,
nos uxoribus nostris solummodo viri nascimur: vos scelera admissa punitis,
apud nos et cogitare peccare est: vos conscios timetis, nos etiam conscientiam
solam, sine qua esse non possumus: denique de vestro numero carcer exaestuat,
Christianus ibi nullus nisi aut reus suae religionis aut profugus.
XXXVI.
"Nec
de fato quisquam aut solacium captet aut excuset eventum: sit sors fortunae,
mens tamen libera est, et ideo actus hominis, non dignitas iudicatur. Quid
enim aliud est fatum quam quod de unoquoque nostrum deus fatus est? Qui
cum possit praescire materiam, pro meritis et qualitatibus singulorum etiam
fata determinat. Ita in nobis non genitura plectitur, sed ingenii natura
punitur. Ac de fato satis, vel si pauca, pro tempore, disputaturi alias
et uberius et plenius.
"Ceterum quod plerique pauperes dicimur, non est infamia nostra, sed
gloria: animus enim ut luxu solvitur, ita frugalitate firmatur. Et tamen
quis potest pauper esse qui non eget, qui non inhiat alieno, qui deo dives
est? Magis pauper ille est, qui cum multa habeat, plura desiderat. Dicam
tamen quemadmodem sentio: nemo tam pauper potest esse quam natus est. Aves
sine patrimonio vivunt et in diem pecua pascuntur: et haec nobis tamen
nata sunt, quae omnia, si non concupiscimus, possidemus. Igitur ut qui
viam terit, eo felicior quo levior incedit, ita beatior in hoc itinere
vivendi, qui paupertate se sublevat, non sub divitiarum onere suspirat.
Et tamen facultates, si utiles putaremus, a deo posceremus: utique indulgere
posset aliquantum cuius est totum. Sed nos contemnere malumus opes quam
continere, innnocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus
nos bonos esse quam prodigos.
"Et quod corporis humana vitia sentimus et patimur, non est poena,
militia est. Fortitudo enim infirmitatibus roboratur et calamitas saepius
disciplina virtutis est; vires denique et mentis et corporis sine laboris
exercitatione torpescunt. Omnes adeo vestri viri fortes, quos in exemplum
praedicatis, aerumnis suis inclyti floruerunt. Itaque et nobis deus nec
non potest subvenire nec despicit, cum sit et omnium rector et amator suorum,
sed in adversis unumquemque explorat et examinat, ingenium singulorum periculis
pensitat, usque ad extremam mortem voluntatem hominis sciscitatur, nihil
sibi posse perire securus. Itaque ut aurum ignibus, sic nos discriminibus
arguimur.
XXXVII.
"Quam
pulchrum spectaculum deo, cum Christianus cum dolore congreditur, cum adversum
minas et supplicia et tormenta componitur, cum strepitum mortis et horrorem
carnificis inridens inculcat, cum libertatem suam adversus reges et principes
erigit, soli deo, cuius est, cedit, cum triumphator et victor ipsi, qui
adversum se sententiam dixit, insultat! Vicit enim qui, quod contendit,
obtinuit. Quis non miles sub oculis imperatoris audacius periculum provocet?
Nemo enim praemium percipit ante experimentum. Et imperator tamen quod
non habet, non dat: non potest propagare vitam, potest honestare militiam.
At enim dei miles nec in dolore deseritur nec morte finitur. Sic Christianus
miser videri potest, non potest inveniri. Vos ipsi calamitosos viros fertis
ad caelum, ut Mucium Scaevolam, qui cum errasset in regem, perisset in
hostibus, nisi dexteram perdidisset. Et quot ex nostris, non dextram solum,
sed totum corpus uri, cremari sine ullis eiulatibus pertulerunt, cum dimitti
praesertim haberent in sua potestate! Viros cum Mucio vel cum Aquilio aut
Regulo comparo? Pueri et mulierculae nostrae cruces et tormenta, feras
et omnes suppliciorum terriculas inspirata patientia doloris inludunt.
Nec intellegitis, o miseri, neminem esse qui aut sine ratione velit poenam
subire aut tormenta sine deo possit sustinere.
"Nisi forte vos decipit, quod deum nescientes divitiis adfluant, honoribus
floreant, polleant potestatibus. Miseri in hoc altius tolluntur, ut decidant
altius. Hi enim, ut victimae ad supplicium saginantur, ut hostiae ad poenam
coronantur: in hoc adeo quidam imperiis ac dominationibus eriguntur, ut
ingenium eorum perditae mentis licentiae potestatis libere nundinentur.
Absque enim notitia dei quae potest esse solida felicitas, cum mors sit?
Somnio similis, antequam tenetur, elabitur. Rex es? Set tam times quam
timeris, et quamlibet sis multo comitatu stipatus, ad periculum tamen solus
es. Dives es? Sed fortunae male creditur et magno viatico breve vitae iter
non instruitur, sed oneratur. Fascibus et purpuris gloriaris? Vanus error
hominis et inanis cultus dignitatis, fulgere purpura, mente sordescere.
Nobilitate generosus es? Parentes tuos laudas? Omnes tamen pari sorte nascimur,
sola virtute distinguimur.
"Nos igitur, qui moribus et pudore censemur, merito malis voluptatibus
et pompis vestris et spectaculis abstinemus, quorum et de sacris originem
novimus et noxia blandimenta damnamus. Nam in ludis curulibus quis non
horreat populi in se rixantis insaniam? in gladiatoriis homicidii disciplinam?
In scenicis etiam non minor furor et turpitudo prolixior: nunc enim mimus
vel exponit adulteria vel monstrat, nunc enervis histrio amorem dum fingit,
infligit: idem deos vestros induendo stupra, suspiria, odia dedecorat,
idem simulatis doloribus lacrimas vestras vanis gestibus et nutibus provocat:
sic homicidium in vero flagitatis, in mendacio fletis.
XXXVIII.
"Quod
vero sacrificiorum reliquias et pocula delibata contemnimus, non confessio
timoris est, sed verae libertatis adsertio. Nam, etsi omne quod nascitur,
ut inviolabile dei munus, nullo opere conrumpitur, abstinemus tamen, ne
quis existimet aut daemoniis, quibus libatum est, cedere aut nos nostrae
religionis pudere.
"Quis autem ille qui dubitat, vernis indulgere nos floribus, cum carpamus
et rosam veris et lilium et quicquid aliud in floribus blandi coloris et
odoris est? His enim et sparsis utimur ac solutis et sertis mollibus colla
conplectimur. Sane quod caput non coronamus, ignoscite: auram bonam floris
naribus ducere, non occipitio capillisve solemus haurire.
"Nec mortuos coronamus. Ego vos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis
exanimi aut sentienti facem aut non sentienti coronam, cum et beatus non
egeat et miser non gaudeat floribus. At enim nos exsequias adornamus eadem
tranquillitate qua vivimus, nec adnectimus arescentem coronam, sed a deo
aeternis floribus vividam sustinemus: quieti, modesti, dei nostri liberalitate
securi spem futurae felicitatis fide praesentis eius maiestatis animamus.
Sic et beati resurgimus et futuri contemplatione iam vivimus.
"Proinde Socrates scurra Atticus viderit, nihil se scire confessus,
testimonio licet fallacissimi daemonis gloriosus, Arcesilas quoque et Carneades
et Pyrrho et omnis Academicorum multitudo deliberet, Simonides etiam in
perpetuum conperendinet: philosophorum supercilia contemnimus, quos corruptores
et adulteros novimus et tyrannos et semper adversus sua vitia facundos.
Nos, non habitu sapientiam sed mente praeferimus, non eloquimur magna sed
vivimus, gloriamur nos consecutos quod illi summa intentione quaesiverunt
nec invenire potuerunt.
"Quid ingrati sumus, quid nobis invidemus, si veritas divinitatis nostri
temporis aetate maturuit? Fruamur bono nostro et recti sententiam temperemus:
cohibeatur superstitio, impietas expietur, vera religio reservetur."
XXXIX.
Cum
Octavius perorasset, aliquamdiu nos ad silentium stupefacti intentos vultus
tenebamus, et quod ad me est, magnitudine admirationis evanui, quod ea,
quae facilius est sentire quam dicere, et argumentis et exemplis et lectionum
auctoritatibus adornasset et quod malevolos isdem illis quibus armantur,
philosophorum telis retudisset, ostendisset etiam veritatem non tantummodo
facilem sed et favorabilem.
XL.
Dum
istaec igitur apud me tacitus evolvo, Caecilius erupit: "Ego Octavio meo
plurimum quantum, sed et mihi gratulor nec expecto sententiam. Vicimus
et ita: ut improbe, usurpo victoriam. Nam ut ille mei victor est, ita ego
triumphator erroris.
"Itaque quod pertineat ad summam quaestionis, et de providentia fateor
et de deo cedo et de sectae iam nostrae sinceritate consentio. Etiam nunc
tamen aliqua consubsidunt non obstrepentia veritati, sed perfectae institutioni
necessaria, de quibus crastino, quod iam sol occasui declivis est, ut de
toto congruentes promptius requiremus."
"At ego, inquam, prolixius omnium nostrum vice gaudeo, quod etiam mihi
Octavius vicerit, cum maxima iudicandi mihi invidia detracta sit. Nec tamen
possum meritum eius verborum laudibus repensare: testimonium et hominis
et unius infirmum est: habet dei munus eximium, a quo et inspiratus oravit
et obtinuit adiutus."
Post haec laeti hilaresque discessimus, Caecilius quod crediderit,
Octavius quod vicerit, ego et quod hic crediderit et hic vicerit.