De Nomine
Nomen quid est? Pars
orationis cum casu corpus aut rem proprie communiterve significans. Nomini
quot accidunt? Sex. Quae? Qualitas conparatio genus numerus figura casus.
Qualitas nominum in quo est? Bipertita est: aut enim unius nomen est et
proprium dicitur, aut multorum appellativum. Conparationis gradus quot
sunt? Tres. Qui? Positivus, ut doctus, conparativus, ut doctior, superlativus,
ut doctissimus. Quae nomina conparantur? Appellativa dumtaxat qualitatem
aut quantitatem significantia. Conparativus gradus cui casui servit? Ablativo
sine praepositione: dicimus enim 'doctior illo'. Superlativus cui? Genetivo
tantum plurali: dicimus enim 'doctissimus poetarum'. Genera nominum quot
sunt? Quattuor. Quae? Masculinum, ut hic magister, femininum, ut haec Musa,
neutrum, ut hoc scamnum, commune, ut hic et haec sacerdos. est praeterea
trium generum, quod omne dicitur, ut hic et haec et hoc felix; est epicoenon,
id est promiscuum, ut passer aquila. Numeri nominum quot sunt? Duo. Qui?
Singularis, ut hic magister, pluralis, ut hi magistri. Figurae nominum
quot sunt? Duae. Quae? Simplex, ut decens potens, conposita, ut indecens
inpotens. Quibus modis nomina conponuntur? Quattuor: ex duobus integris,
ut suburbanus; ex duobus corruptis, ut efficax municeps; ex integro et
corrupto, ut insulsus; ex corrupto et integro, ut nugigerulus; aliquando
ex conpluribus, ut inexpugnabilis inperterritus. Casus nominum quot sunt?
Sex. Qui? Nominativus genetivus dativus accusativus vocativus ablativus.
Per hos omnium generum nomina pronomina participia declinantur hoc modo:
magister nomen appellativum generis masculini numeri singularis figurae
simplicis casus nominativi et vocativi, quod declinabitur sic: nominativo
hic magister, genetivo huius magistri, dativo huic magistro, accusativo
hunc magistrum, ablativo ab hoc magistro; et pluraliter nominativo hi magistri,
genetivo horum magistrorum, dativo his magistris, accusativo hos magistros,
vocativo o magistri, ablativo ab his magistris. Musa nomen appellativum
generis feminini numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et
vocativi, quod declinabitur sic: nominativo haec Musa, genetivo huius Musae,
dativo huic Musae, accusativo hanc Musam, vocativo o Musa, ablativo ab
hac Musa; et pluraliter nominativo hae Musae, genetivo harum Musarum, dativo
his Musis, accusativo has Musas, vocativo o Musae, ablativo ab his Musis.
Scamnum nomen appellativum generis neutri numeri singularis figurae simplicis
casus nominativi accusativi et vocativi, quod declinabitur sic: nominativo
hoc scamnum, genetivo huius scamni, dativo huic scamno, accusativo hoc
scamnum, vocativo o scamnum, ablativo ab hoc scamno; et pluraliter nominativo
haec scamna, genetivo horum scamnorum, dativo his scamnis, accusativo haec
scamna, vocativo o scamna, ablativo ab his scamnis. Sacerdos nomen appellativum
generis communis numeri singularis figurae conpositae casus nominativi
et vocativi, quod dedinabitur sic: nominativo hic et haec sacerdos, genetivo
huius sacerdotis, dativo huic sacerdoti, accusativo hunc et hanc sacerdotem,
vocativo o sacerdos, ablativo ab hoc et ab hac sacerdote; et pluraliter
nominativo hi et hae sacerdotes, genetivo horum et harum sacerdotum, dativo
his sacerdotibus, accusativo hos et has sacerdotes, vocativo o sacerdotes,
ablativo ab his sacerdotibus. Felix nomen appellativum generis omnis numeri
singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativl, quod declinabitur
sic: nominativo hic et haec et hoc felix, gentivo huius felicis, dativo
huic felici, accusativo hunc et hanc felicem et hoc felix, vocativo o felix,
ablativo ab hoc et ab hac et ab hoc felice vel felici; et pluraliter nominativo
hi et hae felices et haec felicia, genetivo horum et harum et horum felicium,
dativo his felicibus, accusativo hos et has felices et haec felicia, vocativo
o felices et o felicia, ablativo ab his felicibus. Quaecumque nomina ablativo
casu singulari a vel o fuerint terminata genetivum pluralem in quid mittunt?
In -rum, dativum et ablativum in -is. Quaecumque nomina ablativo casu singulari
-e vel -i vel -u fuerint terminata genetivum pluralem in quid mittunt?
Si e correpta fuerit, in -um; si producta, in -rum; si i fuerit, in -ium;
si u, in -uum geminata u littera. Dativum et ablativum in quid mittunt?
In -bus omnia.
De
Pronomine
Pronomen quid est?
Pars orationis, quae pro nomine posita tantundem paene significat personamque
interdum recipit. Pronomini quot accidunt? Sex. Quae? Qualitas genus numerus
figura persona casus. Qualitas pronominum in quo est? Bipertita est: aut
enim finita sunt pronomina aut infinita. Quae sunt finita? Quae recipiunt
personas, ut ego tu ille. Quae sunt infinita? Quae non recipiunt personas,
ut quis quae quod. Genera pronominum quae sunt? Eadem fere quae et nominum:
masculinum, ut quis, femininum, ut quae, neutrum, ut quod, commune, ut
qualis talis, trium generum, ut ego tu. Numeri pronominum quot sunt? Duo.
Qui? Singularis, ut hic, pluralis, ut hi. Figurae pronominum quot sunt?
Duae. Quae? Simplex, ut quis, conposita, ut q usquis. Personae pronominum
quot sunt? Tres. Quae? Prima, ut ego, seconda, ut tu, tertia, ut ille.
Casus item pronominum quot sunt? Sex, quem ad modum et nominum, per quos
omnium generum pronomina in flectuntur hoc modo. Ego pronomen finitum generis
omnis numeri singularis figurae simplicis personae primae casus nominativi,
quod declinabitur sic: ego mei vel mis mihi me a me, et pluraliter nos
nostrum vel nostri nobis nos o a nobis: personae secondae generis omnis
numen singularis tu tui vel tis tibi te o a te, et pluraliter vos vestrum
vel vestri vobis vos o a vobis: personae tertiae generis masculini numeri
singularis ille illius illi illum ab illo, et pluraliter illi illorum illis
illos ab illis; generis feminini numeri singularis illa illius illi illam
ab illa, et pluraliter illae illarum illis illas ab illis; generis neutri
numeri singularis illud illius illi illud ab illo, et pluraliter illa illorum
illis illa ab illis. Minus quam finita generis masculini numeri singularis
ipse ipsius ipsi ipsum ab ipso, et pluraliter ipsi ipsorum ipsis ipsos
ab ipsis; generis feminini numeri singularis ipsa ipsius ipsi ipsam ab
ipsa, et pluraliter ipsae ipsarum ipsis ipsas ab ipsis; generis neutri
numeri singularis ipsum ipsius ipsi ipsum ab ipso, et pluraliter ipsa ipsorum
ipsis ipsa ab ipsis. Item minus quam finita generis masculini numeri singularis
iste istius isti istum ab isto, et pluraliter isti istorum istis istos
ab istis; generis feminini numeri singularis ista istius isti istam ab
ista, et pluraliter istae istanum istis istas ab istis; generis neutri
numeri singularis istud istius isti istud ab isto, et pluraliter ista istorum
istis ista ab istis. Item articulare praepositivum vel demonstrativum generis
masculini numeri singularis hic huius huic hunc o ab hoc, et pluraliter
hi horum his hos o ab his; generis feminini numeri singularis haec huius
huic hanc o ab hac, et pluraliter hae harum his has o ab his; generis neutri
numeri singularis hoc huius huic hoc o ab hoc, et pluraliter haec horum
his haec o ab his. item subiunctivum vel relativum generis masculini numeri
singularis is eius ei eum ab eo, et pluraliter ei eorum eis eos ab eis;
generis feminini numeri singularis ea eius ei eam ab ea, et pluraliter
eae earum eis eas ab eis; generis neutri numeri singularis id eius ei id
ab eo, et pluraliter ea eorum eis ea ab eis. item infinita generis masculini
numeri singularis quis cuius cui quem a quo vel a qui, et pluraliter qui
quorum quis vel quibus quos a quis vel a quibus; generis feminini numeri
singularis quae cuius cui quam a qua vel a qui, et pluraliter quae quarum
quis vel quibus quas a quis vel a quibus; generis neutri numeri singularis
quod cuius cui quod a quo vel a qui, et pluraliter quae quorum quis vel
quibus quae a quis vel a quibus. Item possessiva finita ad aliquid dicta
ex utraque parte singularia generis masculini meus mei meo meum o a meo,
et pluraliter ex altera parte mei meorum meis meos o a meis; generis feminini
numeri singularis mea meae meae meam o a mea, et pluraliter meae mearum
meis meas o a meis; generis neutri numeri singularis meum mei meo meum
o a meo, et pluraliter mea meorum meis mea o a meis: personae secundae
generis masculini numeri singularis tuus tui tuo tuum a tuo et pluraliter
tui tuorum tuis tuos a tuis; generis feminini numeri singularis tua tuae
tuae tuam a tua, et pluraliter tuae tuarum tuis tuas a tuis; generis neutri
numeri singularis tuum tui tuo tuum a tuo, et pluraliter tua tuorum tuis
tua a tuis: personae tertiae generis masculirli numeri singularis suus
sui suo suum a suo, et pluraliter sui suorum suis suos a suis; generis
feminini numeri singularis sua suae suae suam a sua, et pluraliter suae
suarum suis suas a suis; generis neutri numeri singularis suum sui suo
suum a suo, et pluraliter sua suorum suis sua a suis. item possessiva finita
ad aliquid dicta ex altera parte pluralia generis masculini noster nostri
nostro nostrum o a nostro, et pluraliter ex utraque parte nostri nostrorum
nostris nostros o a nostris; generis feminini numeri singularis nostra
nostrae nostrae nostram o a nostra, et pluraliter nostrae nostrarum nostris
nostras o a nostris; generis neutri numeri singularis nostrum nostri nostro
nostrum o a nostro, et pluraliter nostra nostrorum nostris nostra o a nostris:
personae secundae generis masculini numeri singularis vester vestri vestro
vestrum a vestro, et pluraliter vestri vestrorum vestris vestros a vestris
generis feminini numeri singularis vestra vestrae vestrae vestrarn a vestra,
et pluraliter vestrae vestrarum vestris vestras a vestris; generis neutri
numeri singularis vestrum vestri vestro vestrum a vestro, et pluraliter
vestra vestrorum vestris vestra a vestris. Da horum conposita. Egomet,
tute, illic, istic, idem masculino genere productum, neutro correptum,
quisquis, quisnam, quispiam aliquis et cetera.
De
Verbo
Verbum quid est?
Pars orationis cum tempore et persona sine casu aut agere aliquid aut pati
aut neutrum significans. Verbo quot accidunt? Septem. Quae? Qualitas coniugatio
genus numerus figura tempus persona. Qualitas verborum in quo est? In modis
et in formis. Modi qui sunt? Indicativus, ut lego, imperativus, ut lege,
optativus, ut utinam legerem, coniunctivus, ut cum legam, infinitivus,
ut legere, inpersonalis, ut legitur. Formae verborum quot sunt? Quattuor.
Quae? Perfecta, ut lego, meditativa, ut lecturio, frequentativa, ut lectito,
inchoativa, ut fervesco calesco. Coniugationes verborum quot sunt? Tres.
Quae? Prima secunda tertia. Prima quae est? Quae indicativo modo tempore
praesenti numero singulari secunda persona verbo activo et neutrali a productam
habet ante novissimam litteram, passivo communi et deponenti ante novissimam
syllabam, ut amo amas, amor amaris; et futurum tempus eiusdem modi in bo
et in bor syllabam mittit, ut amo amabo, amor amabor. Secunda quae est?
Quae indicativo modo tempore praesenti numero singulari secunda persona
verbo activo et neutrali e productam habet ante novissimam litteram, passivo
communi et deponenti ante novissimam syllabam, ut doceo doces, doceor doceris;
et futurum tempus eiusdem modi in bo et in bor syllabam mittit, ut doceo
docebo, doceor docebor. Tertia quae est? Quae indicativo modo tempore praesenti
numero singulari secunda persona verbo activo et neutrali i correptam vel
i productam habet ante novissimam litteram, passivo communi et deponenti
pro i littera e correptam vel i productam habet ante novissimam syllabam,
ut lego legis, legor legeris, audio audis, audior audiris; et futurum tempus
eiusdem modi in am et in ar syllabam mittit, ut lego legam, legor legar,
audio audiam, audior audiar. haec in imperativo et in infinitivo statim
discerni possunt, utrum i littera correpta sit an producta. Nam correpta
i littera in e convertitur; producta si fuerit, non mutatur. Quando tertia
coniugatio futurum tempus non in am tantum sed etiam in bo mittit? Interdum,
Cum i litteram non correptam habuerit sed productam, ut eo is ibo, queo
quis quibo. Genera verborum quot sunt? Quinque. Quae? Activa passiva neutra
deponentia communia. Activa auae sunt? Ouae in o desinunt et accepta r
littera faciunt ex se passiva, ut lego legor. Passiva quae sunt? Quae in
r desinunt et ea dempta redeunt in activa, ut legor lego. Neutra quae sunt?
Quae in o desinunt, ut activa, sed accepta r littera Latina non sunt, ut
sto curro: stor curror non dicimus. Deponentia quae sunt? Quae in r desinunt,
ut passiva, sed ea dempta Latina non sunt, ut luctor loquor. Communia quae
sunt? Quae in r desinunt, ut deponentia, sed in duas formas cadunt, patientis
et agentis, ut osculor criminor: dicimus enim osculor te et osculor a te,
criminor te et criminor a te. Numeri verborum quot sunt? Duo. Qui? Singularis,
ut lego, pluralis, ut legimus. Figurae verborum quot sunt? Duae. Quae?
Simplex, ut lego, conposita, ut neglego. Tempora verborum quot sunt? Tria.
Quae? praesens, ut lego, praeteritum, ut legi, futurum, ut legam. Quot
sunl: tempora in declinatione verborum? Quinque. Quae? Praesens, ut lego,
praetedtum inperfectum, ut legebam, praeteritum perfectum, ut legi, praeteritum
plusquamperfectum, ut legeram, futurum, ut legam. Personae verborum quot
sunt? Tres. Quae? Prima, ut lego, secunda, ut legis, tertia, ut legit.
Da declinationem verbi activi. Lego verbum activum indicativo modo dictum
temporis praesentis numeri singularis figurae simplicis personae primae
coniugationis tertiae correptae, quod declinabitur sic: lego legis legitj
et pluraliter legimus legitis legunt: eodem modo tempore praeterito imperfecto
legebam legebas legebat, et pluraliter legebamus legebatis legebant: eodem
modo tempore praeterito perfecto legi legisti legit, et pluraliter legimus
legistis legerunt vel legere: eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto
legeram legeras legerat, et pluraliter legeramus legeratis legerant: eodem
modo tempore futuro legam leges leget, et plurali. ter legemus legetis
legent. imperativo modo tempore praesent; ad secumdam et tertiam personam
lege vel legas legat, et pluraliter legamus legite vel legatis legant:
eodem modo tempote futuro legito vel legas legito vel legat, et pluraliter
legamus legitote vel Iegatis legant vel legunto vel leguntote. Optativo
modo tempore praesenti et praeterito inperfecto utinam legerem legeres
legeret et pluraliter utinam legeremus legeretis legerent: eodem modo tempore
praeterito perfecto et plusquamperfecto utinam legissem legisses legisset,
et pluraliter utinam legissemus legissetis legissent: eodem modo tempore
futuro utinam legam legas legat, et pluraliter utinam legamus legatis legant.
Coniunctivo modo tempore praesenti cum legam legas legat, et pluraliter
cum legamus legatis legant: eodem modo tempore praeterito inperfecto cum
legerem legeres legeret, et pluraliter cum legeremus legeretis legerent:
eodem modo tempore praeterito perfecto cum legerim legeris legerit, et
pluraliter cum legerimus legeritis legerint: eodem modo tempore praeterito
plusquamperfecto cum legissem legisses legisset, et pluraliter cum legissemus
legissetis legissent: eodem modo tempore futuro cum legero legeris legerit,
et pluraliter cum legerimus legeritis legerint. Infinitivo modo numeris
et personis tempore praesenti et praeterito inperfecto legere, praeterito
perfecto et plusquamperfecto legisse, futuro lectum ire vel lecturum esse.
verbo inpersonali tempore praesenti legitur, praeterito inperfecto legebatur,
praeterito perfecto lectum est vel lectum fuit, praeterito plusquamperfecto
lectum erat vel lectum fuerat, futuro legetur. gerendi vel participialia
verba sunt haec, legendi legendo legendum lectum lectu. Participia trahuntur
a verbo activo duo, praesentis temporis et futuri, praesentis legens, futuri
lecturus. Iegor verbum passivurn indicativo modo dictum temporis praesentis
numeri singularis figurae simplicis personae primae coniugationis tertiae
correptae, quod declinabitur sic: legor legeris vel legere legitur, et
pluraliter legimur legimini leguntur: eodem modo tempore praeterito inperfecto
legebar legebaris vel legebare legebatur, et pluraliter legebamur legebamini
legebantur: eodem modo tempore praeterito perfecto lectus sum es est, et
pluraliter lecti sumus estis sunt; et ulteriore modo lectus fui fuisti
fuit, et pluraliter lecti fuimus fuistis fuerunt vel fuere: eodem modo
tempore praeterito plusquamperfecto lectus eram eras erat, et pluraliter
lecti eramus eratis erant; et ulteriore modo lectus fueram fueras fuerat,
et pluraliter lecti fueramus fueratis fuerant: eodem modo tempore futuro
legar legeris vel legere legetur, et pluraliter legemur legemini legentur
imperativo modo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam legere
vel legaris legatur, et pluraliter legamur legimini vel legamini legantur.
eodem modo tempore futuro legitor vel legaris legitor vel legatur, et pluraliter
legamur legimini vel legiminor legantur vel leguntor. optativo modo tempore
praesenti et praeterito inperfecto utinam legerer legereris vel legerere
legeretur, et pluraliter utinam legeremur legeremini legerentur: eodem
modo tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto utinam lectus essem
esses esset, et pluraliter utinam lecti essemus essetis essent, et ulteriore
modo utinam lectus fuissem fuisses fuisset, et pluraliter utinam lecti
fuissemus fuissetis fuissent: eodem modo tempore futuro utinam legar legaris
vel legare legatur, et pluraliter utinam legamur legamini legantur. coniunctivo
modo tempore praesenti cum legar legaris vel legare legatur, et pluraliter
cum legamur lega. mini legantur: eodem modo tempore praeterito inperfecto
cum legerer legereris vel legerere legeretur, et pluraliter cum legeremur
legeremini legerentur: eodem modo tempore praeterito perfecto cum lectus
sim sis sit, et pluraliter cum lecti simus sitis sint; et ulteriore modo
cum lectus fuerim fueris fuerit, et pluraliter cum lecti fuerimus fueritis
fuerint: eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto cum lectus essem
esses esset, et pluraliter cum lecti essemus essetis essent; et ulteriore
modo cum lectus fuissem fuisses fuisset, et pluraliter cum lecti fuissemus
fuissetis fuissent; eodem modo tempore futuro cum lectus ero eris erit,
et pluraliter cum lecti erimus eritis e!nt, et ulteriore modo cum l!ctus
fuero fueris fuerit, et pluraliter cum lecti fuerimus fueritis fuerint.
infini tivo modo numeris et personis tempore praesenti et praeterito inperfecto
legi, praeterito perfecto et plusquamperfecto lectum esse vel fuisse, futuro
lectum iri. participia trahuntur a verbo passivo duo, praeteriti temporis
et futuri, praeteriti lectus, futuri legendus. activi verbi regulam neutrale
verbum sequitur, passivi commune et deponens.
De
Adverbio
Adverbium quid est?
Pars orationis, quae adiecta verbo significationem eius explanat atque
inplet. Adverbio quot accidunt? Tria. Quae? Significatio conparatio figura.
Significatio adverbiorum in quo est? Quia sunt aut loci adverbia aut temporis
aut numeri aut negandi aut affirmandi aut demonstrandi aut optandi aut
hortandi aut ordinis aut interrogandi aut similitudinis aut qualitatis
aut quantitatis aut dubitandi aut personalia aut vocandi aut respondendi
aut separandi aut iurandi aut eligendi aut congregandi aut prohibendi aut
eventus aut conparandi. Da adverbia loci. Vt hic vel ibi, intus vel foris,
illic vel inde. Da temporis. Ut hodie nuper aliquando; numeri, ut semel
bis; negandi, ut non; affirmandi, ut etiam quinni; demonstrandi, ut en
ecce; optandi, ut utinam; hortandi, ut eia; ordinis, ut deinde; interrogandi,
ut cur quare quamobrem; similitudinis, ut quasi ceu; qualitatis, ut docte
pulchre; quantitatis, ut multum parum; dubitandi, ut forsitan fortasse;
personalia, ut mecum tecum secum nobiscum vobiscum; vocandi, ut heus; respondendi,
ut heu; separandi, ut seorsum; iurandi, ut edepol, ecastor, hercle, medius
fidius; eligendi, ut potius immo; congregandi, ut simul una; prohibendi,
ut ne; eventus, ut forte fortuitu; conparandi, ut magis vel tam. Conparatio
adverbiorum in quo est? In tribus gradibus conparationis, positivo conparativo
superlativo. Da adverbium positivi gradus. Vt docte; conparativi, ut doctius;
superlativi, ut doctissime. magis doctius et tam doctissime non dicimus,
quia magis et tam positivo gradui tantum iungitur, licet veteres dixerint
tam magis et quam magis. Figurae adverbiorum quot sunt? Duae. Quae? Simplex
et conposita, simplex, ut docte prudenter, conposita, ut indocte inprudenter.
adverbia localia vel in loco sunt vel de loco vel ad locum. sed in loco
et de loco eandem significationem habent, ut intus sum, intus exeo, foris
sum, foris venio. ad locum aliam signi!icationem habent, ut intro eo, foras
eo. de intus autem et de foris sic non dicimus, quo modo in foras vel ad
foras.
De
Participio
Participium quid
est? Pars orationis partem capiens nominis, partem verbi; nominis genera
et casus, verbi tempora et significationes, utriusque numerum et figuram.
Participio quot accidunt? Sex. Quae? Genus casus tempus significatio numerus
figura. Genera participiorum quot sunt? Quattuor. Quae? Masculinum, ut
hic lectus, femininum, ut haec lecta, neutrum, ut hoc lectum, commune tribus
generibus, ut hic et haec et hoc legens. Casus participiorum quot/sunt?
Sex. Qui? Nominativus, ut hic legens1 geneti. vus, ut huius legentis, dativus,
ut huic legenti, accusativus, ut hunc legentem, vocativus, ut o legens,
ablativus, ut ab hoc legente. Tempora participiorum quot sunt? Tria. Quae?
Praesens, ut legens, praeteritum, ut lectus, futurum, ut lecturus et legendus.
Significationes participiorum in quo sunt? Quia ab activo verbo duo participia
veniunt, praesens et futurum, ut legens lecturus; a passivo duo, praeteritum
et futurum, ut lectus legendus; a neutro duo, sicut ab activo, praesens
et futurum, ut stans staturus, a deponenti tria, praesens praeteritum et
futurum, ut loquens locutus locuturus; a communi quattuor, praesens praeteritum
et duo futura, ut criminans criminatus criminaturus criminandus. Numeri
participiorum quot sunt? Duo. Qui? Singularis, ut hic legens, pluralis,
ut hi legentes. Figuraeparticipiorumquotsunt? Duae. Quae? Simplex, ut legens,
conposita, ut neglegens. Da declinationem participii. Legens participium
veniens a verbo activo temporis praesentis generis omnis numeri singularis
figurae simplicis casus nominativi (accusativi) et vocativi, quod declinabitur
sic: nominativo hic et haec et hoc legens, genetivo huius legentis, dativo
huic legenti, accusativo hunc et hanc legentem et hoc legens, vocativo
o legens, ablativo ab hoc et ab hac et ab hoc legente vel legenti; et pluraliter
nominativo hi et hae legentes et haec legentia, genetivo horum et harum
et horum legentium, dativo his legentibus, accusativo hos et has legentes
et haec legentia, vocativo o legentes et o legentia, ablativo ab his legentibus.
Iecturus lectura lecturum participia veni. entia a verbo activo temporis
futuri generis masculini feminini et neutri numeri singularis figurae simplicis
casus nominativi et vocativi, quae declinabuntur sic: nominativo lecturus
lectura lecturum, genetivo lecturi lecturae lecturi, dativo lecturo lecturae
lecturo, accusativo lecturum lecturam lecturum, vocativo lecture lectura
lecturum, ablativo ab hoc lecturo ab hac lectura ab hoc lecturo; et pluraliter
nominativo lecturi lecturae lectura, genetivo lecturorum lecturarum lecturorum,
dativo lecturis, accusativo lecturos lecturas lectura, vocativo lecturi
lecturae lectura, ablativo ab his lecturis. lectus lecta lectum participia
venientia a verbo passivo temporis praeteriti generis masculini feminini
et neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativi,
quae declinabuntur sic: nominativo lectus lecta lectum, genetivo lecti
lectae lecti, dativo lecto lectae lecto, accusativo lectum lectam lectum,
vocativo lecte lecta lectum, ablativo ab hoc lecto ab hac lecta ab hoc
lecto; et pluraliter nominativo lecti lectae lecta, genetivo lectorum lectarum
lectorum, dativo lectis, accusativo lectos lectas lecta, vocativo lecti
lectae lecta, ablativo ab his lectis. Legendus legenda legendum participia
venientia a verbo passivo temporis futuri generis masculini feminini et
neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativi,
quae declinabuntur sic: nominativo legendus legenda legendum, genetivo
legendi legendae legendi, dativo legendo legendae legendo, accusativo legendum
legendam legendum, vocativo legende legenda legendum, ablativo ab hoc legendo
ab hac legenda ab hoc legendo; et pluraliter nominativo legendi legendae
legenda, genetivo legendorum legendarum legendorum, dativo legendis, accusativo
legendos legendas legenda, vocativo legendi legendae legenda, ablativo
ab his legendis.
De
Coniunctione
Coniunctio quid est?
Pars orationis adnectens ordinansque sententiam. Coniunctioni quot accidunt?
Tri!. Quae? Potestas figura ordo. Potestas coniunctionum quot species habet?
Quinque. Quas? Copulativas disiunctivas expletivas causales rationales:
Da copulativas. Et que at atque ac ast. Da disiunctivas. Aut ve vel ne
nec neque. Da expletivas. Quidem, equidem, saltim, videlicet, quamquam,
quamvis, quoque, autem, porro, porro autem, tamen Da causales. Si etsi,
etiamsi, si quidem, quando, quando quidem; quin, quin etiam, quatinus,
sin, seu, sive, nam, namque, ni, nisi, nisi si, si enim, etenim, ne, sed,
interea, licet, quamobrem, praesertim item, itemque, ceterum, alioquin,
praeterea. Da rationales. Ita, itaque, enim, enimvero, quia, quapropter,
quoniam, quoniam qui. dem, quippe, ergo, ideo, igitur, scilicet, propterea,
idcirco. Figurae coniunctionum quot sunt? Duae. Quae? Simplex, ut nam,
conposita, ut namque. Ordo coniunctionum in quo est? Quia aut praepositivae
coniunctiones sunt, ut ac ast, aut subiunctivae, ut que autem, aut communes,
ut et igitur ergo.
De
Praepositione
Praepositio quid
est? Pars orationis quae praeposita aliis partibus orationis significationem
earum aut conplet aut mutat aut minuit. Praepositioni quot accidunt? Vnum.
Quid? Casus tantum Quot? Duo. Qui? Accusativus et ablativus. Da praepositiones
casus accusativi. Ad apud ante adversum cis citra circum circa contra erga
extra inter intra infra iuxta ob pone per prope secundum post trans ultra
praeter propter supra usque penes. Quo modo? Dicimus enim ad patrem, apud
villam, ante aedes, adversum inimicos, cis Renum, citra forum, circum vicinos,
circa templum, contra hostem, erga propinquos, extra terminos, inter naves,
intra moenia infra tectum, iuxta macellum, ob augurium, pone tribunal,
per parietem, prope fenestram, secundum fores, post tergum, trans ripam,
ultra fines, praeter officium, propter rem, supra caelum usque Oceanum,
penes arbitros. Da praepositiones casus ablativi A ab abs cum coram clam
de e ex pro prae palam sine absque tenus. Quo modo? Dicimus enim a domo,
ab homine, abs quolibet, cum exer!tu, coram testibus, clam custodibus,
de foro, e iure, ex praefectura, pro clientibus, prae timore, palam omnibus,
sine labore, absque iniuria, tenus pube, quod nos dicimus pube tenus. Da
utriusque casus praepositiones. In sub super subter. In et sub quando accusativo
casui iunguntur? Quando vel nos vel quoslibet in locum ire isse ituros
esse significamus. Quando ablativo? Quando vel nos vel quoslibet in loco
esse fuisse futuros esse significamus. in accusativi casus, "itur in antiquam
silvam"; in ablativi casus, "stans celsa in puppi": sub accusativi casus,
"postesque subipsos Nituntur gradibus"; sub ablativi casus, "arma sub adversa
posuit radiantia quercu". Super quam vim habet? Vbi locum significat, magis
accusativo casui servit quam ablativo; ubi mentionem alicuius facimus,
ablativo tantum, ut "multa super Priamo rogitans". In quam vim habet? Etiam
tum accusativo casui servit, cum significat contra, ut in adulterum, in
desertorem. Subter quam vim habet? Eandem quam superiores ad locum et in
loco significantes. Quae praepositiones sunt quae dictionibus serviunt
et separari non possunt? Di dis re se am con. Quo modo? Dicimus enim diduco
distraho recipio secubo amplector congredior. Quae sunt quae coniungi non
possunt? Apud et penes. Quae coniunguntur et separantur? Reliquae ornnes.
De
Interiectione
Interiectio quid
est? Pars orationis significans mentis affectum voce incondita. Interiectioni
quid accidit? Tantum significatio. Significatio interiectionis in quo est?
Quia aut laetitiam significamus, ut evax, aut dolorem, ut heu, aut admirationem,
ut papae, aut metum, ut attat, et siqua sunt similia.
Precedente