Precedente

Q. Horatii Flacci Ars Poetica

Humano capiti ceruicem pictor equinam

iungere si uelit et uarias inducere plumas

undique collatis membris, ut turpiter atrum

desinat in piscem mulier formosa superne,

5     spectatum admissi, risum teneatis, amici?

Credite, Pisones, isti tabulae fore librum

persimilem, cuius, uelut aegri somnia, uanae

fingentur species, ut nec pes nec caput uni

reddatur formae. "Pictoribus atque poetis

10   quidlibet audendi semper fuit aequa potestas."

Scimus, et hanc ueniam petimusque damusque uicissim,

sed non ut placidis coeant immitia, non ut

serpentes auibus geminentur, tigribus agni.

Inceptis grauibus plerumque et magna professis

15   purpureus, late qui splendeat, unus et alter

adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae

et properantis aquae per amoenos ambitus agros

aut flumen Rhenum aut pluuius describitur arcus;

sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum

20   scis simulare; quid hoc, si fractis enatat exspes

nauibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit

institui; currente rota cur urceus exit?

Denique sit quod uis, simplex dumtaxat et unum.

Maxima pars uatum, pater et iuuenes patre digni,

25   decipimur specie recti. Breuis esse laboro,

obscurus fio; sectantem leuia nerui

deficiunt animique; professus grandia turget;

serpit humi tutus nimium timidusque procellae;

qui uariare cupit rem prodigialiter unam,

30   delphinum siluis adpingit, fluctibus aprum.

In uitium ducit culpae fuga, si caret arte.

Aemilium circa ludum faber imus et unguis

exprimet et mollis imitabitur aere capillos,

infelix operis summa, quia ponere totum

35   nesciet. Hunc ego me, siquid componere curem,

non magis esse uelim quam naso uiuere prauo

spectandum nigris oculis nigroque capillo.

Sumite materiam uestris, qui scribitis, aequam

uiribus et uersate diu quid ferre recusent,

40   quid ualeant umeri. Cui lecta potenter erit res,

nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo.

Ordinis haec uirtus erit et uenus, aut ego fallor,

ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,

pleraque differat et praesens in tempus omittat,

45   hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.

In uerbis etiam tenuis cautusque serendis

dixeris egregie, notum si callida uerbum

reddiderit iunctura nouum. Si forte necesse est

indiciis monstrare recentibus abdita rerum, et

50   fingere cinctutis non exaudita Cethegis

continget dabiturque licentia sumpta pudenter,

et noua fictaque nuper habebunt uerba fidem, si

Graeco fonte cadent parce detorta. Quid autem

Caecilio Plautoque dabit Romanus, ademptum

55   Vergilio Varioque? Ego cur, adquirere pauca

si possum, inuideor, cum lingua Catonis et Enni

sermonem patrium ditauerit et noua rerum

nomina protulerit? Licuit semperque licebit

signatum praesente nota producere nomen.

60   Vt siluae foliis pronos mutantur in annos,

prima cadunt, ita uerborum uetus interit aetas,

et iuuenum ritu florent modo nata uigentque.

Debemur morti nos nostraque. Siue receptus

terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,

65   regis opus, sterilisue diu palus aptaque remis

uicinas urbes alit et graue sentit aratrum,

seu cursum mutauit iniquom frugibus amnis,

doctus iter melius, mortalia facta peribunt,

nedum sermonem stet honos et gratia uiuax.

70  Multa renascentur quae iam cecidere, cadentque

quae nunc sunt in honore uocabula, si uolet usus,

quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.

Res gestae regumque ducumque et tristia bella

quo scribi possent numero, monstrauit Homerus.

75   Versibus impariter iunctis querimonia primum,

post etiam inclusa est uoti sententia compos;

quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,

grammatici certant et adhuc sub iudice lis est.

Archilochum proprio rabies armauit iambo;

80   hunc socci cepere pedem grandesque coturni,

alternis aptum sermonibus et popularis

uincentem strepitus et natum rebus agendis.

Musa dedit fidibus diuos puerosque deorum

et pugilem uictorem et equom certamine primum

85   et iuuenum curas et libera uina referre.

Discriptas seruare uices operumque colores

cur ego, si nequeo ignoroque, poeta salutor?

Cur nescire pudens praue quam discere malo?

Versibus exponi tragicis res comica non uult;

90   indignatur item priuatis ac prope socco

dignis carminibus narrari cena Thyestae.

Singula quaeque locum teneant sortita decentem.

Interdum tamen et uocem comoedia tollit,

iratusque Chremes tumido delitigat ore;

95   et tragicus plerumque dolet sermone pedestri

Telephus et Peleus, cum pauper et exul uterque

proicit ampullas et sesquipedalia uerba,

si curat cor spectantis tetigisse querella.

Non satis est pulchra esse poemata; dulcia sunto

100 et, quocumque uolent, animum auditoris agunto.

Vt ridentibus adrident, ita flentibus adsunt

humani uoltus; si uis me flere, dolendum est

primum ipsi tibi; tum tua me infortunia laedent,

Telephe uel Peleu; male si mandata loqueris,

105 aut dormitabo aut ridebo. Tristia maestum

uoltum uerba decent, iratum plena minarum,

ludentem lasciua, seuerum seria dictu.

Format enim natura prius non intus ad omnem

fortunarum habitum; iuuat aut impellit ad iram,

110 aut ad humum maerore graui deducit et angit;

post effert animi motus interprete lingua.

Si dicentis erunt fortunis absona dicta,

Romani tollent equites peditesque cachinnum.

Intererit multum, diuosne loquatur an heros,

115 maturusne senex an adhuc florente iuuenta

feruidus, et matrona potens an sedula nutrix,

mercatorne uagus cultorne uirentis agelli,

Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.

Aut famam sequere aut sibi conuenientia finge

120 scriptor. Honoratum si forte reponis Achillem,

impiger, iracundus, inexorabilis, acer

iura neget sibi nata, nihil non arroget armis.

Sit Medea ferox inuictaque, flebilis Ino,

perfidus Ixion, Io uaga, tristis Orestes.

125 Siquid inexpertum scaenae committis et audes

personam formare nouam, seruetur ad imum

qualis ab incepto processerit et sibi constet.

Difficile est proprie communia dicere, tuque

rectius Iliacum carmen deducis in actus

130 quam si proferres ignota indictaque primus.

Publica materies priuati iuris erit, si

non circa uilem patulumque moraberis orbem,

nec uerbo uerbum curabis reddere fidus

interpres nec desilies imitator in artum,

135 unde pedem proferre pudor uetet aut operis lex.

Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim:

"Fortunam Priami cantabo et nobile bellum".

Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?

Parturient montes, nascetur ridiculus mus.

140 Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:

"Dic mihi, Musa, uirum, captae post tempora Troiae

qui mores hominum multorum uidit et urbes".

Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem

cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,

145 Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdim.

Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri,

nec gemino bellum Troianum orditur ab ouo;

semper ad euentum festinat et in medias res

non secus ac notas auditorem rapit, et quae

150 desperat tractata nitescere posse relinquit,

atque ita mentitur, sic ueris falsa remiscet,

primo ne medium, medio ne discrepet imum.

Tu quid ego et populus mecum desideret audi,

si plosoris eges aulaea manentis et usque

155 sessuri donec cantor. "Vos plaudite" dicat.

Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,

mobilibusque decor naturis dandus et annis.

Reddere qui uoces iam scit puer et pede certo

signat humum, gestit paribus conludere et iram

160 colligit ac ponit temere et mutatur in horas.

inberbus iuuenis tandem custode remoto

gaudet equis canibusque et aprici gramine Campi,

cereus in uitium flecti, monitoribus asper,

utilium tardus prouisor, prodigus aeris,

165 sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.

Conuersis studiis aetas animusque uirilis

quaerit opes et amicitias, inseruit honori,

commisisse cauet quod mox mutare laboret.

Multa senem circumueniunt incommoda, uel quod

170 quaerit et inuentis miser abstinet ac timet uti,

uel quod res omnis timide gelideque ministrat,

dilator, spe longus, iners auidusque futuri,

difficilis, querulus, laudator temporis acti

se puero, castigator censorque minorum.

175 Multa ferunt anni uenientes commoda secum,

multa recedentes adimunt. Ne forte seniles

mandentur iuueni partes pueroque uiriles;

semper in adiunctis aeuoque morabitur aptis.

Aut agitur res in scaenis aut acta refertur.

180 Segnius inritant animos demissa per aurem

quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae

ipse sibi tradit spectator; non tamen intus

digna geri promes in scaenam multaque tolles

ex oculis, quae mox narret facundia praesens.

185 Ne pueros coram populo Medea trucidet,

aut humana palam coquat exta nefarius Atreus,

aut in auem Procne uertatur, Cadmus in anguem.

Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.

Neue minor neu sit quinto productior actu

190 fabula, quae posci uolt et spectanda reponi;

nec deus intersit, nisi dignus uindice nodus

inciderit; nec quarta loqui persona laboret.

Actoris partis chorus officiumque uirile

defendat, neu quid medios intercinat actus,

195 quod non proposito conducat et haereat apte.

Ille bonis faueatque et consilietur amice

et regat iratos et amet peccare timentis;

ille dapes laudet mensae breuis, ille salubrem

iustitiam legesque et apertis otia portis;

200 ille tegat commissa deosque precetur et oret,

ut redeat miseris, abeat Fortuna superbis.

Tibia non, ut nunc, orichalco uincta tubaeque

aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco

adspirare et adesse choris erat utilis atque

205 nondum spissa nimis complere sedilia flatu,

quo sane populus numerabilis, utpote paruos,

et frugi castusque uerecundusque coibat.

Postquam coepit agros extendere uictor et urbes

latior amplecti murus uinoque diurno

210 placari Genius festis impune diebus,

accessit numerisque modisque licentia maior.

Indoctus quid enim saperet liberque laborum

rusticus urbano confusus, turpis honesto?

Sic priscae motumque et luxuriem addidit arti

215 tibicen traxitque uagus per pulpita uestem;

sic etiam fidibus uoces creuere seueris

et tulit eloquium insolitum facundia praeceps,

utiliumque sagax rerum et diuina futuri

sortilegis non discrepuit sententia Delphis.

220 Carmine qui tragico uilem certauit ob hircum,

mox etiam agrestis Satyros nudauit et asper

incolumi grauitate iocum temptauit eo quod

inlecebris erat et grata nouitate morandus

spectator functusque sacris et potus et exlex.

225 Verum ita risores, ita commendare dicacis

conueniet Satyros, ita uertere seria ludo,

ne quicumque deus, quicumque adhibebitur heros,

regali conspectus in auro nuper et ostro,

migret in obscuras humili sermone tabernas,

230 aut, dum uitat humum, nubes et inania captet.

Effutire leuis indigna tragoedia uersus,

ut festis matrona moueri iussa diebus,

intererit Satyris paulum pudibunda proteruis.

Non ego inornata et dominantia nomina solum

235 uerbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo,

nec sic enitar tragico diferre colori

ut nihil intersit Dauusne loquatur et audax

Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,

an custos famulusque dei Silenus alumni.

240 Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quiuis

speret idem, sudet multum frustraque laboret

ausus idem; tantum series iuncturaque pollet,

tantum de medio sumptis accedit honoris.

Siluis deducti caueant me iudice Fauni

245 ne, uelut innati triuiis ac paene forenses,

aut nimium teneris iuuenentur uersibus unquam

aut inmunda crepent ignominiosaque dicta;

offenduntur enim quibus est equos et pater et res,

nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor,

250 aequis accipiunt animis donantue corona.

Syllaba longa breui subiecta uocatur iambus,

pes citus; unde etiam trimetris adcrescere iussit

nomen iambeis, cum senos redderet ictus,

primus ad extremum similis sibi; non ita pridem,

255 tardior ut paulo grauiorque ueniret ad auris,

spondeos stabilis in iura paterna recepit

commodus et patiens, non ut de sede secunda

cederet aut quarta socialiter. Hic et in Acci

nobilibus trimetris adparet rarus, et Enni

260 in scaenam missos cum magno pondere uersus

aut operae celeris nimium curaque carentis

aut ignoratae premit artis crimine turpi.

Non quiuis uidet inmodulata poemata iudex,

et data Romanis uenia est indigna poetis.

265 Idcircone uager scribamque licenter? An omnis

uisuros peccata putem mea, tutus et intra

spem ueniae cautus? Vitaui denique culpam,

non laudem merui. Vos exemplaria Graeca

nocturna uersate manu, uersate diurna.

270 At uestri proaui Plautinos et numeros et

laudauere sales, nimium patienter utrumque,

ne dicam stulte, mirati, si modo ego et uos

scimus inurbanum lepido seponere dicto

legitimumque sonum digitis callemus et aure.

275 Ignotum tragicae genus inuenisse Camenae

dicitur et plaustris uexisse poemata Thespis

quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.

Post hunc personae pallaeque repertor honestae

Aeschylus et modicis instrauit pulpita tignis

280 et docuit magnumque loqui nitique coturno.

Successit uetus his comoedia, non sine multa

laude; sed in uitium libertas excidit et uim

dignam lege regi; lex est accepta chorusque

turpiter obticuit sublato iure nocendi.

285 Nil intemptatum nostri liquere poetae,

nec minimum meruere decus uestigia Graeca

ausi deserere et celebrare domestica facta,

uel qui praetextas uel qui docuere togatas.

Nec uirtute foret clarisue potentius armis

290 quam lingua Latium, si non offenderet unum

quemque poetarum limae labor et mora. Vos, o

Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod non

multa dies et multa litura coercuit atque

praesectum deciens non castigauit ad unguem.

295 Ingenium misera quia fortunatius arte

credit et excludit sanos Helicone poetas

Democritus, bona pars non unguis ponere curat,

non barbam, secreta petit loca, balnea uitat;

nanciscetur enim pretium nomenque poetae,

300 si tribus Anticyris caput insanabile nunquam

tonsori Licino commiserit. O ego laeuus

qui purgor bilem sub uerni temporis horam!

Non alius faceret meliora poemata; uerum

nil tanti est. Ergo fungar uice cotis, acutum

305 reddere quae ferrum ualet exsors ipsa secandi;

munus et officium, nil scribens ipse, docebo,

unde parentur opes, quid alat formetque poetam,

quid deceat, quid non, quo uirtus, quo ferat error.

Scribendi recte sapere est et principium et fons.

310 Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae,

uerbaque prouisam rem non inuita sequentur.

Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis,

quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,

quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae

315 partes in bellum missi ducis, ille profecto

reddere personae scit conuenientia cuique.

Respicere exemplar uitae morumque iubebo

doctum imitatorem et uiuas hinc ducere uoces.

Interdum speciosa locis morataque recte

320 fabula nullius ueneris, sine pondere et arte,

ualdius oblectat populum meliusque moratur

quam uersus inopes rerum nugaeque canorae.

Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo

Musa loqui, praeter laudem nullius auaris;

325 Romani pueri longis rationibus assem

discunt in partis centum diducere. "Dicat

filius Albini: si de quincunce remota est

uncia, quid superat?. . . Poteras dixisse. -- Triens. -- Eu!

Rem poteris seruare tuam. Redit uncia, quid fit? ñ

330 Semis". An, haec animos aerugo et cura peculi

cum semel imbuerit, speramus carmina fingi

posse linenda cedro et leui seruanda cupresso?

Aut prodesse uolunt aut delectare poetae

aut simul et iucunda et idonea dicere uitae.

335 Quicquid praecipies, esto breuis, ut cito dicta

percipiant animi dociles teneantque fideles.

Omne superuacuum pleno de pectore manat.

Ficta uoluptatis causa sint proxima ueris,

ne quodcumque uolet poscat sibi fabula credi,

340 neu pransae Lamiae uiuum puerum extrahat aluo.

Centuriae seniorum agitant expertia frugis,

celsi praetereunt austera poemata Ramnes.

Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci,

lectorem delectando pariterque monendo;

345 hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit

et longum noto scriptori prorogat aeuum.

Sunt delicta tamen quibus ignouisse uelimus;

nam neque chorda sonum reddit quem uolt manus et mens,

poscentique grauem persaepe remittit acutum,

350 nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.

Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis

offendar maculis, quas aut incuria fudit,

aut humana parum cauit natura. Quid ergo est?

Vt scriptor si peccat idem librarius usque,

355 quamuis est monitus, uenia caret, et Citharoedus

ridetur, chorda qui semper oberrat eadem,

sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,

quem bis terque bonum cum risu miror; et idem

indignor quandoque bonus dormitat Homerus;

360 uerum operi longo fas est obrepere somnum.

Vt pictura poesis; erit quae, si propius stes,

te capiat magis, et quaedam, si longius abstes;

haec amat obscurum, uolet haec sub luce uideri,

iudicis argutum quae non formidat acumen;

365 haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.

O maior iuuenum, quamuis et uoce paterna

fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum

tolle memor, certis medium et tolerabile rebus

recte concedi; consultus iuris et actor

370 causarum mediocris abest uirtute diserti

Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,

sed tamen in pretio est; mediocribus esse poetis

non homines, non di, non concessere columnae.

Vt gratas inter mensas symphonia discors

375 et crassum unguentum et Sardo cum melle papauer

offendunt, poterat duci quia cena sine istis,

sic animis natum inuentumque poema iuuandis,

si paulum summo decessit, uergit ad imum.

Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis,

380 indoctusque pilae disciue trochiue quiescit,

ne spissae risum tollant impune coronae;

qui nescit, uersus tamen audet fingere. Quidni?

Liber et ingenuus, praesertim census equestrem

summam nummorum uitioque remotus ab omni.

385 Tu nihil inuita dices faciesue Minerua;

id tibi iudicium est, ea mens. Siquid tamen olim

scripseris, in Maeci descendat iudicis auris

et patris et nostras, nonumque prematur in annum

membranis intus positis; delere licebit

390 quod non edideris; nescit uox missa reuerti.

Siluestris homines sacer interpresque deorum

caedibus et uictu foedo deterruit Orpheus,

dictus ob hoc lenire tigris rabidosque leones;

dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,

395 saxa mouere sono testudinis et prece blanda

ducere quo uellet. Fuit haec sapientia quondam,

publica priuatis secernere, sacra profanis,

concubitu prohibere uago, dare iura maritis,

oppida moliri, leges incidere ligno.

400 Sic honor et nomen diuinis uatibus atque

carminibus uenit. Post hos insignis Homerus

Tyrtaeusque mares animos in Martia bella

uersibus exacuit, dictae per carmina sortes,

et uitae monstrata uia est et gratia regum

405 Pieriis temptata modis ludusque repertus

et longorum operum finis: ne forte pudori

sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.

Natura fieret laudabile carmen an arte,

quaesitum est; ego nec studium sine diuite uena

410 nec rude quid prosit uideo ingenium; alterius sic

altera poscit opem res et coniurat amice.

Qui studet optatam cursu contingere metam,

multa tulit fecitque puer, sudauit et alsit,

abstinuit uenere et uino; qui Pythia cantat

415 tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.

Nunc satis est dixisse: "Ego mira poemata pango;

occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est

et, quod non didici, sane nescire fateri."

Vt praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,

420 adsentatores iubet ad lucrum ire poeta

diues agris, diues positis in fenore nummis.

Si uero est unctum qui recte ponere possit

et spondere leui pro paupere et eripere atris

litibus implicitum, mirabor si sciet inter

425 noscere mendacem uerumque beatus amicum.

Tu seu donaris seu quid donare uoles cui,

nolito ad uersus tibi factos ducere plenum

laetitiae; clamabit enim: "Pulchre, bene, recte",

pallescet super his, etiam stillabit amicis

430 ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.

Vt qui conducti plorant in funere dicunt

et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic

derisor uero plus laudatore mouetur.

Reges dicuntur multis urgere culillis

435 et torquere mero, quem perspexisse laborent

an sit amicitia dignus; si carmina condes,

numquam te fallent animi sub uolpe latentes.

Quintilio siquid recitares: "Corrige, sodes,

hoc" aiebat "et hoc"; melius te posse negares,

440 bis terque expertum frustra; delere iubebat

et male tornatos incudi reddere uersus.

Si defendere delictum quam uertere malles,

nullum ultra uerbum aut operam insumebat inanem,

quin sine riuali teque et tua solus amares.

445 Vir bonus et prudens uersus reprehendet inertis,

culpabit duros, incomptis adlinet atrum

transuorso calamo signum, ambitiosa recidet

ornamenta, parum claris lucem dare coget,

arguet ambigue dictum, mutanda notabit,

450 fiet Aristarchus, nec dicet: "Cur ego amicum

offendam in nugis?" Hae nugae seria ducent

in mala derisum semel exceptumque sinistre.

Vt mala quem scabies aut morbus regius urget

aut fanaticus error et iracunda Diana,

455 uesanum tetigisse timent fugiuntque poetam,

qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur.

Hic dum sublimis uersus ructatur et errat,

si ueluti merulis intentus decidit auceps

in puteum foueamue, licet "succurrite" longum

460 clamet "io ciues", non sit qui tollere curet.

Si curet quis opem ferre et demittere funem,

"qui scis an prudens huc se deiecerit atque

seruari nolit?" dicam, Siculique poetae

narrabo interitum. Deus inmortalis haberi

465 dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam

insiluit. Sit ius liceatque perire poetis;

inuitum qui seruat, idem facit occidenti.

Nec semel hoc fecit nec, si retractus erit, iam

fiet homo et ponet famosae mortis amorem.

470 Nec satis apparet cur uersus factitet, utrum

minxerit in patrios cineres, an triste bidental

mouerit incestus; certe furit, ac uelut ursus,

obiectos caueae ualuit si frangere clatros,

indoctum doctumque fugat recitator acerbus;

475 quem uero arripuit, tenet occiditque legendo,

non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.


 

 Precedente