Precedente
Oratio in L. Catilinam Prima
In Senatu Habita

[1] Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihilconcursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihilhorum ora voltusque moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iamhorum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quidsuperiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis,quem nostrum ignorare arbitraris?

[2] O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. consul videt; hic tamen vivit.Vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notatet designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes viri satisfacere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te,Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quamtu in nos [omnes iam diu] machinaris.

[3] An vero vir amplissumus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriterlabefactantem statum rei publicae privatus interfecit; Catilinam orbem terraecaede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus? Nam illanimis antiqua praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebusstudentem manu sua occidit. Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus,ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostemcoercerent. Habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave, nondeest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis; nos, nos, dicoaperte, consules desumus. 

[4] Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne quid res publicadetrimenti caperet; nox nulla intercessit; interfectus est propter quasdamseditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus, occisusest cum liberis M. Fulvius consularis. Simili senatus consulto C. Mario et L.Valerio consulibus est permissa res publica; num unum diem postea L. Saturninumtribunum pl. et C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est?At [vero] nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis.Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum inclusum in tabulis tamquamin vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse,Catilina, convenit. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandamaudaciam. Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis reipublicae periculis me non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiaenequitiaeque condemno.

[5] Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibusconlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorumimperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videmusintestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. Si te iam,Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne nonpotius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat.Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondumadducor ut faciam. Tum denique interficiere, cum iam nemo tam inprobus, tamperditus, tam tui similis inveniri poterit, qui id non iure factum essefateatur.

[6] Quamdiu quisquam erit, qui te defendere audeat, vives, et vives ita, ut [nunc]vivis. multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commovere te contra rempublicam possis. Multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhucfecerunt, speculabuntur atque custodient. Etenim quid est, Catilina, quod iamamplius expectes, si neque nox tenebris obscurare coeptus nefarios nec privatadomus parietibus continere voces coniurationis tuae potest, si illustrantur, sierumpunt omnia? Muta iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis atqueincendiorum. Teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia omnia; quaeiam mecum licet recognoscas.

[7] Meministine me ante diem XII Kalendas Novembris dicere in senatu fore in armiscerto die, qui dies futurus esset ante diem VI Kal. Novembris, C. Manlium,audaciae satellitem atque administrum tuae? Num me fefellit, Catilina, non modores tanta, tam atrox tamque incredibilis, verum, id quod multo magis estadmirandum, dies? Dixi ego idem in senatu caedem te optumatium contulisse inante diem V Kalendas Novembris, tum cum multi principes civitatis Roma non tamsui conservandi quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. Numinfitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusumcommovere te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostratamen, qui remansissemus, caede te contentum esse dicebas?

[8] Quid? cum te Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetuesse confideres, sensistin illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis,vigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod non egonon modo audiam, sed etiam videam planeque sentiam. Recognosce tandem mecumnoctem illam superiorem; iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutemquam te ad perniciem rei publicae. Dico te priore nocte venisse inter falcarios(non agam obscure) in M. Laecae domum; convenisse eodem complures eiusdemamentiae scelerisque socios. Num negare audes? quid taces? Convincam, si negas.Video enim esse hic in senatu quosdam, qui tecum una fuerunt.

[9] O di inmortales! ubinam gentium sumus? in qua urbe vivimus? quam rem publicamhabemus? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terraesanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huiusurbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent! Hos ego video consul et dere publica sententiam rogo et, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum vocevolnero! Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partesItaliae, statuisti, quo quemque proficisci placeret, delegisti, quos Romaerelinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partes ad incendia,confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi esse etiam nuncmorae, quod ego viverem. Reperti sunt duo equites Romani, qui te ista curaliberarent et sese illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lectulointerfecturos [esse] pollicerentur.

[10] Haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro dimisso comperi; domum meam maioribuspraesidiis munivi atque firmavi, exclusi eos, quos tu ad me salutatum manemiseras, cum illi ipsi venissent, quos ego iam multis ac summis viris ad me idtemporis venturos esse praedixeram. Quae cum ita sint, Catilina, perge, quocoepisti, egredere aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. Nimium diute imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnestuos, si minus, quam plurimos; purga urbem. Magno me metu liberabis, dum modointer me atque te murus intersit. Nobiscum versari iam diutius non potes; nonferam, non patiar, non sinam.

[11] Magna dis inmortalibus habenda est atque huic ipsi Iovi Statori, antiquissimocustodi huius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamqueinfestam rei publicae pestem totiens iam effugimus. Non est saepius in unohomine summa salus periclitanda rei publicae. Quamdiu mihi consuli designato,Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio, sed privata diligentiadefendi. Cum proximis comitiis consularibus me consulem in campo etcompetitores tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos nefariosamicorum praesidio et copiis nullo tumultu publice concitato; denique,quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam perniciem meamcum magna calamitate rei publicae esse coniunctam.

[12] Nunc iam aperte rem publicam universam petis, templa deorum inmortalium, tectaurbis, vitam omnium civium, Italiam [denique] totam ad exitium et vastitatemvocas. Quare, quoniam id, quod est primum, et quod huius imperii disciplinaequemaiorum proprium est, facere nondum audeo, faciam id, quod est ad severitatemlenius et ad communem salutem utilius. Nam si te interfici iussero, residebitin re publica reliqua coniuratorum manus; sin tu, quod te iam dudum hortor,exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina reipublicae.

[13] Quid est, Catilina? num dubitas id me imperante facere, quod iam tua spontefaciebas? Exire ex urbe iubet consul hostem. Interrogas me, num in exilium; noniubeo, sed, si me consulis, suadeo. Quid est enim, Catilina, quod te iam in hacurbe delectare possit? in qua nemo est extra istam coniurationem perditorumhominum, qui te non metuat, nemo, qui non oderit. Quae nota domesticaeturpitudinis non inusta vitae tuae est? quod privatarum rerum dedecus nonhaeret in fama? quae lubido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis,quod flagitium a toto corpore afuit? cui tu adulescentulo, quem corruptelaruminlecebris inretisses, non aut ad audaciam ferrum aut ad lubidinem facempraetulisti?

[14] Quid vero? nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis domumvacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulasti? quodego praetermitto et facile patior sileri, ne in hac civitate tanti facinorisinmanitas aut extitisse aut non vindicata esse videatur Praetermitto ruinasfortunarum tuarum, quas omnis inpendere tibi proxumis Idibus senties; ad illavenio, quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuamdifficultatem ac turpitudinem sed ad summam rem publicam atque ad omniumnostrum vitam salutemque pertinent.

[15] Potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cumscias esse horum neminem, qui nesciat te pridie Kalendas Ianuarias Lepido etTullo consulibus stetisse in comitio cum telo, manum consulum et principumcivitatis interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentemaliquam aut timorem tuum sed fortunam populi Romani obstitisse? Ac iam illaomitto (neque enim sunt aut obscura aut non multa commissa postea); quotiens tume designatum, quotiens consulem interficere conatus es! quot ego tuaspetitiones ita coniectas, ut vitari posse non viderentur, parva quadamdeclinatione et, ut aiunt, corpore effugi! nihil [agis, nihil] adsequeris [,nihil moliris] neque tamen conari ac velle desistis.

[16] Quotiens tibi iam extorta est ista sica de manibus, quotiens [vero] exciditcasu aliquo et elapsa est! [tamen ea carere diutius non potes] quae quidemquibus abs te initiata sacris ac devota sit, nescio, quod eam necesse putasesse in consulis corpore defigere. Nunc vero quae tua est ista vita? Sic enimiam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed utmisericordia, quae tibi nulla debetur. Venisti paulo ante in senatum. Quis teex hac tanta frequentia totque tuis amicis ac necessariis salutavit? Si hocpost hominum memoriam contigit nemini, vocis expectas contumeliam, cum sisgravissimo iudicio taciturnitatis oppressus? Quid, quod adventu tuo istasubsellia vacuefacta sunt, quod omnes consulares, qui tibi persaepe ad caedemconstituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam subselliorum nudamatque inanem reliquerunt, quo tandem animo [hoc] tibi ferundum putas?

[17] Servi mehercule mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui,domum meam relinquendam putarem; tu tibi urbem non arbitraris? et, si me meiscivibus iniuria suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere measpectu civium quam infestis omnium oculis conspici mallem; tu cum conscientiascelerum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam diu tibi debitum, dubitas,quorum mentes sensusque volneras, eorum aspectum praesentiamque vitare? Si teparentes timerent atque odissent tui neque eos ulla ratione placare posses, utopinor, ab eorum oculis aliquo concederes. Nunc te patria, quae communis estparens omnium nostrum, odit ac metuit et iam diu nihil te iudicat nisi deparricidio suo cogitare; huius tu neque auctoritatem verebere nec iudiciumsequere nec vim pertimesces?

[18] Quae tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: 'Nullum iamaliquot annis facinus exstitit nisi per te, nullum flagitium sine te; tibi unimultorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum inpunita fuit aclibera; tu non solum ad neglegendas leges et quaestiones, verum etiam adevertendas perfringendasque valuisti. Superiora illa, quamquam ferenda nonfuerunt, tamen, ut potui, tuli; nunc vero me totam esse in metu propter unumte, quicquid increpuerit, Catilinam timeri, nullum videri contra me consiliuminiri posse, quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quam ob remdiscede atque hunc mihi timorem eripe; si est verus, ne opprimar, sin falsus,ut tandem aliquando timere desinam.'

[19] Haec si tecum, ita ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiamsivim adhibere non possit? Quid, quod tu te ipse in custodiam dedisti, quodvitandae suspicionis causa ad M'. Lepidum te habitare velle dixisti? A quo nonreceptus etiam ad me venire ausus es atque, ut domi meae te adservarem,rogasti. Cum a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse isdemparietibus tuto esse tecum, qui magno in periculo essem, quod isdem moenibuscontineremur, ad Q. Metellum praetorem venisti. A quo repudiatus ad sodalemtuum, virum optumum, M. Metellum, demigrasti; quem tu videlicet et adcustodiendum diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandumfortissimum fore putasti. Sed quam longe videtur a carcere atque a vinculisabesse debere, qui se ipse iam dignum custodia iudicarit!

[20] Quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo non potes, abire inaliquas terras et vitam istam multis suppliciis iustis debitisque ereptam fugaesolitudinique mandare? 'Refer', inquis, 'ad senatum'; id enim postulas et, sihic ordo [sibi] placere decreverit te ire in exilium, optemperaturum te essedicis. Non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam, utintellegas, quid hi de te sentiant. Egredere ex urbe, Catilina, libera rempublicam metu, in exilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. Quid est,Catilina? ecquid attendis, ecquid animadvertis horum silentium? Patiuntur,tacent. Quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorumperspicis?

[21] At si hoc idem huic adulescenti optimo, P. Sestio, si fortissimo viro, M.Marcello, dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in templo iure optimo senatus vimet manus intulisset. De te autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cumpatiuntur, decernunt, cum tacent, clamant, neque hi solum, quorum tibiauctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam illi equites Romani,honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi cives, qui circumstantsenatum, quorum tu et frequentiam videre et studia perspicere et voces pauloante exaudire potuisti. Quorum ego vix abs te iam diu manus ac tela contineo,eosdem facile adducam, ut te haec, quae vastare iam pridem studes, relinquentemusque ad portas prosequantur. 

[22] Quamquam quid loquor? te ut ulla res frangat, tu ut umquam te corrigas, tu utullam fugam meditere, tu ut ullum exilium cogites? Utinam tibi istam mentem diinmortales duint! tametsi video, si mea voce perterritus ire in exilium animuminduxeris quanta tempestas invidiae nobis, si minus in praesens tempus recentimemoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat. Sed est tanti, dum modoista sit privata calamitas et a rei publicae periculis seiungatur. Sed tu utvitiis tuis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicaecedas, non est postulandum. Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor umquama turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocarit. 

[23] Quam ob rem, ut saepe iam dixi, proficiscere ac, si mihi inimico, utpraedicas, tuo conflare vis invidiam, recta perge in exilium; vix feramsermones hominum, si id feceris, vix molem istius invidiae, si in exilium iussuconsulis ieris, sustinebo. Sin autem servire meae laudi et gloriae mavis,egredere cum inportuna sceleratorum manu, confer te ad Manlium, concitaperditos cives, secerne te a bonis, infer patriae bellum, exsulta impiolatrocinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed invitatus ad tuos issevidearis.

[24] Quamquam quid ego te invitem, a quo iam sciam esse praemissos, qui tibi adForum Aurelium praestolarentur armati, cui iam sciam pactam et constitutam cumManlio diem, a quo etiam aquilam illam argenteam, quam tibi ac tuis omnibusconfido perniciosam ac funestam futuram, cui domi tuae sacrarium [scelerumtuorum] constitutum fuit, sciam esse praemissam? Tu ut illa carere diutiuspossis, quam venerari ad caedem proficiscens solebas, a cuius altaribus saepeistam impiam dexteram ad necem civium transtulisti?

[25] Ibis tandem aliquando, quo te iam pridem ista tua cupiditas effrenata acfuriosa rapiebat; neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed quandamincredibilem voluptatem. Ad hanc te amentiam natura peperit, voluntasexercuit, fortuna servavit. Numquam tu non modo otium, sed ne bellum quidemnisi nefarium concupisti. Nactus es ex perditis atque ab omni non modo fortuna,verum etiam spe derelictis conflatam inproborum manum. 

[26] Hic tu qua laetitia perfruere, quibus gaudiis exultabis, quanta in voluptatebacchabere, cum in tanto numero tuorum neque audies virum bonum quemquam nequevidebis! Ad huius vitae studium meditati illi sunt, qui feruntur, labores tui,iacere humi non solum ad obsidendum stuprum, verum etiam ad facinus obeundum,vigilare non solum insidiantem somno maritorum, verum etiam bonis otiosorum.Habes, ubi ostentes tuam illam praeclaram patientiam famis, frigoris, inopiaererum omnium, quibus te brevi tempore confectum esse senties. 

[27] Tantum profeci tum, cum te a consulatu reppuli, ut exsul potius temptare quamconsul vexare rem publicam posses, atque ut id, quod esset a te sceleratesusceptum, latrocinium potius quam bellum nominaretur. Nunc, ut a me, patresconscripti, quandam prope iustam patriae querimoniam detester ac deprecer,percipite, quaeso, diligenter, quae dicam, et ea penitus animis vestrismentibusque mandate. Etenim, si mecum patria, quae mihi vita mea multo estcarior, si cuncta Italia, si omnis res publica loquatur: 'M.Tulli, quid agis?Tune eum, quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quemexpectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principemconiurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere, ut abste non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? Nonne hunc invincla duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis?

[28] Quid tandem te impedit? mosne maiorum? At persaepe etiam privati in hac republica perniciosos cives morte multarunt. An leges, quae de civium Romanorumsupplicio rogatae sunt? At numquam in hac urbe, qui a re publica defecerunt,civium iura tenuerunt. An invidiam posteritatis times? Praeclaram vero populoRomano refers gratiam, qui te, hominem per te cognitum nulla commendationemaiorum tam mature ad summum imperium per omnis honorum gradus extulit, sipropter invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum neglegis.

[29] Sed, si quis est invidiae metus, non est vehementius severitatis acfortitudinis invidia quam inertiae ac nequitiae pertimescenda. An, cum bellovastabitur Italia, vestabuntur urbes, tecta ardebunt tum te non existumasinvidiae incendio conflagraturum?' His ego sanctissimis rei publicae vocibuset eorum hominum, qui hoc idem sentiunt, mentibus pauca respondebo. Ego si hocoptimum factu iudicarem, patres conscripti, Catilinam morte multari, uniususuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem. Etenim si summi viri etclarissimi cives saturnini et Gracchorum et Flacci et superiorum compluriumsanguine non modo se non contaminarunt, sed etiam honestarunt, certe verendummihi non erat, ne quid hoc parricida civium interfecto invidiae [mihi] inposteritatem redundaret. Quodsi ea mihi maxime inpenderet tamen hoc animo fuisemper, ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem.

[30] Quamquam non nulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quae inminent non videantaut ea, quae vident, dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiisaluerunt coniurationemque nascentem non credendo corroboraverunt; quorumauctoritate multi non solum improbi, verum etiam inperiti, si in huncanimadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent. Nunc intellego, siiste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore,qui non videat coniurationem esse factam neminem tam improbum, qui nonfateatur. Hoc autem uno interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisperreprimi, non in perpetuum comprimi posse. Quodsi se eiecerit secumque suoseduxerit et eodem ceteros undique collectos naufragos adgregarit, extingueturatque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis, verum etiamstirps ac semen malorum omnium.

[31] Etenim iam diu, patres conscripti, in his periculis coniurationis insidiisqueversamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciaematuritas in nostri consulatus tempus erupit. Quodsi ex tanto latrocinio isteunus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esserelevati, periculum autem residebit et erit inclusum penitus in venis atque invisceribus rei publicae. Ut saepe homines aegri morbo gravi cum aestu febriqueiactantur, si aquam gelidam biberunt, primo relevari videntur, deinde multogravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui est in re publica,relevatus istius poena vehementius reliquis vivis ingravescet.

[32] Quare secedant inprobi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, murodenique, [id] quod saepe iam dixi, secernantur a nobis; desinant insidiari domisuae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiiscuriam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare; sit deniqueinscriptum in fronte unius cuiusque, quid de re publica sentiat. Polliceor hocvobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantamin vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibusbonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata,oppressa, vindicata esse videatis. 

[33] Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua peste acpernicie cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioqueiunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tu, Iuppiter, qui isdemquibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbisatque imperii vere nominamus, hunc et huius socios a tuis [aris] ceterisquetemplis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium [omnium] arcebiset homines bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae scelerum foedereinter se ac nefaria societate coniunctos aeternis suppliciis vivos mortuosquemactabis. 
 

 Precedente