Seneca
D e v i t a b e a t a
(1) vivere, Gallio frater, omnes beate volunt, sed ad
pervidendum, quid sit, quod beatam vitam efficiat, caligant; adeoque non est
facile consequi beatam vitam, ut eo quisque ab ea longius recedat, quo ad illam
concitatius fertur, si via lapsus est; quae ubi in contrarium ducit, ipsa
velocitas maioris intervalli causa fit. proponendum est itaque primum, quid
sit, quod adpetamus; tunc circumspiciendum, qua contendere illo celerrime
possimus intellecturi in ipso itinere, si modo rectum erit, quantum cotidie
profligetur quantoque propius ab eo simus, ad quod nos cupiditas naturalis
inpellit.
(2) quam diu quidem passim vagamur non ducem secuti, sed
fremitum et clamorem dissonum in diversa vocantium, conteretur vita inter
errores, breves etiam, si dies noctesque bonae menti laboremus. decernatur
itaque, et quo tendamus et qua, non sine perito aliquo, cui explorata sint ea,
in quae procedimus, quoniam quidem non eadem hic quae in ceteris
peregrinationibus condicio est: in illis comprensus aliquis limes et
interrogati incolae non patiuntur errare, at hic tritissima quaeque via et
celeberrima maxime decipit.
(3) nihil ergo magis praestandum est quam, ne pecorum ritu
sequamur antecedentium gregem pergentes non, quo eundum est, sed quo itur.
atqui nulla res nos maioribus malis inplicat quam, quod ad rumorem componimur
optima rati ea, quae magno adsensu recepta sunt, quodque exempla <nobis
pro> bonis multa sunt nec ad rationem, sed ad similitudinem vivimus.
(4) inde ista tanta
coacervatio aliorum super alios ruentium. quod in strage hominum magna evenit,
cum ipse se populus premit - nemo ita cadit, ut non et alium in se adtrahat,
primique exitio sequentibus sunt -, hoc in omni vita accidere videas licet.
nemo sibi tantummodo errat, sed alieni erroris et causa et auctor est; nocet
enim adplicari antecedentibus et, dum unusquisque mavult credere quam iudicare,
numquam de vita iudicatur, semper creditur, versatque nos et praecipitat
traditus per manus error. alienis perimus exemplis: sanabimur, <si>
separemur modo a coetu.
(5) nunc vero stat contra rationem defensor mali sui populus.
itaque id evenit quod in comitiis, in quibus eos factos esse praetores idem,
qui fecere, mirantur, cum se mobilis favor circumegit: eadem probamus, eadem
reprehendimus; hic exitus est omnis iudicii, in quo secundum plures datur.
(1) cum de beata vita agetur, non est, quod mihi illud
discessionum more respondeas: Çhaec pars maior esse videtur.È ideo enim peior
est. non tam bene cum rebus humanis agitur, ut meliora pluribus placeant:
argumentum pessimi turba est.
(2) quaeramus ergo, quid
optimum factu sit, non quid usitatissimum, et quid nos in possessione
felicitatis aeternae constituat, non quid vulgo, veritatis pessimo interpreti,
probatum sit. vulgum autem tam chlamydatos quam coronatos voco; non enim
colorem vestium, quibus praetexta sunt corpora, aspicio. oculis de homine non
credo, habeo melius et certius lumen, quo a falsis vera diiudicem: animi bonum
animus inveniat. hic, si umquam respirare illi et recedere in se vacaverit, o
quam sibi ipse verum tortus a se fatebitur ac dicet:
(3) Çquidquid feci adhuc, infectum esse mallem, quidquid
dixi, cum recogito, mutis invideo, quidquid optavi, inimicorum execrationem
puto, quidquid timui, di boni, quanto levius fuit quam, quod concupii! cum
multis inimicitias gessi et in gratiam ex odio, si modo ulla inter malos gratia
est, redii: mihi ipsi nondum amicus sum. omnem operam dedi, ut me multitudini
educerem et aliqua dote notabilem facerem: quid aliud quam telis me opposui et
malevolentiae, quod morderet, ostendi?
(4) vides istos, qui
eloquentiam laudant, qui opes sequuntur, qui gratiae adulantur, qui potentiam
extollunt? omnes aut sunt hostes aut, quod in aequo est, esse possunt; quam
magnus mirantium, tam magnus invidentium populus est. quin potius quaero
aliquod usu bonum, quod sentiam, non quod ostendam? ista, quae spectantur, ad
quae consistitur, quae alter alteri stupens monstrat, foris nitent, introrsus
misera sunt.È
(1) quaeramus aliquod non in speciem bonum, sed solidum et
aequale et a secretiore parte formosius; hoc eruamus. nec longe positum est:
invenietur, scire tantum opus est, quo manum porrigas; nunc velut in tenebris
vicina transimus, offensantes ea ipsa, quae desideramus.
(2) sed ne te per circumitus traham, aliorum quidem opiniones
praeteribo - nam et enumerare illas longum est et coarguere: nostram accipe.
nostram autem cum dico, non alligo me ad unum aliquem ex Stoicis proceribus:
est et mihi censendi ius. itaque aliquem sequar, aliquem iubebo sententiam
dividere, fortasse et post omnes citatus nihil inprobabo ex iis, quae priores
decreverint, et dicam Çhoc amplius censeoÈ.
(3) interim, quod inter
omnis Stoicos convenit, rerum naturae adsentior; ab illa non deerrare et ad
illius legem exemplumque formari sapientia est. beata est ergo vita conveniens
naturae suae, quae non aliter contingere potest quam, si primum sana mens est
et in perpetua possessione sanitatis suae, deinde fortis ac vehemens, tunc
pulcherrime patiens, apta temporibus, corporis sui pertinentiumque ad id
curiosa non anxie, tum aliarum rerum, quae vitam instruunt, diligens sine
admiratione cuiusquam, usura fortunae muneribus, non servitura.
(4) intellegis, etiam si non adiciam, sequi perpetuam tranquillitatem,
libertatem depulsis iis, quae aut irritant nos aut territant; nam voluptatibus
et <doloribus spretis> pro illis, quae parva ac fragilia sunt et +ipsis
flagitiis noxia+ ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et
concordia animi et magnitudo cum mansuetudine; omnis enim ex infirmitate
feritas est.
(1) potest aliter quoque definiri bonum nostrum, id est eadem
sententia non isdem comprendi verbis. quemadmodum idem exercitus modo latius
panditur, modo in angustum coartatur et aut in cornua sinuata media parte
curvatur aut recta fronte explicatur, vis illi, utcumque ordinatus est, eadem
est et voluntas pro eisdem partibus standi, ita finitio summi boni alias
diffundi potest et exporrigi, alias colligi et in se cogi.
(2) idem itaque erit, si dixero Çsummum bonum est animus
fortuita despiciens, virtute laetusÈ aut Çinvicta vis animi, perita rerum,
placida in actu cum humanitate multa et conversantium curaÈ. licet et ita
finire, ut beatum dicamus hominem eum, cui nullum bonum malumque sit nisi bonus
malusque animus, honesti cultorem, virtute contentum, quem nec extollant
fortuita nec frangant, qui nullum maius bonum eo, quod sibi ipse dare potest,
noverit, cui vera voluptas erit voluptatum contemptio.
(3) licet, si evagari velis, idem in aliam atque aliam faciem
salva et integra potestate transferre; quid enim prohibet nos beatam vitam
dicere liberum animum et erectum et interritum ac stabilem, extra metum, extra
cupiditatem positum, cui unum bonum sit honestas, unum malum turpitudo, cetera
vilis turba rerum nec detrahens quicquam beatae vitae nec adiciens, sine auctu
ac detrimento summi boni veniens ac recedens?
(4) hunc ita fundatum
necesse est, velit nolit, sequatur hilaritas continua et laetitia alta atque ex
alto veniens, ut, qui suis gaudeat, nec maiora domesticis cupiat. quidni ista
bene penset cum minutis et frivolis et non perseverantibus corpusculi motibus?
quo die infra voluptatem fuerit, et infra dolorem erit; vides autem, quam malam
et noxiosam servitutem serviturus sit, quem voluptates doloresque, incertissima
dominia inpotentissimaque, alternis possidebunt: ergo exeundum ad libertatem
est.
(5) hanc non alia res tribuit quam fortunae neglegentia: tum
illud orietur inaestimabile bonum, quies mentis in tuto conlocatae et
sublimitas expulsisque erroribus ex cognitione veri gaudium grande et inmotum
comitasque et diffusio animi, quibus delectabitur non ut bonis, sed ut ex bono
suo ortis.
(1) quoniam liberaliter
agere coepi, potest beatus dici, qui nec cupit nec timet beneficio rationis,
quoniam et saxa timore et tristitia carent nec minus pecudes; non ideo tamen
quisquam felicia dixerit, quibus non est felicitatis intellectus.
(2) eodem loco pone homines, quos in numerum pecorum et
animalium redegit hebes natura et ignoratio sui. nihil interest inter hos et
illa, quoniam illis nulla ratio est, his prava et malo suo atque in perversum
sollers; beatus enim dici nemo potest extra veritatem proiectus.
(3) beata ergo vita est in recto certoque iudicio stabilita
et inmutabilis. tunc enim pura mens est et soluta omnibus malis, quae non
tantum lacerationes, sed etiam vellicationes effugerit statura semper, ubi
constitit, ac sedem suam etiam irata et infestante fortuna vindicatura.
(4) nam quod ad voluptatem pertinet, licet circumfundatur
undique et per omnis vias influat animumque blandimentis suis leniat aliaque ex
aliis admoveat, quibus totos partesque nostri sollicitet, quis mortalium, cui
ullum superest hominis vestigium, per diem noctemque titillari velit et deserto
animo corpori operam dare?
(1) Çsed animus quoqueÈ inquit Çvoluptates habebit suas.È
habeat sane sedeatque luxuriae et voluptatium arbiter; inpleat se eis omnibus,
quae oblectare sensus solent, deinde praeterita respiciat et exoletarum voluptatium
memor exultet prioribus futurisque iam immineat ac spes suas ordinet et, dum
corpus in praesenti sagina iacet, cogitationes ad futura praemittat: hoc mihi
videbitur miserior, quoniam mala pro bonis legere dementia est. nec sine
sanitate quisquam beatus est nec sanus, cui futura pro optimis adpetuntur.
(2) beatus ergo est iudicii rectus; beatus est praesentibus,
qualiacumque sunt, contentus amicusque rebus suis; beatus est is, cui omnem
habitum rerum suarum ratio commendat.
(1) vident et in iliis, qui summum bonum dixerunt, quam turpi
illud loco posuerint. itaque negant posse voluptatem a virtute diduci et aiunt
nec honeste quemquam vivere, ut non iucunde vivat, nec iucunde, ut non honeste
quoque. non video, quomodo ista tam diversa in eandem copulam coiciantur. quid
est, oro vos, cur separari voluptas a virtute non possit? videlicet, quia omne
bonis ex virtute principium est, ex huius radicibus etiam ea, quae vos et
amatis et expetitis, oriuntur? sed si ista indiscreta essent, non videremus
quaedam iucunda, sed inhonesta, quaedam vero honestissima, sed aspera, per
dolores exigenda.
(2) adice nunc, quod voluptas etiam ad vitam turpissimam
venit, at virtus malam vitam non admittit, et infelices quidam non sine
voluptate, immo ob ipsam voluptatem sunt; quod non eveniret, si virtuti se
voluptas inmiscuisset, qua virtus saepe caret, numquam indiget.
(3) quid dissimilia, immo diversa componitis? altum quiddam
est virtus, excelsum et regale, invictum, infatigabile: voluptas humile,
servile, inbecillum, caducum, cuius statio ac domicilium fornices et popinae
sunt. virtutem in templo convenies, in foro, in curia, pro muris stantem,
pulverulentam, coloratam, callosas habentem manus: voluptatem latitantem
saepius ac tenebras captantem circa balinea ac sudatoria ac loca aedilem
metuentia, mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam aut fucatam
et medicamentis pollinctam.
(4) summum bonum inmortale
est, nescit exire, nec satietatem habet nec paenitentiam; numquam enim recta
mens vertitur nec sibi odio est nec quicquam +mutavit+ optima. at voluptas
tunc, cum maxime delectat, extinguitur; non multum loci habet, itaque cito
inplet et taedio est et post primum impetum marcet. nec id umquam certum est,
cuius in motu natura est: ita ne potest quidem ulla eius esse substantia, quod
venit transitque celerrime in ipso usu sui periturum; eo enim pertendit, ubi
desinat, et dum incipit, spectat ad finem.
(1) quid, quod tam bonis quam malis voluptas inest nec minus
turpes dedecus suum quam honestos egregia delectant? ideoque praeceperunt
veteres optimam sequi vitam, non iucundissimam, ut rectae ac bonae voluntatis
non dux, sed comes sit voluptas. natura enim duce utendum est; hanc ratio
observat, hanc consulit.
(2) idem est ergo beate
vivere et secundum naturam. hoc quid sit, iam aperiam: si corporis dotes et
apta naturae conservarimus diligenter et inpavide tamquam in diem data et
fugacia, si non subierimus eorum servitutem nec nos aliena possederint, si
corpori grata et adventicia eo nobis loco fuerint, quo sunt in castris auxilia
et armaturae leves - serviant ista, non imperent -, ita demum utilia sunt
menti.
(3) incorruptus vir sit externis et insuperabilis miratorque
tantum sui,
fidens animo atque in
utrumque paratus,
(Verg. Aen. 2,
61)
artifex vitae; fiducia eius
non sine scientia sit, scientia non sine constantia; maneant illi semel placita
nec ulla in decretis eius litura sit. intellegitur, etiam si non adiecero,
compositum ordinatumque fore talem virum et in iis, quae aget, cum comitate
magnificum.
(4) +erat vera. ratio vera+ sensibus inritata et capiens inde
principia - nec enim habet aliud, unde conetur aut unde ad verum impetum capiat
- in se revertatur. nam mundus quoque cuncta complectens rectorque universi
deus in exteriora quidem tendit, sed tamen introsum undique in se redit. idem
nostra mens faciat: cum secuta sensus suos per illos se ad externa porrexerit,
et illorum et sui potens sit.
(5) hoc modo una efficietur vis ac potestas concors sibi, et
ratio illa certa nascetur non dissidens nec haesitans in opinionibus
comprensionibusque nec in persuasione, quae, cum se disposuit et partibus suis
consensit et, ut ita dicam, concinvit, summum bonum tetigit.
(6) nihil enim pravi, nihil lubrici superest, nihil, in quo
arietet aut labet; omnia faciet ex imperio suo nihilque inopinatum accidet, sed
quidquid agetur, in bonum exibit facile et parate et sine tergiversatione
agentis; nam pigritia et haesitatio pugnam et inconstantiam ostendit. quare
audaciter licet profitearis summum bonum esse animi concordiam; virtutes enim
ibi esse debebunt, ubi consensus atque unitas erit: dissident vitia.
(1) Çsed tu quoqueÈ inquit Çvirtutem non ob aliud colis quam,
quia aliquam ex illa speras voluptatem.È primum non, si voluptatem praestatura
virtus est, ideo propter hanc petitur; non enim hanc praestat, sed et hanc, nec
huic laborat, sed labor eius, quamvis aliud petat, hoc quoque adsequetur.
(2) sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores
internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis
insumptum est - aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit -, sic voluptas
non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec, quia delectat, placet,
sed, si placet, et delectat.
(3) summum bonum in ipso
iudicio est et habitu optimae mentis, quae, cum suum inplevit et finibus se
suis cinxit, consummatum est summum bonum nec quicquam amplius desiderat; nihil
enim extra totum est, non magis quam ultra finem.
(4) itaque erras, cum interrogas, quid sit illud, propter
quod virtutem petam; quaeris enim aliquid supra summum. interrogas, quid petam
ex virtute? ipsam. nihil enim habet melius [enim], ipsa pretium sui. an hoc
parum magnum est? cum tibi dicam Çsummum bonum est infragilis animi rigor et providentia
et sublimitas et sanitas et libertas et concordia et decorÈ, aliquid etiamnunc
exigis maius, ad quod ista referantur? quid mihi voluptatem nominas? hominis
bonum quaero, non ventris, qui pecudibus ac beluis laxior est.
(1) Çdissimulas,È inquit Çquid a me dicatur; ego enim nego
quemquam posse iucunde vivere, nisi simul et honeste vivit, quod non potest
mutis contingere animalibus nec bonum suum cibo metientibus. clare, inquam, ac
palam testor hanc vitam, quam ego iucundam voco, non nisi adiecta virtute
contingere.È
(2) atqui quis ignorat plenissimos esse voluptatibus vestris
stultissimos quosque et nequitiam abundare iucundis animumque ipsum genera
voluptatis prava et multa suggerere? - in primis insolentiam et nimiam
aestimationem sui tumoremque elatum super ceteros et amorem rerum suarum caecum
et inprovidum et ex minimis ac puerilibus causis exultationem, iam dicacitatem
ac superbiam contumeliis gaudentem, desidiam dissolutionemque segnis animi,
deliciis fluentis, indormientis sibi. haec
(3) omnia virtus discutit et aurem pervellit et voluptates
aestimat, antequam admittat, nec, quas probavit, magni pendit +utique enim+
admittit nec usu earum, sed temperantia laeta est. temperantia autem, cum
voluptates minuat, summi boni iniuria est. tu voluptatem complecteris, ego
compesco; tu voluptate frueris, ego utor; tu illam summum bonum putas, ego nec
bonum; tu omnia voluptatis causa facis, ego nihil.
(1) cum dico me nihil voluptatis causa facere, de illo loquor
sapiente, cui soli concedimus voluptatem. non voco autem sapientem, supra quem
quicquam est, nedum voluptas. atqui ab hac occupatus quomodo resistet labori et
periculo, egestati et tot humanam vitam circumstrepentibus minis? quomodo
conspectum mortis, quomodo dolores feret, quomodo mundi fragores et tantum
acerrimorum hostium, a tam molli adversario victus? Çquidquid voluptas,
suaserit faciet.È age, non vides, quam multa suasura sit?
(2) ÇnihilÈ inquit Çpoterit turpiter suadere, quia adiuncta
virtuti est.È non vides iterum, quale sit summum bonum, cui custode opus est,
ut bonum sit? virtus autem quomodo voluptatem reget, quam sequitur, cum sequi
parentis sit, regere imperantis? a tergo ponis, quod imperat? egregium autem
habet virtus apud vos officium, voluptates praegustare!
(3) sed videbimus, an, apud quos tam contumeliose tractata
virtus est, adhuc virtus sit, quae habere nomen suum non potest, si loco
cessit; interim, de quo agitur, multos ostendam voluptatibus obsessos, in quos
fortuna omnia munera sua effudit, quos fatearis necesse est malos.
(4) aspice Nomentanum et
Apicium, terrarum ac maris, ut isti vocant, bona conquirentis et super mensam
recognoscentis omnium gentium animalia; vide hos eosdem e suggestu rosae
despectantis popinam suam, aures vocum sono, spectaculis oculos, saporibus
palatum suum delectantis; mollibus lenibusque fomentis totum lacessitur eorum
corpus et, ne nares interim cessent, odoribus variis inficitur locus ipse, in
quo luxuriae parentatur. hos esse in voluptatibus dices, nec tamen illis bene erit,
quia non bono gaudent.
(1) ÇmaleÈ inquit Çillis erit, quia multa intervenient, quae
perturbent animum et opiniones inter se contrariae mentem inquietabunt.È quod
ita esse concedo; sed nihilominus illi ipsi stulti et inaequales et sub ictu
paenitentiae positi magnas percipient voluptates, ut fatendum sit tam longe tum
illos ab omni molestia abesse quam a bona mente et, quod plerisque contingit,
hilarem insaniam insanire ac per risum furere.
(2) at contra sapientium
remissae voluptates et modestae ac paene languidae sunt compressaeque et vix
notabiles, ut quae neque accersitae veniant nec, quamvis per se accesserint, in
honore sint neque ullo gaudio percipientium exceptae; miscent enim illas et
interponunt vitae ut ludum iocumque inter seria.
(3) desinant ergo inconvenientia iungere et virtuti
voluptatem inplicare, per quod vitium pessimis quibusque adulantur. ille
effusus in voluptates, ructabundus semper atque ebrius, quia scit se cum
voluptate vivere, credit et cum virtute (audit enim voluptatem separari a
virtute non posse); deinde vitiis suis sapientiam inscribit et abscondenda
profitetur.
(4) itaque non ab Epicuro
inpulsi luxuriantur, sed vitiis dediti luxuriam suam in philosophiae sinu
abscondunt et eo concurrunt, ubi audiant, laudari voluptatem. nec aestimant,
voluptas illa Epicuri - ita enim mehercules sentio - quam sobria ac sicca sit,
sed ad nomen ipsum advolant quaerentes libidinibus suis patrocinium aliquod ac
velamentum.
(5) itaque, quod unum habebant, in malis bonum perdunt,
peccandi verecundiam; laudant enim ea, quibus erubescebant, et vitio
gloriantur; ideoque ne resurgere quidem +adulescentiae+ licet, cum honestus
turpi desidiae titulus accessit. hoc est, cur ista voluptatis laudatio
perniciosa sit, quia honesta praecepta intra latent, quod corrumpit, apparet.
XIII
(1) in ea quidem ipse
sententia sum - invitis hoc nostris popularibus dicam - sancta Epicurum et
recta praecipere et, si propius accesseris, tristia; voluptas enim illa ad
parvum et exile revocatur et, quam nos virtuti legem dicimus, eam ille dicit
voluptati. iubet illam parere naturae; parum est autem luxuriae, quod naturae
satis est.
(2) quid ergo est? ille, quisquis desidiosum otium et gulae
ac libidinis vices felicitatem vocat, bonum malae rei quaerit auctorem et, cum
illo venit blando nomine inductus, sequitur voluptatem non, quam audit, sed
quam attulit, et vitia sua cum coepit putare similia praeceptis, indulget illis
non timide nec obscure, luxuriatur etiam inde aperto capite. itaque non dicam
quod plerique nostrorum, sectam Epicuri flagitiorum magistram esse, sed illud
dico: male audit, infamis est.
(3) Çat inmerito.È hoc
scire qui potest nisi interius admissus? frons eius ipsa dat locum fabulae et
ad malam spem inritat. hoc tale est quale vir fortis stolam indutus: constat
tibi pudicitia, virilitas salva est, nulli corpus tuum turpi patientiae vacat,
sed in manu tympanum est. titulus itaque honestus eligatur et inscriptio ipsa
excitans animum: quae stat, invenerunt vitia.
(4) quisquis ad virtutem accessit, dedit generosae indolis
specimen: qui voluptatem sequitur, videtur enervis, fractus, +degenerans viro+,
perventurus in turpia, nisi aliquis distinxerit illi voluptates, ut sciat, quae
ex eis intra naturale desiderium resistant, quae praeceps ferantur infinitaeque
sint et, quo magis inplentur, eo magis inexplebiles.
(5) agedum, virtus antecedat, tutum erit omne vestigium. et
voluptas nocet nimia: in virtute non est verendum, ne quid nimium sit, quia in
ipsa est modus; non est bonum, quod magnitudine laborat sua. rationalem porro
sortitis naturam quae melius res quam ratio proponitur? et si placet ista
iunctura, si hoc placet ad beatam vitam ire comitatu, virtus antecedat,
comitetur voluptas et circa corpus ut umbra versetur: virtutem quidem, excelsissimam
dominam, voluptati tradere ancillam nihil magnum animo capientis est.
(1) prima virtus eat, haec ferat signa: habebimus nihilominus
voluptatem, sed domini eius et temperatores erimus; aliquid nos exorabit, nihil
coget. at ei, qui voluptati tradidere principia, utroque caruere; virtutem enim
amittunt, ceterum non ipsi voluptatem, sed ipsos voluptas habet, cuius aut
inopia torquentur aut copia strangulantur, miseri, si deseruntur ab illa,
miseriores, si obruuntur; sicut deprensi mari Syrtico modo in sicco
relinquuntur, modo torrente unda fluctuantur.
(2) evenit autem hoc nimia
intemperantia et amore caeco rei; nam mala pro bonis petenti periculosum est
adsequi. ut feras cum labore periculoque venamur et captarum quoque illarum
sollicita possessio est - saepe enim laniant dominos -, ita habent se magnae
voluptates: in magnum malum evasere captaeque cepere; quae quo plures
maioresque sunt, eo ille minor ac plurium servus est, quem felicem vulgus
appellat.
(3) permanere libet in hac etiamnunc huius rei imagine.
quemadmodum, qui bestiarum cubilia
indagat et
laqueo captare feras
(Verg. Georg.
1, 139)
magno aestimat et
latos canibus circumdare
saltus,
(Verg.
Georg. 1, 140)
ut illarum vestigia premat,
potiora deserit multisque officiis renuntiat, ita, qui sectatur voluptatem,
omnia postponit et primam libertatem neglegit ac pro ventre dependit nec
voluptates sibi emit, sed se voluptatibus vendit.
(1) Çquid tamenÈ inquit Çprohibet in unum virtutem
voluptatemque confundi et ita effici summum bonum, ut idem et honestum et
iucundum sit?È quia pars honesti non potest esse nisi honestum nec summum bonum
habebit sinceritatem suam, si aliquid in se viderit dissimile meliori.
(2) ne gaudium quidem, quod
ex virtute oritur, quamuis bonum sit, absoluti tamen boni pars est, non magis
quam laetitia et tranquillitas, quamvis ex pulcherrimis causis nascantur; sunt
enim ista bona, sed consequentia summum bonum, non consummantia.
(3) qui vero virtutis voluptatisque societatem facit et ne ex
aequo quidem, fragilitate alterius boni, quidquid in altero vigoris est,
hebetat libertatemque illam, ita demum si nihil se pretiosius novit invictam,
sub iugum mittit. nam, quae maxima servitus est, incipit illi opus esse
fortuna; seqvitur vita anxia, suspiciosa, trepida, casum pavens, temporum
suspensa momentis.
(4) non das virtuti fundamentum grave, inmobile, sed iubes
illam in loco volubili stare; quid autem tam volubile est quam fortuitorum
expectatio et corporis rerumque corpus adficientium varietas? quomodo hic
potest deo parere et, quidquid evenit, bono animo excipere nec de fato queri
casuum suorum benignus interpres, si ad voluptatum dolorumque punctiunculas
concutitur? sed ne patriae quidem bonus tutor aut vindex est nec amicorum
propugnator, si ad voluptates vergit.
(5) illo ergo summum bonum escendat, unde nulla vi
detrahitur, quo neque dolori neque spei nec timori sit aditus nec ulli rei,
quae deterius summi boni ius faciat; escendere autem illo sola virtus potest.
illius gradu clivus iste frangendus est; illa fortiter stabit et, quidquid
evenerit, feret non patiens tantum, sed etiam volens, omnemque temporum
difficultatem sciet legem esse naturae et ut bonus miles feret vulnera,
numerabit cicatrices, et transverberatus telis moriens amabit eum, pro quo
cadet, imperatorem; habebit illud in animo vetus praeceptum: deum sequere.
(6) quisquis autem queritur et plorat et gemit, imperata
facere vi cogitur et invitus rapitur ad iussa nihilominus. quae autem dementia
est potius trahi quam sequi! tam mehercules, quam stultitia et ignoratio
condicionis est suae dolere, quod deest aliquid tibi aut incidit durius, aeque
mirari aut indigne ferre ea, quae tam bonis accidunt quam malis, morbos dico,
funera, debilitates et cetera ex transverso in vitam humanam incurrentia.
(7) quidquid ex universi
constitutione patiendum est, magno suscipiatur animo: ad hoc sacramentum adacti
sumus, ferre mortalia nec perturbari iis, quae vitare non est nostrae
potestatis. in regno nati sumus: deo parere libertas est.
(1) ergo in virtute posita est vera felicitas. quid haec tibi
virtus suadebit? ne quid aut bonum aut malum existimes, quod nec virtute nec
malitia continget; deinde, ut sis inmobilis et contra malum <et> ex bono,
ut qua fas est, deum effingas.
(2) quid tibi pro hac expeditione promittit? ingentia et
aequa divinis: nihil cogeris, nullo indigebis, liber eris, tutus indemnis;
nihil frustra temptabis, nihil prohibeberis; omnia tibi ex sententia cedent,
nihil adversum accidet, nihil contra opinionem ac voluntatem.
(3) Çquid ergo? virtus ad beate vivendum sufficit?È perfecta
illa et divina quidni sufficiat, immo superfluat? quid enim deesse potest extra
desiderium omnium posito? quid extrinsecus opus est ei, qui omnia sua in se
collegit? sed ei, qui ad virtutem tendit, etiam si multum processit, opus est
aliqua fortunae indulgentia adhuc inter humana luctanti, dum nodum illum
exsolvit et omne vinculum mortale. quid ergo interest? quod arte alligati sunt
alii, adstricti [alii], districti quoque: hic, qui ad superiora progressus est
et se altius extulit, laxam catenam trahit, nondum liber, iam tamen pro libero.
(1) si quis itaque ex
istis, qui philosophiam conlatrant, quod solent, dixerit: Çquare ergo tu
fortius loqueris quam vivis? quare et superiori verba summittis et pecuniam
necessarium tibi instrumentum existimas et damno moveris et lacrimas audita
coniugis aut amici morte demittis et respicis famam et malignis sermonibus
tangeris?
(2) quare cultius rus tibi est, quam naturalis usus
desiderat? cur non ad praescriptum tuum cenas? cur tibi nitidior supellex est?
cur apud te vinum aetate tua vetustius bibitur? cur aurum disponitur? cur
arbores nihil praeter umbram daturae conseruntur? quare uxor tua locupletis
domus censum auribus gerit? quare paedagogium pretiosa veste succingitur? quare
ars est apud te ministrare nec temere et, ut libet, conlocatur argentum, sed
perite struitur et est aliquis scindendi obsonii magister?È adice si vis: Çcur
trans mare possides? cur plura quam nosti? <cur> turpiter aut tam
neglegens es, ut non noveris pauculos servos, aut tam luxuriosus, ut plures
habeas quam, quorum notitiae memoria sufficiat?È
(3) adiuvabo postmodo convicia et plura mihi, quam putas,
obiciam, nunc hoc respondeo tibi: non sum sapiens et, ut malivolentiam tuam
pascam, nec ero. exige itaque a me, non ut optimis par sim, sed ut malis
melior: hoc mihi satis est cotidie aliquid ex vitiis meis demere et errores
meos obiurgare.
(4) non perveni ad sanitatem, ne perveniam quidem; delenimenta
magis quam remedia podagrae meae compono, contentus, si rarius accedit et si
minus verminatur: vestris quidem pedibus comparatus, debiles, cursor sum. haec
non pro me loquor - ego enim in alto vitiorum omnium sum -, sed pro illo, cui
aliquid acti est.
(1) ÇaliterÈ inquis
Çloqueris, aliter vivis.È hoc, malignissima capita et optimo cuique
inimicissima, Platoni obiectum est, obiectum Epicuro, obiectum Zenoni; omnes
enim isti dicebant non, quemadmodum ipsi viverent, sed quemadmodum esset
<et> ipsis vivendum. de virtute, non de me loquor, et cum vitiis
convicium facio, in primis meis facio: cum potuero, vivam, quomodo oportet.
(2) nec malignitas me ista multo veneno tincta deterrebit ab
optimis; ne virus quidem istud, quo alios spargitis, quo vos necatis, me
inpediet, quominus perseverem laudare vitam non, quam ago, sed quam agendam
scio, quominus virtutem adorem et ex intervallo ingenti reptabundus sequar.
(3) expectabo scilicet, ut quicquam malivolentiae inviolatum
sit, cui sacer nec Rutilius fuit nec Cato? curet aliquis, an istis nimis dives
videatur, quibus Demetrius Cynicus parum pauper est? virum acerrimum et contra
omnia naturae desideria pugnantem, hoc pauperiorem quam ceteros Cynicos, quod,
cum sibi interdixerit habere, interdixit et poscere, negant satis egere. vides
enim: non virtutis scientiam, sed egestatis professus est.
(1) Diodorum, Epicureum philosophum, qui intra paucos dies
finem vitae suae manu sua inposuit, negant ex decreto Epicuri fecisse, quod
sibi gulam praesecuit: alii dementiam videri volunt factum hoc eius, alii
temeritatem. ille interim beatus ac plenus bona conscientia reddidit sibi
testimonium vita excedens laudavitque aetatis in portu et ad ancoram actae
quietem et dixit, quod vos inviti audistis, quasi vobis quoque faciendum sit:
vixi et, quem dederat
cursum fortuna, peregi.
(Verg. Aen. 4,
653)
(2) de alterius vita, de alterius morte disputatis et ad
nomen magnorum ob aliquam eximiam laudem virorum, sicut ad occursum ignotorum
hominum minuti canes, latratis; expedit enim vobis neminem videri bonum, quasi
aliena virtus exprobratio delictorum +omnium+ sit. invidi splendida cum
sordibus vestris confertis nec intellegitis, quanto id vestro detrimento
audeatis. nam si illi, qui virtutem sequuntur, avari libidinosi ambitiosique
sunt, quid vos estis, quibus ipsum nomen virtutis odio est?
(3) negatis quemquam
praestare, quae loquitur, nec ad exemplar orationis suae vivere: quid mirum,
cum loquantur fortia ingentia, omnis humanas tempestates evadentia? cum
refigere se crucibus conentur - in quas unusquisque vestrum clavos suos ipse
adigit - ad supplicium tamen acti stipitibus singulis pendent: hi, qui in se
ipsi animum advertunt, quot cupiditatibus, tot crucibus distrahuntur. at
maledici, in alienam contumeliam venusti sunt. <non> crederem illis hoc
vacare, nisi quidam ex patibulo suo spectatores conspuerent.
(1) Çnon praestant
philosophi, quae loquuntur.È multum tamen praestant, quod loquuntur, quod
honesta mente concipiunt. utinam quidem et paria dictis agerent: quid esset
illis beatius? interim non est, quod contemnas bona verba et bonis
cogitationibus plena praecordia: studiorum salutarium etiam citra effectum
laudanda tractatio est.
(20) quid mirum, si non escendunt in altum ardua
adgressi? sed si vir es, suspice, etiam si decidunt, magna conantis. generosa
res est respicientem non ad suas, sed ad naturae suae vires conari, alta
temptare et mente maiora concipere quam, quae etiam ingenti animo adornatis
effici possunt.
(3) qui sibi hoc proposuit:
Çego mortem eodem vultu, quo audiam, videbo. ego laboribus, quanticumque illi
erunt, parebo animo fulciens corpus. ego divitias et praesentis et absentis
aeque contemnam, nec, si aliubi iacebunt, tristior, nec, si circa me fulgebunt,
animosior. ego fortunam nec venientem sentiam nec recedentem. ego terras omnis
tamquam meas videbo, meas tamquam omnium. ego sic vivam, quasi sciam aliis esse
me natum, et naturae rerum hoc nomine gratias agam: quo enim melius genere
negotium meum agere potuit? unum me donavit omnibus, uni mihi omnis.
(4) quidquid habebo, nec sordide custodiam nec prodige
spargam; nihil magis possidere me credam quam bene donata. non numero nec
pondere beneficia nec ulla nisi accipientis aestimatione perpendam; numquam id
mihi multum erit, quod dignus accipiet. nihil opinionis causa, omnia
conscientiae faciam. populo spectante fieri credam, quidquid me conscio faciam.
(5) edendi mihi erit bibendique finis desideria naturae
restinguere, non inplere alvum et exinanire. ero amicis iucundus, inimicis
mitis et facilis. exorabor, antequam roger, et honestis precibus occurram.
patriam meam esse mundum sciam et praesides deos, hos supra me circaque me
stare factorum dictorumque censores. quandoque aut natura spiritum repetet aut
ratio dimittet, testatus exibo bonam me conscientiam amasse, bona studia,
nullius per me libertatem deminutam, minime meam.È - qui haec facere proponet,
volet, temptabit, ad deos iter faciet, ne ille, etiam si non tenuerit,
magnis tamen excidit
ausis.
(Ov. Met. 2,
328)
(6) vos quidem, quod virtutem cultoremque eius odistis, nihil
novi facitis. nam et solem lumina aegra formidant et aversantur diem splendidum
nocturna animalia, quae ad primum eius ortum stupent et latibula sua passim petunt,
abduntur in aliquas rimas timida lucis. gemite et infelicem linguam bonorum
exercete convicio, hiate, commordete: citius multo frangetis dentes, quam
inprimetis.
(1) Çquare ille philosophiae studiosus est et tam dives vitam
agit? quare opes contemnendas dicit et habet, vitam contemnendam putat et tamen
vivit, valetudinem contemnendam, et tamen illam diligentissime tuetur atque
optimam mavult? et exilium vanum nomen putat et ait Çquid enim est mali mutare
regiones?È et tamen, si licet, senescit in patria? et inter longius tempus et
brevius nihil interesse iudicat, tamen, si nihil prohibet, extendit aetatem et
in multa senectute placidus viret?È
(2) ait ista debere contemni non, ne habeat, sed ne
sollicitus habeat; non abigit illa a se, sed abeuntia securus prosequitur.
divitias quidem ubi tutius fortuna deponet quam ibi, unde sine querella
reddentis receptura est?
(3) M. Cato cum laudaret Curium et Coruncanium et illud
saeculum, in quo censorium crimen erat paucae argenti lamellae, possidebat ipse
quadragies sestertium, minus sine dubio quam Crassus, plus quam censorius Cato.
maiore spatio, si compararentur, proavum vicerat, quam a Crasso vinceretur, et,
si maiores illi obvenissent opes, non sprevisset.
(4) nec enim se sapiens indignum ullis muneribus fortuitis
putat: non amat divitias, sed mavult; non in animum illas, sed in domum
recipit, nec respuit possessas, sed continet, et maiorem virtuti suae materiam
subministrari vult.
(1) quid autem dubii est,
quin haec maior materia sapienti viro sit animum explicandi suum in divitiis
quam in paupertate, cum in hac unum genus virtutis sit non inclinari nec
deprimi, in divitiis et temperantia et liberalitas et diligentia et dispositio
et magnificentia campum habeat patentem?
(2) non contemnet se sapiens, etiam si fuerit minimae
staturae, esse tamen se procerum volet. et exilis corpore aut amisso oculo
valebit, malet tamen sibi esse corporis robur, et hoc ita, ut sciat esse aliud
in se valentius; malam valetudinem tolerabit, bonam optabit.
(3) quaedam enim, etiam si
in summam rei parva sunt [ait] et subduci sine ruina principalis boni possunt,
adiciunt tamen aliquid ad perpetuam laetitiam et ex virtute nascentem: sic
illum adficiunt divitiae et exhilarant ut navigantem secundus et ferens ventus,
ut dies bonus et in bruma ac frigore apricus locus.
(4) quis porro sapientium - nostrorum dico, quibus unum est
bonum virtus - negat etiam haec, quae indifferentia vocamus habere aliquid in
se pretii et alia aliis esse potiora? quibusdam ex iis tribuitur aliquid
honoris, quibusdam multum; ne erres itaque, inter potiora divitiae sunt.
(5) Çquid ergoÈ inquis Çme derides, cum eundem apud te locum
habeant, quem apud me?È vis scire, quam non eundem habeant locum? mihi divitiae
si effluxerint, nihil auferent nisi semet ipsas, tu stupebis et videberis tibi
sine te relictus, si illae a te recesserint; apud me divitiae aliquem locum
habent, apud te summum; ad postremum divitiae meae sunt, tu divitiarum es.
(1) desine ergo philosophis pecunia interdicere: nemo
sapientiam paupertate damnavit. habebit philosophus amplas opes, sed nulli
detractas nec alieno sanguine cruentas, sine cuiusquam iniuria partas, sine
sordidis quaestibus, quarum tam honestus sit exitus quam introitus, quibus nemo
ingemescat nisi malignus. in quantum vis, exaggera illas: honestae sunt, in
quibus, cum multa sint, quae sua quisque dici velit, nihil est, quod quisquam
suum possit dicere.
(2) ille vero fortunae benignitatem a se non summovebit et
patrimonio per honesta quaesito nec gloriabitur nec erubescet. habebit tamen
etiam, quo glorietur, si aperta domo et admissa in res suas civitate poterit
dicere Çquod quisque agnoverit, tollat.È o magnum virum, <o> optime divitem,
si post hanc vocem tantundem habuerit! ita dico: si tuto et securus
scrutationem populo praebuerit, si nihil quisquam apud illum invenerit, quoi
manus iniciat, audaciter et propalam erit dives.
(3) sapiens nullum denarium
intra limen suum admittet male intrantem; idem magnas opes, munus fortunae
fructumque virtutis, non repudiabit nec excludet. quid enim est, quare illis
bono loco invideat? veniant, hospitentur. nec iactabit illas nec abscondet -
alterum infruniti animi est, alterum timidi et pusilli, velut magnum bonum
intra sinum continentis - nec, ut dixi, eiciet illas e domo.
(4) quid enim dicet? utrumne Çinutiles estisÈ an Çego uti
divitiis nescioÈ? quemadmodum etiam pedibus suis poterit iter conficere,
escendere tamen vehiculum malet, sic pauper [si] poterit esse, dives volet.
habebit itaque opes, sed tamquam leves et avolaturas, nec ulli alii eas nec
sibi graves esse patietur.
(5) donabit - quid erexistis aures, quid expeditis sinum? -
donabit aut bonis aut eis, quos facere poterit bonos, donabit cum summo
consilio dignissimos eligens ut, qui meminerit tam expensorum quam acceptorum
rationem esse reddendam, donabit ex recta et probabili causa, nam inter turpes
iacturas malum munus est; habebit sinum facilem, non perforatum, ex quo multa exeant et nihil excidat.
(1) errat, si quis existimat facilem rem esse donare:
plurimum ista res habet difficultatis, si modo consilio tribuitur, non casu et
impetu spargitur. hunc promereor, illi reddo; huic succurro, huius misereor;
illum instruo dignum, quem non deducat paupertas nec occupatum teneat;
quibusdam non dabo, quamvis desit, quia, etiam si dedero, erit defuturum;
quibusdam offeram, quibusdam etiam inculcabo. non possum in hac re esse
neglegens; numquam magis nomina facio quam, cum dono.
(2) Çquid? tuÈ inquis Çrecepturus donas?È immo non
perditurus: eo loco sit donatio, unde repeti non debeat, reddi possit.
beneficium conlocetur quemadmodum thesaurus alte obrutus, quem non eruas, nisi
fuerit necesse.
(3) quid? domus ipsa divitis viri quantam habet bene faciendi
materiam! quis enim liberalitatem tantum ad togatos vocat? hominibus prodesse
natura me iubet. servi liberine sint hi, ingenui an libertini, iustae
libertatis an inter amicos datae, quid refert? ubicumque homo est, ibi benefici
locus est. potest itaque pecunia etiam intra limen suum diffundi et
liberalitatem exercere, quae non, quia liberis debetur, sed quia a libero animo
proficiscitur, ita nominata est. haec apud sapientem nec umquam in turpes
indignosque inpingitur nec umquam ita defetigata errat, ut non, quotiens dignum
invenerit, quasi ex pleno fluat.
(4) non est ergo, quod perperam exaudiatis, quae honeste,
fortiter, animose a studiosis sapientiae dicuntur. et hoc primum adtendite:
aliud est studiosus sapientiae, aliud iam adeptus sapientiam. ille tibi dicet:
Çoptime loquor, sed adhuc inter mala volutor plurima. non est, quod me ad
formulam meam exigas: cum maxime facio me et formo et ad exemplar ingens
attollo; si processero, quantumcumque proposui, exige, ut dictis facta
respondeant.È adsecutus vero humani boni summam aliter tecum aget et dicet:
Çprimum non est, quod tibi permittas de melioribus ferre sententiam; mihi iam,
quod argumentum est recti, contigit malis displicere.
(5) sed ut tibi rationem reddam, qua nulli mortalium invideo,
audi, quid promittam et quanti quaeque aestimem. divitias nego bonum esse; nam
si essent, bonos facerent: nunc, quoniam, quod apud malos deprenditur, dici
bonum non potest, hoc illis nomen nego. ceterum et habendas esse et utiles et
magna commoda vitae adferentis fateor.
(1) quid ergo sit, quare illas non in bonis numerem, et quid
praestem in illis aliud quam vos, quoniam inter utrosque convenit habendas,
audite. pone in opulentissima me domo, pone <ubi> aurum argentumque in
promiscuo usu sit: non suspiciam me ob ista, quae, etiam si apud me, extra me
tamen sunt. in Sublicium pontem me transfer et inter egentes abice: non ideo
tamen me despiciam, quod in illorum numero consedero, qui manum ad stipem porrigunt.
quid enim ad rem, an frustum panis desit, cui non deest mori posse? quid ergo
est? domum illam splendidam malo quam pontem.
(2) pone <in> instrumentis splendentibus et delicato
apparatu: nihilo me feliciorem credam, quod mihi molle erit amiculum, quod
purpura convivis meis substernetur. muta stragula mea: nihilo miserius ero, si
lassa cervix mea in maniculo faeni adquiescet, si super circense tomentum per
sarturas veteris lintei effluens incubabo. quid ergo est? malo, quid mihi animi
sit, ostendere praetextatus et +causatus+ quam nudis scapulis aut +sententis+.
(3) omnes mihi ex voto dies cedant, novae gratulationes
prioribus subtexantur: non ob hoc mihi placebo. muta in contrarium hanc
indulgentiam temporis, hinc illinc percutiatur animus damno luctu incursionibus
variis, nulla hora sine aliqua querella sit: non ideo me dicam inter miserrima
miserum, non ideo aliquem execrabor diem; provisum est enim a me, ne quis mihi
ater dies esset. quid ergo est? malo gaudia temperare quam dolores compescere.È
(4) hoc tibi ille Socrates dicet: Çfac me victorem
universarum gentium, delicatus ille Liberi currus triumphantem usque ad Thebas
a solis ortu vehat, iura reges +penatium+ petant: me hominem esse maxime
cogitabo, cum deus undique consalutabor. huic tam sublimi fastigio coniunge
protinus praecipitem mutationem; in alienum inpona fericulum exornaturus
victoris superbi ac feri pompam: non humilior sub alieno curru agar, quam in
meo steteram. quid ergo est? vincere tamen quam capi malo.
(5) totum fortunae regnum despiciam, sed ex illo, si dabitur
electio, meliora sumam. quidquid ad me venerit, bonum fiet, sed malo faciliora
ac iucundiora veniant et minus vexatura tractantem. non est enim, quod
existimes ullam esse sine labore virtutem, sed quaedam virtutes stimulis,
quaedam frenis egent.
(6) quemadmodum corpus in proclivi retineri debet, adversus
ardua inpelli, ita quaedam virtutes in proclivi sunt, quaedam clivum subeunt.
an dubium est, quin escendat, nitatur, obluctetur patientia, fortitudo, perseverantia
et, quaecumque alia duris opposita virtus est et fortunam subigit?
(7) quid ergo? non aeque manifestum est per devexum ire
liberalitatem temperantiam mansuetudinem? in his continemus animum, ne
prolabatur, in illis exhortamur incitamusque acerrime. ergo paupertati
adhibebimus illas, quae pugnare sciunt, fortiores, divitiis illas
diligentiores, quae suspensum gradum ponunt et pondus suum sustinent.
(8) cum hoc ita divisum sit, malo has in usu mihi esse, quae
exercendae tranquillius sunt, quam eas, quarum experimentum sanguis et sudor
est. ergo non ego aliterÈ inquit sapiens Çvivo, quam loquor, sed vos aliter
auditis; sonus tantummodo verborum ad aures vestras pervenit: quid significet,
non quaeritis.È
(1) Çquid ergo inter me
stultum et te sapientem interest, si uterque habere volumus?È plurimum:
divitiae enim apud sapientem virum in servitute sunt, apud stultum in imperio;
sapiens divitiis nihil permittit, vobis divitiae omnia; vos, tamquam aliquis
vobis aeternam possessionem earum promiserit, adsuescitis illis et cohaeretis,
sapiens tunc maxime paupertatem meditatur, cum in mediis divitiis constitit.
(2) numquam imperator ita paci credit, ut non se praeparet
bello, quod, etiam si non geritur, indictum est: vos domus formonsa, tamquam
nec ardere nec ruere possit, insolentes, vos opes, tamquam periculum omne
transcenderint maioresque sint vobis quam, quibus consumendis satis virium
habeat fortuna, obstupefaciunt.
(3) otiosi divitiis luditis nec providetis illarum periculum,
sicut barbari plerumque inclusi et ignari machinarum segnes laborem obsidentium
spectant nec, quo illa pertineant, quae ex longinquo struuntur, intellegunt.
idem vobis evenit: marcetis in vestris rebus nec cogitatis, quot casus undique
immineant iam iamque pretiosa spolia laturi. sapientis quisquis abstulerit
divitias, omnia illi sua relinquet; vivit enim praesentibus laetus, futuri
securus.
(4) Çnihil magisÈ inquit ille Socrates aut aliquis alius, cui
idem <adfectus> adversus humana atque eadem potestas est Çpersuasi mihi
quam, ne ad opiniones vestras actum vitae meae flecterem. solita conferte
undique verba: non conviciari vos putabo, sed vagire velut infantes
miserrimos.È
(5) haec dicet ille, cui sapientia contigit, quem animus
vitiorum immunis increpare alios non, quia odit, sed in remedium iubet. adiciet
his illa: Çexistimatio me vestra non meo nomine, sed vestro movet, quia
+clamitatis+ odisse et lacessere virtutem bonae spei eiuratio est. nullam mihi
iniuriam facitis, sed ne dis quidem hi, qui aras evertunt. sed malum propositum
apparet malumque consilium etiam ibi, ubi nocere non potuit.
(6) sic vestras halucinationes fero, quemadmodum Iuppiter
optimus maximus ineptias poetarum, quorum alius illi alas inposuit, alius
cornua, alius adulterum illum induxit et abnoctantem, alius saevum in deos,
alius iniquum in homines, alius raptorem ingenuorum et cognatorum quidem, alius
parricidam et regni alieni paternique expugnatorem: quibus nihil aliud actum
est quam, ut pudor hominibus peccandi demeretur, si tales deos credidissent.
(7) sed quamquam ista me nihil laedant, vestra tamen vos
moneo causa: suspicite virtutem, credite iis, qui illam diu secuti magnum
quiddam ipsos et, quod in dies maius appareat, sequi clamant, et ipsam ut deos
ac professores eius, ut antistites colite et, quotiens mentio sacrarum
litterarum intervenerit, favete linguis. hoc verbum non, ut plerique
existimant, a favore trahitur, sed imperat silentium, ut rite peragi possit
sacrum nulla voce mala obstrepente; quod multo magis necessarium est imperari
vobis, ut quotiens aliquid ex illo proferetur oraculo, intenti et compressa
voce audiatis.
(8) cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum
aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu
cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex
et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis
et auditis ac divinum esse eum invicem mutuum alentes stuporem adfirmatis.È
(1) ecce Socrates ex illo carcere, quem intrando purgavit
omnique honestiorem curia reddidit, proclamat: Çqui iste furor, quae ista
inimica dis hominibusque natura est infamare virtutes et malignis sermonibus
sancta violare? si potestis, bonos laudate, si minus, transite; quod si vobis
exercere taetram istam licentiam placet, alter in alterum incursitate. nam cum
in caelum insanitis, non dico sacrilegium facitis, sed operam perditis.
(2) praebui ego aliquando Aristophani materiam iocorum, tota
illa comicorum poetarum manus in me venenatos sales suos effudit: inlustrata
est virtus mea per ea ipsa, per quae petebatur; produci enim illi et temptari
expedit, nec ulli magis intellegunt, quanta sit, quam, qui vires eius
lacessendo senserunt: duritia silicis nullis magis quam ferientibus nota est.
(3) praebeo me non aliter quam rupes aliqua in vadoso mari
destituta, quam fluctus non desinunt, undecumque moti sunt, verberare, nec ideo
aut loco eam movent aut per tot aetates crebro incursu suo consumunt. adsilite,
facite impetum: ferendo vos vincam. in ea, quae firma et inexsuperabilia sunt,
quidquid incurrit, malo suo vim suam exercet: proinde quaerite aliquam mollem
cedentemque materiam, in qua tela vestra figantur.
(4) vobis autem vacat aliena scrutari mala et sententias
ferre de quoquam? Çquare hic philosophus laxius habitat? quare hic lautius
cenat?È papulas observatis alienas, obsiti plurimis ulceribus? hoc tale est
quale, si quis pulcherrimorum corporum naevos aut verrucas derideat, quem foeda
scabies depascitur.
(5) obicite Platoni, quod petierit pecuniam, Aristoteli, quod
acceperit, Democrito, quod neglexerit, Epicuro, quod consumpserit; mihi ipsi
Alcibiaden et Phaedrum obiectate, +o vos usu+ maxime felices, cum primum vobis
imitari vitia nostra contigerit.
(6) quin potius mala vestra circumspicitis, quae vos ab omni
parte confodiunt, alia grassantia extrinsecus, alia in visceribus ipsis
ardentia? non eo loco res humanae sunt, etiam si statum vestrum parum nostis,
ut vobis tantum otii supersit, ut in probra meliorum agitare linguam vacet.
(1) hoc vos non
intellegitis et alienum fortunae vestrae vultum geritis, sicut plurimi, quibus
in circo aut theatro desidentibus iam funesta domus est nec adnuntiatum malum. at
ego ex alto prospiciens video, quae tempestates aut immineant vobis paulo
tardius rupturae nimbum suum aut iam vicinae vos ac vestra rapturae propius
accesserint. quid porro? nonne nunc quoque, etiam si parum sentitis, turbo
quidam animos vestros rotat et involvit fugientes petentesque eadem et nunc in
sublime adlevatos, nunc in infima adlisos cir...