[2]
Equidem, ut de me confitear, iudices, cum multae mihi a C. Verre insidiae
terra marique factae sint, quas partim mea diligentia devitarim, partim
amicorum studio officioque repulerim; numquam tamen neque tantum periculum
mihi adire visus sum, neque tanto opere pertimui, ut nunc in ipso iudicio.
Neque tantum me exspectatio accusationis meae, concursusque tantae multitudinis
(quibus ego rebus vehementissime perturbor) commovet, quantum istius insidiae
nefariae, quas uno tempore mihi, vobis, M'. Glabrioni, populo Romano, sociis,
exteris nationibus, ordini, nomini denique senatorio, facere conatur: qui
ita dictitat, eis esse metuendum, qui quod ipsis solis satis esset surripuissent;
se tantum eripuisse, ut id multis satis esse possit; nihil esse tam sanctum
quod non violari, nihil tam munitum quod non expugnari pecunia possit.
Quod si quam audax est ad conandum, tam esset obscurus in agendo, fortasse
aliqua in re nos aliquando fefellisset. Verum hoc adhuc percommode cadit,
quod cum incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta est. Nam,
ut apertus in corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudici,
perspicua sua consilia conatusque omnibus fecit. Semel, ait, se in vita
pertimuisse, tum cum primum a me reus factus sit; quod, cum e provincia
recens esset, invidiaque et infamia non recenti, sed vetere ac diuturna
flagraret, tum, ad iudicium corrumpendum, tempus alienum offenderet. Itaque,
cum ego diem in Siciliam inquirendi perexiguam postulavissem, invenit iste,
qui sibi in Achaiam biduo breviorem diem potularet, - non ut is idem conficeret
diligentia et industria sua quod ego meo labore et vigiliis consecutus
sum, etenim ille Achaicus inquisitor ne Brundisium quidem pervenit; ego
Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii, ut omnium populorum privatorumque
literas iniuriasque cognoscerem; ut perspicuum cuivis esse posset, hominem
ab isto quaesitum esse, non qui reum suum adduceret, sed qui meum tempus
obsideret.
[3]
Nunc homo audacissimus atque amentissimus hoc cogitat. Intellegit me ita
paratum atque instructum in iudicium venire, ut non modo in auribus vestris,
sed in oculis omnium, sua furta atque flagitia defixurus sim. Videt senatores
multos esse testis audaciae suae; videt multos equites Romanos frequentis
praeterea civis atque socios, quibus ipse insignis iniurias fecerit. Videt
etiam tot tam gravis ab amicissimis civitatibus legationes, cum publicis
auctoritatibus convenisse. Quae cum ita sint, usque eo de omnibus bonis
male existimat, usque eo senatoria iudicia perdita profligataque esse arbitratur,
ut hoc palam dictitet, non sine causa se cupidum pecuniae fuisse, quoniam
in pecunia tantum praesidium experiatur esse: sese (id quod difficillimum
fuerit) tempus ipsum emisse iudici sui, quo cetera facilius emere postea
posset; ut, quoniam criminum vim subterfugere nullo modo poterat, procellam
temporis devitaret. Quod si non modo in causa, verum in aliquo honesto
praesidio, aut in alicuius eloquentia aut gratia, spem aliquam conlocasset,
profecto non haec omnia conligeret atque aucuparetur; non usque eo despiceret
contemneretque ordinem senatorium, ut arbitratu eius deligeretur ex senatu,
qui reus fieret; qui, dum hic quae opus essent compararet, causam interea
ante eum diceret. Quibus ego rebus quid iste speret et quo animum intendat,
facile perspicio. Quam ob rem vero se confidat aliquid perficere posse,
hoc praetore, et hoc consilio, intellegere non possum. Unum illud intellego
(quod populus Romanus in reiectione iudicum iudicavit), ea spe istum fuisse
praeditum ut omnem rationem salutis in pecunia constitueret; hoc erepto
praesidio, ut nullam sibi rem adiumento fore arbitraretur.
[4]
Etenim quod est ingenium tantum, quae tanta facultas dicendi aut copia,
quae istius vitam, tot vitiis flagitiisque convictam, iampridem omnium
voluntate iudicioque damnatam, aliqua ex parte possit defendere? Cuius
ut adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura [primus gradus
honoris] quid aliud habet in se, nisi [Cn. Carbonem spoliatum] a quaestore
suo pecunia publica nudatum et proditum consulem? desertum exercitum? relictam
proviciam? sortis necessitudinem religionemque violatam? Cuius legatio
exitium fuit Asiae totius et Pamphyliae: quibus in provinciis multas domos,
plurimas urbis, omnia fana depopulatus est, tum cum [in Cn. Dolabellam]
suum scelus illud pristinum renovavit et instauravit quaestorium; cum eum,
cui et legatus et pro quaestore fuisset, et in invidiam suis maleficiis
adduxit, et in ipsis periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnavit
ac prodidit. Cuius praetura urbana aedium sacrarum fuit publicorumque operum
depopulatio; simul in iure dicundo, bonorum possessionumque, contra omnium
instituta, addictio et condonatio.
Iam
vero omnium vitiorum suorum plurima et maxima constituit monumenta et indicia
in provincia Sicilia; quam iste per triennium ita vexavit ac perdidit ut
ea restitui in antiquum statum nullo modo possit; vix autem per multos
annos, innocentisque praetores, aliqua ex parte recreari aliquando posse
videatur. Hoc praetore, Siculi neque suas leges, neque nostra senatus-consulta,
neque communia iura tenuerunt. Tantum quisque habet in Sicilia, quantum
hominis avarissimi et libidinosissimi aut imprudentiam subterfugit, aut
satietati superfuit.
[5]
Nulla res per triennium, nisi ad nutum istius, iudicata est: nulla res
cuiusquam tam patria atque avita fuit, quae non ab eo, imperio istius,
abiudicaretur. Innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo nefarioque
instituto coactae; socii fidelissimi in hostium numero existimati; cives
Romani servilem in modum cruciati et necati; homines nocentissimi propter
pecunias iudicio liberati; honestissimi atque integerrimi, absentes rei
facti, indicta causa damnati et eiecti; portus munitissimi, maximae tutissimaeque
urbes piratis praedonibusque patefactae; nautae militesque Siculorum, socii
nostri atque amici, fame necati; classes optimae atque opportunissimae,
cum magna ignominia populi Romani, amissae et perditae. Idem iste praetor
monumenta antiquissima, partim regum locupletissimorum, quae illi ornamento
urbibus esse voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quae victores
civitatibus Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliavit, nudavitque
omnia. Neque hoc solum in statuis ornamentisque publicis fecit; sed etiam
delubra omnia, sanctissimis religionibus consecrata, depeculatus est. Deum
denique nullum Siculis, qui ei paulo magis adfabre atque antiquo artificio
factus videretur, reliquit. In stupris vero et flagitiis, nefarias eius
libidines commemorare pudore deterreor; simul illorum calamitatem commemorando
augere nolo, quibus liberos coniugesque suas integras ab istius petulantia
conservare non licitum est.
At
enim haec ita commissa sunt ab isto, ut non cognita sint ab hominibus?
Hominem arbitror esse neminem qui nomen istius audierit, quin facta quoque
eius nefaria commemorare possit; ut mihi magis timendum sit, ne multa crimina
praetermittere, quam ne qua in istum fingere, existimer. Neque enim mihi
videtur haec multitudo, quae ad audiendum convenit, cognoscere ex me causam
voluisse, sed ea, quae scit, mecum recognoscere.
[6]
Quae cum ita sint, iste homo amens ac perditus alia mecum ratione pugnat.
Non id agit, ut alicuius eloquentiam mihi opponat; non gratia, non auctoritate
cuiusquam, non potentia nititur. Simulat his se rebus confidere, sed video
quid agat (neque enim agit ocultissime); proponit inania mihi nobilitatis,
hoc est, hominum adrogantium, nomina; qui non tam me impediunt quod nobiles
sunt, quam adiuvant quod noti sunt. Simulat se eorum praesidio confidere,
cum interea aliud quiddam iam diu machinetur.
Quam
spem nunc habeat in manibus, et quid moliatur, breviter iam, iudices, vobis
exponam: sed prius, ut ab initio res ab eo constituta sit, quaeso, cognoscite.
Ut primum e provincia rediit, redemptio est huius iudici facta grandi pecunia.
Mansit in condicione atque pacto usque ad eum finem, dum iudices reiecti
sunt. Postea quam reiectio iudicum facta est - quod et in sortitione istius
spem fortuna populi Romani, et in reiciendis iudicibus mea diligentia,
istorum impudentiam vicerat - renuntiata est tota condicio. Praeclare se
res habebat. Libelli nominum vestrorum, consilique huius, in manibus erant
omnium. Nulla nota, nullus color, nullae sordes videbantur his sententiis
adlini posse: cum iste repente, ex alacri atque laeto, sic erat humilis
atque demissus, ut non modo populo Romano, sed etiam sibi ipse, condemnatus
videretur.
Ecce
autem repente, his diebus paucis comitiis consularibus factis, eadem illa
vetera consilia pecunia maiore repetuntur; eaedemque vestrae famae fortunisque
omnium insidiae per eosdem homines comparantur. Quae res primo, iudices,
pertenui nobis argumento indicioque patefacta est: post, aperto suspicionis
introitu, ad omnia intima istorum consilia sine ullo errore pervenimus.
[7]
Nam, ut Hortensium consul designatus, domum reducebatur e Campo, cum maxima
frequentia ac multitudine fit obviam casu ei multitudini C. Curio; quem
ego hominem honoris [potius quam contumeliae] causa nominatum volo. Etenim
ea dicam, quae ille si commemorari noluisset, non tanto in conventu, tam
aperte palamque dixisset: quae tamen a me pedetentim cauteque dicentur;
ut et amicitiae nostrae et dignitatis illius habita ratio esse intellegatur.
Videt
ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem: appellat hominem, et ei voce
maxima gratulatur: ipsi Hortensio, qui consul erat factus, propinquis necessariisque
eius, qui tum aderant, verbum nullum facit: cum hoc consistit; hunc amplexatur;
hunc iubet sine cura esse. "Renuntio," inquit, "tibi, te hodiernis comitiis
esse absolutum." Quod cum tam multi homines honestissimi audissent, statim
ad me defertur: immo vero, ut quisque me viderat, narrabat. Aliis illud
indignum, aliis ridiculum, videbatur: ridiculum eis qui istius causam in
testium fide, in criminum ratione, in iudicum potestate, non in comitiis
consularibus, positam arbitrabantur: indignum eis, qui altius aspiciebant,
et hanc gratulationem ad iudicium corrumpendum spectare videbant. Etenim
sic ratiocinabantur, sic honestissimi homines inter se et mecum loquebantur:
aperte iam et perspicue nulla esse iudicia. Qui reus pridie iam ipse se
condemnatum putabat, is, postea quam defensor eius consul est factus, absolvitur!
Quid igitur? quod tota Sicilia, quod omnes Siculi, omnes negotiatores,
omnes publicae privataeque litterae Romae sunt, nihilne id valebit? nihil,
invito consule designato! Quid? iudices non crimina, non testis, non existimationem
populi Romani sequentur? Non: omnia in unius potestate ac moderatione vertentur.
[8]
Vere loquar, iudices: vehementer me haec res commovebat. Optimus enim quisque
ita loquebantur: iste quidem tibi eripietur: sed nos non tenebimus iudicia
diutius. Etenim quis poterit, Verre absoluto, de transferendis iudiciis
recusare? Erat omnibus molestum: neque eos tam istius hominis perditi subita
laetitia, quam hominis amplissimi nova gratulatio, commovebat. Cupiebam
dissimulare me id moleste ferre: cupiebam animi dolorem vultu tegere, et
taciturnitate celare. Ecce autem, illis ipsis diebus, cum praetores designati
sortirentur, et M. Metello obtigisset, ut is de pecuniis repetundis quaereret,
nuntiatur mihi tantam isti gratulationem esse factam, ut is domum quoque
pueros mitteret, qui uxori suae nuntiarent.
Sane
ne haec quidem mihi res placebat: neque tamen, tanto opere quid in hac
sorte metuendum mihi esset, intellegebam. Unum illud ex hominibus certis,
ex quibus omnia comperi, reperiebam: fiscos compluris cum pecunia Siciliensi,
a quodam senatore ad equitem Romanum esse translatos: ex his quasi decem
fiscos ad senatorem illum relictos esse, comitiorum meorum nomine: divisores
omnium tribuum noctu ad istum vocatos. Ex quibus quidam, qui se omnia mea
causa debere arbitrabatur, eadem illa nocte ad me venit: demonstrat, qua
iste oratione usus esset: commemorasse istum, quam liberaliter eos tractasset
[etiam] antea, cum ipse praeturam petisset, et proximis consularibus praetoriisque
comitiis: deinde continuo esse pollicitum, quantam vellent pecuniam, si
me aedilitate deiecissent. Hic alios negasse audere; alios respondisse,
non putare id perfici posse: inventum tamen esse fortem amicum, ex eadem
familia, Q. Verrem, Romilia, ex optima divisorum disciplina, patris istius
discipulum atque amicum, qui, HS quingentis milibus depositis, id se perfecturum
polliceretur: et fuisse tum non nullos, qui se una facturos esse dicerent.
Quae cum ita esset, sane benevolo animo me, ut magno opere caverem praemonebat.
[9]
Sollicitabar rebus maximis uno atque eo perexiguo tempore. Urgebant comitia;
et in his ipsis oppugnabar grandi pecunia. Instabat iudicium: ei quoque
negotio fisci Sicilienses minabantur. Agere quae ad iudicium pertinebant
libere, comitiorum metu deterrebar: petitioni toto animo servire, propter
iudicium non licebat. Minari denique divisoribus ratio non erat, propterea
quod eos intellegere videbam me hoc iudicio districtum atque obligatum
futurum. Atque hoc ipso tempore Siculis denuntiatum esse audio, primum
ab Hortensio, domum ad illum ut venirent: Siculos in eo sane liberos fuisse;
qui quam ob rem arcesserentur cum intellegerent, non venisse. Interea comitia
nostra, quorum iste se, ut ceterorum hoc anno comitiorum, dominum esse
arbitrabatur, haberi coepta sunt. Cursare iste homo potens, cum filio blando
et gratioso, circum tribus: paternos amicos, hoc est divisores, appellare
omnes et convenire. Quod cum esset intellectum et animadversum, fecit animo
libentissimo populus Romanus, ut cuius divitiae me de fide deducere non
potuissent, ne eiusdem pecunia de honore deicerer.
Postea
quam illa petitionis magna cura liberatus sum, animo coepi multo magis
vacuo ac soluto, nihil aliud nisi de iudicio agere et cogitare. Reperio,
iudices, haec ab istis consilia inita et constituta, ut, quacumque posset
ratione, res ita duceretur, ut apud M. Metellum praetorem causa diceretur.
In eo esse haec commoda: primum M. Metellum amicissimum; deinde Hortensium
consulem non [solum, sed] etiam Q. Metellum, qui quam isti sit amicus attendite:
dedit enim praerogativam suae voluntatis eius modi, ut isti pro praerogativis
eam reddidisse videatur.
An
me taciturum tantis de rebus existimavistis? et me, in tanto rei publicae
existimationisque meae periculo, cuiquam consulturum potius quam officio
et dignitati meae? Arcessit alter consul designatus Siculos: veniunt non
nulli, propterea quod L. Metellus esset praetor in Sicilia. Cum iis ita
loquitur: se consulem esse; fratrem suum alterum Siciliam provinciam obtinere,
alterum esse quaesiturum de pecuniis repetundis; Verri ne noceri possit
multis rationibus esse provisum.
10]
Quid est, quaeso, Metelle, iudicium corrumpere, si hoc non est? testis,
praesertim [Siculos], timidos homines et adflictos, non solum auctoritate
deterrere, sed etiam consulari metu, et duorum praetorum potestate? Quid
faceres pro innocente homine et propinquo, cum propter hominem perditissimum
atque alienissimum de officio ac dignitate decedis, et committis, ut, quod
ille dictitat, alicui, qui te ignoret, verum esse videatur?
Nam
hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros ex vestra familia, sed
opera sua consulem factum. Duo igitur consules et quaesitor erunt ex illius
voluntate. "Non solum effugiemus" inquit "hominem in quaerendo nimium diligentem,
nimium servientem populi existimationi, M'. Glabrionem: accedet etiam nobis
illud. iudex est M. Caesonius, conlega nostri accusatoris, homo in rebus
iudicandis spectatus et cognitus, quem minime expediat esse in eo consilio
quod conemur aliqua ratione corrumpere: propterea quod iam antea, cum iudex
in iuniano consilio fuisset, turpissimum illud facinus non solum graviter
tulit, sed etiam in medium protulit. Hunc iudicem ex Kal. ianuariis non
habebimus. Q. Manlium, et Q. Cornificium, duos severissimos atque integerrimos
iudices, quod tribuni plebis tum erunt, iudices non habebimus. P. Sulpicius,
iudex tristis et integer, magistratum ineat oportet Nonis Decembribus.
M. Crepereius, ex acerrima illa equestri familia et disciplina; L. Cassius
ex familia cum ad ceteras res tum ad iudicandum severissima; Cn. Tremellius,
homo summa religione et diligentia, - tres hi, homines veteres tribuni
militares sunt designati: ex Kal. ianuariis non iudicabunt. Subsortiemur
etiam in M. Metelli locum, quoniam is huic ipsi quaestioni praefuturus
est. Ita secundum Kalendas ianuarias, et praetore et prope tot consilio
commutato, magnas accusatoris minas, magnamque exspectationem iudici, ad
nostrum arbitrium libidinemque eludemus."
Nonae
sunt hodie Sextiles: hora VIII. convenire coepistis. Hunc diem iam ne numerant
quidem. Decem dies sunt ante ludos votivos, quos C. Pompeius facturus est.
Hi ludi dies quindecim auferent: deinde continuo Romani consequentur. Ita
prope XL. diebus interpositis, tum denique se ad ea quae a nobis dicta
erunt responsuros esse arbitrantur: deinde se ducturos, et dicendo et excusando,
facile ad ludos Victoriae. Cum his plebeios esse coniunctos; secundum quos
aut nulli aut perpauci dies ad agendum futuri sunt. Ita defessa ac refrigerata
accusatione, rem integram ad M. Metellum praetorem esse venturam: quem
ego hominem, si eius fidei diffisus essem, iudicem non retinuissem. Nunc
tamen hoc animo sum, ut eo iudice quam praetore hanc rem transigi malim;
et iurato suam quam iniurato aliorum tabellas committere.
[11]
Nunc ego, iudices, iam vos consulo, quid mihi faciendum putetis. Id enim
consili mihi profecto taciti dabitis, quod egomet mihi necessario capiendum
intellego. Si utar ad dicendum meo legitimo tempore, mei laboris industriae,
diligentiaeque capiam fructum; et [ex accusatione] perficiam ut nemo umquam
post hominum memoriam paratior, vigilantior, compositior ad iudicium venisse
videatur. Sed, in hac laude industriae meae, reus ne elabatur summum periculum
est. Quid est igitur quod fieri possit? Non obscurum, opinor, neque absconditum.
Fructum istum laudis, qui ex perpetua oratione percipi potuit, in alia
tempora reservemus: nunc hominem tabulis, testibus, privatis publicisque
litteris auctoritatibusque accusemus. Res omnis mihi tecum erit, Hortensi.
Dicam aperte: si te mecum dicendo ac diluendis criminibus in hac causa
contendere putarem, ego quoque in accusando atque in explicandis criminibus
operam consumerem; nunc, quoniam pugnare contra me instituisti, non tam
ex tua natura quam ex istius tempore et causa [malitiose], necesse est
istius modi rationi aliquo consilio obsistere. Tua ratio est, ut secundum
binos ludos mihi respondere incipias; mea, ut ante primos ludos comperendinem.
Ita fit ut tua ista ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium.
[12]
Verum illud quod institueram dicere, mihi rem tecum esse, huius modi est.
Ego cum hanc causam Siculorum rogatu recepissem, idque mihi amplum et praeclarum
existimassem, eos velle meae fidei diligentiaeque periculum facere, qui
innocentiae abstinentiaeque fecissent; tum suscepto negotio, maius quiddam
mihi proposui, in quo meam in rem publicam voluntatem populus Romanus perspicere
posset. Nam illud mihi nequaquam dignum industria conatuque meo videbatur,
istum a me in iudicium, iam omnium iudicio condemnatum, vocari, nisi ista
tua intolerabilis potentia, et ea cupiditas qua per hosce annos in quibusdam
iudiciis
usus es, etiam in istius hominis desperati causa interponeretur. Nunc vero,
quoniam haec te omnis dominatio regnumque iudiciorum tanto opere delectat,
et sunt homines quos libidinis infamiaeque suae neque pudeat neque taedeat,
- qui, quasi de industria, in odium offensionemque populi Romani inruere
videantur, - hoc me profiteor suscepisse, magnum fortasse onus et mihi
periculosissimum, verum tamen dignum in quo omnis nervos aetatis industriaeque
meae contenderem.
Quoniam
totus ordo paucorum improbitate et audacia premitur et urgetur infamia
iudiciorum, profiteor huic generi hominum me inimicum accusatorem, odiosum,
adsiduum, acerbum adversarium. Hoc mihi sumo, hoc mihi deposco, quod agam
in magistratu, quod agam ex eo loco ex quo me populus Romanus ex Kal. ianuariis
secum agere de re publica ac de hominibus improbis voluit: hoc munus aedilitatis
meae populo Romano amplissimum pulcherimumque polliceor. Moneo, praedico,
ante denuntio; qui aut deponere, aut accipere, aut recipere, aut polliceri,
aut sequestres aut interpretes corrumpendi iudici solent esse, quique ad
hanc rem aut potentiam aut impudentiam suam professi sunt, abstineant in
hoc iudicio manus animosque ab hoc scelere nefario.
[13]
Erit tum consul Hortensius cum summo imperio et potestate; ego autem aedilis,
hoc est, paulo amplius quam privatus. Tamen huius modi haec res est, quam
me acturum esse polliceor, ita populo Romano grata atque iucunda, ut ipse
consul in hac causa prae me minus etiam (si fieri possit) quam privatus
esse videatur. Omnia non modo commemorabuntur, sed etiam, expositis certis
rebus agentur, quae inter decem annos, postea quam iudicia ad senatum translata
sunt, in rebus iudicandis nefarie flagitioseque facta sunt. Cognoscet ex
me populus Romanus quid sit, quam ob rem, cum equester ordo iudicaret,
annos prope quinquaginta continuos, in nullo iudice [equite Romano iudicante]
ne tenuissima quidem suspicio acceptae pecuniae ob rem iudicandam constituta
sit: quid sit quod, iudiciis ad senatorium ordinem translatis, sublataque
populi Romani in unum quemque vestrum potestate, Q. Calidus damnatus dixerit,
minoris HS triciens praetorium hominem honeste non posse damnari: quid
sit quod, P. Septimio senatore damnato, Q. Hortensio praetore, de pecuniis
repetundis lis aestimata sit eo nomine, quod ille ob rem iudicandam pecuniam
accepisset; quod in C. Herennio, quod in C. Popilio, senatoribus, qui ambo
peculatus damnati sunt; quod in M. Atilio, qui de maiestate damnatus est,
hoc planum factum sit, eos pecuniam ob rem iudicandam accepisse; quod inventi
sint senatores, qui, C. Verre praetore urbano sortiente, exirent in eum
reum, quem incognita causa condemnarent; quod inventus sit senator, qui,
cum iudex esset, in eodem iudicio et ab reo pecuniam acciperet quam iudicibus
divideret, et ab accusatore, ut reum condemnaret. iam vero quo modo illam
labem, ignominiam, calamitatemque totius ordinis conquerar? hoc factum
esse in hac civitate, cum senatorius ordo iudicaret, ut discoloribus signis
iuratorum hominum sententiae notarentur? Haec omnia me diligenter severeque
acturum esse, polliceor.
[14]
Quo me tandem animo fore putatis, si quid in hoc ipso iudicio intellexero
simili aliqua ratione esse violatum at commissum? cum planum facere multis
testibus possim, C. Verrem in Sicilia, multis audientibus, saepe dixisse,
"se habere hominem potentem, cuius fiducia provinciam spoliaret: neque
sibi soli pecuniam quaerere, sed ita triennium illud praeturae Siciliensis
distributum habere, ut secum praeclare agi diceret, si unius anni quaestum
in rem suam converteret; alterum patronis et defensoribus traderet; tertium
illum uberrimum quaestuosissimumque annum totum iudicibus reservaret."
Ex
quo mihi venit in mentem illud dicere (quod apud M'. Glabrionem nuper cum
in reiciundis iudicibus commemorassem, intellexi vehementer populum Romanum
commoveri), me arbitrari, fore uti nationes exterae legatos ad populum
Romanum mitterent, ut lex de pecuniis repetundis iudiciumque tolleretur.
Si enim iudicia nulla sint, tantum unum quemque ablaturum putant, quantum
sibi ac liberis suis satis esse arbitretur: nunc, quod eius modi iudicia
sint, tantum unum quemque auferre, quantum sibi, patronis, advocatis, praetori,
iudicibus, satis futurum sit: hoc profecto infinitum esse: se avarissimi
hominis cupiditati satisfacere posse, nocentissimi victoriae non posse.
O
commemoranda iudicia, praeclaramque existimationem nostri ordinis! cum
socii populi Romani iudicia de pecuniis repetundis fieri nolunt, quae a
maioribus nostris sociorum causa comparata sunt. An iste umquam de se bonam
spem habuisset, nisi de vobis malam opinionem animo imbibisset? Quo maiore
etiam (si fieri potest) apud vos odio esse debet, quam est apud populum
Romanum, cum in avaritia, scelere, periurio, vos sui similis esse arbitretur.
[15]
Cui loco (per deos immortalis!), iudices, consulite ac providete. Moneo
praedicoque - id quod intellego - tempus hoc vobis divinitus datum esse,
ut odio, invidia, infamia, turpitudine, totum ordinem liberetis. Nulla
in iudiciis severitas, nulla religio, nulla denique iam existimantur esse
iudicia. Itaque a populo Romano contemnimur, despicimur: gravi diuturnaque
iam flagramus infamia. Neque enim ullam aliam ob causam populus Romanus
tribuniciam potestatem tanto studio requisivit; quam cum poscebat, verbo
illam poscere videbatur, re vera iudicia poscebat. Neque hoc Q. Catulum,
hominem sapientissimum atque amplissimum, fugit, qui (Cn. Pompeio, viro
fortissimo et clarissimo, de tribunicia potestate referente), cum esset
sententiam rogatus, hoc initio est summa cum auctoritate usus: "Patres
conscriptos iudicia male et flagitiose tueri: quod si in rebus iudicandis,
populi Romani existimationi satis facere voluissent, non tanto opere homines
fuisse tribuniciam potestatem desideraturos." Ipse denique Cn. Pompeius,
cum primum contionem ad urbem consul designatus habuit, ubi (id quod maxime
exspectari videbatur) ostendit se tribuniciam potestatem restituturum,
factus est in eo strepitus, et grata contionis admurmuratio. Idem in eadem
contione cum dixisset "populatas vexatasque esse provincias; iudicia autem
turpia ac flagitiosa fieri; ei rei se providere ac consulere velle;" tum
vero non strepitu, sed maximo clamore, suam populus Romanus significavit
voluntatem.
[16]
Nunc autem homines in speculis sunt: observant quem ad modum sese unus
quisque nostrum gerat in retinenda religione, conservandisque legibus.
Vident adhuc, post legem tribuniciam, unum senatorem hominem vel tenuissimum
esse damnatum: quod tametsi non reprehendunt, tamen magno opere quod laudent
non habent. Nulla est enim laus, ibi esse integrum, ubi nemo est qui aut
possit aut conetur corrumpere. Hoc est iudicium, in quo vos de reo, populus
Romanus de vobis iudicabit. In hoc homine statuetur, possitne, senatoribus
iudicantibus, homo nocentissimus pecuniosissimusque damnari. Deinde est
eius modi reus, in quo homine nihil sit, praeter summa peccata maximamque
pecuniam; ut, si liberatus sit, nulla alia suspicio, nisi ea quae turpissima
est, residere possit. Non gratia, non cognatione, non aliis recte factis,
non denique aliquo mediocri vitio, tot tantaque eius vitia sublevata esse
videbuntur.
Postremo
ego causam sic agam, iudices: eius modi res, ita notas, ita testatas, ita
magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a vobis ut istum absolvatis per
gratiam conetur contendere. Habeo autem certam viam atque rationem, qua
omnis illorum conatus investigare et consequi possim. Ita res a me agetur,
ut in eorum consiliis omnibus non modo aures hominum, sed etiam oculi [populi
Romani] interesse videantur. Vos aliquot iam per annos conceptam huic ordini
turpitudinem atque infamiam delere ac tollere potestis. Constat inter omnis,
post haec constituta iudicia, quibus nunc utimur, nullum hoc splendore
atque hac dignitate consilium fuisse. Hic si quid erit offensum, omnes
homines non iam ex eodem ordine alios magis idoneos (quod fieri non potest),
sed alium omnino ordinem ad res iudicandas quaerendum arbitrabuntur.
[17]
Quapropter, primum ab dis immortalibus, quod sperare mihi videor, hoc idem,
iudices, opto, ut in hoc iudicio nemo improbus praeter eum qui iampridem
inventus est reperiatur: deinde si plures improbi fuerint, hoc vobis, hoc
populo Romano, iudices, confirmo, vitam (mehercule) mihi prius, quam vim
perseverantiamque ad illorum improbitatem persequendam defuturam.
Verum,
quod ego laboribus, periculis, inimicitiisque meis, tum cum admissum erit
dedecus severe me persecuturum esse polliceor, id ne accidat, tu tua auctoritate,
sapientia, diligentia, M'. Glabrio, potes providere. Suscipe causam iudiciorum:
suscipe causam severitatis, integritatis, fidei, religionis: suscipe causam
senatus, ut is, hoc iudicio probatus, cum populo Romano et in laude et
in gratia esse possit. Cogita qui sis, quo loco sis, quid dare populo Romano,
quid reddere maioribus tuis, debeas: fac tibi paternae legis [Aciliae]
veniat in mentem, qua lege populus Romanus de pecuniis repetundiis optimis
iudiciis severissimisque iudicibus usus est. Circumstant te summae auctoritates,
quae te oblivisci laudis domesticae non sinant; quae te noctis diesque
commoneant, fortissimum tibi patrem, sapientissimum avum, gravissimum socerum
fuisse. Qua re si [Glabrionis] patris vim et acrimoniam ceperis ad resistendum
hominibus audacissimis; si avi [Scaevolae] prudentiam ad prospiciendas
insidias, quae tuae atque horum famae comparantur; si soceri [Scauri] constantiam,
ut ne quis te de vera et certa possit sententia demovere; intelleget populus
Romanus, integerrimo atque honestissimo praetore, delectoque consilio,
nocenti reo magnitudinem pecuniae plus habuisse momenti ad suspicionem
criminis quam ad rationem salutis.
[18]
Mihi certum est, non committere ut in hac causa praetor nobis consiliumque
mutetur. Non patiar rem in id tempus adduci, ut [Siculi], quos adhuc servi
designatorum consulum non moverunt, cum eos novo exemplo universos arcesserent,
eos tum lictores consulum vocent; ut homines miseri, antea socii atque
amici populi Romani, nunc servi ac supplices, non modo ius suum fortunasque
omnis eorum imperio amittant, verum etiam deplorandi iuris sui potestatem
non habeant. Non sinam profecto, causa a me perorata [quadraginta diebus
interpositis], tum nobis denique responderi, cum accusatio nostra in oblivionem
diuturnitate adducta sit: non committam, ut tum haec res iudicetur, cum
haec frequentia totius Italiae Roma discesserit; quae convenit uno tempore
undique, comitiorum, ludorum, censendique causa. Huius iudici et laudis
fructum, et offensionis periculum, vestrum; laborem sollicitudinemque,
nostram; scientiam quid agatur, memoriamque quid a quoque dictum sit, omnium
puto esse oportere.
Faciam
hoc non novum, sed ab eis qui nunc principes nostrae civitatis sunt ante
factum, ut testibus utar statim: illud a me novum, iudices, cognoscetis,
quod ita testis constituam, ut crimen totum explicem; ut, ubi id [interrogando]
argumentis atque oratione firmavero, tum testis ad crimen adcommodem: ut
nihil inter illam usitatam accusationem atque hanc novam intersit, nisi
quod in illa tunc, cum omnia dicta sunt, testes dantur; hic in singulas
res dabuntur; ut illis quoque eadem interrogandi facultas, argumentandi
dicendique sit. Si quis erit, qui perpetuam orationem accusationemque desideret,
altera actione audiet: nunc id, quod facimus - ea ratione facimus, ut malitiae
illorum consilio nostro occurramus - necessario fieri intellegat. Haec
primae actionis erit accusatio.
Dicimus
C. Verrem, cum multa libidinose, multa crudeliter, in civis Romanos atque
in socios, multa in deos hominesque nefarie fecerit tum praeterea quadrigentiens
sestertium ex Sicilia contra leges abstulisse. Hoc testibus, hoc tabulis
privatis publicisque auctoritatibus ita vobis planum faciemus, ut hoc statuatis,
etiam si spatium ad dicendum nostro commodo, vacuosque dies habuissemus,
tamen oratione longa nihil opus fuisse.
Dixi.