I
Prima
dicte mihi, summa dicende Camena,
spectatum
satis et donatum iam rude quaeris,
Maecenas,
iterum antiquo me includere ludo?
Non
eadem est aetas, non mens. Veianius armis
5
Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
ne
populum extrema totiens exoret harena.
Est
mihi purgatum crebro qui personet aurem:
'Solue
senescentem mature sanus equum, ne
peccet
ad extremum ridendus et ilia ducat.'
10
Nunc itaque et uersus et cetera ludicra pono,
quid
uerum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum;
condo
et compono quae mox depromere possim.
Ac
ne forte roges quo me duce, quo Lare tuter;
nullius
addictus iurare in uerba magistri,
15
quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
Nunc
agilis fio et mersor ciuilibus undis,
uirtutis
uerae custos rigidusque satelles;
nunc
in Aristippi furtim praecepta relabor
et
mihi res, non me rebus subiungere conor.
20
Vt nox longa quibus mentitur amica, diesque
longa
uidetur opus debentibus, ut piger annus
pupillis
quos dura premit custodia matrum,
sic
mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem
consiliumque
morantur agendi nauiter id quod
25
aeque pauperibus prodest, lucupletibus aeque,
aeque
neglectum pueris senibusque nocebit.
Restat
ut his ego me ipse regam solerque elementis.
Non
possis oculo quantum contendere Lynceus,
non
tamen idcirco contemnas lippus inungui;
30
nec, quia desperes inuicti membra Glyconis,
nodosa
corpus nolis prohibere cheragra.
Est
quadam prodire tenus, si non datur ultra.
Feruet
auaritia miseroque cupidine pectus:
sunt
uerba et uoces quibus hunc lenire dolorem
35
possis et magnam morbi deponere partem.
Laudis
amore tumes: sunt certa piacula quae te
ter
pure lecto poterunt recreare libello.
Inuidus,
iracundus, iners, uinosus, amator,
nemo
adeo ferus est, ut non mitescere possit,
40
si modo culturae patientem commodet aurem.
Virtus
est uitium fugere et sapientia prima
stultitia
caruisse. Vides, quae maxima credis
esse
mala, exiguum censum turpemque repulsam,
quanto
deuites animi capitisque labore;
45
impiger extremos curris mercator ad Indos,
per
mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes;
ne
cures ea quae stulte miraris et optas,
discere
et audire et meliori credere non uis?
Quis
circum pagos et circum compita pugnax
50
magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
cui
sit condicio dulcis sine puluere palmae?
Vilius
argentum est auro, uirtutibus aurum.
'O
ciues, ciues, quaerenda pecunia primum est;
uirtus
post nummos!' Haec Ianus summus ab imo
55
prodocet, haec recinunt iuuenes dictata senesque
laeuo
suspensi loculos tabulamque lacerto.
Est
animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque,
sed
quadringentis sex septem milia desunt:
plebs
eris. At pueri ludentes: 'Rex eris' aiunt,
60
'si recte facies': hic murus aeneus esto
nil
conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia,
dic sodes, melior lex an puerorum est
nenia,
quae regnum recte facientibus offert,
et
maribus Curiis et decantata Camillis?
65
Isne tibi melius suadet, qui 'rem facias, rem,
si
possis, recte, si non, quocumque modo rem,'
ut
propius spectes lacrimosa poemata Pupi,
an
qui Fortunae te responsare subperbae
liberum
et erectum praesens hortatur et aptat?
70
Quodsi me populus Romanus forte roget, cur
non
ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,
nec
sequar aut fugiam quae diligit ipse uel odit,
olim
quod uolpes aegroto cauta leoni
respondit,
referam: 'Quia me uestigia terrent,
75
omnia te aduersum spectantia, nulla retrorsum.'
Pars
hominum gestit conducere publica; sunt qui
frustis
et pomis uiduas uenentur auaras
excipiantque
senes, quos in uiuaria mittant;
80
multis occulto crescit res fenore. Verum
esto
aliis alios rebus studiisque teneri:
idem
eadem possunt horam durare probantes?
'Nullus
in orbe sinus Bais praelucet amoenis',
si
dixit diues, lacus et mare sentit amorem
85
festinantis eri; cui si uitiosa libido
fecerit
auspicium, cras ferramenta Teanum
tolletis,
fabri. Lectus genialis in aula est:
nil
ait esse prius, melius nil caelibe uita;
si
non est, iurat bene solis esse maritis.
90
Quo teneam uoltus mutantem Protea nodo?
Quid
pauper? Ride: mutat cenacula, lectos,
balnea,
tonsores, conducto nauigio aeque
nauseat
ac locuples, quem ducit priua triremis.
Si
curatus inaequali tonsore capillos
95
occurri, rides; si forte subucula pexae
trita
subest tunicae, uel si toga dissidet impar,
rides:
quid, mea cum pugnat sententia secum,
quod
petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
aestuat
et uitae disconuenit ordine toto,
100
diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?
Insanire
putas sollemnia me neque rides
nec
medici credis nec curatoris egere
a
praetore dati, rerum tutela mearum
cum
sis et praue sectum stomacheris ob unguem
105
de te pendentis, te respicientis amici.
Ad
summam: sapiens uno minor est Ioue, diues,
liber,
honoratus, pulcher, rex denique regum,
praecipue
sanus, nisi cum pituita molesta est.
II
Troiani
belli scriptorem, Maxime Lolli,
dum
tu declamas Romae, Praeneste relegi;
qui,
quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
plenius
ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
5
Cur ita crediderim, nisi quid te distinet, audi.
Fabula,
qua Paridis propter narratur amorem
Graecia
barbariae lento conlisa duello,
stultorum
regum et populorum continet aestum.
Antenor
censet belli praecidere causam;
10
quid Paris? Vt saluus regnet uiuatque beatus
cogi
posse negat. Nestor componere litis
inter
Pelidem festinat et inter Atriden;
hunc
amor, ira quidem communiter urit utrumque.
Qucquid
delirant reges, plectuntur Achiui.
15
Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira
Iliacos
intra muros peccatur et extra.
Rursus,
quid uirtus et quid sapientia possit,
utile
proposuit nobis exemplar Vlixen,
qui
domitor Troiae multorum prouidus urbes,
20
et mores hominum inspexit, latumque per aequor,
dum
sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
pertulit,
aduersis rerum inmersabilis undis.
Sirenum
uoces et Circae pocula nosti;
quae
si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
25
sub domina meretrice fuisset turpis et excors,
uixisset
canis inmundus uel amica luto sus.
Nos
numerus sumus et fruges consumere nati,
sponsi
Penelopae nebulones Alcinoique
in
cute curanda plus aequo operata iuuentus,
30
cui pulchrum fuit in medios dormire dies et
ad
strepitum citharae cessatum ducere curam.
Vt
iugulent hominem surgunt de nocte latrones;
ut
te ipsum serues, non expergisceris? Atqui
si
noles sanus, curres hydropicus; et ni
35
posces ante diem librum cum lumine, si non
intendes
animum studiis et rebus honestis,
inuidia
uel amore uigil torquebere. Nam cur,
quae
laedunt oculum, festinas demere, siquid
est
animum, differs curandi tempus in annum?
40
Dimidium facti, qui coepit, habet; sapere aude,
incipe.
Viuendi qui recte prorogat horam,
rusticus
expectat dum defluat amnis; at ille
labitur
et labetur in omne uolubilis aeuum.
Quaeritur
argentum puerisque beata creandis
45
uxor, et incultae pacantur uomere siluae;
quod
satis est cui contingit, nil amplius optet.
Non
domus et fundus, non aeris aceruus et auri
aegroto
domini deduxit corpore febris,
non
animo curas; ualeat possessor oportet,
50
si comportatis rebus bene cogitat uti.
Qui
cupit aut metuit, iuuat illum sic domus et res
ut
lippum pictae tabulae, fomenta podagram,
auriculas
citharae collecta sorde dolentis.
Sincerum
est nisi uas, quodcumque infundis acescit.
55
Sperne uoluptates; nocet empta dolore uoluptas.
Semper
auarus eget; certum uoto pete finem.
Inuidus
alterius macrescit rebus opimis;
inuidia
Siculi non inuenere tyranni
maius
tormentum. Qui non moderabitur irae,
60
infectum uolet esse, dolor quod suaserit et mens,
dum
poenas odio per uim festinat inulto.
Ira
furor breuis est; animum rege, qui nisi paret,
imperat,
hunc frenis, hunc tu compesce catena.
Fingit
equum tenera docilem ceruice magister
65
ire uiam qua monstret eques; uenaticus, ex quo
tempore
ceruinam pellem latrauit in aula,
militat
in siluis catulus. Nunc adbibe puro
pectore
uerba puer, nunc te melioribus offer;
quo
semel est imbuta recens, seruabit odorem
70
testa diu. Quodsi cessas aut strenuus anteis,
nec
tardum opperior nec praecedentibus insto.
III
Iule
Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius
Augusti priuignus, scire laboro.
Thracane
uos Hebrusque niuali compede uinctus,
an
freta uicinas inter currentia turris,
5
an pingues Asiae campi collesque morantur?
Quid
studiosa cohors operum struit? Hoc quoque curo.
Quis
sibi res gestas Augusti scribere sumit?
Bella
quis et paces longum diffundit in aeuum?
Quid
Titius, Romana breui uenturus in ora,
10
Pindarici fontis qui non expalluit haustus,
fastidire
lacus et riuos ausus apertos?
Vt
ualet? Vt meminit nostri? Fidibusne Latinis
Thebanos
aptare modos studet auspice Musa,
an
tragica desaeuit et ampullatur in arte?
15
Quid mihi Celsus agit? Monitus multumque monendus,
priuatas
ut quaeret opes et tangere uitet
scripta,
Palatinus quaecumque recepit Apollo,
ne,
si forte suas repetitum uenerit olim
grex
auium plumas, moueat cornicula risum
20
furtiuis nudata coloribus. Ipse quid audes?
Quae
circumuolitas agilis thyma? Non tibi paruom
ingenium,
non incultum est et turpiter hirtum;
seu
linguam causis acuis seu ciuica iura
respondere
paras seu condis amabile carmen,
25
prima feres hederae uictricis praemia. Quod si
frigida
curarum fomenta relinquere posses,
quo
te caelestis sapientia duceret, ires.
Hoc
opus, hoc studium parui properemus et ampli,
si
patriae uolumus, si nobis uiuere cari.
30
Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae
quantae
conueniat Munatius? An male sarta
gratia
nequiquam coit et rescinditur, ac uos
seu
calidus sanguis seu rerum inscitia uexat
indomita
ceruice feros? Vbicumque locorum
35
uiuitis, indigni fraternum rumpere foedus,
pascitur
in uestrum reditum uotiua iuuenca.
IV
Albi,
nostrorum sermonum candide iudex,
quid
nunc te dicam facere in regione Pedana?
Scribere
quod Cassi Parmensis opuscula uincat,
an
tacitum siluas inter reptare salubris,
5
curantem quicquid dignum sapiente bonoque est?
Non
tu corpus eras sine pectore; di tibi formam,
di
tibi diuitias dederunt artemque fruendi.
Quid
uoueat dulci nutricula maius alumno,
qui
sapere et fari possit quae sentiat, et cui
10
gratia, fama, ualetudo contingat abunde,
et
mundus uictus non deficiente crumina?
Inter
spem curamque, timores inter et iras
omnem
crede diem tibi diluxisse supremum;
grata
superueniet quae non sperabitur hora.
15
Me pinguem et nitidum bene curata cute uises,
cum
ridere uoles, Epicuri de grege porcum.
V
Si
potes Archiacis conuiua recumbere lectis
nec
modica cenare times holus omne patella,
supremo
te sole domi, Torquate, manebo.
Vina
bibes iterum Tauro diffusa palustris
5
inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum.
Si
melius quid habes, arcesse uel imperium fer.
Iamdudum
splendet focus et tibi munda supellex.
Mitte
leuis spes et certamina diuitiarum
et
Moschi causam; cras nato Caesare festus
10
dat ueniam somnumque dies; impune licebit
aestiuam
sermone benigno tendere noctem.
Quo
mihi fortunam, si non conceditur uti?
Parcus
ob heredis curam nimiumque seuerus
adsidet
insano; potare et spargere flores
15
incipiam patiarque uel inconsultus haberi.
Quid
non ebrietas dissignat? Operta recludit,
spes
iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem,
sollicitis
animis onus eximit, addocet artis.
Fecundi
calices quem non fecere disertum,
20
contracta quem non in parpertate solutum?
Haec
ego procurare et idoneus imperor et non
inuitus,
ne turpe toral, ne sordida mappa
conruget
naris, ne non et cantharus et lanx
ostendat
tibi te, ne fidos inter amicos
25
sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par
iungaturque
pari. Butram tibi Septiciumque,
et
nisi cena prior potiorque puella Sabinum
detinet,
adsumam. Locus est et pluribus umbris,
sed
nimis arta premunt olidae conuiuia caprae.
30
Tu quotus esse uelis rescribe, et rebus omissis
atria
seruantem postico falle clientem.
VI
Nil
admirari prope res est una, Numici,
solaque
quae possit facere et seruare beatum.
Hunc
solem et stellas et decedentia certis
tempora
momentis sunt qui formidine nulla
5
imbuti spectent. Quid censes munera terrae,
quid
maris extremos Arabas ditantis et Indos?
Ludicra
quid, plausus et amici dona Quiritis?
Quo
spectanda modo, quo sensu credis et ore?
Qui
timet his aduersa, fere miratur eodem
10
quo cupiens pacto; pauor est utrubique molestus,
inprouisa
simul species exterret utrumque.
Gaudeat
an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,
si,
quicquid uidit melius peiusue sua spe,
defixis
oculis animoque et corpore torpet?
15
Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,
ultra
quam satis est uirtutem si petat ipsam.
I
nunc, argentum et marmor uetus aeraque et artis
suspice,
cum gemmis Tyrios mirare colores;
gaude
quod spectant oculi te mille loquentem;
20
nauos mane forum et uespertinus pete tectum,
ne
plus frumenti dotalibus emetat agris
Mutus
et (indignum, quod sit peioribus ortus)
hic
tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
Quicquid
sub terra est, in apricum proferet aetas,
25
defodiet condetque nitentia. Cum bene notum
porticus
Agrippae et uia te conspexerit Appi,
ire
tamen restat, Numa quo deuenit et Ancus.
Si
latus aut renes morbo temptantur acuto,
quaere
fugam morbi. Vis recte uiuere (quis non?):
30
si uirtus hoc una potest dare, fortis omissis
hoc
age deliciis. Virtutem uerba putas et
lucum
ligna: caue ne portus occupet alter,
ne
Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
mille
talenta rotundentur, totidem altera, porro et
35
tertia succedant et quae pars quadrat aceruum.
Scilicet
uxorem cum dote fidemque et amicos
et
genus et formam regina Pecunia donat,
ac
bene nummatum decorat Suadela Venusque.
Mancupiis
locuples eget aeris Cappadocum rex;
40
ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt,
si
posset centum scaenae praebere rogatus,
'Qui
possum tot?' ait; 'tamen et quaeram et quot habebo
mittam';
post paulo scribit sibi milia quinque
esse
domi chlamydum; partem uel tolleret omnis.
45
Exilis domus est, ubi non et multa supersunt
et
dominum fallunt et prosunt furibus. Ergo
si
res sola potest facere et seruare beatum,
hoc
primus repetas opus, hoc postremus omittas.
Si
fortunatum species et gratia parestat,
50
mercemur seruum, qui dictet nomina, laeuum
qui
fodicet latus et cogat trans pondera dextram
porrigere:
'Hic multum in Fabia ualet, ille Velina;
cui
libet his fascis dabit eripietque curule
cui
uolet inportunus ebur. 'Frater', 'Pater' adde;
55
ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
Si
bene qui cenat bene uiuit, lucet, eamus
quo
ducit gula, piscemur, uenemur, ut olim
Gargilius,
qui mane plagas, uenabula, seruos
differtum
transire forum populumque iubebat,
60
unus ut e multis populo spectante referret
emptum
mulus aprum. Crudi tumidique lauemur,
quid
deceat, quid non obliti, Caerite cera
digni,
remigium uitiosum Ithacensis Vlixei,
cui
potior patria fuit interdicta uoluptas.
65
Si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque
nil
est iucundum, uiuas in amore iocisque.
Viue,
uale. Siquid nouisti rectius istis,
candidus
inperti; si nil, his utere mecum.
VII
Quinque
dies tibi pollicitus me rure futurum,
Sextilem
totum mendax desideror. Atqui,
si
me uiuere uis sanum recteque ualentem,
quam
mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
5
Maecenas, ueniam, dum ficus prima calorque
dissignatorem
decorat lictoribus atris,
dum
pueris omnis pater et matercula pallet.
Officiosaque
sedulitas et opella forensis
adducit
febris et testamenta resignat.
10
Quodsi bruma niues Albanis inlinet agris,
ad
mare descendet uates tuus et sibi parcet
contractusque
leget; te, dulcis amice, reuiset
cum
Zephyris, si concedes, et hirundine prima.
Non
quo more piris uesci Calaber iubet hospes
15
tu me fecisti locupletem. 'Vescere, sodes.'
'Iam
satis est.' 'At tu, quantum uis, tolle.' 'Benigne.'
'Non
inuisa feres pueris munuscula paruis.'
'Tam
teneor dono quam si dimittar onustus.'
'Vt
libet; haec porcis hodie comedenda relinques.'
20
Prodigus et stultus donat quae spernit et odit;
haec
seges ingratos tulit et feret omnibus annis.
Vir
bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
nec
tamen ignorat quid distent aera lupinis;
dignum
praestabo me etiam pro laude merentis.
25
Quodsi me noles usquam discedere, reddes
forte
latus, nigros angusta fronte capillos,
reddes
dulce loqui, reddes ridere decorum et
inter
uina fugam Cinarae maerere proteruae.
Forte
per angustam tenuis uolpecula rimam
30
repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus
ire
foras pleno tendebat corpore frustra;
cui
mustela procul: 'Si uis' ait 'effugere istinc,
macra
cauum repetes artum, quem macra subisti.'
Hac
ego si compellor imagine, cuncta resigno;
35
nec somnum plebis laudo satur altilium nec
otia
diuitiis Arabum liberrima muto.
Saepe
uerecundum laudasti rexque paterque
audisti
coram nec uerbo parcius absens;
inspice
si possum donata reponere laetus.
40
Haud male Telemachus, proles patientis Vlixei:
'Non
est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
porrectus
spatiis nec multae prodigus herbae;
Atride,
magis apta tibi tua dona relinquam.'
Paruum
parua decent; mihi iam non regia Roma,
45
sed uacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum.
Strenuus
et fortis causisque Philippus agendis
clarus,
ab officiis octauam circite horam
dum
redit atque foro nimium distare Carinas
iam
grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
50
adrasum quendam uacua tonsoris in umbra
cultello
proprios purgantem leniter unguis.
'Demetri',
(puer hic non laeue iussa Philippi
accipiebat)
'abi, quaere et refer, unde domo, quis,
cuius
fortunae, quo sit patre quoue patrono.'
55
It, redit et narrat Volteium nomine Menam,
praeconem,
tenui censu, sine crimine, notum
et
properare loco et cessare, et quaerere et uti,
gaudentem
paruisque sodalibus et lare certo
et
ludis et post decisa negotia Campo.
60
'Scitari libet ex ipso quodcumque refers; dic
ad
cenam ueniat.' Non sane credere Mena,
mirari
secum tacitus. Quid multa? 'Benigne,'
respondet.
'Neget ille mihi?' 'Negat improbus et te
neglegit
aut horret.' Volteium mane Philippus
65
uilia uendentem tunicato scruta popello
occupat
et saluere iubet prior; ille Philippo
excusare
laborem et mercennaria uincla,
quod
non mane domum uenisset, denique quod non
prouidisset
eum. 'Sic ignouisse putato
70
me tibi, si cenas hodie mecum.' 'Vt libet.' 'Ergo
post
nonam uenies; nunc i, rem strenuus auge.'
Vt
uentum ad cenam est, dicenda tacenda locutus
tandem
dormitum dimittitur. Hic ubi saepe
occultum
uisus decurrere piscis ad hamum,
75
mane cliens et iam certus conuiua, iubetur
rura
suburbana indictis comes ire Latinis.
Impositus
mannis aruum caelumque Sabinum
non
cessat laudare. Videt ridetque Philippus,
et
sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
80
dum septem donat sestertia, mutua septem
promittit,
persuadet uti mercetur agellum.
Mercatur.
Ne te longis ambagibus ultra
quam
satis est morer, ex nitido fit rusticus atque
sulcos
et uineta crepat mera, praeparat ulmos,
85
inmoritur studiis et amore senescit habendi.
Verum
ubi oues furto, morbo periere capellae,
spem
mentita seges, bos est enectus arando,
offensu
damnis media de nocte caballum
arripit
iratusque Philippi tendit ad aedis.
90
Quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus:
'Durus'
ait, 'Voltei, nimis attentusque uideris
esse
mihi.' 'Pol, me miserum, patrone, uocares,
si
uelles' inquit 'uerum mihi ponere nomen.
Quod
te per Genium dextramque deosque Penatis
95
obsecro et obtestor, uitae me redde priori.'
Qui
semel aspexit quantum dimissa petitis
praestent,
mature redeat repetatque relicta.
Metiri
se quemque suo modulo ad pede uerum est.
VIII
Celso
gaudere et bene rem gerere Albinouano
Musa
rogata refer, comiti scribaeque Neronis.
Si
quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem
uiuere
nec recte nec suauiter, haud quia grando
5
contunderit uitis oleamque momorderit aestus,
nec
quia longinquis armentum aegrotet in agris,
sed
quia mente minus ualidus quam corpore toto
nil
audire uelim, nil discere, quod leuet aegrum,
fidis
offendar medicis, irascar amicis,
10
cur me funesto properent arcere ueterno,
quae
nocuere sequar, fugiam quae profore credam,
Romae
Tibur amem, uentosus Tibure Romam.
Post
haec, ut ualeat, quo pacto rem gerat et se,
ut
placeat iuueni, percontare, utque cohorti.
15
Si dicet 'recte', primum gaudere, subinde
praeceptum
auriculis hoc instillare memento:
'Vt
tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.'
IX
Septimius,
Claudi, nimirum intellegit unus,
quanti
me facias; nam cum rogat et prece cogit,
scilicet
ut tibi se laudare et tradere coner,
dignum
mente domoque legentis honesta Neronis,
5
munere cum fungi propioris censet amici,
quid
possim uidet ac nouit me ualdius ipso.
Multa
quidem dixi cur excusatus abirem,
sed
timui mea ne finxisse minora putarer,
dissimulator
opis propriae, mihi commodus uni.
10
Sic ego, maioris fugiens opprobria culpae,
frontis
ad urbanae descendi praemia. Quodsi
depositum
laudas ob amici iussa pudorem,
scribe
tui gregis hunc et fortem crede bonumque.
X
Vrbis
amatorem Fuscum saluere iubemus
ruris
amatores, hac in re scilicet una
multum
dissimiles, ad cetera paene gemelli
fraternis
animis, quicquid negat alter, et alter,
5
adnuimus patiter, uetuli notique columbi.
Tu
nidum seruas, ego laudo ruris amoeni
riuos
et musco circumlita saxa nemusque.
Quid
quaeris? Viuo et regno, simul ista reliqui
quae
uos ad caelum fertis rumore secundo,
10
utque sacerdotis fugitiuus liba recuso,
pane
egeo iam mellitis potiore placentis.
Viuere
naturae si conuenienter oportet,
ponendaeque
domo quaerenda est area primum,
nouistine
locum potiorem rure beato?
15
Est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura
leniat
et rabiem Canis et momenta Leonis,
cum
semel accepit Solem furibundus acutum?
Est
ubi diuellat somnos minus inuida cura?
Deterius
Libycis olet aut nitet herba lapillis?
20
Purior in uicis aqua tendit rumpere plumbum
quam
quae per pronum trepidat cum murmure riuum?
Nempe
inter uarias nutritur silua columnas,
laudaturque
domus longos quae prospicit agros.
Naturam
expelles furca, tamen usque recurret
25
et mala perrumpet furtim fastidia uictrix.
Non
qui Sidonio contendere callidus ostro
nescit
Aquinatem potantia uellera fucum
certius
accipiet damnum propiusue medullis
quam
qui non poterit uero distinguere falsum.
30
Quem res plus nimio delectauere secundae,
mutatae
quatient. Siquid mirabere, pones
inuitus.
Fuge magna; licet sub paupere tecto
reges
et regum uita praecurrere amicos.
Ceruus
equum pugna melior communibus herbis
35
pellebat, donec minor in certamine longo
implorauit
opes hominis frenumque recepit;
sed
postquam uictor uiolens discessit ab hoste,
non
equitem dorso, non frenum depulit ore.
Sic,
qui pauperiem ueritus potiore metallis
40
libertate caret, dominum uehet improbus atque
seruiet
aeternum, quia paruo nesciet uti.
Cui
non conueniet sua res, ut calceus olim
si
pede maior erit, subuertet, si minor, uret.
Laetus
sorte tua uiues sapienter, Aristi,
45
nec me dimittes incastigatum, ubi plura
cogere
quam satis est ac non cessare uidebor.
Imperat
aut seruit collecta pecunia cuique,
tortum
digna sequi potius quam ducere funem.
Haec
tibi dictabam post fanum putre Vacunae,
50
excepto quod non simul esses cetera laetus.
XI
Quid
tibi uisa Chios, Bullati, notaque Lesbos,
quid
concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,
Zmyrna
quid et Colophon? Maiora minoraue fama,
cunctane
prae Campo et Tiberino flumine sordent?
5
An uenit in uotum Attalicis ex urbibus una?
An
Lebedum laudas odio maris atque uiarum?
Scis
Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque
Fidenis
uicus; tamen illic uiuere uellem,
oblitusque
meorum, obliuiscendus et illis,
10
Neptunum procul e terra spectare furentem.
Sed
neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque
aspersus
uolet in caupona uiuere; nec qui
frigus
collegit, furnos et balnea laudat
ut
fortunatam plene praestantia uitam;
15
nec si te ualidus iactauerit Auster in alto,
idcirco
nauem trans Aegaeum mare uendas.
Incolumi
Rhodos et Mytilene pulchra facit quod
paenula
solstitio, campestre niualibus auris,
per
brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
20
Dum licet ac uoltum seruat Fortuna benignum,
Romae
laudetur Samos et Chios et Rhodos absens.
Tu
quamcumque deus tibi fortunauerit horam
grata
sume manu neu dulcia differ in annum,
ut
quocumque loco fueris uixisse libenter
25
te dicas; nam si ratio et prudentia curas,
caelum,
non animum mutant, qui trans mare currunt.
Strenua
non exercet inertia; nauibus atque
quadrigis
petimus bene uiuere. Quod petis, hic est,
30
est Vlubris, animus si te non deficit aequus.
XII
Fructibus
Agrippae Siculis quos colligis, Icci,
si
recte frueris, non est ut copia maior
ab
Ioue donari possit tibi; tolle querellas;
pauper
enim non est cui rerum suppetit usus.
5
Si uentri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil
diuitiae
poterunt regales addere maius.
Si
forte in medio positorum abstemius herbis
uiuis
et urtica, sic uiues protinus, ut te
confestim
liquidus Fortunae riuus inauret,
10
uel quia naturam mutare pecunia nescit
uel
quia cuncta putas una uirtute minora.
Miramur,
si Democriti pecus edit agellos
cultaque,
dum peregre est animus sine corpore uelox,
cum
tu inter scabiem tantam et contagia lucri
15
nil paruum sapias et adhuc sublimia cures;
quae
mare compescant causae, quid temperet annum,
stellae
sponte sua iussaene uagentur et errent,
quid
premat obscurum lunae, quid proferat orbem,
quid
uelit et possit rerum concordia discors,
20
Empedocles an Stertinium deliret acumen?
Verum,
seu piscis seu porrum et caepe trucidas,
utere
Pompeio Grospho et, siquid petet, ultro
defer;
nil Grosphus nisi uerum orabit et aequum.
Vilis
amicorum est annona, bonis ubi quid dest.
25
Ne tamen ignores quo sit Romana loco res,
Cantaber
Agrippae, Claudi uirtute Neronis
Armenius
cecidit; ius imperiumque Prahates
Caesaris
accepit genibus minor; aurea fruges
Italiae
pleno defundit Copia cornu.
XIII
Vt
proficiscentem docui te saepe diuque,
Augusto
reddes signata uolumina, Vinni,
si
ualidus, si laetus erit, si denique poscet;
ne
studio nostri pecces odiumque libellis
5
sedulus inportes opera uehemente minister.
Si
te forte meae grauis uret sarcina chartae,
abicito
potius quam quo perferre iuberis
clitellas
ferus inpingas Asinaeque paternum
cognomen
uertas in risum et fabula fias.
10
Viribus uteris per cliuos, flumina, lamas.
Victor
propositi simul ac perueneris illuc,
sic
positum seruabis onus, ne forte sub ala
fasciculum
portes librorum, ut rusticus agnum,
ut
uinosa glomus furtiuae Pyrria lanae,
15
ut cum pilleolo soleas conuiua tribulis.
Ne
uolgo narres te sudauisse ferendo
carmina
quae possint oculos aurisque morari
Caesaris;
oratus multa prece, nitere porro.
Vade,
uale, caue ne titubes mandataque frangas.
XIV
Vilice
siluarum et mihi me reddentis agelli,
quem
tu fastidis habitatum quinque focis et
quinque
bonos solitum Variam dimittere patres,
certemus
spinas animone ego fortius an tu
5
euellas agro, et melior sit Horatius an res.
Me
quamuis Lamiae pietas et cura moratur,
fratrem
maerentis, rapto de fratre dolentis
insolabiliter,
tamen istuc mens animusque
fert
et amat spatiis obstantia rumpere claustra.
10
Rure ego uiuentem, tu dicis in urbe beatum;
cui
placet alterius, sua nimirum est odio sors,
stultus
uterque locum inmeritum causatur inique;
in
culpa est animus, qui se non effugit umquam.
Tu
mediastinus tacita prece rura petebas,
15
nunc urbem et ludos et balnea uilicus optas;
me
constare mihi scis et discedere tristem,
quandocumque
trahunt inuisa negotia Romam.
Non
eadem miramur; eo disconuenit inter
meque
et te; nam quae deserta et inhospita tesqua
20
credis, amoena uocat mecum qui sentit, et odit
quae
te pulchra putas. Fornix tibi et uncta popina
incutiunt
urbis desiderium, uideo, et quod
angulus
iste feret piper et tus ocius uua,
nec
uicina subest uinum praebere taberna
25
quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius
ad
strepitum salias terrae grauis; et tamen urges
iampridem
non tacta ligonibus arua bouemque
disiunctum
curas et strictis frondibus exples;
addit
opus pigro riuus, si decidit imber,
30
multa mole docendus aprico parcere prato.
Nunc
age, quid nostrum concentum diuidat, audi.
Quem
tenues decuere togae nitidique capilli,
quem
scis immunem Cinarae placuisse rapaci,
quem
bibulum liquidi media de luce Falerni,
35
cena breuis iuuat et prope riuum somnus in herba;
nec
lusisse pudet, sed non incidere ludum.
Non
istic obliquo oculo mea commoda quisquam
limat,
non odio obscuro morsuque uenenat;
rident
uicini glaebas et saxa mouentem.
40
Cum seruis urbana diaria rodere mauis;
horum
tu in numerum uoto ruis, inuidet usum
lignorum
et pecoris tibi calo argutus et horti.
Optat
ephippia bos piger, optat arare caballus;
quam
scit uterque, libens, censebo, exerceat artem.
XV
Quae
sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
quorum
hominum regio et qualis uia (nam mihi Baias
Musa
superuacuas Antonius, et tamen illis
me
facit inuisum, gelida cum perluor unda
5
per medium frigus; sane murteta relinqui
dictaque
cessantem neruis elidere morbum
sulpura
contemni uicus gemit, inuidus aegris
qui
caput et stomachum supponere fontibus audent
Clusinis
Gabiosque petunt et frigida rura.
10
Mutandus locus est et deuersoria nota
praeteragendus
equus. 'Quo tendis? Non mihi Cumas
est
iter aut Baias', laeua stomachosus habena
dicet
eques; sed equi frenato est auris in ore);
maior
utrum populum frumenti copia pascat,
15
collectosne bibant imbres puteosne perennis
iugis
aquae (nam uina nihil moror illius orae;
rure
meo possum quiduis perferre patique;
ad
mare cum ueni, generosum et lene requiro,
quod
curas abigat, quod cum spe diuite manet
20
in uenas animumque meum, quod uerba ministret,
quod
me Lucanae iuuenem commendet amicae);
tractus
uter pluris lepores, uter educet apros,
utra
magis piscis et echinos aequora celent,
pinguis
ut inde domum possim Phaeaxque reuerti,
25
scribere te nobis, tibi nos adcredere par est.
Maenius,
ut tebus maternis atque paternis
fortiter
absumptis urbanus coepit haberi
scurra,
uagus non qui certum praesepe teneret,
inpransus
non qui ciuem dinosceret hoste,
30
quaelibet in quemuis opprobria fingere saeuus,
pernicies
et tempestas barathrumque macelli,
quicquid
quaesierat, uentri donabat auaro.
Hic
ubi nequitiae fautoribus et timidis nil
aut
paulum abstulerat, patinas cenabat omasi,
35
uilis et agninae, tribus ursis quod satis esset,
scilicet
ut uentres lamna candente nepotum
diceret
urendos correctus Bestius. Idem,
quicquid
erat nactus praedae maioris, ubi omne
uerterat
in fumum et cinerem: 'Non hercule miror',
40
aiebat, 'si qui comedunt bona, cum sit obeso
nil
melius turdo, nil uolua pulchrius ampla'.
Nimirum
hic ego sum; nam tuta et paruola laudo,
cum
res deficiunt, satis inter uilia fortis;
uerum
ubi quid melius contingit et unctius, idem
45
uos sapere et solos aio bene uiuere, quorum
conspicitur
nitidis fundata pecunia uillis.
XVI
Ne
perconteris, fundus meus, optime Quincti,
aruo
pascat erum an bacis opulentet oliuae,
pomisne
et pratis an amicta uitibus ulmo,
scribetur
tibi forma loquaciter et situs agri.
5
Continui montes, ni dissocientur opaca
ualle,
sed ut ueniens dextrum latus aspiciat sol,
laeuum
discedens curru fugiente uaporet.
Temperiem
laudes. Quid, si rubicunda benigni
corna
uepres et pruna ferant, si quercus et ilex
10
multa fruge pecus, multa dominum iuuet umbra?
Dicas
adductum propius frondere Tarentum.
Fons
etiam riuo dare nomen idoneus, ut nec
frigidior
Thraecam nec purior ambiat Hebrus,
infirmo
capiti fluit utilis, utilis aluo.
15
Hae latebrae dulces et, iam si credis, amoenae
incolumem
tibi me praestant septembribus horis.
Tu
recte uiuis, si curas esse quod audis.
Iactamus
iampridem omnis te Roma beatum;
sed
uereor, ne cui de te plus quam tibi credas
20
neue putes alium sapiente bonoque beatum,
neu,
si te populus sanum recteque ualentem
dictitet,
occultam febrem sub tempus edendi
dissimules,
donec manibus tremor incidat unctis.
Stultorum
incurata pudor malus ulcera celat.
25
Siquis bella tibi terra pugnata marique
dicat
et his uerbis uacuas permulceat auris:
'Tene
magis saluum populus uelit an populum tu,
seruet
in ambiguo qui consulit et tibi et urbi
Iuppiter',
Augusti laudes adgnoscere possis;
30
cum pateris sapiens emendatusque uocari,
respondesne
tuo, dic sodes, nomine? 'Nempe
uir
bonus et prudens dici delector ego ac tu.'
Qui
dedit hoc hodie, cras si uolet auferet, ut, si
detulerit
fasces indigno, detrahet idem.
35
'Pone, meum est,' inquit; pono tristisque recedo.
Idem
si clamet furem, neget esse pudicum,
contendat
laqueo collum pressisse paternum,
mordear
opprobriis falsis mutemque colores?
Falsus
honor iuuat et mendax infamia terret
40
quem nisi mendosum et medicandum? Vir bonus est quis?
'Qui
consulta patrum, qui leges iuraque seruat,
quo
multae magnaeque secantur iudice lites,
quo
res sponsore et quo causae teste tenentur.'
Sed
uidet hunc omnis domus et uicinia tota
45
introrsum turpem, speciosum pelle decora.
'Nec
furtum feci nec fugi,' si mihi dicat
seruos:
'Habes pretium, loris non ureris', aio.
'Non
hominem occidi.' 'Non pasces in cruce coruos.'
'Sum
bonus et frugi.' Renuit negitatque Sabellus.
50
Cautus enim metuit foueam lupus accipiterque
suspectos
laqueos et opertum miluus hamum.
Oderunt
peccare boni uirtutis amore;
tu
nihil admittes in te formidine poenae;
sit
spes fallendi, miscebis sacra profanis.
55
Nam de mille fabae modiis cum subripis unum,
damnum
est, non facinus mihi pacto lenius isto.
Vir
bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,
quandocumque
deos uel porco uel boue placat:
'Iane
pater!' clare, clare cum dixit: 'Apollo!'
60
labra mouet, metuens audiri: 'Pulchra Lauerna,
da
mihi fallere, da iusto sanctoque uideri,
noctem
peccatis et fraudibus obice nubem.'
Qui
melior seruo, qui liberior sit auarus,
in
triuiis fixum cum se demittit ob assem,
65
non uideo; nam qui cupiet, metuet quoque, porro
qui
metuens uiuet, liber mihi non erit umquam.
Perdidit
arma, locum uirtutis deseruit, qui
semper
in augenda festinat et obruitur re.
Vendere
cum possis captiuum, occidere noli;
70
seruiet utiliter; sine pascat durus aretque,
nauiget
ac mediis hiemet mercator in undis,
annonae
prosit, portet frumenta penusque.
Vir
bonus et sapiens audebit dicere: 'Pentheu,
rector
Thebarum, quid me perferre patique
75
indignum coges?' 'Adimam bona.' 'Nempe pecus, rem,
lectos,
argentum; tollas licet.' 'In manicis et
compedibus
saeuo te sub custode tenebo.'
'Ipse
deus, simul atque uolam, me soluet.' Opinor,
hoc
sentit: 'Moriar'. Mors ultima linea rerum est.
XVII
Quamuis,
Scaeua, satis per te tibi consulis et scis,
quo
tandem pacto deceat maioribus uti,
disce,
docendus adhuc quae censet amiculus, ut si
caecus
iter monstrare uelit; tamen aspice, siquid
5
et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur.
Si
te grata quies et primam somnus in horam
delectat,
si te puluis strepitusque rotarum,
si
laedit caupona, Ferentinum ire iubebo;
nam
neque diuitibus contingunt gaudia solis,
10
nec uixit male, qui natus moriensque fefellit.
Si
prodesse tuis pauloque benignus ipsum
te
tractare uoles, accedes siccus ad unctum.
'Si
pranderet holus patienter, regibus uti,
nollet
Aristippus.' 'Si sciret regibus uti,
15
fastidiret holus qui me notat.' Vtrius horum
uerba
probes et facta, doce, uel iunior audi
cur
sit Aristippi potior sententia. Namque
mordacem
Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
'Scurror
ego ipse mihi,populo tu; rectius hoc et
20
splendidius multo est. Equus ut me portet, alat rex,
officium
facio; tu poscis uilia, uerum
dante
minor, quamuis fers te nullius egentem.'
Omnis
Aristippum decuit color et status et res,
temptantem
maiora fere, praesentibus aequum,
25
contra, quem duplici panno patientia uelat,
mirabor,
uitae uia si conuersa decebit.
Alter
purpureum non expectabit amictum;
quidlibet
indutus celeberrima per loca uadet
personamque
feret, non inconcinnus utramque;
30
alter Mileti textam cane peius et angui
uitabit
chlanidem, morietur frigore, si non
rettuleris
pannum; refer et sine uiuat ineptus.
Res
gerere et captos ostendere ciuibus hostis
attingit
solium Iouis et caelestia temptat;
35
principibus placuisse uiris non ultima laus est.
Non
cuiuis homini contingit adire Corinthum.
Sedit
qui timuit ne non succederet; esto;
quid?
Qui peruenit, fecitne uiriliter? Atqui
hic
est aut nusquam quod quaerimus. Hic onus horret,
40
ut paruis animis et paruo corpore maius;
hic
subit et perfert. Aut uirtus nomen inane est,
aut
decus et pretium recte petit experiens uir.
Coram
rege suo de paupertate tacentes
plus
poscente ferent; distat, sumasne prudenter
45
an rapias; atqui rerum caput hoc erat, hic fons.
'Indotata
mihi soror est, paupercula mater,
et
fundus nec uendibilis nec pascere firmus',
qui
dicit, clamat: 'Victum date!'; succinit alter:
'Et
mihi'; diuiduo findetur munere quadra.
50
Sed tacitus pasci si posset coruus, haberet
plus
dapis et rixae multo minus inuidiaeque.
Brundisium
comes aut Surrentum ductus amoenum
qui
queritur salebras et acerbum frigus et imbres,
aut
cistam effractam et subducta uiatica plorat,
55
nota refert meretricis acumina, saepe catellam,
saepe
periscelidem raptam sibi flentis, uti mox
nulla
fides damnis uerisque doloribus adsit.
Nec
semel inrisus triuiis attollere curat
fracto
crure planum, licet illi plurima manet
60
lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
'Credite,
non ludo; crudeles, tollite claudum.'
'Quaere
peregrinum', uicinia rauca reclamat.
XVIII
Si
bene te noui, metues, liberrime Lolli,
scurrantis
speciem praebere, professus amicum.
Vt
matrona meretrici dispar erit atque
discolor,
infido scurrae distabit amicus.
5
Est huic diuersum uitio uitium prope maius,
asperitas
agrestis et inconcinna grauisque,
quae
se commendat tonsa cute, dentibus atris,
dum
uolt libertas dici mera ueraque uirtus.
Virtus
est medium uitiorum et utrimque reductum.
10
Alter in obsequium plus aequo pronus et imi
derisor
lecti sic nutum diuitis horret,
sic
iterat uoces et uerba cadentia tollit,
ut
puerum saeuo credas dictata magistro
reddere
uel partis mimum tractare secundas;
15
alter rixatur de lana saepe caprina,
propugnat
nugis armatus: 'Scilicet, ut non
sit
mihi prima fides et, uere quod placet, ut non
acriter
elatrem? Pretium aetas altera sordet.'
Ambigitur
quid enim? Castor sciat an Docilis plus,
20
Brundisium Minuci melius uia ducat an Appi.
Quem
damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,
gloria
quem supra uires et uestit et unguit,
quem
tenet argenti sitis inportuna famesque,
quem
paupertatis pudor et fuga, diues amicus,
25
saepe decem uitiis instructior, odit et horret,
aut,
si non odit, regit ac ueluti pia mater
plus
quam se sapere et uirtutibus esse priorem
uolt
et ait prope uera: 'Meae (contendere noli)
stultitiam
patiuntur opes; tibi paruola res est;
30
arta decet sanum comitem toga; desine mecum
certare.'
Eutrapelus cuicumque nocere uolebat
uestimenta
dabat pretiosa; beatus enim iam
cum
pulchris tunicis sumet noua consilia et spes,
dormiet
in lucem, scorto postponet honestum
35
officium, nummos alienos pascet, ad imum
Thraex
erit aut holitoris aget mercede caballum.
Arcanum
neque tu scrutaberis illius umquam,
commissumque
teges et uino tortus et ira;
nec
tua laudabis studia aut aliena reprendes,
40
nec, cum uenari uolet ille, poemata panges.
Gratia
sic fratrum geminorum, Amphionis atque
Zethi
dissiluit, donec suspecta seuero
conticuit
lyra. Fraternis cessisse putatur
moribus
Amphion; tu cede potentis amici
45
lenibus imperiis, quotiensque educet in agros
Aetolis
onerata plagis iumenta canesque,
surge
et inhumanae senium depone Camenae,
cenes
ut pariter pulmenta laboribus empta;
Romanis
sollemne uiris opus, utile famae
50
uitaeque et membris, praesertim cum ualeas et
uel
cursu superare canem uel uiribus aprum
possis.
Adde, uirilia quod speciosius arma
non
est qui tractet; scis quo clamore coronae
proelia
sustineas campestria. Denique saeuam
55
militiam puer et Cantabrica bella tulisti
sub
duce qui templis Parthorum signa refigit
nunc
et, siquid abest, Italis adiudicat armis.
Ac
ne te retrahas et inexcusabilis absis,
quamuis
nil extra numerum fecisse modumque
60
curas, interdum nugaris rure paterno:
partitur
lintres exercitus, Actia pugna
te
duce per pueros hostili more refertur;
aduersarius
est frater, lacus Hadria, donec
alterutrum
uelox Victoria fronde coronet.
65
Consentire suis studiis qui crediderit te,
fautor
utroque tuum laudabit pollice ludum.
Protinus
ut moneam, siquid monitoris eges tu,
quid
de quoque uiro et cui dicas, saepe uideto.
Percontatorem
fugito; nam garrulus idem est,
70
nec retinent patulae commissa fideliter aures,
et
semel emissum uolat inreuocabile uerbum.
Non
ancilla tuum iecur ulceret ulla puerue
intra
marmoreum uenerandi limen amici,
ne
dominus pueri pulchri caraeue puellae
75
munere te paruo beet aut incommodus angat.
Qualem
commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox
incutiant
aliena tibi peccata pudorem.
Fallimur
et quondam non dignum tradimus; ergo
quem
sua culpa premet, deceptus omitte tueri,
80
ut penitus notum, si temptent crimina, serues
tuterisque
tuo fidentem praesidio; qui
dente
Theonino cum circumroditur, ecquid
ad
te post paulo uentura pericula sentis?
Nam
tua res agitur, paries cum proximus ardet,
85
et neglecta solent incendia sumere uires.
Dulcia
inexpertis cultura potentis amici;
expertus
metuit. Tu, dum tua nauis in alto est,
hoc
age, ne mutata retrorsum te ferat aura.
Oderunt
hilarem tristes tristemque iocosi,
90
sedatum celeres, agilem nauumque remissi;
.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . .
oderunt
porrecta negantem pocula, quamuis
nocturnos
iures te formidare tepores;
deme
supercilio nubem; plerumque modestus
95
occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
Inter
cuncta leges et percontabere doctos,
qua
ratione queas traducere leniter aeuum,
num
te semper inops agitet uexetque cupido,
num
pauor et rerum mediocriter utilium spes,
100
uirtutem doctrina paret naturane donet,
quid
minuat curas, quid te tibi reddat amicum,
quid
pure tanquillet, honos an dulce lucellum,
an
secretum iter et fallentis semita uitae.
Me
quotiens reficit gelidus Digentia riuus,
105
quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus
quid
sentire putas, quid credis, amice, precari?
'Sit
mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi uiuam
quod
superest aeui, siquid superesse uolunt di;
sit
bona librorum et prouisae frugis in annum
110
copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.'
Sed
satis est orare Iouem quae ponit et aufert;
det
uitam, det opes; aequum mi animum ipse parabo.
XIX
Prisco
si credis, Maecenas docte, Cratino,
nulla
placere diu nec uiuere carmina possunt
quae
scribuntur aquae potoribus; ut male sanos
adscripsit
Liber Satyris Faunisque poetas,
5
uina fere dulces oluerunt mane Camenae;
laudibus
arguitur uini uinosus Homerus;
Ennius
ipse pater numquam nisi potus ad arma
prosiluit
dicenda. 'Forum putealque Libonis
mandabo
siccis, adimam cantare seueris':
10
hoc simul edixi, non cessuere poetae
nocturno
certare mero, putere diurno.
Quid?
Siquis uoltu toruo ferus et pede nudo
exiguaeque
togae simulet textore Catonem,
uirtutemne
repraesentet moresque Catonis?
15
Rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua
dum
studet urbanus tenditque disertus haberi.
Decipit
exemplar uitiis imitabile; quodsi
pallere
casu, biberent exsangue cuminum.
O
imatatores, seruom pecus, ut mihi saepe
20
bilem, saepe iocum uestri mouere tumultus!
Libera
per uacuum posui uestigia princeps,
non
aliena meo pressi pede. Qui sibi fidet,
dux
reget examen. Parios ego primus iambos
ostendi
Latio, numeros animosque secutus
25
Archilochi, non res et agentia uerba Lycamben;
ac
ne me foliis ideo breuioribus ornes
quod
timui mutare modos et carminis artem,
temperat
Archilochi Musam pede mascula Sappho,
temperat
Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,
30
nec socerum quaerit, quem uersibus oblinat atris,
nec
sponsae laqueum famoso carmine nectit.
Hunc
ego, non alio dictum prius ore, Latinus
uolgaui
fidicen; iuuat inmemorata ferentem
ingenuis
oculisque legi manibusque teneri.
35
Scire uelis, mea cur ingratus opuscula lector
laudet
ametque domi, premat extra limen iniquus;
non
ego uentosae plebis suffragia uenor
inpensis
cenarum et tritae munere uestis;
non
ego nobilium scriptorum auditor et ultor
40
grammaticas ambire tribus et pulpita dignor.
Hinc
illae lacrimae... 'Spissis indigna theatris
scripta
pudet recitare et nugis addere pondus,'
si
dixi: 'Rides' ait, 'et Iouis auribus ista
seruas;
fidis enim manare poetica mella
45
te solum, tibi pulcher.' Ad haec ego naribus uti
formido
et, luctantis acuto ne secer ungui,
'Displicet
iste locus' clamo et diludia posco.
Ludus
enim genuit trepidum certamen et iram,
ira
truces inimicitias et funebre bellum.
XX
Vortumnum
Ianumque, liber, spectare uideris,
scilicet
ut prostes Sosiorum pumice mundus.
Odisti
clauis et grata sigilla pudico,
paucis
ostendi gemis et communia laudas,
5
non ita nutritus. Fuge quo descendere gestis;
non
erit emisso reditus tibi: 'Quid miser egi?
Quid
uolui?' dices, ubi quid te laeserit; et scis
in
breue te cogi, cum plenus languet amator.
Quodsi
non odio peccantis desipit augur,
10
carus eris Romae donec te deserat aetas;
contrectatus
ubi manibus sordescere uolgi
coeperis,
aut tineas pasces taciturnus inertis
aut
fugies Vticam aut uinctus mitteris Ilerdam.
Ridebit
monitor non exauditus, ut ille
15
qui male parentem in rupes protrusit asellum
iratus;
quis enim inuitum seruare laboret?
Hoc
quoque te manet, ut pueros elementa docentem
occupet
extremis in uicis balba senectus.
Cum
tibi sol tepidus pluris admouerit auris,
20
me libertino natum patre et in tenui re
maiores
pinnas nido extendisse loqueris,
ut
quantum generi demas, uirtutibus addas;
me
primis urbis belli placuisse domique,
corporis
exigui, praecanum, solibus aptum,
25
irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte
meum siquis te percontabitur aeuum,
me
quater undenos sciat impleuisse Decembris
collegam
Lepidum quo duxit Lollius anno.
I
Cum
sustineas et tanta negotia solus,
res
Italas armis tuteris, moribus ornes,
legibus
emendes, in publica commoda peccem
si
longo sermone morer tua tempora, Caesar.
5
Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,
post
ingentia facta deorum in templa recepti,
dum
terras hominumque colunt genus, aspera bella
componunt,
agros adsignant, oppida condunt,
plorauere
suis non respondere fauorem
10
speratum meritis. Diram qui contudit hydram
notaque
fatali portenta labore subegit,
comperit
inuidam supremo fine domari.
Vrit
enim fulgore suo qui praegrauat artes
infra
se positas; extinctus amabitur idem.
15
Praesenti tibi maturos largimur honores
iurandasque
tuom per numen ponimus aras,
nil
oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed
tuus hic populus sapiens et iustus in uno
te
nostris ducibus, te Grais anteferendo
20
cetera nequaquam simili ratione modoque
aestimat
et, nisi quae terris semota suisque
temporibus
defuncta uidet, fastidit et odit,
sic
fautor ueterum ut tabulas peccare uetantis,
quas
bis quinque uiri sanxerunt, foedera regum
25
uel Gabiis uel cum rigidis aequata Sabinis,
pontificum
libros, annosa uolumina uatum
dictitet
Albano Musas in monte locutas.
Si,
quia Graiorum sunt antiquissima quaeque
scripta
uel optima, Romani pensantur eadem
30
scriptores trutina, non est quod multa loquamur:
nihil
intra est oleam, nil extra est in nuce duri;
uenimus
ad summum fortunae: pingimus atque
psallimus
et luctamur Achiuis doctius unctis.
Si
meliora dies, ut uina, poemata reddit,
35
scire uelim chartis pretium quotus adroget annus.
Scriptor
abhinc annos centum qui decidit, inter
perfectos
ueteresque referri debet an inter
uilis
atque nouos? Excludat iurgia finis.
'Est
uetus atque probus centum qui perficit annos.'
40
Quid? Qui deperiit minor uno mense uel anno,
inter
quos referendus erit? Veteresne poetas
an
quos et praesens et postera respuat aetas?
'Iste
quidem ueteres inter ponetur honeste
qui
uel mense breui uel toto est iunior anno.'
45
Vtor permisso caudaeque pilos ut equinae
paulatim
uello et demo unum, demo etiam unum,
dum
cadat elusus ratione ruentis acerui
qui
redit in fastos et uirtutem aestimat annis
miraturque
nihil, nisi quod Libitina sacrauit.
50
Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus,
ut
critici dicunt, leuiter curare uidetur
quo
promissa cadant et somnia Pythagorea.
Naeuius
in manibus non est et mentibus haeret
paene
recens? Adeo sanctum est uetus omne poema.
55
Ambigitur quotiens uter utro sit prior, aufert
Paccuuius
docti famam senis, Accius alti,
dicitur
Afrani toga conuenisse Menandro,
Plautus
ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
uincere
Caecilius grauitate, Terentius arte.
60
Hos ediscit et hos arto stipata theatro
spectat
Roma potens; habet hos numeratque poetas
ad
nostrum tempus Liui scriptoris ab aeuo.
Interdum
uolgus rectum uidet, est ubi peccat.
Si
ueteres ita miratur laudatque poetas
65
ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat;
si
quaedam nimis antique, si pleraque dure
dicere
credit eos, ignaue multa fatetur,
et
sapit et mecum facit et Ioue iudicat aequo.
Non
equidem insector delendaue carmina Liui
70
esse reor, memini quae plagosum mihi paruo
Orbilium
dictare; sed emendata uideri
pulchraque
et exactis minimum distantia miror.
Inter
quae uerbum emicuit si forte decorum,
si
uersus paulo concinnior unus et alter,
75
iniuste totum ducit uenditque poema.
Indignor
quicquam reprehendi, non quia crasse
compositum
inlepideue putetur, sed quia nuper,
nec
ueniam antiquis, sed honorem et praemia posci.
Recte
necne crocum floresque perambulet Attae
80
fabula si dubitem, clament periisse pudorem
cuncti
paene patres, ea cum reprehendere coner
quae
grauis Aesopus, quae doctus Roscius egit,
uel
quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,
uel
quia turpe putant parere minoribus et, quae
85
inberbes didicere, senes perdenda fateri.
Iam
Saliare Numae carmen qui laudat, et illud
quod
mecum ignorat solus uolt scire uideri,
ingeniis
non ille fauet plauditque sepultis,
nostra
sed inpugnat, nos nostraque liuidus odit.
90
Quodsi tam Graecis nouitas inuisa fuisset
quam
nobis, quid nunc esset uetus? Aut quid haberet
quod
legeret tereretque uiritim publicus usus?
Vt
primum positis nugari Graecia bellis
coepit
et in uitium fortuna labier aequa,
95
nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,
marmoris
aut eboris fabros aut aeris amauit,
suspendit
picta uoltum mentemque tabella,
nunc
tibicinibus, nunc est gauisa tragoedis;
sub
nutrice puella uelut si luderet infans,
100
quod cupide petiit mature plena reliquit.
Quid
placet aut odio est, quod non mutabile credas?
Hoc
paces habuere bonae uentique secundi.
Romae
dulce diu fuit et sollemne reclusa
mane
domo uigilare, clienti promere iura,
105
cautos nominibus rectis expendere nummos,
maiores
audire, minori dicere per quae
crescere
res posset, minui damnosa libido.
Mutauit
mentem populus leuis et calet uno
scribendi
studio; pueri patresque seueri
110
fronde comas uincti cenant et carmina dictant.
Ipse
ego, qui nullos me adfirmo scribere uersus,
inuenior
Parthis mendacior et prius orto
sole
uigil calamum et chartas et scrinia posco.
Nauim
agere ignarus nauis timet; habrotonum aegro
115
non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est
promittunt
medici; tractant fabrilia fabri:
scribimus
indocti doctique poemata passim.
Hic
error tamen et leuis haec insania quantas
uirtutes
habeat, sic collige: uatis auarus
120
non temere est animus; uersus amat, hoc studet unum;
detrimenta,
fugas seruorum, incendia ridet;
non
fraudem socio pueroue incogitat ullam
pupillo;
uiuit siliquis et pane secundo;
militiae
quamquam piger et malus, utilis urbi,
125
si das hoc, paruis quoque rebus magna iuuari.
Os
tenerum pueri balbumque poeta figurat,
torquet
ab obscenis iam nunc sermonibus aurem,
mox
etiam pectus praeceptis format amicis,
asperitatis
et inuidiae corrector et irae,
130
recte facta refert, orientia tempora notis
instruit
exemplis, inopem solatur et aegrum.
Castis
cum pueris ignara puella mariti
disceret
unde preces, uatem ni Musa dedisset?
Poscit
opem chorus et praesentia numina sentit,
135
caelestis implorat aquas docta prece blandus,
auertit
morbos, metuenda pericula pellit,
impetrat
et pacem et locupletem frugibus annum;
carmine
di superi placantur, carmine Manes.
Agricolae
prisci, fortes paruoque beati,
140
condita post frumenta leuantes tempore festo
corpus
et ipsum animum spe finis dura ferentem,
cum
sociis operum pueris et coniuge fida
Tellurem
porco, Siluanum lacte piabant,
floribus
et uino Genium memorem breuis aeui.
145
Fescennina per hunc inuenta licentia morem
uersibus
alternis opprobria rustica fudit,
libertasque
recurrentis accepta per annos
lusit
amabiliter, donec iam saeuos apertam
in
rabiem coepit uerti iocus et per honestas
150
ire domos impune minax. Doluere cruento
dente
lacessit, fuit intactis quoque cura
condicione
super communi; quin etiam lex
poenaque
lata, malo quae nollet carmine quemquam
describi;
uertere modum, formidine fustis
155
ad bene dicendum delectandumque redacti.
Graecia
capta ferum uictorem cepit et artes
intulit
agresti Latio; sic horridus ille
defluxit
numerus Satrunius, et graue uirus
munditiae
pepulere; sed in longum tamen aeuum
160
manserunt hodieque manent uestigia ruris.
Serus
enim Graecis admouit acumina chartis
et
post Punica bella quietus quaerere coepit,
quid
Sophocles et Thespis et Aeschylos utile ferrent.
Temptauit
quoque rem si digne uertere posset,
165
et placuit sibi, natura sublimis et acer;
nam
spirat tragicum satis et feliciter audet,
sed
turpem putat inscite metuitque lituram.
Creditur,
ex medio quia res arcessit, habere
sudoris
minimum, sed habet comoedia tanto
170
plus oneris, quanto ueniae minus. Aspice, Plautus
quo
pacto partis tutetur amantis ephebi,
ut
patris attenti, lenonis ut insidiosi,
quantus
sit Dossennus edacibus in parasitis,
quam
non adstricto percurrat pulpita socco;
175
gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc
securus,
cadat an recto stet fabula talo.
Quem
tulit ad scaenam uentoso Gloria curru
exanimat
lentus spectator, sedulus inflat;
sic
leue, sic paruum est animum quod laudis auarum
180
subruit aut reficit. Valeat res ludicra, si me
palma
negata macrum, donata reducit opimum.
Saepe
etiam audacem fugat hoc terretque poetam,
quod
numero plures, uirtute et honore minores,
indocti
stolidique et depugnare parati
185
si discordet eques, media inter carmina poscunt
aut
ursum aut pugiles; his nam plebecula gaudet.
Verum
equitis quoque iam migrauit ab aure uoluptas
omnis
ad incertos oculos et gaudia uana.
Quattuor
aut pluris aulaea premuntur in horas
190
dum fugiunt equitum turmae peditumque cateruae;
mox
trahitur manibus regum fortuna retortis,
esseda
festinant, pilenta, petorrita, naues,
captiuum
portatur ebur, captiua Corinthus.
Si
foret in terris, rideret Democritus, seu
195
diuersum confusa genus panthera camelo
siue
elephans albus uolgi conuerteret ora;
spectaret
populum ludis attentius ipsis
ut
sibi praebentem nimio spectacula plura;
scriptores
autem narrare putaret asello
200
fabellam surdo. Nam quae peruincere uoces
eualuere
sonum, referunt quem nostra theatra?
Garganum
mugire putes nemus aut mare Tuscum,
tanto
cum strepitu ludi spectantur et artes
diuitiaeque
peregrinae, quibus oblitus actor
205
cum stetit in scaena, concurrit dextera laeuae.
Dixit
adhuc aliquid? Nil sane. Quid placet ergo?
Lana
Tarentino uiolas imitata ueneno.
Ac
ne forte putes me, quae facere ipse recusem,
cum
recte tractent alii, laudare maligne,
210
ille per extentum funem mihi posse uidetur
ire
poeta meum qui pectus inaniter angit,
inritat,
mulcet, falsis terroribus implet,
ut
magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
Verum
age et his, qui se lectori credere malunt
215
quam spectatoris fastidia ferre superbi,
curam
redde breuem, si munus Apolline dignum
uis
complere libris et uatibus addere calcar,
ut
studio maiore petant Helicona uirentem.
Multa
quidem nobis facimus mala saepe poetae
220
(ut uineta egomet caedam mea), cum tibi librum
sollicito
damus aut fesso; cum laedimur, unum
si
quis amicorum est ausus reprehendere uersum;
cum
loca iam recitata reuoluimus inreuocati;
cum
lamentamur non apparere labores
225
nostros et tenui decucta poemata filo;
cum
speramus eo rem uenturam ut, simul atque
carmina
rescieris non fingere, commodus ultro
arcessas
et egere uetes et scribere cogas.
Sed
tamen est operae pretium cognoscere qualis
230
aedituos habeat belli spectata domique
uirtus,
indigno non committenda poetae.
Gratus
Alexandro regi Magno fuit ille
Choerilos,
incultis qui uersibus et male natis
rettulit
acceptos, regale nomisma, Philippos.
235
Sed ueluti tractata notam labemque remittunt
attramenta,
fere scriptores carmine foedo
splendida
facta linunt. Idem rex ille, poema
qui
tam ridiculum tam care prodigus emit,
edicto
uetuit nequis se praeter Apellen
240
pingeret aut alius Lysippo duceret aera
fortis
Alexandri uoltum simulantia. Quodsi
iudicium
subtile uidendis artibus illud
ad
libros et ad haec Musarum dona uocares,
Boeotum
in crasso iurares aere natum.
245
At neque dedecorant tua de se iudicia atque
munera,
quae multa dantis cum laude tulerunt
dilecti
tibi Vergilius Variusque poetae,
nec
magis expressi uoltus per aenea signa
quam
per uatis opus mores animique uirorum
250
clarorum apparent. Nec sermones ego mallem
repentis
per humum quam res componere gestas
terrarumque
situs et flumina dicere et arces
montibus
impositas et barbara regna tuisque
auspiciis
totum confecta duella per orbem,
255
claustraque custodem pacis cohibentia Ianum
et
formidatam Parthis te principe Romam,
si,
quantum cuperem, possem quoque; sed neque paruom
carmen
maiestas recipit tua, nec meus audet
rem
temptare pudor, quam uires ferre recusent.
260
Sedulitas autem stulte quem diligit urget,
praecipue
cum se numeris commendat et arte;
discit
enim citius meminitque libentius illud
quod
quis diridet quam quod probat et ueneratur.
Nil
moror officium quod me grauat, ac neque ficto
265
in peius uoltu proponi cereus usquam
nec
praue factis decorari uersibus opto,
ne
rubeam pingui donatus munere et una
cum
scriptore meo capsa porrectus operta
deferar
in uicum uendentem tus et odores
270
et piper et quicquid chartis amicitur ineptis.
II
Flore,
bono claroque fidelis amice Neroni,
siquis
forte uelit puerum tibi uendere natum
Tibure
uel Gabiis et tecum sic agat: 'Hic et
candidus
et talos a uertice pulcher ad imos
5
fiet eritque tuus nummorum milibus octo,
uerna
ministeriis ad nutus aptus erilis,
litterulis
Graecis inbutus, idoneus arti
cuilibet;
argilla quiduis imitaberis uda;
quin
etiam canet indoctum, sed dulce bibenti.
10
Multa fidem promissa leuant, ubi plenius aequo
laudat
uenalis qui uolt extrudere merces.
Res
urget me nulla; meo sum pauper in aere.
Nemo
hoc mangonum faceret tibi; non temere a me
quiuis
ferret idem. Semel hic cessauit et, ut fit,
15
in scalis latuit metuens pendentis habenae';
des
nummos, excepta nihil te si fuga laedit,
ille
ferat pretium poenae securus, opinor.
Prudens
emisti uitiosum, dicta tibi est lex;
insequeris
tamen hunc et lite moraris iniqua?
20
Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi
talibus
officiis prope mancum, ne mea saeuos
iurgares
ad te quod epistula nulla rediret.
Quid
tum profeci, mecum facientia iura
si
tamen adtemptas? Quereris super hoc etiam quod
25
expectata tibi non mittam carmina mendax.
Luculli
miles collecta uiatica multis
aerumnis,
lassus dum noctu stertit, ad assem
perdiderat;
post hoc uehemens lupus, et sibi et hosti
iratus
pariter, ieiunis dentibus acer,
30
praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,
summe
munito et multarum diuite rerum.
Clarus
ob id factum donis ornatur honestis,
accipit
et bis dena super sestertia nummum.
Forte
sub hoc tempus castellum euertere praetor
35
nescio quod cupiens hortari coepit eundem
uerbis
quae timido quoque possent addere mentem;
'I,
bone, quo uirtus tua te uocat, i pede fausto,
grandia
laturus meritorum praemia. Quid stas?'
Post
haec ille catus, quantumuis rusticus: 'Ibit,
40
ibit eo, quo uis, qui zonam perdidit' inquit.
Romae
nutriri mihi contigit atque doceri
iratus
Grais quantum nocuisset Achilles.
Adiecere
bonae paulo plus artis Athenae,
scilicet
ut uellem curuo dinoscere rectum
45
atque inter siluas Academi quaerere uerum.
Dura
sed emouere loco me tempora grato
ciuilisque
rudem belli tulit aestus in arma
Caesaris
Augusti non responsura lacertis.
Vnde
simul primum me dimisere Philippi,
50
decisis humilem pinnis inopemque paterni
et
laris et fundi paupertas impulit audax
ut
uersus facerem; sed quod non desit habentem
quae
poterunt umquam satis expurgare cicutae,
ni
melius dormire putem quam scribere uersus?
55
Singula de nobis anni praedantur euntes;
eripuere
iocos, uenerem, conuiuia, ludum;
tendunt
extorquere poemata; quid faciam uis?
Denique
non omnes eadem mirantur amantque;
carmine
tu gaudes, hic delectatur iambis,
60
ille Bioneis sermonibus et sale nigro.
Tres
mihi conuiuae prope dissentire uidentur,
poscentes
uario multum diuersa palato.
Quis
dem? Quid non dem? Renuis quod tu, iubet alter;
quod
petis, id sane est inuisum acidumque duobus.
65
Praeter cetera me Romaene poemata censes
scribere
posse inter tot curas totque labores?
Hic
sponsum uocat, hic auditum scripta, relictis
omnibus
officiis; cubat hic in colle Quirini,
hic
extremo in Auentino, uisendus uterque;
70
interualla uides humane commoda. 'Verum
purae
sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.'
Festinat
calidus mulis gerulisque redemptor,
torquet
nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
tristia
robustis luctantur funera plaustris,
75
hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus;
i
nunc et uersus tecum meditare canoros.
Scriptorum
chorus omnis amat nemus et fugit urbem,
rite
cliens Bacchi somno gaudentis et umbra;
tu
me inter strepitus nocturnos atque diurnos
80
uis canere et contracta sequi uestigia uatum?
Ingenium,
sibi quod uacuas desumpsit Athenas
et
studiis annos septem dedit insenuitque
libris
et curis, statua taciturnius exit
plerumque
et risu populum quatit: hic ego, rerum
85
fluctibus in mediis et tempestatibus urbis,
uerba
lyrae motura sonum conectere digner?
Frater
erat Romae consulti rhetor, ut alter
alterius
sermone meros audiret honores,
Gracchus
ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.
90
Qui minus argutos uexat furor iste poetas?
Carmina
compono, hic elegos, 'mirabile uisu
caelatumque
nouem Musis opus.' Aspice primum
quanto
cum fastu, quanto molimine circum
spectemus
uacuam Romanis uatibus aedem;
95
mox etiam, si forte uacas, sequere et procul audi
quid
ferat et qua re sibi nectat uterque coronam.
Caedimur
et totidem plagis consumimus hostem,
lento
Samnites ad lumina prima duello.
Discedo
Alcaeus puncto illius; ille meo quis?
100
Quis nisi Callimachus? Si plus adposcere uisus,
fit
Mimnermus et optiuo cognomine crescit.
Multa
fero ut placem genus inritabile uatum,
cum
scribo et supplex populi suffragia capto;
idem
finitis studiis et mente recepta
105
opturem patulas impune legentibus auris.
Ridentur
mala qui componunt carmina; uerum
gaudent
scribentes et se uenerantur et ultro,
si
taceas, laudant quicquid scripsere beati.
At
qui legitimum cupiet fecisse poema,
110
cum tabulis animum censoris sumet honesti;
audebit,
quaecumque parum splendoris habebunt
et
sine pondere erunt et honore indigna ferentur,
uerba
mouere loco, quamuis inuita recedant
et
uersentur adhuc inter penetralia Vestae;
115
obscurata diu populo bonus eruet atque
proferet
in lucem speciosa uocabula rerum,
quae
priscis memorata Catonibus atque Cethegis
nunc
situs informis premit et deserta uetustas;
adsciscet
noua, quae genitor produxerit usus.
120
Vehemens et liquidus puroque simillimus amni
fundet
opes Latiumque beabit diuite lingua;
luxuriantia
compescet, nimis aspera sano
leuabit
cultu, uirtute carentia tollet,
ludentis
speciem dabit et torquebitur, ut qui
125
nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa mouetur.
Praetulerim
scriptor delirus inersque uideri,
dum
mea delectent mala me uel denique fallant,
quam
sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,
qui
se credebat miros audire tragoedos
130
in uacuo laetus sessor plausorque theatro,
cetera
qui uitae seruaret munia recto
more,
bonus sane uicinus, amabilis hospes,
comis
in uxorem, posset qui ignoscere seruis
et
signo laeso non insanire lagoenae,
135
posset qui rupem et puteum uitare patentem.
Hic
ubi cognatorum opibus curisque refectus
expulit
elleboro morbum bilemque meraco
et
redit ad sese: 'Pol, me occidistis, amici,
non
seruastis' ait, 'cui sic extorta uoluptas
140
et demptus per uim mentis gratissimus error.'
Nimirum
sapere est abiectis utile nugis,
et
tempestiuum pueris concedere ludum,
ac
non uerba sequi fidibus modulanda Latinis,
sed
uerae numerosque modosque ediscere uitae.
145
Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
'Si
tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
narrares
medicis; quod, quanto plura parasti,
tanto
plura cupis, nulline faterier audes?
Si
uolnus tibi monstrata radice uel herba
150
non fieret leuius, fugeres radice uel herba
proficiente
nihil curarier; audieras, cui
rem
di donarent, illi decedere prauam
stultitiam,
et cum sis nihilo sapientior, ex quo
plenior
es, tamen uteris monitoribus isdem?
155
At si diuitiae prudentem reddere possent,
si
cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
uiueret
in terris te siquis auarior uno.
Si
proprium est quod quis libra mercatus et aere est,
quaedam,
si credis consultis, mancipat usus,
160
qui te pascit ager, tuus est, et uilicus Orbi,
cum
segetes occat tibi mox frumenta daturas,
te
dominum sentit. Das nummos, accipis uuam,
pullos,
oua, cadum temeti; nempe modo isto
paulatim
mercaris agrum, fortasse trecentis
165
aut etiam supra nummorum milibus emptum.
Quid
refert, uiuas numerato nuper an olim?
Emptor
Aricini quoniam Veientis et arui
emptum
cenat holus, quamuis aliter putat, emptis
sub
noctem gelidam lignis calefactat aenum,
170
sed uocat usque suum, qua populus adsita certis
limitibus
uicina refugit iurgia; tamquam
sit
proprium quicquam, puncto quod mobilis horae
nunc
prece, nunc pretio, nunc ui, nunc morte suprema
permutet
dominos et cedat in altera iura.
175
Sic quia perpetuus nulli datur usus et heres
heredem
alterius uelut unda superuenit undam,
quid
uici prosunt aut horrea? Quid Calabris
saltibus
adiecti Lucani, si metit Orcus
grandia
cum paruis, non exorabilis auro?
180
Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
argentum,
uestes Gaetulo murice tinctas
sunt
qui non habeant, est qui non curat habere.
Cur
alter fratrum cessare et ludere et ungui
praeferat
Herodis palmetis pinguibus, alter
185
diues et inportunus ad umbram lucis ab ortu
siluestrem
flammis et ferro mitiget agrum,
scit
Genius, natale comes qui temperat astrum,
naturae
deus humanae, mortalis in unum
quodque
caput, uoltu mutabilis, albus et ater.
190
Vtar et ex modico, quantum res poscet, aceruo
tollam,
nec metuam quid de me iudicet heres,
quod
non plura datis inuenerit; et tamen idem
scire
uolam quantum simplex hilarisque nepoti
discrepet
et quantum discordet parcus auaro.
195
Distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum
inuitus
facias neque plura parare labores,
ac
potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
exiguo
gratoque fruaris tempore raptim.
Pauperies
inmunda domus procul absit; ego utrum
200
naue ferar magna an parua, ferar unus et idem.
Non
agimur tumidis uelis Aquilone secundo;
non
tamen aduersis aetatem ducimus Austris,
uiribus,
ingenio, specie, uirtute, loco, re
extremi
primorum, extremis usque priores.
205
Non es auarus: abi. Quid? Cetera iam simul isto
cum
uitio fugere? Caret tibi pectus inani
ambitione?
Caret mortis formidine et ira?
Somnia,
terrores magicos, miracula, sagas,
nocturnos
lemures portentaque Thessala rides?
210
Natalis grate numeras? Ignoscis amicis?
Lenior
et melior fis accedente senecta?
Quid
te exempta iuuat spinis de pluribus una?
Viuere
si recte nescis, decede peritis.
Lusisti
satis, edisti satis atque bibisti;
215
tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
rideat
et pulset lasciua decentius aetas.'