Francesco Petrarca - Opera Omnia >>  De remediis utriusque fortunae





ilpetrarca testo integrale brano completo citazione delle fonti commedie opere storiche in prosa e versi, francesco petrarca, francecso, petarca



Prefatio
 

Cum res fortunasque hominum cogito incertosque et subitos rerum motus, nichil ferme fragilius mortalium vita, nichil inquietius invenio. Ita cunctis animantibus naturam miro remedii genere consuluisse video, ignorantia quadam sui, nobis solis memoriam, intellectum, providentiam, divinas ac preclaras animi nostri dotes, in perniciem et laborem versas. Tam supervacuis enim semper nec inutilibus modo, sed damnosis atque pestiferis curis obnoxii et presenti torquemur et preterito futuroque angimur, ut nichil magis metuere videamur quam nequando forte parum miseri simus, tanto studio si quidem miseriarum causas et dolorum alimenta conquirimus, quibus vitam -- que, si rite ageretur, felicissima prorsus ac iocundissima rerum erat -- miserandum ac triste negotium effecimus, cuius initium cecitas et oblivio possidet, progressum labor, dolor exitum, error omnia; quod ita esse quisquis vite sue cursum acri iudicio remetietur intelliget. Quem quietum, queso, quem tranquillum, quem non laboriosum magis atque anxium diem egimus? Quod unquam tam securum aut tam letum mane vidimus, ut non ante crepusculum sollicitudo merorque subreperet? Cuius mali, etsi ipsis in rebus multa insit occasio, nisi tamen nos fallat amor nostri, causa maior sive, ut ingenue fateamur, culpa omnis in nobis est. Ut vero sileam reliqua, quibus undique trudimur, quod illud est bellum quamque perpetuum, quod cum fortuna gerimus? Cuius nos facere poterat virtus sola victores, nos ab illa volentes scientesque descivimus: soli igitur, imbecilles, exarmati, non equo Marte cum implacabili hoste congredimur, quos illa vicissim ceu leve aliquid attollit ac deicit et in gyrum rotat ac de nobis ludit. Vinci tolerabilius foret; nunc ludibrio etiam habemur. Id vero quid aliud quam levitas ac mollities nostra fecit? Idonei visi sumus, qui pile in morem huc illuc tam facile iactaremur, animalia evi brevissimi, sollicitudinis infinite, quibus insciis cui puppim litori, cui animum consilio applicemus, pro consilio interim sit pendere ac preter presens malum et a tergo quod doleat et ante oculos semper habere quod terreat; quod preter hominem animantium nulli accidit, quibus presentia evasisse plenissimam securitatem tribuit. Nobis ob ingenium et acumen animi semper quasi cum Cerbero tricipiti hoste luctandum est, ut ratione caruisse prope melius in nosmetipsos etherea nature prestantioris arma vertentibus. Huic malo obstare subdifficile est, vetustate iam et consuetudine radicato: enitendum tamen, in quam rem preter generosi animum conatum -- cui nichil est arduum, nichil inexpugnabile -- et sapientum hominum crebra colloquia -- quamvis id genus iam rarescat -- et multo maxime iugis lectio ac pervigil scriptorumque nobilium monumenta profuerunt, modo salubribus monitis consensus animi non desit, quem unum in terris sani consilii vivum fontem asseverare non verear. Quamobrem, si vel plebeis scriptoribus pro affectu nudo gratiam aliquando habitam scimus, siue pro eo quod iter aperuisse sequentibus visi erant, quanta, oro te, gratia, claris et probatis scriptoribus est habenda, qui multis ante nos seculis in terram versi, divinis ingeniis institutisque sanctissimis nobiscum vivunt, cohabitant, colloquuntur interque perpetuos animorum fluctus, ceu totidem lucida sidera et firmamento veritatis affixa, ceu totidem suaves ac felices aure, totidem industrii ac experti naute et portum nobis quietis ostendunt et eo voluntatum nostrarum lenta carbasa promovent et fluitantis anime gubernaculum regunt, quoad tantis procellis agitata consilia tandem sistat ac temperet? Hec est enim vera philosophia, non que fallacibus alis attollitur et sterilium disputationum ventosa iactanctia per inane circumvolvitur, sed que certis et modestis gradibus compendio ad salutem pergit. In hoc te studium hortari, amicum forte, sed profecto necessarium non est. Natura te varie lectionis multiplicisque notitie avidum fecerat; fortuna, que, ut aiunt, magne rerum partis imperium tenet, turbido quodam ac profundo negotiorum et curarum pelago iactandum dedit. Ceterum non ut legendi otium, sic noscendi desiderium eripuit, quo minus semper litteratorum hominum delectatus amicitia et convictu et occupatissimis diebus otiosas horas quotiens licuit furatus, quotidie instructior, quotidie rerum memorabilium doctior fieri velles, ubi illa, qua nulli cedis, memoria sepe te pro libris uti solitum ipse tibi sum testis. In quod si ab ineunte etate pronus eras, eo nunc putandus es pronior, quo serotinus matutino viatore ferventior atque animo saltem promptior esse solet, quandoquidem hec vulgaris est querela: crescere iter diemque decrescere; quod utique nobis in hoc vite tramite accidit, ad vesperam propinquantibus et vie multum superesse cernentibus. Non michi igitur es hortandus, ut facias quod semper avidissime fecisti: admonuisse suffecerit, ut intendas animum ne qua te hinc humanarum rerum cura dimoveat, que plerosque mortalium post egregios labores in ipsa consummatione maximorum operum avertit, hoc adiecto ut, quia simul omnia vel legere vel audire et meminisse non potes, utilissimis quidem et, quoniam brevitas est amica memorie, brevissimis quoque te fulcias, non quod ego suadeam operosiora illa et maiora sapientie consulta negligere, quibus te in ordinario, ut ita dicam, fortune certamine tueare, sed ut his interim brevibus ac precisis sententiis, quasi quibusdam expeditis atque continuis armis contra omnes insultus omnemque repentinum impetum hinc illinc iugiter sis instructus. Duplex enim nobis est duellum cum fortuna et utrobique quodammodo par discrimen, cuius non nisi partem unicam vulgus novit, eam scilicet que vocatur adversitas. Philosophi, etsi utranque noverint, hanc tamen ipsam difficiliorem arbitrantur; itaque notum illud Aristotelis in Ethicis suo iure diffinientis: “Difficilius esse tristia sustinere quam a delectabilibus abstinere”, quem secutus Seneca ad Lucilium scribens “maius est” inquit “difficilia perstringere quam leta moderari”. Quid dicam? Ausimne tantos inter viros hiscere? Durum quidem, et temeritatis parata suspitio novo homini vetusta tangenti. Hinc auctoritate igitur, hinc etate permoveor; sed alterius magni cuiusdam et antiqui viri succurrit auctoritas: “Neque enim impetrari potest, quin quale quidque videatur ei, talem quisque de illo opinionem habeat”. Marci Bruti verba sunt scribentis ad Atticum, quibus vix aliquid verius dici reor. Quid enim de re qualibet iudicare possum nisi quod sentio? Nisi forte compellar ut iudicio iudicem alieno; quod qui facit iam non ipse iudicat, sed iudicata commemorat. Ego itaque reverenter tantorum hominum omniumque sic sentientium iudicia pretervectus, si de proprio loqui velim, scio quidem alias varie de virtutibus disputatum neque semper difficilioribus principatum dari neque fortuito ultimum inter virtutes locum obtinuisse modestiam, sive eam temperantiam dici mavis; quantum tamen ad id de quo agitur attinet, difficilius prospere fortune regimen existimo quam adverse aliquantoque, fateor, apud me formidolosior et, quod constat, insidiosior est fortuna blanda quam minax. Quod ut sic opiner, non me scribentium fama, non verborum laquei nodique sophismatum, sed rerum experimenta viteque huius adigunt exempla et, magnum difficultatis argumentum, raritas. Nam qui damna, qui pauperiem, qui exilium, qui carcerem, qui supplicium, qui mortem et peiores morte graves morbos equo animo tulerint, multos vidi; qui divitias, qui honores, qui potentiam, nullum. Ita sepenumero me spectante contra omnem adverse fortune violentiam invictos ludo facili prosperior stravit humanique robur animi, quod mine non fregerant, inflexere blanditie. Nescio enim quomodo, mox ut mitior ceperit esse fortuna, incipit mens emollita tumidior fieri et sue sortis oblivionem adiuncta prosperitate concipere. Neque de nichilo dictum est iamque apud nostros homines in proverbium venit magni laboris esse ferre prosperitatem neque casu Flaccus ait:

Bene ferre magnam disce fortunam;

difficilem nempe censebat artem, que nisi studio adhibito nesciretur. Ceterum Seneca ipse fortune partem illam, que sibi difficilior visa erat -- et est haud dubie prima fronte rigidior -- brevi admodum sermone perstrinxerat. Is libellus passim in manibus est vulgi, cui ego nichil addere, nichil detrahere meditor, quod et magno ingenio conflatum opus nostram dedignatur limam et michi meis rebus intento nec comere aliena nec carpere est animus. Sed quoniam et virtus et veritas publice sunt neque studium antiquitatis obesse debet posteritatis industrie, cui excitande atque adiuvande noscitur institutum, de hoc ipso loqui tecum aliquid quodque ille tunc Gallioni suo prestitit, id Azoni meo nunc, quantum hoc defesso iam et occupato semper ingenio dabitur, prestare propositum est michi, insuper et partem alteram, ab illo seu oblivione seu iudicio pretermissam, attingere. Utrique autem sciens pauca permiscui, non fortune cuiuspiam sed virtutis aut vitii excellentie aut defectus, quod, etsi extra propositum, ipsa quidem effectu tamen haud dissimili et letos quoque mestosque animos factura viderentur. Quibus in rebus quo me gesserim ingenio tu censebis, occupationum memor ac temporis, qui paucissimis diebus ceptum perfectumque opus admirans videris; ego solius fidei iudex sum. Studui hercle non ut unumquodque michi speciosius, sed ut tibi atque aliis -- si tamen alius quisquam hec attigerit -- utilius visum est conquirere; denique finis meus is, qui semper in hoc genere studiorum fuit, non tam scilicet scribentis laus quam legentis utilitas, si qua ex me percipi aut sperari potest: ad id maxime respexi, ne armarium evolvere ad omnem hostis suspitionem ac strepitum sit necesse, quin mali omnis et nocentis boni atque utriusque fortune remedium breve sed amica confectum manu, quasi duplicis morbi velut non inefficax antidotum, in exigua pixide omnibus locis atque temporibus ad manum, ut aiunt, et in promptu habeas. Nam, ut dixi, utraque fortune facies metuenda, veruntamen utraque toleranda est et hec quidem freno indiget, illa solatio: hic animi elatio reprimenda, illic refovenda ac sublevanda fatigatio. Hanc ergo varietatem cogitanti michi, non modo cum de hoc vellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere, quo uterque nostrum communiter uteretur, ut ait Cicero, sed etiam tu me solus ut scriberem excitabas, non quidem verbo, ut qui ceptorum nichil conscius sis tantorum, sed rebus ipsis et in utranque partem abundante materia. Multos in eculeo fortune habitos, multos in delitiis scimus, multos magno impetu rotatos; nec scandentium desunt exempla nec ruentium, nec sum nescius quosdam ex altiore fastigio prolapsos. Quot Romani imperatores, quot externi reges, vel hostium vel suorum manibus e summo solio detracti, vitam simul et imperium amisere? Ac, ne omnia a vetustate mutuemur, et exules nuper et captivos et in acie cesos, domi et capite truncos quodque durissimum vel relatu, et laqueo enectos fedeque laniatos reges novimus. Tibi, cui cor regium natura dederat, nec dedit regnum fortuna nec abstulit: at quem in ceteris illa tam varie egerit, vix, quod sciam, nostra etas inveniet. Iam in primis valitudine prosperrima et corporis viribus dudum fretus usque ad stuporem omnium qui te norant, intra non multos annos ter desperatus a medicis, ter vitam ac salutem tuam in solo medici celestis auxilio posuisti: sic ab illo tandem sanitati redditus, ut penitus tuum illud pristinum robur amiseris, non inferiore miraculo dexteritatis eximie atque insolite gravitatis, ut qui olim pene eripes fueris, nunc acclinis aut servorum manibus equi tergo impositus aut humeris nixus lentis terram passibus metiaris. Patria tua uno prope tempore te dominum vidit atque exulem, ita tamen, ut nichil obscurior exilio viderere. Nulli fere nostrorum hominum par principum favor, nulli par fuit iniuria ut, cum paulo ante certatim in amicitiam tuam niterentur, idem ipsi, de nulla alia re concordes, in tuum mox exitium quasi communicato consilio conspirarent et pars quidem tuum caput insidiis peteret, auro prius ac gemmis largifluisque muneribus tot per annos propitie ac faventis fortune et -- que his omnibus gravior iactura est -- amicis atque clientibus universaque familia, duris equidem sed diversis tormentorum ac mortium generibus, spoliatum, pars que clementior fuit illud ingens patrimonium, terras, homines, domos, oppida invaderet, ut qui modo te viderant mox e summis opibus ad inopiam redactum ceu aliquod fortune prodigium mirarentur. Amicorum, ut dixi, pars periit, in superstitibus periit fides fugitque, quod adsolet, cum prosperitate favor hominum, ut dubitare posses an amicorum prius an fidei fleres interitum. Accessit in medio rerum estu egritudo pene ultima et tam morti proxima ut quem vivere amplius non posse persuasum esset, extinctum fama vulgaret. Et hic morbus, hec paupertas, hic laborum cumulus, pulsum patria, procul domo, in alienis terris ac laribus circumtonante bello semiobsessum oppresserant, ne quid omnino interim tibi cum his amicis, si quos aut virtus fecerat aut fortuna dimiserat, seu colloqui seu litterarum posset esse commercium. Nichil omnium preter carcerem defuit ac mortem, quamvis nec carcer defuerit, dum fidissima coniunx et pars tuorum viscerum nati omnes nateque ab hostibus capti essent, nullo prorsus tibi relicto solatio tante prolis, nec mors quidem, dum et tu secum adsidue luctareris et unus ex filiis iam tunc teneram et insontem animam in carcerem posuisset. Quid multa? Impletum in te uno vidimus quod de duobus summis viris Gaio Mario Magnoque Pompeio legimus, quid boni scilicet et quid mali possit, haud unquam leta tristibus miscentem, in te tuisque pignoribus secretim explicuisse fortunam. Cuius olim cum blanditias non tam insolenter ut plerique felicium, tum vero minas nuper atque impetum tam forti tamque invicto animo tulisti, ut vel ob hoc unum, multis qui antea tuum nomen oderant te amandum mirandumque prebueris --habet enim hoc proprium virtus, ut in amorem sui bonos erigat, in stuporem malos idque cum omnis virtus habeat, tum precipue fortitudo, cuius inter fortune turbines ac tenebras rerum terribilium et tranquillitas gratior et lux ipsa conspectior est --, michi vero non solum ad antiquum tuum amorem, quod impossibile factu rebar, multum nove benevolentie adieceris, sed alio festinantem calamum ad hec non suo tempore scribenda deflexeris, ut et in scriptis meis animi tui vultum velut in speculo contempleris. Et si quid ibi minus excultum apparuerit, quod bona fide displiceat, ad hunc modum formes atque ita te instituas, ut seu solitis seu novis artibus, que innumerabiles ei sunt, tecum posthac fortuna variaverit, nulla te species rerum turbet, sed paratus ad omnia, promptus ad singula, dulcia pariter et amara despicias, fidentissime ab adverso Maroneum illud exclamans:

Non ulla laborum,
o virgo, nova mi facies inopinave surgit:
omnia precepi atque animo mecum ante peregi.

Nec me fallit, ut in corporibus hominum sic in animis multiplici passione affectis, medicamenta verborum multis inefficacia visum iri, sed nec illud quoque me preterit, ut invisibiles animorum morbos, sic invisibilia esse remedia. Falsis opinionibus circumventi veris sententiis liberandi sunt, ut qui audiendo ceciderant, audiendo consurgant. Ad hec qui quod habuit egenti libens obtulit amico, quantulumcumque est, pleno amicitie functus est munere. Animum enim spectat amicitia, non rem, que parva licet magni amoris indicium esse potest. Ego quidem, ut magnificum quodque tibi opto, sic quid aptius hoc tempore largiar non habeo. Quod si validum senseris, ipsa que pretium rebus facit utilitas commendabit; sin invalidum, excusabit amor noster. Sic autem ad legendum venies, quasi quattuor ille famosiores et consanguinee passiones animi, spes seu cupiditas et gaudium, metus et dolor, quas due sorores equis partubus prosperitas et adversitas peperere, hinc illinc humano animo insultent: que vero arci presidet ratio, his omnibus una respondeat clipeoque et galea, suisque artibus et propria vi, sed celesti magis auxilio circumfrementia hostium tela discutiat. Ea michi de tuo ingenio spes est, ut unde victoria stet facile iudices. Non te diutius traham, sed ut propositum meum nosses, index operis epistola premittenda erat, quam si ascribendam duxeris, utrunque metiens videto ne longior prefatio libellum brevem non aliter quam pregrande caput exiguum corpus premat. Nichil est enim sine mensura ac partium proportione formosum.


 
 
Interlocutores
 
            
Dolor
            
Gaudium
            
Ratio
            
Spes

 
 
I
 

FRANCISCI PETRARCHE V.C.

“DE REMEDIIS UTRIUSQUE FORTUNE”, LIBER I.

Ad splendidum natalibusque clarum virum Azonem Corregium, principem Parmensem, amicum suum.

 
1

DE ETATE FLORIDA ET SPE VITE LONGIORIS
 

G. et S. -- Etas florida est, multum superest vite.

R. -- En prima mortalium vana spes, que multa hominum milia et fefellit et fallet!

G. et S. -- Florida est etas.

R. -- Inane gaudium et breve! flos iste, dum loquimur, arescit.

G. et S. -- Etas integra est.

R. -- Quis integrum vocet cui et multum deest et quantulum sit quod restat incertum est?

G. et S. -- Atqui lex est certa vivendi.

R. -- Quis hanc legem tulit, aut quod istud legitimum tempus est vite? Iniquissima vero lex, que non omnibus una est, immo tam varia, ut nichil incertius in hominum vita quam ipsius vite modus sit.

G. et S. -- Est tamen et modus aliquis et vite meta, quam sapientes statuerunt viri.

R. -- Metam vite statuere, non qui accipit, sed qui dat illam Deus potest. Intelligo autem: septuagesimum aut, si natura potentior est, octogesimum cogitatis annum atque ibi metam figitis quo provectos maneat labor et dolor; nisi forte longius spem promovit is qui ait: “Numerus dierum hominum, ut multum, centum anni”: quo quam rari veniant videmus. Sed, ut sit omnium quod paucorum est, quantulum tamen nunc etiam id est?

G. et S. -- Multum sane! Est enim iuvenum vita securior et a senectute remotior et a morte.

R. -- Falleris: etsi nichil tutum homini, illa tamen periculosior vite pars quam securitas nimia reddit incautam. Nichil est alteri vicinius quam mors vite: cum distantissime videantur, contigue sunt. Semper illa prelabitur, semper hec instat: quocunque fugeritis, presto est et cervicibus imminet.

G. et S. -- Iuventa nunc saltem presens est et senectus absens.

R. -- Nichil mobilius iuventa, nichil insidiosius senectute; illa non stat mulcendoque fugiens abiit, ista per tenebras atque silentium pedetentim subiens improvidos ferit et, dum longinqua fingitur, in foribus est.

G. et S. -- Etas in ascensu est.

R. -- Insidiosissime rei fidis: ascensus iste descensus est; vita brevis, tempus instabile furtim, nullo pedum strepitu, inter somnum et iocos effluit. Et o si hec temporum celeritas viteque brevitas ut in fine sic in principio nota esset! Nunc intrantibus infinitum quiddam, exeuntibus nichil; et quot secula videbantur, vix totidem sunt momenta: tum demum fraus noscitur dum vitari nequit. Unde est, quod sepe frustra huic consulitur etati: incredula simul et inexperta est, et contemptrix alieni consilii, inops sui. Itaque iuveniles errores, licet innumerabiles et immensos, his ipsis tamen occultos et incognitos quorum sunt, nichil melius quam senectus detegit et dissimulantium conniventiumque luminibus ingerit, nec prius quod esse debuistis advertitis quam quod esse voluistis effecti estis fierique iam aliud non potestis. Quod si quis in tempore aut per semetipsum intelligere posset aut docenti credere, ille michi unus ex milibus preclarus ac felix surgeret adolescens nec tam multis anfractibus ageret vitam, cuius unica tuta et recta per virtutem via est.

G. et S. -- Etas indecerpta est.

R. -- Quomodo indecerpta est que, ex quo esse ceperit, assidue carpitur et que minutissimis portiunculis dum datur eripitur? Si quidem motu perpetuo celum rotat, momenta horas, hore diem rapiunt, is alium diem trudit, isque alium et numquam quies. Sic menses pretereunt, sic anni, sic it etas, sic currit et properat et, ut Cicero ait, volat quodque ait Maro:

Celeres neque commovet alas.

Ita ceu navi iter agentibus nec sentientibus qui vehuntur, sepe nec cogitantibus finis adest.

G. et S. -- Etas incipiens ab extremo procul abest.

R. -- Intra brevis vite spatium nichil est procul.

G. et S. -- At nulla pars a fine distantior quam principium.

R. -- Nulla quidem; sed tunc recte diceretur, quando omnes equis spatiis viverent. Nunc pluribus viis et sepius prima etas in mortem incidit, quo fit ut plerumque vicinior sit extremo qui remotior videbatur.

G. et S. -- Certe florentissima est etas.

R. -- Etsi ad hoc pauci animum advertant, tamen ex quo loqui cepimus, mutatio aliqualis incessit et modo per singulos syllabarum tractus vite aliquid excidit, aliquid de caduco etatis flore subtrahitur. Quid autem, queso, plus habet hic mollis et nitidus adolescens quam ille durus et squamosus senex preter hunc, quem loquimur, etatis brevem scilicet et caducum, immo assidue cadentem florem? Ubi quid tam dulce, tam iucundum non intelligo, cum sciat dicto citius se futurum quod ille nunc est vel, si nescit, insaniat; nisi forte e duobus capitali simul supplicio addictis ille felicior est habendus, qui novissime iussus est dare colla securibus, qui michi quodammodo ipsa dilatione miserior videatur; quamquam non est par horum conditio et illorum: huic enim intervenire aliquid potest, unde college supplicium evadat et vivat, iuvenem senio eripere sola mors potest. Ad summam, parvo temporis in spatio non stat magna felicitas et ingentibus animis breve nichil optabile est. Expergiscimini consopiti, tempus est, caligantesque oculos aperite, assuescite iam tandem eterna cogitare et amare et optare, simul autem peritura contemnere, condiscite ab his sponte discedere, que vobiscum diu esse non possunt et animo illa relinquere ante quam relinquamini.

G. et S. -- Etas est stabilis virensque.

R. -- Mentiuntur, qui nescio quam etatem stabilem dicunt. Nil volubilius tempore, tempus vero vehiculum est etatum omnium: hoc stabile fingitis? O vanitas! Nichil est stabile: nunc maxime raperis.


 
2

DE FORMA CORPORIS EXIMIA
 

G. -- Forma corporis eximia est.

R. -- Nichilo firmior est illa quam tempus; cum eo veniens, cum eodem fugit. Siste si potes tempus: poterit forsan et forma consistere.

G. -- Forma corporis egregia est.

R. -- Fragili niteris fundamento. Corpus ipsum umbre in morem preterit: tu momentaneum corporis accidens tibi mansurum spondes! Ruere queunt accidentia stante subiecto, nequeunt illo ruente non ruere. Atque cunctis ex qualitatibus que mortali cum corpore fugiunt nulla velocior quam forma, que mox ut amenum flosculum ostenderit, ipsos inter oculos mirantium atque laudantium evanescit: brevis hunc pruina perusserit, levis hunc aura decusserit, subito vel inimice manus ungue decerpitur vel pretereuntis morbi calce deprimitur. Denique gloriare et exulta ut libet: venit ecce magnis passibus, que te velo tenui latentem detegat. Quanti esset forma vivi hominis mors ostendit; nec mors sola, sed senectus et paucorum spatium annorum, immo vel unius lucis repentina febricula. Postremo, ut nichil externum incidat, per sese stando durandoque consumitur et in nichilum redit neque tantum gaudii veniens tulit quantum fugiens fert doloris. Hec, ni fallor, expertus erat aliquando formosus ille Romanus princeps, qui amico scribens “scias” inquit “nec gratius quicquam decore nec brevius”; quamvis, etiamsi durabile perpetuumque nature donum esset, non intelligo quid tantopere expetendum habeat iste non solidus nec in ipso homine nisi superficie tenus fulgens decor multaque feda contegens et horrenda levissimoque cutis obtentu sensibus blandiens et illudens. Veris igitur ac mansuris bonis delectari convenit, non falsis atque labentibus.

G. -- Forma corporis elegantissima est.

R. -- Habes velum oculis, laqueum pedibus, alis viscum; haud facile seu vera discernere, seu virtutem sequi poteris, seu in altum evolare animo: multos enim ad honesta pergentes forma detinuit detorsitque contrariam in partem.

G. -- Forma corporis mira est.

R. -- Bene ais: “mira”. Nam quid hac vanitate mirabilius? Quot delectabilibus abstinent formosi iuvenes, quos suscipiunt labores, quanta sibi inferunt supplicia, ut formosiores non sint quidem sed appareant, unius forme studio et valitudinis et voluptatis immemores! Quantum vero inter comendum tempus effunditur, quot honesta interim, quot utilia, quot postremo necessaria negliguntur! Tuum igitur breve caducumque bonum et inane gaudium sine invidia tibi habeto. Habes hostem tuum domi quodque est peius, delectabilem ac blandum, habes raptorem quietis ac temporis perpetuumque tortorem, habes et materiam laboris uberrimam, discriminum causas, fomenta libidinum nec minorem querendi odii quam amoris aditum. Fies mulierculis forsan amabilis, odiosus viris aut certe suspectus. Nulla re magis quam forma corporea coniugalis zelus accenditur. Nulla enim res ardentius appetitur quam forma, nulla animum movere potentior atque ideo nulla suspectior.

G. -- Forma corporis magna est.

R. -- Solet hec stultos adolescentes quo non expedit urgere, dum bono suo ut libitum sic licitum frui putant neque quid deceat attendunt, que sepe iam multis acerbi ac turpis interitus causa fuit.

G. -- Forma corporis rara est.

R. -- At brevissimum tempus erit, quando oris habitus hic colorque mutabitur: cadet flava cesaries, reliquie albescent, teneras genas et serenam frontem squalentes arabunt ruge, letas oculorum faces et lucida sidera mesta teget nubes, leve dentium ebur ac candidum scaber situs obducet atque atteret, ut non colore tantum, sed tenore alio sint: recta cervix atque agiles humeri curvescent, guttur lene crispabitur, aridas manus et recurvos pedes suspiceris tuos non fuisse: quid multa? Veniet dies quo te in speculo non agnoscas et hec omnia que obesse multum extimas, ne quid improvisis monstris attonitus non predictum dicas, hic iam tibi, si vivis, dicto citius eventura denuntio, qui si michi nunc credis, tunc te parcius miraberis transformatum.

G. -- Forma interim clara est.

R. -- Quid hic dicam brevius quam illud Apuleii Madaurensis: “Expecta paulisper et non erit”?

G. -- Forma corporis hactenus excellens est.

R. -- Quam mallem formam anime excellentem! Est enim et sua anime pulchritudo, multo suavior certiorque quam corpori et ipsa quoque suis legibus decore ordinis atque apta suarum partium dispositione subsistens. Illam optare, illi operam impendere dignum erat, quam nec dies longa detereret, nec morbus extingueret nec mors ipsa; nunc caduca miramini.

G. -- Certe nunc saltem insolita forma est.

R. -- In hac ut in aliis multis optanda mediocritas. Sin hac tali forma nec tibi placueris nec nisi qua decet aliis placere curaveris ususque fueris caste, sobrie, modeste, non exigua tue laudis accessio est futura.

G. -- Preclara facies animum honestat.

R. -- Immo quidem exprobrat et sepius in periculum trahit. Quid vero attinet gloriari eo, quod neque tuum sit neque diutius servare possis, quod habuisse nulli, proiecisse multis gloriosum fuit? Mitto alios: Spurinam non naturalis forma nobilitat sed accersita deformitas.

G. -- Ut virtus animi corporis forme iuncta sit studeo.

R. -- Si id effeceris, tum demum vere michi, tunc undique fortunatus fueris formaque clarior videbitur et virtus gratior. Quamvis eum errare sibi visum esse, qui ait:Gratior est pulchro veniens e corpore virtus scribat Seneca, michi tamen iure reprehensus videretur, si dixisset “maior” aut “perfectior” aut “altior”; nunc, quia dicendo “gratior” non rem ipsam, sed spectantium iudicia respicit, non michi visus est errare Virgilius qui hoc ait. Et ad summam, ut nichil in se solidum habet forme gratia, nichil optabile, sic, si ultro obvenerit virtuti addita neque utriusque de pretio error sit, hanc illius ornamentum dici patiar, non inamenum visui, breve tamen ac fragile: solam vero pondus anime dixerim atque infaustum, tristis insigne ludibrii.


 
3

DE VALITUDINE PROSPERA
 

G. -- Quid quod valitudo prospera est?

R. -- Quicquid de forma modo diximus, repetitum puta.

G. -- Valitudo corporis firma est.

R. -- En senectus ab adverso, mille morborum armata generibus! Contra valitudinem interea voluptas militat: familiare certamen!

G. -- Valitudo corporis leta est.

R. -- Inconsulta iucunditas queque negligentes et incautos facere soleat possessores suos et sepe morbos arcessere, quos valitudini proprie diffidentis intentio declinasset!

G. -- Valitudo corporis bona est.

R. -- Bene utere; alioquin leve bonum, quin et grave malum si, ut solita est, culpe cuiuspiam causa sit. Multis periculosa et pestilens sanitas fuit, qui tutius egrotassent.

G. -- Valitudo corporis optima est.

R. -- Res pergrata multumque utilis, seu corpore quid agendum seu animo est. Sed, ut quarundam radicibus herbarum inest vis veneni que, dum aliarum rerum immixtione purgata est, salubre poculum e pluribus fit, quod ex uno pestiferum fuisset, sic corporea sanitas, ne noxia sit habenti, non aliter quam adiuncta animi prospera valitudine temperanda est. Nusquam peius quam in sano corpore eger animus habitat.


 
4

DE SANITATE RESTITUTA
 

G. -- Longa egritudine liberatus gaudeo.

R. -- Gratiorem, fateor, sanitatem redditam quam retentam. Ingratissimi mortales bona vestra vix aliter quam perdendo cognoscitis; et perdita ergo vos cruciant et recuperata letificant.

G. -- Gravissima febris me destituit.

R. -- Gravissimas febres medici dicunt que ipsis in ossibus et medullis estuant. Quanto ille sunt graviores, que in anima intus latent! His te maxime liberatum velim.

G. -- Egritudo abiit.

R. -- Egritudo presens sepe profuit, dum debilitatis viribus corporis anime sanitatem peperit. Consequenter igitur et digressa nocuit et anime lumen imminuit et corporis auxit insolentiam. Quamvis mala, quamvis pessima egritudo videatur, optabile malum tamen, quod mali remedium sit maioris.

G. -- Tandem egritudo longior finem habet.

R. -- O stultissime, sic tu reris mortem effugisse, ad quam curris assidue? Nunc propinquior morti es quam dum illi contiguus videbaris: irremeabile vobis est iter neque ulla eius in parte subsistitur, neque diversorium, neque lentior usquam gressus; et somnus et vigilia et labor et requies et morbus et sanitas eque sunt gradus ad mortem.

G. -- Ancipiti egritudine absolutus sum.

R. -- Creditricem habes infallibilem: dilata dies solutionis est, sed non cassa ratio; habes egrotare iterum et mori.


 
5

DE VIRIBUS CORPORIS
 

G. -- Virium satis, immo multum contigit.

R. -- Que de forma ac valitudine dicta sunt relege: similium similis disciplina est.

G. -- Multum est virium.

R. -- Vide ne quid aggrediare virium fiducia, quo imbecillis appareas.

G. -- Abunde est virium.

R. -- Taurina gloria est.

G. -- Plurimum est virium.

R. -- Plusculum elephanti.

G. -- Virium est nimis.

R. -- Facile crediderim id quidem; superexcessus autem in vitium vergit, seu ipsum est vitium.

G. -- Nimis est virium.

R. -- Nimietas hec, si ad mediocritatem redeat, bene erit; quid si ad defectum transeat, quid si hoc robur fragilitas insignis excipiat? Crede michi, nulle tante usquam corporum vires, que vel labore immodico vel morbo acri vel cuncta vincente senio non frangantur; infatigabilis et invicta vis animi est.

G. -- Ingens robur corporis est.

R. -- Nemo Milone robustior, clariores multi.

G. -- Vastum et prevalidum corpus est.

R. -- Prestantissima rerum virtus mole corporea non eget, in animis habitans.

G. -- Nichil his viribus difficile.

R. -- Immo impossibilia permulta atque illud in primis ut qui in corpore spem posuit in alto scandat.

G. -- Iam supra hominem vires sunt.

R. -- Hac in re qui superior cunctis hominibus evaserit, tamen animantibus inferior erit.

G. -- Nichil his viribus metuendum.

R. -- Immo nunc maxime! In magnam enim virium fiduciam magnis viribus accingitur fortuna et interdum ex equo congredi indignans, ut ostendat quam fragile animal est homo, dum sibi etiam robustissimus videtur, giganteos viros leni prelio confecit: Herculem ab hominibus invictum vis latentis mali vicit, Milonem ipsum cunctis celebratum et cognitum palestris arbor una detinuit lacerandumque feris obtulit. Sic robur illud eximium sine exemplo fisse quercus robori impar inventum est: tu viribus tuis fidis!

G. -- Vires immense suppetunt.

R. -- Omne immensum laborat mole sui.

G. -- Vires in augmento sunt.

R. -- Natura ferme rerum omnium hec est, ut cum ad summam pervenerint descendant idque non equo gressu: ascensus enim lentior, descensus preceps. He quoque vires, cum crescere desierint, non consistent et primo quidem clanculum, post apertius tandem ruent. Omnes res mortalium preter animum solum eque fugiunt, sed non eque omnium fuge vestigia apparent, nisi forte minus eunt animalia, que vel tenebris vel tacito repunt nisu vel, quoniam id quoque traditur, itineris indicium caudis premunt.

G. -- Corporis mei viribus glorior.

R. -- Quid faceres tuis? Cogita vero quantarum ipse sis virium; iste enim non tue sunt, sed hospitii, immo carceris tui vires. Vanum est autem, cum ipse sis fragilis, forti habitaculo, dicam melius, forti adversario gloriari.

G. -- Viribus meis letor.

R. -- Quid hic dicam, nisi poeticum illud:

Non longum letabere,

inque letitie locum venient querele? Meministi ut is ipse tam validus, quem bis modo memoravi, de suis viribus in senectute conqueritur.


 
6

DE VELOCITATE CORPOREA
 

G. -- Sed pernicitas multa est.

R. -- Refert quonam cursus intendatur: multos sua velocitas in exitium tulit.

G. -- Pernicitas mira est.

R. -- Currite mortales ut libet: celi velocitas vos precurrit et ad senium et ad mortem applicat; illud vobis cursum eripiet, motum illa.

G. -- Pernicitas summa est.

R. -- Eo tendit ubi desinat.

G. -- Pernicitas inaudita est.

R. -- Illo properat ubi tarditas multa erit.

G. -- Pernicitas infinita est.

R. -- Sit quanta libet: ubi se exerceat non habebit, si quidem puncti vicem terra omnis obtinuit.

G. -- Pernicitas inextimabilis est.

R. -- Hec ingenii laus est, cui maria et celum et eternitas et nature spatia recessusque et arcana rerum omnium patent: corpus puncti momentique ambitu circumscriptum quo sua pernicitas latura atque ubi depositura est? Nonne enim, ut latissime pateat hoc spatium seu temporum seu locorum, nichilo minus, quocunque sese flexerit, ad sepulchrum currit? Ille saltem angustie sine ullis aut astrologicis coniecturis aut geometricis demonstrationibus note sunt; ita eo curritur, ubi profecto non curritur.

G. -- Incredibilis modo michi pernicitas est.

R. -- Cum omnes homines excesseris, lepusculum non equabis.

G. -- Pernicitas stupenda est.

R. -- Hec plerosque pendentibus et preruptis locis comitata plano calle destituit, quosdam per propugnacula turrium, per antennas navium, per confraga montium innocue volitantes, post levi pedis offendiculo in via publica prolapsos extinctosque novit etas nostra. Anceps est contraque naturam insueta gravium corporum hec levitas volucremque hominem non diu factura; nam etsi inoffensa processerit, fessa tamen cito desinet: breve robur hominis, brevior pernicitas.

G. -- Valde nunc agilis sum.

R. -- Et asellus agilis iuventa et senio piger pardus. Spatio levitas ingravescit. Prima etas stimulos habet, frenos ultima; quicquid es, non eris diu et, si esse cupis, cura ut sis bonus: senium virtus sola non metuit.


 
7

DE INGENIO
 

G. -- At ingenium velox est.

R. -- Ad virtutes utinam! Alioquin quo velocius, eo propius ruine.

G. -- Ingenium expeditum est.

R. -- Si et bonis artibus applicabile pretiosa animi suppellex; si minus, onerosa, periculosa, laboriosa!

G. -- Ingenium peracutum est.

R. -- Ingenii non acumen, sed equabilitas atque constantia veram laudem atque perpetuam merentur. Quorundam acumen tenui cuspide frangitur primoque molimine deficiet: validissima etiam, si ad ultimum extenuentur, infirma sunt. Sic robur omne tenuitas atterit.

G. -- Acutissimum ingenium est michi.

R. -- Nichil sapientie odiosius acumine nimio, nichil vero philosophanti molestius quam sophista: ideo invisam Palladi finxere veteres araneam, cuius subtile opus ac tenues tele sunt, sed fragiles nullique usui. Ut mucronis ergo, sic ingenii acies sit: non penetret modo, sed subsistat.

G. -- Promptum ac versabile ingenium est.

R. -- Hoc Marco Catoni censorio tributum est, quod litteris simul atque armis, bellicisque omnibus et urbanis ac rusticis artibus eque foret idoneus, quod ex parte Greci suo tribuunt Epaminonde, Perse autem Cyro. Tuum hoc versabile quonam vergat, neu versutum sit neve aliquid non agile, sed leve potius et inconstans habeat caveto. Aliud est enim non posse consistere, aliud facile ire posse quo velis.

G. -- Ingenium est excellens.

R. -- Multum refert quo in genere excellas: huius enim quoque verbi significatio vaga est verumque est ubi intenderis ingenium valere. Malo igitur ingenium bonum quam excellens, quod illud in malum flecti nequit, hoc in diversa volubile est. Nam et Crispus Lucium Catilinam magni vi animi fuisse ait, sed ingenio malo pravoque.

G. -- Ingenium magnum est.

R. -- Bonum cupio et modestum: magnitudo sola suspecta est; sepe magnum ingenium magnorum initium malorum fuit. Raro autem magni errores nisi ex magnis ingeniis prodiere.


 
8

DE MEMORIA
 

G. -- Memoria ingens data est.

R. -- Ampla ergo domus tedii et atrium fumosarum imaginum ubi multa displiceant.

G. -- Memoria est multarum rerum.

R. -- Multis in rebus pauca delectant, plurima cruciant et sepe delectabilium mesta recordatio est.

G. -- Rerum adest variarum memoria.

R. -- Si bonarum, bene; si malarum, quid hinc gaudes? Parumne triste est vel tulisse mala vel vidisse, nisi vel quotidie recursent vel sub oculis sint semper?

G. -- Memoria diversarum rerum suppetit.

R. -- Et culparum et delictorum et scelerum et ignominiarum et repulsarum et dolorum et laborum atque discriminum, quamvis huic ultime voluptas quedam, ut aiunt, sit adiuncta memorie; in quo tamen intelligitur non tam preteritorum malorum cogitatio quam presentis boni delectatio iucunda esse. Itaque neminem laboris ac periculi meminisse iuvat, nisi quietum ac securum. Paupertatem lete meminit, sed dives; morbum, sed incolumis; servitutem, sed liber; carcerem, sed solutus; exilium, sed reversus. Sola ignominie memoria in mediis licet honoribus tristis est: adeo nichil delicatius, nichil incurabilius est quam fama.

G. -- Memoria multiformis est et multorum temporum.

R. -- In recordatione multiplici multiplex molestia. Quedam nempe conscientiam vellicant, quedam pungunt, quedam vulnerant, alia confundunt, alia exterrent, alia deiciunt; unde fit ut memorantium ora rubor pallorque vicissim in silentio occupent, quod pessimis hominum plerumque accidit, incessusque sit varius, vox incerta et que sunt eiusmodi animi memoria laborantis indicia.

G. -- Memoria prompta est.

R. -- Mallem voluntas pia castumque desiderium et honesta consilia et actus innocui et vita probri nescia.

G. -- Memoria apprime tenax est.

R. -- Unde hec igitur oblivio celestium preceptorum, que tam pauca sunt numero, unde oblivio Dei unius, unde oblivio suimet?

G. -- Memoria admodum tenax est.

R. -- Terrenarum et inutilium rerum credo; quenam vero et quo vaga hec volatilisque memoria, que cum celum terramque peragraverit, in se ipsam nesciens reverti, quod unum necessarium ac salubre erat obliviscitur? In qua etsi forte aliquid delectationis interdum, sepe tamen anxietatis est plurimum. Nec immerito Themistocles, cum ei quidam memorandi artem a Simonide tunc inventam polliceretur, malle se ait oblivionis artem quam memorie discere; et licet hoc ille suo quodam iure respondisse videatur, ut qui nature dono illo supra fidem excelleret cuiusque memoriam innumere quidem rerum atque verborum imagines pregravarent, fere tamen omnibus convenit, ita omnes et dediscenda discitis et discenda dediscitis, in his tantum quorum utilis esset oblivio memoriam exercentes inque id nature finibus non contenti insaniam arte laxatis.

G. -- Memoria omnipotens est.

R. -- Titulus hic uni suus est Deo: multipotens dicere voluisti; si qua tamen insignis memorie vis est, quod omni curiositate melius fuerit, damnosa reiciat, stringat utilia, neque tam sedulo que delectent aggreget quam que prosint.

G. -- Memoria optima est.

R. -- Optimo nichil est melius. Quod si fidem dicto queris, ut in optimis te memorem prebeas oportet, memento peccati tui ut doleas, memento mortis ut desinas, memento divine iustitie ut timeas, memento misericordie ne desperes.


 
9

DE ELOQUENTIA
 

G. -- At preclarum est eloquium.

R. -- Magnum, fateor, instrumentum glorie, sed anceps, cuspide gemina; et hoc quoque qualiter uti scias refert plurimum.

G. -- Eloquium torrens est et rapidum.

R. -- Haud inepte quidam stulti atque improbi eloquentiam furiosi gladio equiparant: utrunque enim reipublice expedit inermem esse.

G. -- Eloquium clarum est.

R. -- Clarum aliquid varie dicitur: clarus sol, clarum incendium.

G. -- Prefulgidum eloquium est.

R. -- Et lugubres comete et infesti gladii et hostiles galee fulgent. Ut fulgor eloquentie gloriosus sit, sanctitate et sapientia temperetur.

G. -- Copia eloquii ingens est.

R. -- Si quidem iuncta modestie, magnum aliquid supraque communem hominum mensuram non inficior; alioquin mutum esse prestabat.

G. -- Eloquentie satis est.

R. -- Satis eloquentie, parum sapientie fuisse in homine illo scelestissimo Catilina apud Crispum legis, neque is quidem gloriam eloquentie quesivit ullam -- quamquam altiore iudicio non eloquentia, sed loquacitas illa fuit --. Verus enim orator, hoc est eloquentie magister, nisi vir bonus esse non potest. Quod si bonus et sapiens putabas ad oratorias laudes perfectumque munus eloquentie hunc verborum impetum, qui sepe procacibus atque inverecundis uberior est, sive hanc ipsam dicendi peritiam satis esse, fallebaris: lingue volubilitas et verborum copia atque etiam ars quedam sceleratis piisque communia esse possunt; id quod queris bonorum est, non omnium quidem, sed paucissimorum, ita ut mali omnes huius laudis exortes sint, ad quam scilicet animi bona quibus carent, virtus ac sapientia, requiruntur. Quod si sic esse non intelligas, dicam. Sed memineris duarum, de quibus loquor, rerum: diffinitiones in mentem redeant, quarum altera Catonis, Ciceronis est altera. Ille ait: “Orator est vir bonus dicendi peritus”; iste autem “nichil est” inquit “aliud eloquentia nisi copiose loquens sapientia”. Ex his vides ad oratoris atque eloquentie essentiam et bonitatem et sapientiam exigi nec tamen sufficere, nisi et peritia adsit et copia. Ita ut prime ille due virum bonum sapientemque duntaxat, he autem sole nec bonum nec sapientem nec eloquentem quidem efficiant sed loquacem, omnes vero coniuncte perficiant oratorem eiusque artificium, quod profecto rarius atque altius est quam putent qui in multiloquio situm sperant. Tu ergo, si oratoris nomen et eloquentie veram laudem queris, virtuti et sapientie primum stude.

G. -- Eloquentia plena atque perfecta est.

R. -- Pleno atque perfecto nichil deest; deerit autem multum, si premissa defuerint. Ante igitur quam de universo pronunties, hoc unum tacitus tecum volve.

G. -- Eloquentia summa est.

R. -- Supra summum nichil est. His ergo cessantibus, iam summa non erit sed caducum quiddam et informe, cui fundamentum fastigiumque detraxeris.

G. -- Eloquentia dulcis et ornata est.

R. -- Dulcedo et ornatus iste nescio quid blandum seu dolosum, non virile nec sincerum prefert; sed non pluris est apud rectos iudices suavis et compta viri fallacis oratio quam vel meretricis fucus vel mellitum virus vel phrenetici robur vel avari aurum: quicquid est, quamvis appareat ac mulceat, si precipuum essentiale defuerit, nichil penitus aut nichilo proximum videri debet.

G. -- Eloquentie fiducia magna est.

R. -- Magna sepe fiducia magnis periculis viam fecit; ut animum attollat atque adiuvet, frenum accipiat, sese norit, quid agendum instat examinet: absit insolentia pariter et contemptus. Sin progressa liberius virium oblivisci ceperit, non iam fiducia, sed temeritas et audacia est, quo nichil est a sapiente remotius. Hec in rebus omnibus agendis ut aspectu speciosior, sic effectu periculosior ignavia est: illa enim domi pigros et inglorios tenet, hec impellit ardentes et quos extimabatur promotura precipitat, hec sepe bellacissimos viros ostendit imbelles, cautissimos probavit incautos utque ad te redeam, qui disertissimi videbantur, infantissimos patefecit.

G. -- Eloquentia ingens est.

R. -- Ut sit fides historico inter vitia infinita eloquentiam habitasse verique locum teneat auctoritas neque dubium sit quod eloquentie princeps in Rethoricis scribit, eloquentiam sine sapientia esse non posse, que, ut liquet, superioribus adversantur, ista tamen, quolibet modo sumpta, eloquentia certe quo maior, eo damnosior funestiorque, si sola est.

G. -- Eloquentia singularis est.

R. -- Hec est que singulares viros et Grecorum et vestros in perniciem traxit, quod ita esse Demosthenes et Cicero et Antonius non negabunt.

G. -- Eloquentia plausibilis est.

R. -- Si innocenter et absque iactantia utare, vix ulla re citius multitudinis amorem tibi concilies et gloriam queras, si quo nisi mere virtutis artificio queri potest; sin arroganter atque improbe, perfacile tibi discrimen et multorum odia conflaveris. Sapientis dictum est cuiusdam: “Mors et vita in manu lingue”, non unius vero tantum hominis, sed multorum. Quorundam lingue totas everterunt respublicas evertentque; pessimum nocentissimumque mali hominis membrum lingua est: nichil hac mollius, nichil hac durius.

G. -- Eloquentia sonora est.

R. -- Et sonorum fulmen.

G. -- Eloquentia florida est.

R. -- Et floridum aconitum. Denique versa ut libet et reversa: et glorie viam habes arduam et invidie pronam valde.


 
10

DE VIRTUTE
 

G. -- Nunquid non saltem de virtute licet gloriari?

R. -- Ut liceat, in illo tantum licet qui virtutis et omnis boni auctor solus atque largitor est.

G. -- Magna est animi virtus.

R. -- Vide autem ne quo maior creditur minor sit.

G. -- Spectata virtus in rebus dubiis est.

R. -- Proprium est virtutis non quid actum sed quid agendum sit, nec quid adsit sibi sed quid desit attendere; unde est ut sepe illam non de quesito gloriantem, sed de querendo sollicitam videamus. Dicerem, si liceret, avaram aut certe avaritie similem esse virtutem: iugiter sitit, quotidie inardescit; quo plus quesierit, eo sibi pauperior videtur et plus appetit; nullus illi desiderii modus est, nullus sat magnus cumulus meritorum.

G. -- Virtus supra humanum morem est.

R. -- Vereor ne superbie sit ista professio, non virtutis.

G. -- Virtus longe clarissima est.

R. -- Fundamentum vere virtutis humilitas, nec tanta claritas ulla est quam elatio non obscuret: scit ille qui clarissimus creatus seque ipsum efferens non obscurus tantum, sed princeps fieri meruit tenebrarum. Quod si illi accidit, quid alii de se sperent?

G. -- Virtus eximia est.

R. -- Non solet virtus esse iactatrix aut miratrix sui, sed imitatrix alieni. Itaque semper anhelans semperque altius aspirans, dum se comparat parvi pendit.

G. -- Virtus consummata est.

R. -- Nunquam hoc virtus de se iudicat: non confidit, nichil arrogat, scit hoc tempus esse militie, non triumphi atque ideo nunquam torpet et semper in actu est, semper quasi nunc incipiens accingitur. Que omnia perfecisse seque undique consummatam credit, crede michi, non est virtus, error est virtuti obvius atque adversus. Quisquis ad summum pervenisse credit, in hoc primum fallitur, quod ubi credit esse non est; deinde quod illuc ferentem viam aberrando deseruit dumque quod non habet anticipat, quod habere potuisset sponte sua negligit. Si quidem nil tam profectui adversum quam perfectionis opinio: nemo studet agere quod peregisse se putat. Error hic sepe magna parantibus obsistit iamque alta prensantibus.

G. -- Virtus pro humana capacitate plena est.

R. -- Si omnem vitam ante oculos ponis perque dies singulos actuum ac verborum et cogitatuum rationem a te ipso exigis, incorruptus rerum arbiter tuarum videbis quantum vacui in anima sit, quantum vitia occupent.

G. -- At saltem communis et mediocris est virtus.

R. -- In rebus altissimis vix mediocritas locum habet; verum habeat, non tamen hec gaudii materia sed laboris ac studii est. Nam qui ad summa disponitur, donec eo pervenerit non quiescet.

G. -- Aliqua est virtus.

R. -- Huius quoque iudicium linque aliis. Et, si qua est virtus, non ibi finis gaudii sed in illo ad quem vera per arduum virtus ducit; eam nempe philosophiam profitemur que non fruendum virtutibus, sed utendum docet. Nondum plene igitur gaudendi tempus est, tot nunc etiam vite periculis circumfusis, sed optandi potius sperandique; gavisurum te sperare potes, sic tamen ut metuas doliturum.

G. -- Si quid boni est, sentio unde sit et in illo gaudeo; quicquid autem deest, scio unde poscendum sit et de illo spero.

R. -- Hec est virtus et iam tuum iter ad verum gaudium invenisti.


 
11

DE VIRTUTIS OPINIONE
 

G. -- Quisquis ego sum, opinio de me hominum bona est.

R. -- Opinio rem non mutat.

G. -- Bonum me communis habet opinio.

R. -- Quid si malus tu? Nonne opinio falsa est? Scientem certe falso gaudere dementia est.

G. -- Opinione vulgari bonus dicor.

R. -- Nichil est quod non sibi fingere possit opinio; bonum autem seu malum quod in animis habitat neque diversis opinionibus neque sermunculis variatur. Non si cuncti igitur te mortales bonum dixerint, bonus fies.

G. -- Bonum michi saltem est nomen.

R. -- Melius esse nomen bonum quam divitias multas Hebreorum sapiens ait, idemque alibi: “Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa”. Et valorem boni nominis et odorem fame his verbis expressit, comparatione scilicet auri et unguenti. Quomodo autem seu nomen seu aliud quicquam esse potest bonum, si sit falsum? Qualecunque igitur sit nomen impii, non sit ideo minor impietas. Non inani igitur nomine glorietur, sed illud eiusdem sapientis audiat: “Nomen” inquit “impiorum putrescet” et illud alterius: “Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre”. Illa si intus tibi obstrepit, quid tibi proderunt adulantium susurri, quid blanditiis aut fictionibus partum nomen? E radice mala nichil boni oritur; neque hinc igitur ortum nomen bonum dixeris, cum verum dicere non possis.

G. -- Bene de me sentiunt cives mei.

R. -- Non refert quid de te alii sentiant, sed quid tu.

G. -- Bene de me loquuntur cives.

R. -- Noli credere: quid loquantur nesciunt et cupide mentiuntur pruritu quodam lingue in utranque partem nimio et consuetudine in naturam versa.

G. -- Bene de me plurimi loquuntur.

R. -- Ignorantibus credere quid est aliud quam volentem falli?

G. -- Bene de me loquitur vicinia.

R. -- Dulciloquio forsan aut muneribus delinita aut de te aliquid sperans; nunquam vel amanti credideris vel speranti.

G. -- Vicini mei nomen meum celebrant.

R. -- Alter alterum decipit, omnes te.

G. -- Bonum michi testimonium cives dant.

R. -- Est intus in anima testis incorruptior certiorque: conscientiam tuam interroga, illi crede.

G. -- Bene de me homines opinantur.

R. -- Opinio ambigue nomen est rei, certissima res est virtus.

G. -- Ego ipse michi vir bonus videor.

R. -- Ergo es malus: boni enim sibi displicent seque accusant.

G. -- Et michi videor et aliis bonus.

R. -- Quid si tu malus, illi autem stulti?

G. -- Bene de me sperant cives.

R. -- Cura ne spes civium falsa sit; turpe est de se sperantes, cum possis aliud, frustrari.

G. -- Credo, sim de quo non frustra sperent multi.

R. -- Si id esses, id non crederes; malum est alios, pessimum autem se ipsum fallere.

G. -- Omnes me virum bonum putant.

R. -- Quid si tu contrarium scis?

G. -- Omnes me virum bonum dicunt.

R. -- Et tu credis omnibus: num te autem dici pudet quod non es? Sed est hoc vobis insitum inter cuncta mirabile, de vobis vestrisque de rebus quamvis occultis plus cuicumque quam vobis credere iuxtaque Flacci sententiam et mendacem timere infamiam et falsa gloria delectari.

G. -- Totum vulgus una voce me laudat.

R. -- Nulla pronior ad errorem atque ad precipitium via est quam per vulgi vestigia: quicquid pene vulgus laudat, vituperio dignum est.

G. -- Cunctis hominibus placeo.

R. -- Placentes hominibus Deus spernit et placere hominibus displicere est Deo: contraria contrariis gaudent.

G. -- Viri boni nomen habeo.

R. -- Vite constantia et honestate servandum est, alioquin facile evanescet; ventus est enim.

G. -- Multe sunt in populo laudes mee.

R. -- Sevisti in agro arido arbores caducas.

G. -- Magne inter doctos etiam laudes mee sunt.

R. -- Si vere, durabunt et, ut ait Cicero, radices agent et propagabuntur; at si ficte, celeriter tamquam flosculi decident.

G. -- Omnes uno ore meam predicant virtutem.

R. -- Non in hominum flatu neque in propria virtute quamvis vera, sed in ipso virtutum omnium auctore gloriandum. Qui contrarium facit, non modo non assequitur assertione hominum quod non habet, sed id ipsum quod habet vel imminuit vel amittit.

G. -- Vulgus omne me predicat.

R. -- Dixi et repeto: quicquid vulgus cogitat vanum est, quicquid loquitur falsum est, quicquid improbat bonum est, quicquid approbat malum est, quicquid predicat infame est, quicquid agit stultum est. I nunc, insanorum sermunculis gloriare!


 
12

DE SAPIENTIA
 

G. -- Sapientiam consecutus sum.

R. -- Rem magnam, si vera esset, et inseparabilem a virtute: si illam igitur approbasses, hec probata esset. Sed utraque opinione aliquanto facilior est quam re.

G. -- Sapiens sum.

R. -- Crede autem michi, numquam, si vere esses, hoc diceres. Sapiens enim quantum est quod sibi desit intelligit; non gloriatur itaque sed suspirat.

G. -- Sapientem me profiteor.

R. -- Bene irent res, si tot essent sapientes, quot sapientie professores; nunc illud perdifficile est, hoc vero facillimum.

G. -- Sum sapiens.

R. -- Si vere sapiens esse vis, noli id quidem opinari. Credere se sapientem primus ad stultitiam gradus est, proximus profiteri.

G. -- Studio ad sapientiam perveni.

R. -- Utique sic ad illam pervenitur; sed an tu perveneris recogita. Non est enim res studii brevis, egens aliquot annorum ut relique artes: tota vel longissima opus est vita. Si quis, ut aiunt, tota die currens pervenit ad vesperam, satis est. Notum est illud Platonis, ut alia multa, preclarissimum, quod Ciceroni placet et michi: “Beatum, cui etiam in senectute contigerit ut sapientiam verasque opiniones assequi possit!”. Has tu an calle medio obvias habueris an nescio quo pennato equo vectus ante tempus attigeris, incertum: tam cito sapiens evasisti!

G. -- Sapientie perfectionem celitus accepi.

R. -- Est, fateor, celeste donum sapientia; sed magnus certe vir erat et celi amicus qui dicebat: “Non quod iam acceperim aut perfectus sim”.

G. -- Sapientiam cupida mente comprehendi.

R. -- Ut pecunie rerumque multarum mala, sic sapientie cupiditas bona est. Sed an tu tante rei capax sis videto: certe ille idem “ego me” inquit “non arbitror comprehendisse”. Et ille quoque permagnus erat, qui cum Deo se ipso loquens sic aiebat: “Imperfectum meum viderunt oculi tui”. Hoc est proprium sapientis, imperfectionem suam nosse ac fateri.

G. -- Sapiens dicor.

R. -- Non te tue neque aliene umquam voces sapientem fecerunt, sed res ipsa.

G. -- Sapiens vulgo dicor.

R. -- Vulgus insanos sapientes dicere et sapientes insanos iure suo didicit, quod est ut falsa pro veris veraque pro falsis habeat. Nichil est a virtute vel a veritate remotius quam vulgaris opinio.

G. -- Omnes predicant me sapientem.

R. -- Ad famam fortasse aliquid, ad sapientiam nichil omnino. Sentio autem: superscriptionibus inniteris litterarum, quibus nichil est liberalius; non satis est facere sapientes qui non sunt, sed egregios et insignes faciunt ac verendos, serenissimos insuper et inlustres, ut iam simplex sapientie titulus sit pudori, qui quam paucis conveniat stupor est; obsolevit tamen inter titulos clariores, quos qui scribendo sic accumulant sciunt se mentiri, sed urbani vel mendacio fieri volunt. Vos qui legitis non veros modo, sed citra verum sistere illos rati, publico errore fallimini. Nemo est qui se de suis rebus interroget, omnes aliis de se credunt. Vis autem noscere quam sis sapiens? Verte oculos retro, recordare quotiens in hoc vite cursu cespitaveris, quotiens oberraveris, quotiens offenso pede cecideris, quot pudenda, quot dolenda, quot penitenda commiseris: tunc, si audes, te dicito sapientem; credo autem, non audebis.

G. -- Scio me sapientem.

R. -- Literatum forsan vis dicere. Sunt enim plane literati aliqui, verum licet pauci; sapientes autem pene nulli. Aliud est sapienter loqui, aliud sapienter vivere; aliud dici, aliud esse sapientem. Fuere qui dicerent sapientem nullum; id quam verum falsumve sit non disputo: certe nimis prerupta sententia est et ad desperationem prona et studio adversa sapientie. Hebrei sapientem Salomonem suum predicant -- qui quam sapiens esset turba coniugum pellicumque testatur multoque maxime diis alienis cultus exhibitus --, Romani sapientem Lelium et Catonem. Grecia ipsa dum floruit septem habuisse dicitur sapientes: hi quoque hoc titulo indigni sequentibus visi erant. Qui excusant, dicunt non eos illum sibi titulum absumpsisse, sed ab errantibus populis traditum possedisse. Unus tantum fuit sua professione suoque sapiens iudicio, stultissimus omnium Epicurus, quem titulum cum Metrodoro participare voluit; nec honorificum amici donum ille respuit seque etiam sapientem dici equanimiter tulit, ut sua illa qualisqualis gloria error esset alterius. Unus quoque sapiens Socrates oraculo dictus Apollinis, forsan ideo ut virum illum sapienti proximum falso testimonio falsus deus ad amentiam atque insolentiam irritaret. Hec de antiquis sapientibus dixerim. Felicior etas vestra, que non unus duosve vel septem, sed in singulis urbibus ceu pecudum greges numerat sapientum! Nec mirum sane multos esse, qui tam facile fiant. Venit iuvenis stultus ad templum, preceptores illum sui predicant, celebrant seu amore seu errore; tumet ille, vulgus stupet, plaudunt affines et amici, ipse iussus in cathedram scandit, cuncta iam ex alto despiciens et nescio quid confusum murmurans. Tunc maiores certatim ceu divina locutum laudibus ad celum tollunt, tinniunt interim campane, strepunt tube, volant anuli, figuntur oscula, vertici rotundus et niger pannus imprimitur. His peractis descendit sapiens qui stultus ascenderat. Mira prorsus transformatio nec Nasoni cognita! Sic fiunt hodie sapientes; verus sapiens fit aliter.

G. -- Sapiens sum.

R. -- Solent qui de se magnifice sentiunt prefidenter maiora viribus aggredi inque nisu medio prolapsi suo vel periculo vel pudore condiscere quam iusti rerum extimatores fuerint suarum. Prestat igitur, michi crede, falsas opiniones abicere, insolentiam deponere, insipientiam circumspicere et optare ne qua experiende sapientie necessitas incidat, que declaret de te nichilo gloriatum. Hec rectior tutiorque querende sapientie via est.

G. -- Credo ego ad sapientiam pervenisse.

R. -- At si michi obsequeris, ad illam potius assurgendo nitendoque pervenies quam credendo. Nichil altius ascendit quam humilitas operosa.


 
13

DE RELIGIONE
 

G. -- Religione glorior perfecta.

R. -- Religio optima ac perfecta una est, supra Christi nomen supraque petram firmissimam fundata. Relique omnes superstitiones vane et devia et errores sunt, quibus est iter ad tartarum atque ad mortem, non hanc momentaneam sed eternam. Et quot putas quantique viri huius vere religionis inopiam miserabilem passi sunt, cunctis in rebus aliis altiores? Habent illi quod eternum gemant, habes tu unde glorieris et gaudeas, non in te quidem, sed in eo, qui te summa in re tanto maioribus preferre dignatus est, qua nil maius, nil melius tibi tribui poterat in hac vita, de qua loqui aliquid uberius non gravarer, nisi res ipsa celesti lumine pene iam omnibus nota esset.

G. -- Piis sacris initiatus sum.

R. -- Pia sacra religionis huius sunt tantummodo, reliquarum omnium sunt furores ritusque sacrilegi. Neque tamen initiatum esse sufficit; maius est forte quam putas, devoto licet animo dulce negotium. Non enim Deum nosse satis est, quod et demones faciunt qui oderunt; amor et cultus exigitur, his ex rebus constans que utinam tam bene implerentur ab hominibus quam sciuntur!

G. -- De vera religione michi placeo.

R. -- Placere sibi superbire est. Hec autem vera religio, que te Deo religat, Deum tibi, humilitatem piis mentibus inserit, insolentiam extirpat. Sic tibi igitur gaudere permissum, ut quanto letior quantoque religiosior, tanto sis humilior et operibus bonis affluentior, illi gratias agens qui tibi ex hac mortalitate rectum iter ostendit ad eternam vitam.

G. -- Veram religionem (Deo gratias) sum adeptus.

R. -- Bene ais: “Deo gratias”. Custodi autem illam bene ab erroribus, a negligentia, a peccatis et sic habe, si hanc assecutus es et in ea te exerces ut dignum est, cessare controversiam, de qua modo litigavimus, cum sit scriptum sacris in literis: “Pietas est sapientia” et per alium “Initium sapientie est timor domini”. Neque id ipsum tacitum in prophanis, cuius rei Lactantius meminit, Institionum II: affirmat, inquit, Hermes eos qui cognoverunt Deum non tantum ab incursibus demonum tutos esse, verum etiam ne fato quidem teneri. Una, inquit, custodia pietas. Et enim pius homo neque demoni pessimo neque fato subiacet; Deus enim liberat pium ab omni malo namque unicum atque solum bonum est hominibus pietas. Quid sit autem pietas ostendit alio loco his verbis: pietas enim scientia est Dei, eandemque sententiam Asclepium in sermone quodam regio latius explicasse confirmat. Vides ut obstinatissimi duo pagani nostram circumvolant veritatem? Tanta est veri vis, ut linguas sepe hostium ad se trahat.


 
14

DE LIBERTATE
 

G. -- In libertate natus sum.

R. -- Non qui nascitur, sed qui moritur liber est. Multum fortune licet in nascentem, in extinctum nichil. Expugnat urbes munitissimas, armatos fundit exercitus, potentissima regna subvertit; inexpugnabilis arx sepulchrum: illic regnum vermibus, non fortune; itaque limen illud ingressi soli mortalium vite huius ab insultibus tuti sunt. Tu te liberum iactas et ignoras, non dico ad sepulchrum, sed an liber hodie in cubiculum sis iturus! Libertas vestra tenuissimo nitens filo, sicut alia quibus fiditis omnia, tremula semper et caduca est.

G. -- Liber sum.

R. -- Idcirco te, ut reor, liberum dicis, quia dominum nullum habes: sed Anneum audi Senecam: “Bona” inquit “etas est; forsitan habebis. Nescis qua etate Hecuba servire cepit, qua Cresus, qua Darii mater, qua Plato, qua Diogenes?” His ille te admonet exemplis; multa sunt alia vel tacita Senece vel ignota. Nunquid non Attilium Regulum meministi, indignum prorsus hoc ludibrio, passum tamen? Nunquid tibi recentior annis Valerianus excidit? Quorum ille modo dux, hic autem princeps populi Romani moxque ille Carthaginensium, hic Persarum servus, ille truci supplicio peremptus, hic longa et misera contabuit servitute. Quid Macedonie Numidieque reges, hinc Persen, hinc Syphacem, memorem atque Iugurtham, regni omnes e culmine Romana lapsos in vincula? Mitto veteres regum casus; etas tua quosdam e regia trusit in carcerem, eundemque una hora et primum regem et ultimum servum vidit, si quidem eo quisque miserior servus est, quo felicior liber fuit. Noli igitur libertate tumescere, quoniam non ex liberis modo, sed ex regibus tam subito servi fiunt. Nec miraberis, cum secundum Platonis sententiam non minus ex servis etiam reges fiant; mutantur assidue res humane, nichil sub celo stabile. Quis in tanta vertigine firmum aliquid ac mansurum speret? Neque vero te liberum hinc dixeris, quod esse dominum tibi non vides, quod parentibus ortus ingenuis nec in acie captus nec venundatus sis; sunt vobis invisibiles animorum domini et in ipsa hominum origine latens pestis est: nascendi genus obnoxium peccato, qua nulla gravior servitus fingi potest. Sunt occulti hostes et bella clandestina, sunt que miseras animas nundinentur, quas, heu!, vili pretio venditis, voluptates fedissime dominarum, que vos inenodabili laqueo vinctos tenent. Ite nunc et libertate gloriamini! Sed vos ceci nichil nisi corporeum videtis, unde eum qui uni mortali subest domino servum dicitis, illum vero qui mille immortalibus tyrannis opprimitur liberum iudicatis: eleganter, ut reliqua! Profecto autem liberum non facit fortuna, sed virtus.

G. -- Liber sum.

R. -- Plane si prudens es, si iustus, si fortis, si modestus, si innocens, si pius; horum si quid abfuerit, pro ea te parte servum scito.

G. -- In libera patria natus sum.

R. -- Urbes quoque tu liberas tua etate pro exiguo flexu rerum post paululum servas nosti. Quod si vel notiora vel clariora sunt vetera, Lacedemon et Athene liberrime urbes, civile primum, mox externum passe sunt iugum. Hierosolyma, sancta urbs et libertatis eterne mater, temporaliter et Romanis servivit et Assyriis, nunc servit Egyptiis. Roma ipsa non solum libera, sed domina gentium, suorum primum civium, post etiam vilissimorum hominum serva fuit, ut nemo unquam libertati, nemo vel imperio suo fidat.


 
15

DE PATRIA GLORIOSA
 

G. -- Gloriosa in patria natus sum.

R. -- Plus negotii habes ut in lucem venias. Fulgent minutiora etiam astra per noctem, et Bootes ad solis radios hebet et Lucifer.

G. -- Clarissime patrie civis sum.

R. -- Bene si virtutum hospes, vitiorum hostis. Fortune enim est illud, hoc tuum.

G. -- Patria michi felix ac nobilis est.

R. -- Refert qua nobilitate. Hanc numerus incolarum, hanc insignis opum magnitudo, hanc spectata fertilitas, hanc situs ipse nobilitat, salubris aer, clari fontes, mare proximum, tuti portus, opportuni amnes. Nobilis patria vulgo dicitur vini ferax, olei, frumenti, frequens armentis ac gregibus, auri scatebris et argenti. Bonam terram dicitis ubi fortes equi, ubi pingues boves, ubi teneri hedi, ubi dulcia demum poma nascuntur: ubi autem boni viri, id nec queritis quidem nec quesitu dignum ducitis: extimatores egregii! Atqui summa patrie laus sola virtus est civium. Recte ergo Virgilius gloriam ac felicitatem cum describeret Romanam, nichil horum ad que sola respicitis dignatus attingere, unam urbis et imperii magnitudinem atque altitudinem attigit animorum. Felicem denique prole virum dixit; ea est enim vera urbium felicitas, vera nobilitas.

G. -- Preclara civibus bonis patria est.

R. -- Quid si tu obscurus? Quid si claritas ipsa te prodet eque latebris eruet et in apertum trahet? Promptius in luce notaberis.

G. -- Famosissima est patria.

R. -- Non tam infamis esset Catilina nisi tam famosa in patria natus esset. Gaio etiam et Neroni alter infamie acervus imperium accessit et mundi: natos in vertice fortune favor extulit, quo latius noscerentur.

G. -- Nobilissima in patria vivo.

R. -- Multorum aut contemptui patens aut invidie: sine altero in magna urbe vix vivitur. Illud tutius, hoc clarius malum, utriusque autem hec ipsa quam predicas natalis soli nobilitas causa est. Tot inter oculos nulle sunt latebre.

G. -- Notissima ex patria sum.

R. -- Malim per te patria quam tu propter patriam notus sis. Nisi vero per te fulseris, quid tibi lux patrie preter tenebras allatura est? Multos habuit claritas magne urbis obscuros, quos abunde claros parvi ruris obscuritas habuisset.

G. -- Inclita michi patria est.

R. -- Est que suas sibi laudes habeat tuasque participet: quicquid bene gesseris, prima quodamodo patrie laus erit. Fuit qui Themistoclis gloriam Athenis ascribere niteretur, qui plane pergraviter et ut talem virum decuit respondit: cum enim sibi Seriphi anguste et ignobilis insule quidam incola inter iurgia obiecisset non eum sua, sed patrie gloria clarum esse, “Neque hercle, ait, aut ego obscurus si Seriphius, aut tu si Atheniensis clarus esses”: non splendori patrie, sed virtuti proprie fidebat, virilius plane quam Plato, maior licet ille philosophus. Sed existunt interdum in magnis etiam ingeniis magni et mirabiles errores; is ergo inter cetera magne sue felicitati claritatem patrie ascribebat. Ut enim totum noris hac in parte excellentis viri animum, aiebat Plato se pro multis gratias agere; recte id quidem, modo intelligat cui quibusve pro donis gratie sint agende: ille vero nature gratias agebat primum quod hominem eum et non mutum animal, quod marem et non feminam, quod Grecum et non Barbarum, quod Atheniensem et non Thebanum, denique quod etate Socratis, non alio tempore genuisset, ut scilicet esset a quo doceri posset atque instrui. Vides inter gratulandi gloriandique causas ut Atheniensem quoque ponat originem. Quid hic dicam, forsan expectas. Ego vero, etsi de hoc uno sermo sit institutus, quando tamen tanti viri mentio incidit, quid de hoc toto illius sermone et aliis sit visum et michi etiam videatur dicam simul. Scio quosdam claros ac disertos viros incunctanter asserere nichil unquam ab aliquo esse dictum delirius, quorum in sententiam quin, ut dici solet, eam pedibus parum abest. Nam quid, queso, attinet his gaudere? Quero enim: quid si barbarus, quid si mulier natus esset? An non multi barbari multis Grecis et virtute et ingenio meliores extiterunt? An non femine alique et rerum gloria et inventione artium quibuslibet viris optabiliores? Quid denique si bos, quid si asinus nasceretur? Quid ad hunc ipsum de quo loquimur Platonem, qui iam non Plato esset, sed id potius quod natura parens edidisset? Nisi forte pythagorice credebat insanie, e corpore in corpus animas commigrare, quo nichil unquam certe stultius, nichil impudentius, non dicam a philosopho, sed ab homine dictum fuit, nichil magis veritati dissonum ac pietati, nichil demum a quo religiose aures magis abhorreant. Quid deinde? An Atheniensem nasci clarum adeo, ut non eque clarum esse posset alibi, Thebis etiam, natum esse? An non Homerus et Pythagoras ipse et Democritus et Anaxagoras et Aristoteles et mille alii alibi quam Athenis nati clarique habiti, non minus quam qui nati sunt Athenis? Ac ne a Thebis abeam, quas spernere Graii solent, an non, si ingenium queratur, Thebis natus est Pindarus, quem imitatione prorsus inaccessibilem Flaccus ait? si rerum claritas gestarum, Liber pater atque Hercules tam famosi, ut Alexander Macedo contemptor omnium ferme mortalium illos duos ut altissimum atque ultimum signum glorie sibi proponeret imitandos? sin utrunque, nonne recenti memoria et pene ante oculos erat Thebanus Epaminondas summus philosophus, summus dux Grecorumque omnium recto sub iudice omnis evi princeps? Hic est qui Lacedemones pene funditus evertit et Athenienses Platonis sic exterruit, ut eo mortuo, quasi summo terrore liberati, illico se in luxum ignaviamque resolverent. Quo adhuc etiam apud Thebas florente, quot Athenis inertium et stultorum milia fuerint quis facile animo metiatur? Non igitur quod Athenis, sed quod talis natus esset ac genitus, hoc est tali ingenio talique animo, tali denique et parentum indulgentia et rerum temporalium facultate ut erudiri posset et ad omne bonum opus institui, gratias agere decuit tam anxie doctum virum illi Deo qui hec ei dederat, non Socrates, non Athene, cuius in schola et in qua urbe quot et iniqui fuerint et indocti opinari promptius sit quam nosse. Et ut urbem sileam, habuit schola illa inter multos Alcibiadem et Critiam, illum patrie hostem, hunc sevissimum tyrannorum, quibus quid preceptor Socrates contulerit Plato ipse respondeat, vel sic intelligens quam inane est quod terreni doctrina preceptoris discipulorum auribus instrepit, nisi gratia magistri celestis aspiret, sine qua nichil omnino Socratem potuisse fatendum, quanquam Dei mendacis oraculo, ut predictum est, sapientissimum iudicatum, inter duas tamen simul uxores procacissimas anus -- ipse vel alius quantumlibet rem excuset -- ineptissime conversatum. Sed hec et reliqua incidenter, preter unum illud quo Platonem talem virum hac eadem vanitate gloriose patrie implicitum fuisse cognosceres, non ut magni comitis clipeo tuum tegas errorem, sed ut accuratius illum vites cui succubuisse summa etiam cernis ingenia.

G. -- Ampla in patria vitam ago.

R. -- Multa sunt ample urbis incommoda: distat templum, distat forum -- illud animo nocet, hoc corpori --, distant opifices atque amici, qua quidem nulla durior distantia, quos laboriosum visere, negligere inhumanum; audis ut de hoc queritur Flaccus:

Cubat hic in colle Quirini,
hic extremo in Aventino, visendus uterque.

Quocunque ire decreveris, ceu peregre profecturus domui tue dispone, quando et an redeas incertum et ipse reditus cum labore est, sepe etiam cum errore; ferro ac magnete iter agitur: hac eas facilius, hac rectius, hac curiam, hac theatrum vites, hac balneum effugias, hac macellum. Hi et mille alii sunt urbium scopuli, inter quos navigans domum tuam quasi alterum orbem petis, vix te ad illam perventurus sperans. Et hoc quoque apud ipsum Flaccum legis ut Philippus orator, domum

dum redit foro, nimium distare Carinas
iam grandis natu queritur.

He parvo in oppido molestie cessant omnes, quicquid queritur iuxta est.

G. -- E parvo oppido in immensam urbem commigravi.

R. -- E tranquillo portu procellosum sponte pelagus ingredi temeritas est, nec minor ideo quia leti eventus. Fecit hoc tamen et gens Claudia e Sabinis Romam petens, e Tusculo Marcus Cato, ex Arpino Marius ac Cicero successitque feliciter. Sed ubinam tales viri? Non tuto quidem in exemplum trahitur quicquid raris et summis ingeniis attemptatum est. Postquam tamen solvisti funem, omni studio inter difficultates enitere, inter alta consurge, consilio ceptum regens; quod hic boni dixerim, plures erunt ad virtutes stimuli. Erunt forte quos ad gloriam sequi velis, erit ubi te exerceas, ubi cum paribus possis de laude contendere pudebitque testium tantorum. Multis sepe quod vis animi non dabat, contulit vis pudoris, et ad ignaviam profligandam sepe plus spectator valuit quam virtus. Et hi hercle quorum proxime memini et accitus Curibus Numa Pompilius, Corduba profectus Seneca Leptique veniens Severus multique alii ex aliis locis, ubique futuri magni viri, ut aliquanto maiores Rome essent emulatio virtutis et illustrium copia exemplorum prestitit. Stude ergo quod unicum bonum est in hac tua commigratione ne pereat, neu nil aliud migrando quesieris quam ut te coram pluribus nove patrie fulgor nudet.


 
16

DE ORIGINE GENEROSA
 

G. -- Origo generosa est.

R. -- Rursum michi redis ad ineptias: quid ad te?

G. -- Propago vetus et gloriosa est.

R. -- Alieno gloriari ridiculosa iactantia, avorum merita nepotum degenerantium note sunt nec aliud magis posterorum maculas aperit quam maiorum splendor ac gloria. Sepe alteri commodum virtus alterius tulit; veram laudem nisi de proprio sumpseris, ab alio non expectes.

G. -- Magna est nobilitas antiquorum meorum.

R. -- Mallem per te alii quam tu per alios noscereris: verum age aliquid et tu unde sis nobilis. Nam et illi nisi aliquid egissent laude dignum nunquam nobiles fuissent.

G. -- Multa sanguinis est claritas.

R. -- Omnis propemodum sanguis est concolor; sicubi forte alter altero clarior inventus sit, non id nobilitas efficit, sed sanitas.

G. -- Magna est claritas parentum.

R. -- Quid si maior obscuritas tua est? Corpus semper et patrimonium sepe a parentibus accipitis, claritatem et qui habet raro in filium transfert et qui non habet aliquotiens in filio illam videt. Quantum patre clarior Cesar? Quantum oscurior Africani filius? Qui, si per manus tradi claritas posset, quam clarus futurus esset intelligis; sed amare illum potuit pater, illustrare non potuit, infinitam sue lucis eclypsim passus in filio. Sic quod pretiosissimum habet hereditas iudicio testantis eximitur nec nisi de vilissimis rerum est tanta illa solemnitas testamenti. Mille ego nunc tales clarissimorum hominum obscurissimos heredes enumerem, si vacet et si expediat. Summam tenes.

G. -- Ingens claritas gentis est.

R. -- Nil tibi amplius ea claritas prestabit quam ut latere nequeas si velis. Ita in primis iucundissimum tibi vite latibulum et secretus rerum trames eripitur: quicquid ages erit vulgi fabula, qualiter domi vivas et quid cenes nosse vicinorum studium. Et veluti exploratores ad te pater avusque remiserint, sic totum rei familiaris arcanum et quotidiani victus ratio, quid cum filiis, quid cum servis, quid denique cum uxore et ad unum actus omnes ac verba de rebus licet minimis inquirentur quoque altius stomacheris, ab his maxime quorum nichilo intererit. Hic igitur tue claritatis est fructus utque, si vel modicum aberres, dedecus gentis et monstrati desertor itineris longe inexcusabilis habeare. Hoc est enim suum ac perpetuum gentilitie claritatis, reliqua illa communia undecunque partum decus infestant, quoniam difficile est clara recondere.

G. -- Clarissime natus sum.

R. -- Stulte, claritas non nascendo queritur, sed vivendo; sepe etiam, quod miraberis, moriendo.

G. -- In multa luce natus sum.

R. -- Turpitudinem cave que obiectu lucis insignior sit atque conspectior; id ni feceris, in tenebris natum esse melius foret. Adulteri et fures et omnis turpium cohors tenebras querunt, sola lucem non refugit feda hec et falsa nobilitas cognoscique appetit, cui unum vitande infamie consilium sit nesciri.

G. -- Antiqua nobilitas est generis.

R. -- Antiqua igitur virtus fuit, sine qua vera nobilitas non est.

G. -- Pervetusta nobilitas est.

R. -- Vetustas nimia claritatem rebus eripit et parit oblivionem. Quot fuerunt nobiles familie, quarum hodie memoria nulla est? Quot tu ipse florentissimas vidisti, que paucis annis ferme ad nichilum rediere? Unde presagium facias de his modo florentibus deque his nunc primum erumpentibus caputque tollentibus? Omnia tempus imminuit consumitque; senescunt non modo familie, sed urbes: mundus ipse, nisi fallimur, ad extremum vergit. Tu qui vetustate gloriaris, vide ne gloriam ipsa vetustas extinxerit neu iam radix aruerit, cuius floribus vis ornari. Omne quod in tempore oritur cum tempore occidit. Vestra quoque nobilitas tempore incipit, tempore desinit et quam longa dies peperit longiorque auxerit, longissima subruit. Fieri potest ut quo te nobilem fingis esse desieris; esses forte nobilior, si serius incepisses.

G. -- Inveterata nobilitas est.

R. -- Inanis ambitio nec suo merito sed aliorum oblivione subnixa! Confusa nempe sunt omnia et perplexa successionum series; hec inter tibi accidit, non nobilior ut esses sed ignotior. Origo cunctorum una est, unus parens humani generis, unus fons universorum, qui vicissim modo turbidus, modo nitidus ad unumquemque vestrum pervenit, ea lege, ut quod paulo ante clarum erat, mox obscurum fiat et quod oscurum, clarum. Ita non de fonte dubitatio est, sed quibus alveolis hec clari sanguinis (ut dicitis) ad vos unda profluxerit. Hinc est ut qui heri arabat hodie militet et qui per urbes medias ardentem cornipedem aureis habenis regere solitus superbus incesserat, per squalentem campum pigros boves humili pugione sollicitet verumque platonicum illud: “Libet opinari neminem regem non ex servis oriundum, neminem servum non ex regibus”. Ita vero vicissitudo hec et conditio statuum humanorum variabilis atque inconstans est. Ut iterabilis quoque sit semel et pluries, ne mireris si vel arator ad militiam vel miles redeat ad aratrum. Ingens rerum mortalium rota est et, quia tractus est longior, brevis hunc vita non percipit; quod nisi sic esset, et ligones regum et agrestium diademata cernerentur. Nunc hominum memoriam occupatam intentamque aliis tempus fallit et hec est illa tota vestra nobilitas, qua tumidi elatique inceditis: vanum genus!

G. -- Avorum clara prosapia est.

R. -- Quousque vagaberis, de te agitur. Tu michi nescio quos in tuum locum substituere niteris, qui pro se forte aliquid, pro te nichil, nisi ipse tuis testibus causam instruxeris, responsuri sint. Proinde avi isti vel proavi clari fuerint, tum scilicet dum e vulgari acie virtutum sese alis attollere ceperant: ea nobilitatis radix ultima. Sed perge altius, exquire acrius, proavorum atavos obscuros invenies et ignotos. Ad summam, hec nominum atque imaginum claritas et perbrevis est et, quantulacunque est, tua certe non est. Desine igitur tuum nomen alienis obumbrare virtutibus, ne unoquoque suum reposcente nudus ipse de proprio rideare.

G. -- Nobilis sum.

R. -- Quantum sit nobilior rusticus vir fortis quam ignavus nobilis scies cum libraveris. Quanto sit melius nobilitatem fundare quam evertere, si exemplis eges, domi militieque affluunt passimque legentibus occurrunt, ut per te ipsum mensor censorque reliquorum fias. Ex omnibus duo paria hominum expendisse suffecerit; altera igitur in lance Marium et Tullium, in altera horum adversarios, Aulum et Clodium, constitue: quo examen vergat et quantum Roma cedat Arpino, quis tam cecus ut non videat?

G. -- Nobilis natus sum.

R. -- Iam dixi: verus nobilis non nascitur, sed fit.

G. -- Insignis nobilitas saltem ista vulgaris a parentibus est relicta.

R. -- Ipsa claritas non nascendo queritur, sed vivendo. Unum hic quoque bonum video: familiaria virtutum exempla non deerunt et domestici duces, quorum pudeat deseruisse vestigia. Id si labi sinis, quid nisi famosum et difficile malum est nobilitas? Nescio autem quomodo difficilior est suorum imitatio quam exterorum, forte ne videatur hereditarium bonum virtus. Non libens dico, sed res ipsa loquitur: raro excellentis viri filius excellens fuit.


 
17

DE ORIGINE FORTUNATA
 

G. -- In magna genitus sum fortuna.

R. -- Vitam ab inquietudine auspicatus es; haud equidem improprie tempestatem fortunam vocant naute. Magna ergo fortuna magna est tempestas, magna vero tempestas et consiliis magnis eget et viribus. Habes non letitie materiam, sed curarum.

G. -- In amplissima fortuna natus sum.

R. -- Tunc forte felicius censes magno in mari quam exiguo in flumine natum esse: quod si nemo sanus dixerit, quid perinde felicius habet nasci in palatio quam in casa? Ubique ortos terra parens excipit.

G. -- In magna fortuna natus sum.

R. -- Adverso sidere solvisti funem; quod si in tempestate dies acta est, cura ut nox te inveniat in portu.

G. -- In alto natus sum.

R. -- Turbinibus rerum pates, latitandi spe prerepta: scitum est illud lyrici poete:

Sepius ventis agitatur ingens
pinus et celse graviore casu
decidunt turres feriuntque summos
fulgura montes.

Ut clarum fatear, in alto nasci nec tranquillum certe nec tutum est. Altitudo quantalibet humana per seipsam inquieta est perpetuoque fremens tonitru, unde miror quid ita Senece displiceat Mecenatis illud: “Ipsa enim altitudo attonat summa”. Nam cum alii hoc verbo usi sint, cur solus ille reprehenditur? Nil preterea tam altum, quod non et sollicitudini et labori et invidie et pavori et merori et in finem morti pervium sit. Et sane omnem fastum eminentiamque mortalium sola mors in planum redigit.

G. -- Alto et magno in statu natus sum.

R. -- Iam primum ex alto graves lapsus et magno rara quies in pelago est: nec in immo precipitium metuas, nec naufragium in sicco.

G. -- Principium fortunatum fuit.

R. -- Finem respice: ut reliquis sic fortune suo multum licet in regno. Quo fortunatius principium, eo finis est incertior: nonne vides ut res hominum turbinis more volvuntur, ut quietum mare tempestas turbida, lucidum mane nubilus vesper insequitur? Ut inter initia planum iter in confragosum desinit, sic prosperitatis insolentiam improvisa calamitas et letissime cursum vite mesta mors claudit et sepe primordio dissimillimus finis est.

G. -- In alto cepi.

R. -- Vide ubi desinas. Vita omnis a fine describitur et finem plane senties, qui principium non sensisti.

G. -- In summa fortuna editus sum.

R. -- Et servorum filios in solio vidimus et filios regum in ergastulis.


 
18

DE LAUTO VICTU
 

G. -- In lautissima educor familia.

R. -- Multum tibi hoc videtur; parum est eritque mox nichil. An ideo magis tibi quam duro agricole vermes parcent? An cibo molliore vescentur avidius? Non iocor tecum nec te terreo. Scis, etsi forte dissimules, te illi convivio preparatam escam et forte iam cene tempus instare, certe autem longius abesse iam non posse. Nam et brevis est lux famelicique convive et que mensam instruit mors impigra: quid tibi nunc lautitie iste profuture sint videris.

G. -- Lautissime ab infantia educatus sum.

R. -- O pessima pueritie rudimenta! neglectis bonis artibus, exquisitis cibis et peregrinis poculis assuefactus a puero, preclarissimam in spem adolevisti! Sapores atque odores nosse mirarique doctus eximie, opiparas mensas et vasa aurea venerari neque sero, ut virorum fortium mos fuit, famem sitimque communibus lenire, sed ambitiosa semper nausea et damnosis stomachi sarcinis mane illis occurrere, cum tot in heremo sancti viri esurierint, tot in castris gloriosis duces parce, sobrie atque aspere vixerint! An si tibi gemmis atque epulis obsesso hinc Curius, Fabritius, Coruncanius lecta suis manibus olera cenantes fictilibus, atque arantes ad vesperam ieiuni Quintius ac Serranus aut post hos Cato censorius consul in Hispaniam navigans, unde triumphator rediit, non alio quam quo remiges vino usus, omnes notissimi hostes voluptatis occurrerent, illinc Paulus atque Antonius fontis ad ripam missum celitus partientes panem, non verecundia ac dolore faucibus hereret iners cibus et attoniti gustus titillatio illa lentesceret cogitantis ab his viris victu tam tenui tanque humili labore gaudentibus et servatam patriam subactosque nobilissimos reges ac populos et, que victoriarum difficilissima est, carnem propriam ac mundum et invisibiles hostes anime debellatos, te inter amplas dapes ac superbam requiem vili perdomitum voluptate?

G. -- Laudatissimus victus est.

R. -- Sentio: omne studium in eo est, ut ad fundum miserie curiositas feda perveniat. Nichil est actum, cibi ac potus elegantia nisi accedat et copia, immo vero redundantia atque fastidium. Nec succurrit ut Augustus Cesar, qui fortassis paululum te lautior esse potuerat, cibi -- sic enim de illo traditur -- minimi fuit et vulgaris fere. Sileo quibus vesci solitus, ne quasi rusticanus pater familias contemptui tibi sit interque phasianos et ficedulas ac pavones tuos illius principis secundinus panis et caseus bubalus et minuti pisciculi rideantur. At quanto melius phasiani isti vestri, et mensarum decus eximium et gule summa felicitas, apud Colchon semper et Phasidem latuissent, quam huc ad corrumpendum orbem nostrum et irritandas illecebras advolassent! Quanto fuit honestior etas illa de qua Naso ait:

Piscis adhuc illis populis sine fraude natabat,
ostreaque in conchis tuta fuere suis
nec Latium norat quam prebet Ionia dives,
nec que pygmeo sanguine gaudet avis.

G. -- Vino fruor electissimo.

R. -- Male, sed proprie ais: “fruor”; hic enim est finis vester, ad hoc nati estis; quanto autem tutius sitim vestram vinum debile vel lymphis debilitatum sive purus etiam rivus extingueret! Certe princeps ille, de quo nunc loquebar, vini quoque parcissimus -- nam et id scribitur -- fuit, ter, non amplius, super cenam bibens, dum in castris esset: vos ter decies ante cenam bibitis et in cena centies, nec numero quantitas cedit et castra ipsis vinosiora sunt urbibus: nulla nisi ab ebriis vel expeditio vel certamen. Non bibebat ille interdiu, vos diebus et noctibus non cessatis; ille, si sitis urgeret, pro potione perfusum aqua frigida panem vel lactucule thyrsum vel succosi pomi morsum vel frustum cucumeris capiebat; at vos sitim omni lenocinio aucupantes, illam vinis ardentibus et bibendo aliam sitim parituris, extinguitis; dicam verius: accenditis. Nec in animum venit bibere vos sanguinem terre ac venenum cicute dum sic vinum bibitis, ut Alexandro Macedoni scripsit Andocides. Quibus si ille preceptis obtemperavisset, profecto amicos in temulentia non interemisset, ut ait Plinius, nec ipse insuper tandem in temulentia periisset. Hec eadem cibi indifferentis ac potus parcitas in cunctis fere claris ducibus atque principibus fuit et in Iulio Cesare singularis. Que quantum vestre sit preferenda libidini, somnus vester illorum industrie et gestarum rerum glorie collatus inditio est.

G. -- Lautissimo fruor victu.

R. -- Si honestis etiam rebus frui vetitum, quanto magis inhonestis ac turpibus! Nec te pudet: in eo quod ad caduci corporis servitium spectat immortalis anime fructum ponis -- Epicureum dogma, sed infame olimque reiectum --; denique cunctis ex voluptatibus que corporeis sensibus obrepunt anime illas esse fedissimas diffinitum est, que tactu gustuque sese ingerunt, quod ille maxime vobis cum beluis sint communes et in beluinos mores rationale animal incurvent, quo nichil abiectius humana sors patitur.

G. -- Lautis et variis cibis delector.

R. -- Et delectare et fruere, si nil melius nosti; si nil peius, pudeat more pecudis pabulo gaudere aut reconditorium ferculorum fieri et suum dolio munus eripere; denique sic habeto, non posse te hanc quam probas vitam diu pati: fastidio est vicina satietas, ieiunium cibos condit. Nil nisi dulce ac sapidum gustat fames, nil tam lautum, quod non nausea reddat insipidum ac sordidum. Ipsi etiam qui delectationi huic intendunt, appetitu et raritate illam acui fatentur, ut reliquas copia frequentiaque contundi et in nichilum sepe et in contrarium verti. Ipse demum professor voluptatis Epicurus tenuem victum, quasi unicum sue professionis auxilium, et laudavit et coluit quidque sobrietati ac modestie tribuunt honesti viri, hoc ille tribuit voluptati. Ut quamlibet vivendi viam eligas, diversis finibus unum callem convenire noveris, uno victu utendum tenui semper ac modico, nisi quem honestis ex causis rara forte licentia sed illesa sobrietate laxaverit. Victus hic siccos et validos et aspectu placidos facit et odore corporis nec sibi nec aliis molesto: confer his madidos, estuantes, tremulos, olentes et, ut Ciceronis utar verbis, confer et sudantes et ructantes: tunc videbis quid inter frugalitatem intersit et crapulam. Etsi non virtus, at aspectus ipse monstrabit recta quonam vergat electio, ut vix sit quispiam tam gule servus qui acriter re discussa non sobrietatem longe illi preferendam fateatur. Si hec spernis ut levia, nunquid et morbos etiam hinc nascentes mortemque contemnes? Que, licet per seipsam magnis animis contemnenda sit, naturaliter atque honeste seu certe non turpiter invecta, sic turpibus causis accersita morte nichil fedius nilque formidabilius. An vero non audis Ecclesiasticum consultorem: “Noli avidus esse” inquit “in omni epulatione et non te effundas super omnem escam. In multis enim escis erit infirmitas et aviditas appropinquabit usque ad choleram. Propter crapulam multi perierunt; qui autem abstinens est adiciet vitam”?

G. -- Lautis et multiplicibus utor cibis.

R. -- Asellum tuum si nimis presseris opprimes, si mollius paveris calcitrabit. Venter vero depositarius male fidei est; non inefficax consilium videretur ad omnes, et presertim gule, illecebras comprimendas exitum contemplari.


 
19

DE CONVIVIIS
 

G. -- Conviviis glorior.

R. -- Lautus victus voluptatis, convivia sunt furoris. Quid enim nisi pompaticus furor est, multos divites, a negotiis honestioribus fortassis abstractos, honorifico tedio unum in locum cogere et multos ventres aut vacuos melius mansuros aut suo gratius implendos arbitrio exquisitis et nocivis cibis infarcire, ubi ut uni morem gesseris palato, multis tedio fueris atque fastidio? Raro enim inter convivas consensus convenit verumque deprehenditur quod ait ille:

Tres michi convive prope dissentire videntur,
poscentes vario multum diversa palato.
Quid dem? quid non dem?

-- Quid des, Flacce? Sed quid facias, nisi ut penitus nichil des et hanc curam illis linquas, quibus nulla cura altior est? Agant quid libet qui agere nil aliud sciunt. Nam si tres discordant, quid centum facient aut mille? Vix sine tacitis saltem abeunt lamentis: hoc male sapuit, illud male oluit, hoc prefervidum fuit, illud gelidum, illud intempestivum, hoc mesto oblatum, hoc irato vultu, crudum illud, hoc lacerum; ille famulus segnis, hic preceps, hic surdaster, hic contumax, hic clamore offendit, hic silentio, ille illotis vasis aquam tepidam, hic vinum molle porrexit. His querelis non tam aule quam vie sonant et platee, nec immerito: nam quid attinet iucundius domi sue pransuros precibus fatigare? Aut quorsum et sumptus inutilis et supervacuus labor atque unum in atrium turba conveniens, nisi ut te vicinie ostentes et quasi de conviviis tuis pedester agas voluptarium triumphum? Sic tubis cymbala concrepant utque appareat pompe omnia tribui, caritati nichil, finge postridie unum aliquem convivarum tantulo egere quanti sua constitit paropsis: nunquam id a convivii domino impetrabit; nempe non id illi prestitum, sed sibi. Que quamvis ita esse non sit dubium, solent tamen, ubi ad mensam ebrii deierant affirmantque aliquid, percussis epulis his ferme verbis uti: “per hanc, inquiunt, quam simul facimus caritatem”. Quibus rite respondeatur: “immo vero per hanc ebrietatem et hanc crapulam”. Vera enim caritas demum esset, si ieiuni et sicci que in vestram perniciem effunditis in usum pauperum verteretis; tunc caritatem non improprie iuraretis. Nunc ad vestra convivia fastidiosi divites coguntur, famelici pauperes excluduntur, vobis scilicet extimantibus gloriosum claris hospitibus abundare. Nec deest preter vulgus, fontem omnis erroris, auctor insignis: “Est enim, ut michi videbitur” ait Cicero “valde decorum patere domos hominum illustrium hospitibus illustribus”: plane, vir egregie, qui referre vicem valeant, sed egentibus clausas esse. Qua in re haud indigne forsitan notatum a Lactantio Ciceronem novimus, qui profecto illud melius alibi sed eodem libro: “hoc maxime” inquit “officium est, ut quisque maxime opis indigeat, ita ei potissimum opitulari. Quod contra fit a plerisque; a quo enim plurimum sperant, etiam si ille his non eget, tamen ei potissimum inserviunt”. Bene nunc ais, Cicero, et vere; nam et ita fieri debet et a plurimis contra fit. Sed ut ad rem redeam, si querelis ac fastidio convivarum vis carere, conviviis abstine. Habent utcunque fortassis qui convivio interfuere quod arguant, quod graventur; qui hoc ipsum arguit, quod convivio non intersit, non iam ille conviva est, sed impudentissimus parasitus, cuius lingua non pluris extimanda quam gula est: que non modo non metuenda est, sed optanda nonnunquam, dicente satyrico:

Nam que comedia, mimus
quis melior plorante gula?

Tales aliqui apud comicos describuntur letique risum excitant: quid visi coram auditique queant facere? Hec denique summa est: convivalem censuram non convivando evaseris, parasiticos morsus ac rabiem ridendo et contemnendo fugaveris; non est alia ad quietem via.

G. -- Conviviis vaco.

R. -- Pulchrum tibi studium elegisti: quid huic gustui conveniat, quid illi, quibus aut compescenda fames ferculis aut irritanda salsamentis. En preclaram utilemque philosophie partem! quis primus, quis secundus et quis tertius ingratum stomachum cibus premat, quis vini fumus cerebro gratiores nebulas effundat!

G. -- Conviviis delector.

R. -- Si sic accipiatur ut verbum sonat et ut senserunt maiores nostri nominis huius auctores, non modo non arguam sed laudabo. Dulce est enim et optabile et honestum amicis convivere; sed comessationem convivium appellatis turpissimeque rei pulcherrimum nomen imponitis, quasi vero non possit cum amicis vivi aliter quam comedendo et bibendo, et non melius cogitando et loquendo, cum et docto homine et erudito, ut ait Cicero ipse, vivere sit cogitare et nil profecto sit dulcius noto ac fido colloquio amicorum. Nolite ergo rem fedam pulchro velo tegere; translucet enim et quod convivium dicitur comessatio esse cognoscitur. Audite potius apostolum Paulum clara voce a malis vos, inter cetera a comessationibus et ebrietatibus, dehortantem et videte ne ad turpia nominum splendore rapiamini.

G. -- Convivia me delectant.

R. -- Dic quod est: comestiones, potationes, epulationes, viscerationes. Hec si delectant accipere, vilis tu, vilis rei debitor; at si dare, stultus tu, stulte sollicitudinis servus es.

G. -- Conviviis gloriam quero.

R. -- Mos est vester querere ibi, ubi quod queritis non est.

G. -- Spero gloriam conviviis.

R. -- Falsa est gloria, verus error. Alexandrum Macedonem conviviis indulsisse usque ad funestam ebrietatem legimus, Lucium Verum usque ad profluvium amentis impense flebilemque imperii iacturam. Quero alios duos: quem michi sanum principem, quem sobrium regem his intentum dabis? Nam philosophos ac poetas egregios memorare necessarium non est multoque minus sanctos viros et omnino omnes grande aliquid piumve animo agitantes, quibus omnibus haud dubie tota ea res infamis et invisa est.

G. -- Gloria michi apud vulgus et multorum gratia ex conviviis est.

R. -- Vilissime mercis ingens pretium, coquum fieri ut gule complaceas aliene. Credo autem, sunt quos gula urget, frenat inopia: his nichil est gratius quam aliena cura et impensa freno illo absolvi quodque per se nequeunt per alios adipisci. Qui hoc eis prestant, clari apud illos, dum id faciant, et famosi sunt. Finge desinere, simul desinent clari esse. Tandem, ut ego quoque iam desinam, hec summa est: convivarum conditio delicata est et querula longeque difficilis. De parasitis brevem accipe regulam: dum illos affatim paveris, rodent, arridebunt, plaudent manibus, laudabunt virum optimum, liberalem, denique patrie patrem dicent, nichil ad ultimum Graie adulationis omiserint, de qua satyricus loquens adulandi gentem prudentissimam et comedam nationem asseruit, et reliqua pueris quoque notissima. Sin aliquando cessaveris, si quidem sponte, avarum, sordidum, miserum diffamabunt; sin inopia, homunculum non malum certe sed stolidum et ineptum, teque tuamque domum fugient ut scopulum. Tunc intelliges illud Flacci:

Diffugiunt cadis
cum fece siccatis amici.

De his quidem loquitur amicis; veri enim maxime in adversis herent et illas domos avidius frequentant quas fortuna deseruit. His ineptiis hisque difficultatibus ut occurras in tempore, et convivas tumidos et scurras aridos horumque omnium voces et sententias disce contemnere et sic habeto, nichil loci recto esse iudicio ubi totum voluptati tribuitur, nil virtuti, caducum denique malis artibus partum nomen eamque vulgo que gloria dicitur apud doctos infamiam esse, non gloriam.


 
20

DE VESTITU CULTUQUE CORPORIS INSIGNI
 

G. -- At egregie vestior.

R. -- Que pura sunt, nuda videri amant: mos est feda coloribus abdere.

G. -- Exquisitissime induor.

R. -- Pudebit cultus exterioris, quotiens quid eo tegatur cogitabis; insana enim ambitio est fimum tegere purpura.

G. -- Mundissime vestior.

R. -- Non audisti quid ille vir fortissimus apud Crispum dicat: munditias mulieribus, laborem viris convenire.

G. -- Vestitus insignis ac mollis est.

R. -- Superbie vexillum nidusque luxurie.

G. -- Vestis singularis ac insolita est.

R. -- Non obiciam tibi sacros pauperes, seminudos et rigidis atque hirsutis togis hibernum frigus arcentes; scio quidem quod peccatrix opulentia sanctam spernit inopiam. Ille idem ditissimus hominum, Augustus, cuius altercatione retro tertia memini, veste non temere alia quam domestica usus est, ab uxore et sorore et filia neptibusque confecta; nam et hoc quoque de illo scriptum est. Sic ille cunctorum dominus paucas quidem sibique iunctissimas feminas fatigabat; tu fortassis aliorum servos, disiunctissimas fatigas gentes. Tibi nent, tibi pectunt, tibi texunt Belge, tibi Perse, tibi Seres, tibi Indi; tibi Tyrius murex natat, tibi fragrans bacca hispidis pendet arbusculis, tibi oves albicant Britannice, tibi Indica sandix rubet; uterque tibi sudat occeanus, Augusto autem uxor et filia sororque cum neptibus: eousque decrevit virtus, crevit superbia. Sic contrario delectaris, exempla modestie viluerunt. In victu igitur ac vestito multi optimo principum contempto post pessimos abiere, Gaium dico et reliquos, quorum ventri ac tergo nec civilis unquam nec virilis nec Romanus certe nec humanus sed insanus et nunc femineus, nunc divinus, ab omni autem parte profusus atque monstrificus cultus fuit.

G. -- Exquisitissime induor.

R. -- Operosior ornatus et superstitiose cure intentus formosis forme gratiam imminuit et fulgore suo deformium mendas prodit oculosque pretereuntium ad spectandum excitat. Itaque nulla re peius sibi consulit deformis homo quam dum formosum vult videri. Vestis insignior cultusque corporis qui ad formam queritur risus movet.

G. -- Electissimis coloribus exornor.

R. -- Natura rerum humana arte non vincitur; sepe etiam quasi indignans se tentari, quo maiore nisu premitur tegiturque, eo magis ac magis attollitur eminetque; nativam mortalis corpusculi feditatem nec colores alterant nec odores, quin aut magis conspectam efficiunt aut suspectam.

G. -- Pretiosis ac variis ornamentis ambior.

R. -- Pone in pheretro aureo pallidum cadaver, gemmis illud ostroque circunda: quo plus ornatus est, plus erit horroris. Neu quod loquor ad iniuriam trahas, origo nominis inquirenda est: si quidem a cadendo dicitur cadaver, cur non ut mortui sic viventis recte dicitur? Nempe illud cecidit, hoc casurum est caditque continue.

G. -- Novus et insolitus cultus est michi.

R. -- Non est locus ut defleam utque execrer ludibria hec habituum externorum, quos vobis ab extremis mundi finibus furibunda presens etas intulit; sed dii hominesque male oderint has beluas humana effigie, ferino animo, lingua latina barbaricove habitu, compto femineam ad mollitiem capillo, moribus ad aprinam duritiem horridis atque incultis, hinc obscena corporum impudentissime detegentes, illinc mentium levitatem vano vertice volucrum plumis extantibus aptissime designantes! An vero tam vigiles magistri an tam dociles discipuli plus odii mereantur in dubio est, quorum ingeniis effectum vides, ut inter mimos ducesque, inter scorta et matronas prope iam nil intersit aspectu; necdum sistit, sed in dies serpens crescit et variatur insania.


 
21

DE OTIO ET QUIETE
 

G. -- Otium quiesve a laboribus obtigit.

R. -- Duo humane vite bona gratissima, nisi usus immodicus mala illa gravissima fecerit, quod multis fecit, et totidem corporis atque animi pestes, tumorem corpori parientes animoque rubiginem.

G. -- Otio fruor iucundissimo.

R. -- “Utor” dic: nulla hic re fruendum sed utendum multis habet doctrina salubrior.

G. -- Delectabile otium est michi.

R. -- Refert multum hoc ipsum otium quale sit: duas nempe species otii diffiniunt, operosi alteram atque ipsa in requie laborantis ac circa honesta studia solliciti, quo nil est dulcius, alteram inertis et languidi et solam requiem complexi, quo nil fedius, nil similius est sepulchro. De primo igitur sepe magna quedam opera, et mundo utilia et suis auctoribus gloriosa, proveniunt, de secundo autem nichil unquam nisi inglorius torpor ac marcidus. Primum illud rite philosophantibus, hoc secundum pigris et ventri somnoque deditis peropportunum, ubi nullo interpellante edant licenter ac dormiant.

G. -- Optata perfruor quiete.

R. -- Quies illa qua perfruendum erit, nullum finem habitura, non est hic. Vide ergo qua gaudeas quiete.

G. -- Quietem optatam reperi.

R. -- Quietem dicis: an accubitum vis dicere, an somnum, quem mortis consanguineum poete quidam, alii mortis imaginem dixere, utrique perproprie?

G. -- Dormio et quiesco.

R. -- Atqui et euntes sepe animo quiescunt et sedentes iacentesque animo laborant. Et somnus ipse animalium quies dictus suos habet abditos dolores visionumque ac phantasmatum turbidos tumultus atque horribiles, de quo Deum familiariter alloquens sanctus et afflictus vir ille queritur.

G. -- Otiosus in thalamo requiesco.

R. -- Uter, queso, putas dulcius quiesceret, an Vatia suo in rure dormiens, an Scipio in Africa cum hostibus pugnans, Cato cum anguibus, Regulus cum utrisque? Nec quies sine gaudio nec sine virtute verum gaudium esse potest.

G. -- Reiectis laboribus grato recreor sopore.

R. -- Labor est materia virtutis et glorie; hunc qui reicit, illas reicit; contra, vitii et infamie materie sopor est nimius, qui multos ad perpetuum soporem urget atque precipitat: fovet ille libidinem, corpora pregravat, enervat animos, fuscat ingenia, scientiam minuit, memoriam extinguit, parit oblivionem. Non sine causa insomnes industriique laudantur, somno non laudatos cernimus sed inflatos: proinde ut somnum quidam mortem dicunt, sic vitam alii dixere vigiliam. Inter mortem vero et vitam vide quid eligas: vigilandum certe, quod sapientibus placet, ad hoc saltem ut longior vita sit.

G. -- Longo et minime interrupto fruor somno.

R. -- Bene, si non curis mordacibus, avaritia, ambitione, metu, merore aut amore impio, male autem si non honesti studii cura cuiuspiam sopor abrumpitur. Profecto populis stertentibus vigilant reges sopitoque duces vigilant exercitu, quod et res docet et Ilias probat Homerica: nobilioribus animis cure vigiles impendent, sed sobrie ac salubres. Augustum Cesarem principum maximum atque optimum somni brevis accepimus eiusque etiam crebrius interrupti: tu contrario gloriaris?

G. -- Profunde dormio.

R. -- Et gulosi et libidinosi et iracundi brutis animantibus, vivis tamen, somnolenti ac sopiti duntaxat mortuis comparantur: et, quod ad illam partem temporis attinet, nichil differre felices a miseris philosophicam scis esse sententiam. Iure igitur: ut pars illa pro viribus evitanda, que solam inter homines differentiam somniorum linquit, sic sectanda contraria est, nichil difficultatis allatura volentibus. Si pro levi enim gloria aut lucro exiguo et bellatores et mercatores et naute totis sub divo noctibus pervigilant, illi quidem inter hostium insidias, hi quolibet hoste peiores inter fluctus ac scopulos, tu propter veram gloriam lucrumque ingens inter Dei laudes ac libellos tuos partem noctium vigilare non poteris?

G. -- Vigiliis defessus somno totus incubui.

R. -- Sic est: non mutatis stilum, cuncta fere uno modo agitis et que Deus ipse vel natura vel ars aliqua vobis ad obsequium dedit in vestrum dedecus damnumque convertitis, potum cibumque ad ebrietatem et crapulam, otium et quietem ad somnolentiam et marcorem, valitudinem ad voluptates, formam corporis ad libidinem, robur ad iniurias, ingenium ad fraudes, scientiam ad superbiam, eloquentiam ad discrimen, domicilium ac vestitum ad pompam inanemque iactantiam, opes ad avaritiam et luxum, prolem et coniugium ad metum et sollicitudinem immortalem. Ite nunc, stupete et querimini de fortuna, et malis vestris ingemiscite: de bonis mala facitis deque celestibus donis compedes vobis ac laqueos et vincula anime conflatis!

G. -- Somno placido delector.

R. -- At non modo reges et duces et principes et philosophi et poete, insuper et familiarum patres vigilant ac nocte consurgunt, quod ad sanitatem atque economiam et philosophiam utile ait Aristoteles, sed fures etiam et insidiatores quodque est mirabilius, insani etiam amatores, quos suarum muliercularum memoria et desiderium excitat: tu vero non virtutis amore somnum oderis vitiis amicum utque eleganter ait Flaccus:

Ut iugulent homines surgunt de nocte latrones,
ut te ipsum serves non expergisceris?

Pudeat semper tantum in vobis posse turpes causas et nil posse pulcherrimas.

G. -- Nullo usquam interpellante totis noctibus quiesco.

R. -- Videtur quidem Aristoteles, quod superius attigi, ita vitam hominis partiri, ut dimidiam partem somno tribuat dimidiamque vigilie, dum pro parte dimidia non differre studiosi vitam ait a stulti vita. Et si quidem pro somno noctem, pro vigilia diem vult intelligi, recta fateor ac vera est divisio: equis enim partibus tempus inter sese dividunt. At si sic accipitur, equas spatio inter partes differentia certe alia ingens est: nulla enim acrior, nulla altior cogitatio quam nocturna, nulla pars temporis studentibus aptior. Si autem somnum ipsum dimidiam temporis partem dicit, mirabile dictum est ex ore tam studiosi et tam docti hominis: absit enim ab anima bene instituta et studiis intenta dimidium temporis dormire, cum quartum suffecerit quibusdam et tertium voluptuosis quoque sufficiat. Noctu quidem surgere qualibet anni parte consilium est; absit ut noctem non hibernam modo, sed estivam totam dormiant, qui grande aliquid moliuntur. Ceterum semel illa fregisse sufficiet fortassis quodque vigiliarum anticipatum erit, brevi, si res poscat, meridiana vicissitudine restaurari potest. At brumalis hore noctis sepius rumpende, psallendum, studendum, legendum, scribendum, cogitandum, contemplandum, querendum ingenio novi aliquid semper et quod studio quesitum fuerit memoria repetendum. Audiendus quoque est Hieronymus ad Eustochium scribens: “Noctibus bis terque surgendum” inquit “revolvenda de scripturis que memoriter retinemus”. Denique his studiis fatigati oculi alterno sopore recreandi et brevi quiete recreati alterno exercitio fatigandi erunt: ne totis noctibus dormiendo et culcitre incumbendo sepulta cadavera videamini, motu crebro atque honesto vos vivos et virtuti deditos comprobate.


 
22

DE SUAVI ODORE
 

G. -- Suavibus delector odoribus.

R. -- Hi vel victui vel vestitui subserviunt, de quibus quid sentiam audivisti.

G. -- Odoribus studeo.

R. -- Odorum alii gulam, alii libidinem irritant; horum appetitus incontinentie notam subit, et presertim vehemens. Alii propter seipsos expetuntur; horum studium non turpitudinis nempe sed vanitatis arguitur, unde est ut muliebrium unguentorum odor aut dapium quam florum turpior aut pomorum sit. Eadem ratio est earum delectationum que auribus oculisque percipiuntur. Si unquam ethicis applicuisti animum, nosti hec neque te nunc doceo, sed note veritatis ad memoriam retraho, ut huius generis oblectamenta videas vel feda esse vel levia.

G. -- Odoribus operam do.

R. -- Bone utinam fame, cuius odor bonus quoque dicitur malusque maior multo latiusque sensibilis quam aromatum si terantur aut sulphurum si crementur! De his odoribus non nares sed mens iudicat.

G. -- Bonis odoribus delector.

R. -- Si sensui pares et voluptati, inhias, ut dictum est, aut obscenum aut inane; si valitudinis curam geris, excusabile, modo condimentum rerum omnium, modus, adsit. Confortat enim tabescentem spiritum odor levis, sed ad omnia valet illud comicum: “ne quid nimis”. Est autem, ut in multis, in hoc quoque naturarum varietas infinita, non solum inter hominem atque hominem, sed inter gentem etiam ac gentem: si quidem vera fama est, quam magni non respuunt auctores, gens que Gangis fontem accolit, omnis cibi expers, solo mali silvestris odore alitur; peregre profecturi nil nisi bonum illud malum ac vitale circumferunt, tam fetoris impatientes ut, sicut eos purus nutrit, sic infectus odor interimat: delicata complexio, que sic vivat et pereat! Hinc gens omnis ad ortum solis obversa celique mollitie delinita, ut ciborum negligentior, sic egentior atque appetentior est odorum; et inde nimirum hec primum curiositas vos invasit. Assyrii, Arabes et Sabei, vestris armis edomiti, suis vos odoribus domuere, quibus aliquamdiu rigida patrum et invicta sobrietas obstitit, usque adeo, ut DLXV anno urbis condite gravi edicto a censoribus caveretur nequis in urbem ipsam unguenta externa conveheret. Non multo autem post, modernorum vitiis ut assolet veterum scita rumpentibus, in senatum ipsum edicti talis auctorem victrix lascivia penetravit.

G. -- Libenter bene oleo.

R. -- Peregrini odores atque omne artificium bene olendi proprii naturalis non boni odoris argumenta et latentium sunt signa defectuum: ob hoc ipsum atque ob illam nedum viro sed ne honesta quidem femina dignam curam, solita sensum viri fortis offendere. Meministi adolescentis illius, qui dum, ut erat unguento illitus, pro collata prefectura Vespasiano principi gratias acturus ante eum staret, ille hausto mox odore substomachans acri supercilio, voce aspera “mallem” inquit “alium obolevisses”. Sic increpitum, sine honore inhibitis seu rescissis iam concesse gratie literis, bene olidum dimisit. Ita cum semper dedecori sint odores huiusmodi, interdum etiam damno sunt, maxime ubi morum gravis ac masculus censor sit; quid, quod quibusdam fuere periculo? Nam et illud nosti, ut Plautius, senatorii vir ordinis, triumvirali proscriptione metu mortis Salernitanis latebris abditus, unguenti proditus odore sibi quidem perniciem, proscriptoribus autem suis excusationem sevitie quesivit. Nam quis non iure cesum diceret eum, qui eo tempore rei publice tantoque in suo privato discrimine unguenta etiam nunc oleret?

G. -- Artificiosis odoribus assuevi.

R. -- Desuesce, si consilium meum vis; turpius est enim artificiosis quam simplicibus assuevisse. Omne quod turpe est, quo artificiosius, eo fit turpius: honestatis ornamentum ars, inhonestatis est cumulus. Adde quod et fedius hodie quam olim; quamvis enim Roma, ut dixi, et quam Grecorum Romam prope dixerim, Lacedemon, huic pesti ex Asia venienti quasi armate hostium legioni ferreis moribus atque edictis obstiterint, ad extremum tamen mollis unguentorum simulque vitiorum acies fefellit, excubias in Europam transiit et fortissimas gentes vicit. Et quoniam singula prosequi longum est, ex unius asperrimi atque laboriosissimi viri mollita duritie de reliquis coniecturam facito, si quidem in medio bellorum estu ille invictus ac barbarus cruento cum exercitu unctus est Hannibal; penetrabilia unguenta, sed penetrabiliora sunt vitia. Itaque enervati ducis ac militum, quorum tam stupenda primordia fuerant, qualem decuit exitus fuit. Quo effectum est, ut cum multum Africani semper virtutibus, Hannibalis tamen unguentis aliquid deberetis: expediebat illis ut sicci essent, vobis ut ungerentur. Ex illo sane multis seculis sic iste mos invaluit, ut labor stuporque sit legere que de hac re in utrisque literis scripta sunt. Et quid pluribus morer? Usque ad illius pedes, quo nil altius, unguentum venit, quod ipse, qui omnem mollitiem animorum atque omnes illecebras voluptatum extincturus advenerat, passus est, non unguento quidem sed pietate delectatus ac lacrimis offerentis. Iam vero pedetentim usus hic abiit, ut cum in multis etas vestra maiorum glorie impar sit, in hoc excellere videatur, quod unguentaria non est et qui his capitur non communi temporum sed proprio quodam animi vitio laborat.

G. -- Bonis odoribus illicior et delector.

R. -- Fieri non potest quin que delectabilia sunt natura et illiciant et, dum presentia sunt, delectent. Sapientis Hebrei dictum est: “Unguento et variis odoribus delectatur cor”, quamvis unguento quidem non tam michi delectatio videatur inesse quam fastidium; sed, ut insit, odoribus meo certe consilio absentibus resistendum contemptu et oblivione, presentibus utendum modice neque ullum his studium impendendum, -- ne te vel tacitus ultimarum viliumque rerum mancipium fateare neve hunc articulum longius traham -- inhonestis odoribus, ut rebus omnibus virilem effeminantibus animum, vetitis ac seclusis; in reliquis Augustini sententiam amplector: “De illecebra odorum” inquit “non satago nimis: cum absunt non requiro, cum adsunt non respuo, paratus eis semper carere”. Idem fac ne quando bonis odoribus male oleas aut odiosis munditiis odiosus sis.


 
23

DE CANTU ET DULCEDINE MUSICA
 

G. -- Cantu delector ac fidibus.

R. -- Aliquanto melius lacrimis atque suspiriis! Prestat enim flendo ad gaudium quam gaudendo ad gemitum pervenire.

G. -- Cantibus sonisque permulceor.

R. -- Et fere cantu falluntur et volucres; illud mirabilius, musica quoque dulcedine pisces tangi. Nota tibi Arionis ac delphinis est fabella, tam pro vero habita, ut ipsis annalibus sit inserta; multi quidem scriptorum illustrium meminere miraculi, elegantius nemo quam Herodotus Graie pater historie. Astipulantur imagines enee, illic ubi e tanto periculo incolumis primum terris appulsus est natantis piscis tergo insidens fidicen. Ad hec Sirenes cantu fallere creditum; illud vero non creditum sed compertum, ut quotidie blandis verbis homo hominem fallit, et, ad summam, nichil ad fallendum voce apertius.

G. -- Musica suavitate delinior.

R. -- Et aranea, ut aiunt, antequam mordeat, et medicus linit antequam feriat, et auceps et mulier quem fallere vult delinit, et predo quem perimit, et polypus quem demergit amplectitur, et quidam pessimi hominum nunquam terribiliores sunt quam dum se gestu et voce lenissimos ostendunt, quod in primis de Domitiano principe lectum est. Vix ulla est sine suspitione delinitio.

G. -- Cantu gaudeo et exaltor.

R. -- Cave: nam scriptum est: “Extrema gaudii luctus occupat”. Et rursus: “Ante ruinam exaltabitur spiritus”.

G. -- Cano dulciter.

R. -- Nescis an ultimum; ipse predulciter morti proximus olor canit: plures enim gaudio quam tristitia periere. Solito dulcius canentem inter ipsa soni suspiria expirasse recens fama est.

G. -- Cantu ac tibiis delector.

R. -- Non immerito quidem; singuli enim dies te et hore et momenta ad sepulchrum vehunt, quo cum cantu ferri vester etiam nunc mos est. Antiqui et tibiis efferebantur, unde illud Statii Papinii:

tibia cui teneros suetum producere manes.

Tibi utraque funeris pompa placet, illuc te licet ire non sentias, absque ulla requie properanti.

G. -- Cantu moveor.

R. -- At quid refert? Est haud dubie in animis hominum generosis maxime potentissima musica, sed effectus supra fidem varii: utque omittam quibus res non eget, hos ad letitiam inanem, hos ad sanctum et devotum gaudium piasque nonnunquam lacrimas movet. Que varietas in diversas sententias magna traxit ingenia; nempe Athanasius vanitates fugitans canendi usum in ecclesiis interdixit, Ambrosius pietatis exercitium appetens ut caneretur instituit, Augustinus utrunque se passum et difficile hinc sibi negotium dubietatis exortum inter confessiones suas pie meminit.

G. -- Delectat canere.

R. -- Graia olim delectatio, nunc et vestra. Apud illos quidem cantus ac fidium ignarus quisquis esset indoctus habebatur, quod Themistocli Attico Grecorum clarissimo, eo quod lyram in epulis recusasset, accidisse, Epaminondam vero Thebanum, hanc fortassis infamiam declinantem, preclare fidibus cecinisse auctor est Cicero. Mirum: et Socrates talis senex fidibus operam dedit, ne miremur Alcibiadem ab avunculo Pericle tibie studio traditum, apud illos honestissimo, ut inter liberales artes hanc quoque condisceret; sed verecundum pueri laudemus ingenium, qui cum ab insigni tibicine, ad idipsum accito, oblatas tibias ori applicuisset et collecto spiritu genas inflasset, animadversa deformitate vultus erubuit atque abiectas tibias aspernatus fregit meruitque licet tenera etas exemplo esse, ut totius populi consensu ex tunc Athenis tibiarum usus obsolesceret. Ad vos etsi non illud ardens musice studium pervenerit omnium principum mentes occupaturum, occupavit tamen aliquorum animos pessimorum maxime, Gaius quippe cantandi studiosissimus saltandique fuit, Nero quantum cythare studio deditus fuerit et quantam curam vocis habuerit incredibile dictu est. Id enim vere stultum penitusque ridiculum, quod nocte illa que sibi vite ultima, mundo autem respirandi vel modicum prima fuit, inter querelas quas vicina mors et presens metus dolorque dictabant, illud crebrius atque miserabilius deflevit, non quod tantus princeps sed quod tantus musicus periret. Mitto alios; ad hanc vestram que nunc agitur etatem, licet paratior, venit tamen aurium voluptas, qua caste ac sobrie delectari humanitas quedam, capi autem et molliter inviscari vanitas multa est.

G. -- Suavibus vocum modis cum delectatione detineor.

R. -- O si audires sanctorum suspiria! O si hinc aures tuas damnatorum gemitus et lamenta percellerent, hinc beatorum iubilus et cantus angelici atque illa celestis harmonia -- quam Pythagoras ponit, Aristoteles evertit, Cicero noster instaurat, tibi autem pietas fidesque suggerit esse ibi perpetuas ac predulces voces, etsi non celorum, at celestium incolarum primam illam et eternam causam sine fine laudantium --! Si hec, inquam, omnia tuis auribus inferrentur, quam clare discerneres quis concentus dulcior quisve salubrior! Nunc surdo sensui soni iudicium committis, de quo hactenus parva quidem res nonnullis forte videbitur, magnos tamen viros exercuit. Nec sine causa divini Plato vir ingenii musicam arbitratus est ad statum sive correctionem morum et reipublice pertinere.


 
24

DE CHOREIS
 

G. -- Choreis gaudeo.

R. -- Mirabar nisi fidium cantus et tibie choreas suscitarent et prescripto de more vanitatem vanitas sequeretur, verum maior multoque deformior. Ex cantu enim dulcedo aliqua et sepe utilis ac sancta percipitur, ex choreis nichil unquam nisi libidinosum ac inane spectaculum, honestis invisum oculis, viro indignum.

G. -- Choreis cupide intersum.

R. -- Corpus animum tegit ac detegit. Manuum iactatio, pes mobilis, oculus vagus ac petulans tale aliquid arguunt in animo esse, qui non cernitur; itaque cavendum valde est modestie cultoribus nequid effeminatum agant aut loquantur; occulti enim affectus et pectorum latebre sepe parvis indiciis patescunt. Motus, sessio, accubitus, gestus, risus, incessus, sermo signa sunt animi.

G. -- Dulcedinem quandam ex choreis capio.

R. -- O dulcedo ridicula! Finge enim te choream cernere neque tibicinem audire atque ita stultas mulierculas et viros mulierculis molliores in silentio circumferri, ridere, ineptire: quid, queso, unquam absurdius aut delirantius vidisti? Nunc motus inconditos lyre sonus aut tibie, hoc est amentia una aliam regit.

G. -- Choreis delector.

R. -- Non tam ibi delectatio presens est quam sperate delectationis auspicium, Veneris preludium illud quidem, sono stupidas ac misellas circumducere atque urgere et stringere ac specie urbanitatis atterere: libere ibi manus, liberi oculi, libere volant voces; pedum strepitus et multorum cantus dissoni et tubarum clangor, concursatio et pulvis et, que sepe ludis additur hostis pudicitie et amica scelerum, nox ipsa: hec sunt que timorem ac pudorem pellunt, hi sunt libidinum stimuli, hec laxamenta licentie. Et hec est, ne me falli facilem putes, illa delectatio quam simpliciter et velut innocua chorearum appellatione profitemini et ludi tegmine crimen obnubitis. Etsi enim solos et inter viros seu solas inter feminas hec nonnunquam fiant, illic tamen separatim exercentur quidve congressi iterum acturi sint simul discunt, ceu discipuli qui magistro absente quid eo reverso loqui debeant meditantur. Tolle radicitus hanc spem ingeniosam atque improbam, tolle libidinem: sustuleris et choream. Crede michi cum David rege, nemo ante Dominum saltabit, ne quem forte sua uxor irrideat, cum tamen nullus irrideatur ante dominam saltans sive etiam pandurizans.

G. -- Delectabiles sunt choree.

R. -- Sententiam meam tenes: si delectant, propter aliud delectant. Per se enim tota quidem insulsa res est et plus tedii allatura quam gaudii. Nam quid omnino est aliud in gyrum volvi quam excire vertiginem, et sine termino viam ire inter locales septem motus quos Plato dinumerat -- hos scilicet: ante, retro, dextrorsum, sinistrorsum, sursum, deorsum ac circuitum? solus septimus infinitus est atque hunc ideo que perpetua sunt, hoc est celum servat et sidera, hunc in terris perpetuus hominum agit furor in cunctis fere actibus atque consiliis -- nec ullus Orpheus Ixioniam rotam sistit -- sed visibilius in choreis ubi animorum volubilitas corpora secum volvit. Et idcirco cum de omnibus dici possit de his perproprie dicitur quod scriptum est: “In circuitu impii ambulant”. Hic ludus multorum dedecorum causa fuit, sepe ibi matrona diu servatum decus perdidit, sepe infelix virguncula ipso nutiali die didicit quod melius ignorasset.

G. -- Honesto tripudio libenter exerceor.

R. -- Vellem aliud genus exercitii delegisses! Sed quo pergas et quid velis video: interdictum tolli, veniam dari normamque prescribi. Quando igitur sic affectus es, seu is morbus seu consuetudo est, qua mala nichil peius, bona nichil est melius, ea tibi in his omnibus lex erit, ut quibus carere penitus non potes modestissime utaris ac rarissime, nequid ulla in re molle vel femineum agas, sed ubicunque, non suis etiam in finibus, virilis rigor emineat sitque tripudium, vel quisquis erit is ludus, fatigati animi relaxatio et exercitium corporis, non voluptas enervatrix mentium. Exemplo libentius abstinuissem: summorum virorum imitatio non omnibus tuta est -- non enim omne pennatum animal aquilam sequi potest, imitatorum alii contrarium faciunt, alii vero aliud, nonnulli idem aliter, pauci ad plenum quod imitantur effingunt --. Cato hic ultimus reipublice curis pressum animum vino levare solitus fertur; fecit idem apud Grecos Solon. Hos aliquis sequi volens unum semper officium aget: bibet, quodque illis modicum ac rarum, huic immensum et continuum, quod illis remedium, huic erit ebrietas. Facile idem in rebus aliis posset ostendi; sed hoc uno intelligis quid est, quod nunc tecum verear. Ex quo tamen damnate rei patrocinium ut susciperem coegisti, summi viri exemplum, quod vel non sequaris vel non mutes accipe, his ipsis quibus apud Senecam est verbis, in eo libro, quo tranquillitatem animi stilo inquirit: “Scipio” inquit “triumphale illud et militare corpus movet ad numeros, non molliter se infringens -- ut nunc mos est etiam incessu ipso ultra muliebrem mollitiem fluentibus --, sed ut antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum etiam si ab hostibus suis spectarentur”. Quibus in verbis quid de sua iam tunc etate sentiret perspicis: felix qui non vidit tuam! quamvis autem ille et tripudii et vini remissionem probet veniendumque nonnunquam usque ad ebrietatem dicat, quod a tam rigido ingenio dictum miror. Si fideli consilio uti vis, vino parce utere, tripudio abstine: alia sunt honestiora remissionum genera quibus fastidienti fessoque animo medeare. In omnibus tamen optimum fuerit quod hic ultimum dixit attendere et quecunque ages ita agere tanquam te hostes tui videant atque observent. Multo quidem est satius sic vivere ut abstinentiam et gravitatem tuam inimici stupeant, quam ut lasciviam amici excusent. Clarior fama est cui nec verum crimen obicere quisquam potest nec falsum audet quam cui obicitur sed purgatur: accusatorem perfecta virtus exterret, mediocris irritat. Quod ad sobrietatem attinet, malim te Cesari similem, quem vini parcissimum ne inimici quidem negaverunt, ut Tranquillus ait, quam Catoni; non Censorium illum senem loquor, de cuius sobrietate iam diximus, sed hunc ultimum, cui obiectam ebrietatem Seneca sic refellit, ut dicat facilius effecturum quisquis obiecit crimen honestum quam turpem Catonem. Quod ad id vero, de quo agitur, nullo modo tripudies malim, quam ut Scipio; quod si te illuc urget animus quo nolim, his te saltem ducibus uti velim, ut, si penitus tibi insedit illud lyricum

Nunc est bibendum, nunc pede libero
pulsanda tellus,

sic vinum bibas ut Cato, sic terram pede pulses ut Scipio.


 
25

DE PILE LUDO
 

G. -- At delectat pile ludus.

R. -- En aliud clamandi ludibrium saltandique!

G. -- Libenter pila lusito.

R. -- Odiosa vobis ut videtur est requies: undique labores aucupamini, decorosos utinam! Nam si exercitio ludus hic queritur, utrum, precor, honestiorem fatigationem furibunda iactatio, in qua nichil animo geri potest, an ambulatio tranquilla prestaret, ubi et membrorum motus utilis et ingenii agitatio honesta est? Quem morem philosophorum quidam sic fecerunt suum ut hinc secta famosissima nomen sumpserit. An tu vero Dionysium Syracusium quam Stagiritem Aristotelem sequi mavis, quando ut studiosa deambulatione philosophum sic tyrannum ludo hoc turbido delectari solitum accepimus -- quamvis et modestos interdum animos voluptas hec ceperit --? Itaque et Quintus Mucius Scevola ille augur elegantissime hoc ipsum fecit et divus Augustus post finem civilium bellorum ab exercitiis campestribus ad pilam transiit et Marcus Aurelius Antoninus, ut de eo scribitur, pila lusit apprime. Nec tamen quia vel ille divini atque humani iuris peritissimus, vel hi doctissimi atque optimi principes fuerant, ideo ludus preceps et clamosus placet, si quidem motus omnis vehementior, presertim si clamore permixtus sit, honestum dedecet ingenium.


 
26

DE LUDO ALEE ET CALCULORUM
 

G. -- Alee ludus et calculorum placet.

R. -- Damnosum illud, hoc inane, utroque tamen idem ille Scevola quodque est altius, Augustus Cesar altero uti solitus fertur. Neque rursus ideo quod ille a ceremoniis deorum atque hominum legibus, quas excellentissime calluit, iste a curis summi imperii, quod diutissime atque optime rexit, tale sibi interdum laboris diverticulum elegisset, hoc in te probaverim: sunt enim et doctis ac magnis viris appetitus quidam peregrini et sui, quorum, si ut in doctrinis sic in moribus imitator fueris, facile labi queas. Neque enim omnium qui laudantur laude digna sunt omnia.

G. -- Alee ludo delector.

R. -- Quis non delectetur super pictam tabulam consignatas numeris ossium quadraturas crispanti cubito iactare quaque ille direxerint trepidantibus digitis rotundas in aciem tabellas mittere? Gloriosum exercitium et preclarum nomen et currus et laureas meriturum!

G. -- Calculis libens ludo.

R. -- O puerile studium, o perditum tempus, o cure supervacue, o ineptissimi clamores, stulta gaudia ireque ridicule! Deliros senes impendere alveo et pauculis lignis, vagis ac furtim insidiantibus atque latrocinantibus, unde latruncularius ludus apud veteres dicebatur! quo lusisse simiam auctor est Plinius. Miraris: atqui proprie ludus est simie miscere calculos ac transferre et post illidere, raptim iactare manus ac retrahere, insultare adversario et collisis dentibus minari, irasci, altercari, fremere vicissimque interim, ut Flacci verbo utar, caput scalpere, ungues rodere, et ad summam omnia facere, que pretereuntibus risum excutiant. Nunquid enim horum aliquid aut ullum penitus amentie genus omittis? nonne ita torquemini quasi vel vestra vel publica salus in dubio sit? Multi, credo, prelio vicissent, si quam ligneis aut eburneis impenderunt curam veris militibus impendissent. Vix rei ullius tam intensum tamque ineptum studium invenias. Sed hoc est in regno stultitie commune, ut quarum rerum minor est fructus et cupiditas et delectatio maior sit.

G. -- Alea delector.

R. -- Ostendam tibi, si consilio uti voles, generosam atque honestam aleam, qua olim Athenis docti homines usi sunt, ut festis scilicet diebus in consilio amicorum quisque de litteris aliquid in medium proferat, non sophisma lubricum ut illi, sed solidum pro ingenio proferentis ad virtutem aut ad beatam vitam pertinens. Dehinc collatione facta sine invidia, sine ira, qui inferiores doctiorum iudicio visi erunt, facili quidem mulctentur pecunia hec in philosophicas vertatur cenas: sic res una convivio sumptum, exercitium studio, calcar ingenio ministrabit, quod hinc victos excitet, hinc victores. Hoc alee genere quo antiqui Saturnalia, vos pia festa, et quo illi Atticas, vos Romanas noctes instruite. Habes ludum quo et ludere iuvet et lusisse non pudeat.


 
27

DE LUDO TAXILLORUM PROSPERO
 

G. -- Iuvat ad taxillos ludere.

R. -- O vorago ingens inexplebilis, o patrimoniorum fluxus tristis ac subitus, o animi tempestas et fame nubes et scelerum stimulus et ad desperandum via! Superiores utcumque ludi sunt, hic merus est dolor.

G. -- At michi prosper ludi huius eventus fuit.

R. -- Taxillorum nullus eventus prosper, mali omnes et miseri; nam et qui perdit affligitur et qui vincit illicitur inque insidias protrahitur.

G. -- Prospere lusi.

R. -- Presens sepe prosperitas future calamitatis auspicium fuit et suas habet hec pestis illecebras: si qui talis ludunt omnes perderent, nemo umquam luderet. Nunc lucrantur aliqui, sed lucrum illud arra est damni.

G. -- Lusi et vici.

R. -- Bene, nisi in campum redis: alioquin nullus campus planior, nullo in campo volubilior est fortuna.

G. -- Lusi et vici.

R. -- Ludes iterum et perdes. Quod vicisti autem hinc atque illinc mille diripient, quod perdideris nemo restituet. Adde quod, si quid est iustitie, quod vincis non fit tuum; at quod perdis, etsi non fiat alterius, tuum tamen esse desinit. Multa sunt undique que ab hac insania bonam mentem dehortentur ac retrahant, nisi vos impetus quidam avaritia pulsus urgeret.

G. -- Vici in ludo taxillorum.

R. -- Scito autem te ab exactore impio fenus centesimum accepisse: restitues quod vicisti et de tuo adicies; ut non sit qui repetat, per se ipsum evanuerit tuque in somnis felix esse desieris.

G. -- Vici et ditior factus sum.

R. -- Cum nulla sit stabilis pecunia sed sua potius rotunditate versatilis, tum precipue que taxillis queritur. Taxillorum ludus nichil ulli donat, eorum maxime qui familiarius illum colunt, sed mutuat aliquid et extorquet, eo semper immitior quo blandior visus erat. Nulla enim amarior est iactura quam lucri dulcedinem degustare orso.

G. -- Lusi et lucratus sum.

R. -- Gaudere lucro taxillorum tale est ac si dulci gaudeas veneno: utrumque mox per venas erumpet.

G. -- Ludo prospero delectatus sum.

R. -- Peior est delectatio peccati quam peccatum ipsum: sunt qui mala consuetudine pene coacti peccant neque post peccatum gaudent sed tristantur; si fieri possit, non peccasse maluerint. Quosdam vidimus inter ipsas libidinum flammas quandam velut glaciem doloris ac penitentie sentire et, si dici liceat, velle simul ac nolle, peiorem licet in partem mali usus quadam vi detorsos, quos haud improbe quis speret usu excusso ad meliorem semitam posse converti: at qui de peccato exultant, quid de his, oro, reliquum spei est?

G. -- Delector taxillorum ludo.

R. -- Spero fore ne semper neu diu etiam delecteris; volvitur assidue fundatarum status urbium: tu stabiles taxillos putas! Crede michi, volventur et secum in lacrimas gaudium tuum volvent. Neque enim sic volventur ut vidisti: tunc inane tibi gaudium, nunc veros gemitus parabunt.

G. -- Delectat ludere.

R. -- Delectatio funesta et turpis corruptique animi! Ira enim et convicio dignus es. Nam quis, queso, ingenuus, seu quis homo et non potius trux belua delectari queat ludi nomen habente nequitia atque impietate fedissima? Ubi preter hominum vultus nichil humanum sit vultusque ipsi, iracundia ac merore obsiti confusisque clamoribus efferati, nec iam sint humani, ubi non decor morum, non modestia sit verborum, non amor erga homines, non erga Deum reverentia, sed iurgia et rancores et doli et periuria et rapine, vulnera ad extremum et homicidia quoque? Nil in Deum sevius potest humana temeritas, divini nominis blasphemie, quibus ante omnes scelerum officinas ille ludus infelix scatet: ubi si quos forte tacitos pudor tenet, crebro tamen suspectantes, quid labiis cordis agant sciunt ipsi. Quis hunc ludum verus homo, non dicam tractare manibus, sed spectare oculis possit et non angi prorsus fugarique scelesti spectaculi feditate?

G. -- Delector tamen hoc ludo.

R. -- Vide ne Cretensium imprecatio in tuum caput inciderit, mala consuetudine delectari, quo nichil dictu levius, nichil eventu gravius propiusque exitio est.

G. -- Delector taxillorum ludo.

R. -- Abicienda est delectatio inhonesta, etsi non virtutis, at saltem fame studio et pudoris cura. Nam vix aliud in actibus hominum invenias ubi tam clare mores ac vitia detegantur: vidisti alacriter in prelium descensuros in hoc ludo tremere atque orare flebiliter et suum numerum invocare, quosdam alibi magnanimos ac tranquillos illic pro parva pecunia et precari et irasci et in finem furere. Quam multa pro paucis nummis sepe ibi fecerunt viri fortes, que pro ingenti thesauro alibi non fecissent! Ibi enim vitiorum omnium sed in primis ire atque avaritie regnum est. Meministi ut Naso -- in eo libro quo inhonestam quidem ac supervacuam artem docet, utile tamen interdum aliquid interserit -- amatrices monet, ut ob animi vitia celanda ludo hoc aut simili abstineant, ne conspecte ira tumide aut avaritia exhauste amatoribus displiceant suis. Quanto id viris dignius precipitur, ne non modo hominum sed Dei oculos omnia videntis et bonos animos moresque ingenuos amantis offendant!

G. -- Lusi, vici, gaudeo.

R. -- Ludus turpis, damnosa victoria, gaudium inane!

G. -- Vici, gaudeo.

R. -- Omne de suo malo gaudium stultum est. Proinde tartareus quispiam ludi huius inventor fuit, cuius inscii ludibrio ac noxe, scientes vero miraculo subiaceant ac stupori. Nam quid mirabilius quam quod veteri proverbio vulgatum verumque iugi experientia deprehenditur, omnes huiusce ludi magistros nudos esse atque inopes et egenos?


 
28

DE HISTRIONIBUS
 

G. -- Delector histrionum iocis.

R. -- Nobilior multo delectatio illa est, de modulatione musica; liberali scilicet quadam arte percipitur, hec solius vanitatis et impudentie plena est.

G. -- Histrionibus delector.

R. -- Malim pauperibus, malim amicis humilibus, malim tandem solitudine delecteris.

G. -- Histriones michi risum movent.

R. -- Quid tu illis? Quotiens de se dominum ridentem risit histrio, quotiens se mirantis amentiam admiratus finxit aliquid, quo falso illum, vere se autem delectaret!

G. -- Histriones doctos habeo.

R. -- Habes de quibus rideas quique te rideant et qui rodant. Pestis divitum pervetusta que ab Hetruscis orta Rome crevit adeo eoque fiducie est evecta ut Esopus hinc quesitum patrimonium incredibile atque immensum filio dimiserit et Roscius vagam sparsamque rem arte collegerit de histrionica librum scribens, in quo artem suam oratorie seque perinde Ciceroni equare non erubuit, eam scilicet ob causam, quod affectus animi conceptusque abditos, quos Cicero verbis ornatis varie pronuntiaret, ipse, alio modo sed effectu pari, gestibus aptis exprimeret. Et sane fuit ille mirus artifex nec scio quid tam durum esse vel tam triste potuerit, quod non facile lenisset; non dico qui facillimi atque mitissimi Ciceronis amicitiam ingenio meruit dignusque pro quo tantus orator verba faceret et de quo scriptum opus memorie posterorum traderet est habitus, sed qui tetricum ac superbum Sille animum inflexit et ab illo omnium contemptore admissus in gratiam anuloque aureo donatus est; qui tot graves ac severos senes senatumque illum per quem frena orbis agebantur quotiens voluit ad risum ac letitiam coegit; qui populum Romanum tantum et tam varium sic illexit, ut diurnum salarium de publico mille denarios sine gregalibus ac ministris solus ipse perciperet: magna merces, quamvis exigua fingatur moneta. Non sine mira quadam et insolita agilitate animi hoc fieri posse consenserim, ut si quis usquam Roscius affuerit, non tibi forte sit vetitum quod Ciceroni licitum fuit, non solum ludis interdum sed familiaritate eius et ingenio uti; est enim ingeniis inter se, quamquam studio et professione distantibus, multa cognatio. Ubi vero hunc querimus? multum brevi tempore nobilissime artium retrocessere, ne dicam histrioniam, que eo rediit ut nunc illi deditos corrupto gustu falsoque iudicio esse non sit dubium. Profecto enim consequens est ut quibus mala bene sapiunt, bona illis ignota sint et curis nobilibus insuetos esse qui vilibus delectantur.

G. -- Multi quotidie me frequentant histriones.

R. -- Frequentare te desinent, cum tu dives aut largus, dicam rectius, cum tu stultus et prodigus esse desieris.

G. -- Magna michi acies histrionum est.

R. -- Immo muscarum, que te unctum comitentur siccumque destituant nec destituisse suffecerit nisi hunc plausum par sequatur infamia. Sunt lingue quibus quies ac silentium pena est, numquam vero nisi de aliis loqui iuvat: aut falso laudant aut livide detrahunt et quorum nequeunt mordere divitias famam mordent. Una est histrionum atque parasitorum lex: utrique blanditiis armati post fortunam eunt. Verum illis ventrem implesse satis est; his alia fames: cibi mentio iniurie genus, est implenda cupiditas fundo carens.


 
29

DE PALESTRIS
 

G. -- Palestricis delector ludis.

R. -- Si spectator vanus, si luctator insanus.

G. -- Palestricis exercitiis vaco.

R. -- In singulis verbis cuius domini mancipium sis apparet: nempe hec ut superiora corpori serviunt, quod, ut paulo ante commemini, et aliquanto honestius sine impetu et sine strepitu fieri potest. Et est agitatio quedam animi nobilior, quam si nosses hos corporeos conatus et sperneres et odisses; sed vos animum quasi hospitem degenerem atque invisum, corpus ut dominum generosum ac dilectum colitis: illi seritis, illi metitis, illi aratis. Iure id quidem: illud iniustius, quod eo omnia refertis curaque animi posthabita noctes illi insomnes agitis, illi suspiratis, vota illi facitis ingenuasque artes illi discitis, illi demum obsequimini ac servitis, sumptuosissimo dominorum omnium atque ingratissimo, cui nec umquam satis aliquid nec, si quid aliquando defuerit, ulla umquam memoria sit accepti: huic tamen tali domino quicquid iusserit paretis atque esuriente animo huic uni non tantum necessaria, sed supervacua undique ac nocitura convehitis, neque ea solum que ad victum pertinent ac vestitum, de quibus suo egimus loco, sed que ad ludos etiam variamque libidinem, non videntes quam vestris adversa consiliis ipsa sit veritas, que disertissimo Ciceronis ore loquitur, unde appareat quod qui corpus negligit, non se ille, sed fragile caducumque domicilium, at qui animum, ille sese vere negligit. “Neque enim” ait “tu is es, quem forma ista declarat, sed mens cuiusque is est quisque, non ea figura, que digito demonstrari potest”.

G. -- Palestre delector exercitio.

R. -- Quadrigarum fervor et equorum strepitus et ardentes rote per angustias inoffense et luctantium plausus atque collisio, oleum, sudor, pulvis mirabilis, seu illa quidem oculorum seu aurium seu narium voluptas hebetatique sensus indicium ingens! qui si sanus integerque esset, non clamorum atque tumultuum officine quas palestras vocant, sed observatio diligens palestre huius, quam nascentes ingrediuntur, qua viventes atteruntur, unde digrediuntur obeuntes atque utilior quedam honestiorque suavitas delectaret.

G. -- Studio deditus sum palestrico.

R. -- Fuit hec quidem apud veteres non ultima gloria, sed tam magna ut seni illi Rhodio Diagore, qui et ipse palestrita insignis fuerat, cum duos uno die filios palestricis insignitos victoriis conspexisset, quasi nichil clarius iam restaret quo aspirare posset in vita, amicus alter Lacedemonius senex diceret: “Morere, Diagora: non enim in celum ascensurus es”: tam magnum tamque altum censebat tres simul unius familie palestritas esse; levicula prorsus et Grecula vere laudis extimatio, sed communis adeo ut magna etiam turbaret ingenia. Unde et Plato tantus philosophus olympionices clarus fuit inque hac parte multis notus eventibus, adolescens tamen. Amplitudo quidem, unde Platonis nomen ortum putant, roburque corporis et etatis fervor iuvenilem animum impulerant ad experimentum virium; ubi cum summis quoque par esset, accessu temporis cognito quid ageret, ad meliora se transtulit Socratique similis fieri maluit quam Miloni. Et sane multa etas excusat: facile teneris annis ignoscitur, vanitatis excusatio nulla est viro.

G. -- Palestre studium delectat.

R. -- In hoc sepe vilissimus omnium superior fuit et corporea mole animi virtus est oppressa. Quem tu michi ducum vel heroum proferes quem Milo ille non superet, qui per stadium bovem vivum gestans humeris cucurrit eundemque nude ictu manus occisum uno die solus haud gravatus integrum comedit. Mira res dictu, sed apud historicos vulgata. Quis huic igitur in palestre sue regno par occurrerit? Atqui nichil indignius quam generosos spiritus tali belue succumbentes cernere et idcirco nobilibus animis bene sibi fidentibus summopere providendum est ne sua sponte descendant ubi ab ignavissimis vinci queant. Quin tu si contentionibus gaudes, id tibi sume certamen in quo semper fere superior qui melior, non de corporum viribus aut omnino de re ulla ubi peior idem esse possit et victor; non de opibus ergo, non de dignitate, non de potentia, sed de scientia ac virtute contende idque eo animo non ut cuiusquam fame obstrepas, sed ut aliene laudis emulatio tibi sit calcar ad gloriam: nulle ibi sint penitus partes invidie, sed virtutis. Habes et hic exemplum Catonis huius ultimi, de quo Crispus “non divitiis” inquit “cum divite neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat”. Honestissimum hoc palestre genus quo te exerceas, non tantum Olympie sed ubique, non minus in thalamo quam in foro nec minus in otio quam in actu, neque cum presentibus modo, sed cum absentibus quoque cunque etatum omnium ac terrarum viris illustribus. Semper enim memorabile ac magnificum illud Scipionis apud Livium iudicavi: “Maximo” inquit “cuique id accidere animo certum habeo, ut se non cum presentibus modo, sed cum omnis evi claris viris comparet”. Tu quoque vel de grege presentium si occurrat, quod vix spero, vel ex omni memoria vetustatis quemlibet tibi parem delige, cum quo non ulnis ac cestibus sed ingenio ac virtute luctabere, sine metu periculi sed immarcescibilis spe corone. Hoc de palestris consilium, hec sententia mea est.


 
30

DE VARIIS SPECTACULIS
 

G. -- Delector variis spectaculis.

R. -- Circo forsan et theatro, que duo loca bonis semper adversa moribus fuisse notissimum, quo quisquis malus ierit, redibit pessimus. Nam bonis iter illud ignotum est, qui si casu aliquo ignari adeant, contagio non carebunt.

G. -- Circo delector atque harena.

R. -- Atqui delectationes alie vanum seu libidinosum aliquid habuere, hec utrumque superadditamque sevitiam et inhumanitatem habet, bonis animis rem indignam. Neque excusat quod iis ipsis Romani olim, flos hominum, delectati sunt: recto namque iudicio urbs illa, alioquin abundantissima bonorum omnium atque illustrium exemplorum, nichil omnino reprehensibilius habuit reliquisque deformius sibique nocivum magis quam hinc discordiarum civilium, hinc ludorum studium immodicum -- quasi non sufficeret bellorum cruor domi militieque, nisi cruenta pax esset cruenteque etiam voluptates --, nisi circo fortassis honestius quis theatrum dixerit, cui pariter inhiantes videas non modo populum sed senatum atque ipsos mundi dominos imperatores Romanorum: sic spectaculis capiebantur illi etiam qui humano generi spectaculum facti erant. Rem mirabilem dicam, sed cognitam vulgatamque: sic cunctorum animos theatralis furor ille pervaserat, ut non modo coniuges Cesarum aut filias sed virgines quoque Vestales in publicum atque in turbas educeret, quarum pudicitia nichil exactius, nichil fama tenerius, nichil conversatione secretius, usque adeo ut in eis omnis motus, omnis cultus, omnis sermo lascivior nota dignus ac supplicio haberetur; et tamen iis ipsis in theatro locum assignasse legitur non quicumque, sed summus atque optimus principum Augustus Cesar. Neque minor est ideo error is quo magni errant, sed maior potius atque conspectior.

G. -- Libenter scenicos ludos specto.

R. -- Rem que nec honeste geritur nec honeste cernitur! nec facile dictu est an lusor infamior an spectator et an scena sit turpior an orchestra, nisi quod in illam sepe quidem paupertas, in hanc vero semper vanitas trahit. In omni sane delicto plurimum interest utrum inopia an libidine seu superbia quis delinquat.

G. -- Amphitheatri spectaculis oblector.

R. -- Damnosa undique et publice privatimque nocens delectatio! Quod facile colliges, si in animum redeat ex historiis rei huius initium progressusque quanto publici census impendio, quanta quamque insanie proxima ducum cura, quanto demum populi studio ac labore constiterit. Equidem et tot vana dinumerare difficile est et tam vulgata superfluum: mille simul gladiatorum paria -- non ludo tantum satis multa, sed prelio -- elephantorum tigridumque et leonum ac pardorum greges, onagrorum quoque equorumque ferocium atque animalium diversissimi generis e toto orbe transmissos, omnium terrarum silvis omniumque gentium venatibus Romano famulantibus theatro. Adde illam edificandi luxuriem exemplo carentem, non imitatione carituram, convectas terra pelagoque marmoreas columnas in ludorum usum et artificum summis ingeniis expolitas et verticibus superbas auro rutilante frondentibus. Cuius princeps insanie nominandus est Scaurus, is qui edilis in theatri scenam, opus dierum paucorum et quod paucis lignis ac funibus attolli poterat suffecturum oculis populi talibus gaudentis, trecentarum sexaginta talium columnarum monstra intulit fecitque opus, ut scriptum tenes, maximum omnium que umquam fuere humana manufacta, non temporaria mora, verum etiam eternitatis destinatione: quo promeruit ut verissime diceretur proscriptione primum gravi cives, idem post edilitate levissima mores bonos in exilium pepulisse, ut qui multi perditi temporis inani plebecule multarumque et inutilium impensarum reipublice auctor et exemplum fuit. Sed, o mirum dictu!, mox furorem hunc vicere sequentium furores, quibus effectum est ut miraculo operum ac numero fateri oporteat preter Romam nichil mirandum fuisse in toto orbe terrarum. Nam et hoc itidem scriptum vides: penetrata terre intima, perfosse silices, egeste rupes abdite, aversi amnes et in fistulas coacti, inclusum aut exclusum molibus iratum equor, suspensa iuga montium tentatique marium recessus, denique stratum late signatumque nepotibus iter insaniendi, et impleta in vobis spes avorum, nunquam scilicet defuturam esse luxuriam. Et ut cumulatius malum sit publicis damnis, accedit calamitas privatorum qui, spectandi cupidine compediti et quotidiani interim questus immemores neque diem labi sentiunt neque armatam tergoque instantem respiciunt egestatem. Sic vicissim et privata in publicam et publica pernicies in privatam vertitur neque vero patrimoniorum iactura gravior quam morum, ubi libido discitur humanitasque dediscitur. Proinde quid de spectaculis speraretis iam inde ab exordio primus regum vestrorum Romulus omen fuit, qui in his rigidam tetricamque illam Sabinarum pudicitiam circumvenit, etsi utcumque matrimonii honor texit iniuriam; at quam multis hoc postmodum non ad coniugium, sed ad stuprum vagamque licentiam fuit via? Ad summam enim hoc teneas velim: pudicitiam spectaculis sepe stratam, semper impulsam vidimus et -- ut sileam viros, quibus is scelerum furor est ut pene iam adulterio glorientur -- multarum ibi fama periit pudorque: multe inde domum impudice, plures ambigue rediere, castior autem nulla. Iam vero que corporum clades, nequid prorsus desit infortunii, queve non singulorum modo, sed populorum strages! Indicio sunt et risus subito versus in gemitum elataque funera e theatris et plaudentium choris mixte lugentium cohortes. Audisti ut Curio, is qui civili bello pro Cesaris partibus in Africa occubuit, ut Scaurum, quem opibus equare non poterat, ingenio superaret, non marmoreum, ut ille, sed ligneum theatrum, duplex tamen ac pensile, meditatus, populum victorem gentium ludis victum et periculis plaudentem suis mira arte suspendit, ut ridentes interius stupentesque ipsi exterius spectatoribus risu fierent ac stupori. Et miramur imperii spe obiecta unius licet magni exulis animum flectere potuisse, qui oculorum levi brevique voluptate proposita tot milia civium volubili spectaculo circumvolvit? At nemo ibi periit, dicet aliquis; sed perire potuere et periere alibi innumeri: neve attingam novas simul ac veteres ruinas, quibus sepe multi mortem simul ac tumulum inveniere, sub Tiberio principe celebri spectaculo apud Fidenam urbem amphitheatri lapsu oppressa viginti hominum milia meministi. Hic spectaculorum fructus, hi sunt exitus!

G. -- Spectaculis cum voluptate detineor.

R. -- Aut fictis amoribus aut veris odiis. Primum equidem non est viri, secundum vero nec hominis spectare, quis ferrum iugulo letus exceperit, quis fervido vulnere plus cruoris effuderit, quis minus conspecta morte palluerit. Quid crudelitatis ad scholam ire iuvat? Non egetis preceptoribus: nimis dociles malorum estis, plura per vos domi discitis quam necesse est. Quid si tam promptis ingeniis artifices scelerum ac magistra errorum plebs accesserint? Multos quos natura mites fecerat sevitiam spectacula docuere. Mens hominis in vitium prona non urgenda utique sed frenanda est: si sibi linquitur egre stabit, si impellitur preceps ruet. Multum mali auribus invehitur, sed multo plus oculis: illis quasi fenestris bipatentibus in animam mors irrumpit; nichil potentius in memoriam descendit quam quod visu subit. Facile audita pretervolant, conspectarum imagines rerum herent etiam invitis nec se tamen nisi volentibus ingerunt nisi perraro atque ocius abiture. Quo pergis igitur, quis te rapit impetus, ut ad horam gaudeas unde semper doleas, ut videas semel quod vidisse milies peniteat, iugulari ferro hominem aut ferarum dentibus unguibusque discerpi aut tale aliquid quod et vigilem turbet et sopitum terreat? Nescio quid hic dulce, seu quid non potius amarum ac triste sentitis nec ullum in vobis maius insanie argumentum video, quam quod quotidie vos ad mortem miseris delinimentis illectos et velut stygio sopore dimersos dulcedo amara et delectatio inamena precipitat. Una est enim vobis lex rerum ferme omnium: quicquid cupitis, quicquid molimini, quicquid agitis contra vos est.


 
31

DE EQUIS
 

G. -- Equo agili delector.

R. -- Ferocissimo et inquietissimo animante insomnique et inexpleta voragine.

G. -- Equo libens circumvector.

R. -- Non multo est peius mari turbido quam frementi equo rapi: nullum animal insolentius domino suo est -- nec inepte iam equorum domitoribus in proverbium venit, bis equum male facere --, quamvis hinc humile, hinc superbum sit; qui illis viribus eaque pernicitate pro vili cibo fieri alterius domarique, duris stringi fasciis nodosoque fune vinciri, ferro frenari, ferro calciari, pertusa clavis ungula ferro urgeri, ferratum ferre vectorem, turpem carcerem ac grave servitium pati possit, inde autem quasi indomitus non tantum pro libero sese gerat, sed ut domini sui hostis agit omnia: si currendum est, stimulos non audit, si subsistendum, frena mordicus rapit, si fremendum, torpet, si latendum, fremit. Obsequiosum illud, ut perhibent, fidumque animal de quo tam multe iactantur fabule, animal nobile, regium, optabile colendumque, dignum quod enormi pretio comparetur, anxia nutriatur cura! Immo vero animal quod, si conferantur cum obsequiis tedia, nemo sapiens emat, nemo diligens pascat: animal et otii impatiens et laboris, illo tumidum, hoc deiectum; nunc impetuosum animal, nunc ignavum, nunc audax, nunc trepidum, nunc volatile, nunc caducum; hinc culicum metuens atque umbrarum, hinc dominum suum spernens diversisque illum viis in discrimen trahens. Quis contumaciam, quis morsus aut calces explicet, quis hinnitus et ascensoris impatientiam ac sessoris? Equidem quot equorum mores, totidem equitum constat esse pericula.

G. -- Equorum studio detineor.

R. -- Mirarer nisi ingentes viros usque ad ludibrium captos hoc studio meminissem. Quis Alexandrum Macedonem non audivit amato equo tumulum erexisse urbemque de equi nomine appellatam? Sed nichil in illo mirabile vivente impetus et animi fervor fecit; mirabilior in Augusto, quamvis minor, ineptia: neque enim urbem equo ille suo instituit sed sepulchrum idque ipsum illi gravitati atque ingenio impar fuit. Nam divi Iulii monstruosus sonipes an ab ipso an ab alio ante edem Veneris marmorea sit consecratus effigie dubitari potest. Minor multo vel etate vel gloria, verum opibus ac Cesareo nomine pene equalis Antoninus Verus -- ut sileam quem victum quemve amictum equo quem immodice amabat exhibuit -- certe et viventi simulacrum aureum fieri fecit et mortuo sepulturam, quo gravius stomachemur, in Vaticano extrui, tot inter sacra ossa ibi condita et condenda: vix credibilia loquimur, vera tamen. Horum similiumque conscius, vates heroum animas apud inferos quoque equorum studio deditas facit; nec minor ideo sed maior est vanitas, que tam magnos ad se animos trahere potens est. Neve quis priscam tantum, non modernam amentiam suspicetur, redeat ad memoriam -- nec longe seu loco seu tempore requirendus, adhuc enim vivit necdum senuit et in terra Italica nobiscum degit -- is quem nominare non est necesse, fortune utique vir ingentis nec parvi ingenii consiliique vir, alioquin magni animi nec insulsi ubi quid serio agendum incidit, qui tamen egrotanti equo quem amabat aureum pulvinar ac sericum cubile substravit. Cumque ipse interim podagra vinctus atque immobilis medicorum legibus regeretur, nichilominus tamen aut servorum vectus manibus aut equo altero vix iniectus et suos medicos secum ducens equum egrum suum bis terque quotidie visitabat, illi suspirans atque anxius assidebat, illum leniter manu tractans blando murmure solabatur. Quid multa? Nullum medicine genus intemptatum, nichil languenti amico debitum pretermissum fuit. Fabulam fortasse posteritas vocet; vera res et magno in populo nota est: sic vir fortis curam equi gessit ut propriam, sic extinctum luxit ut filium.

G. -- Delectat equitare.

R. -- Est id quidem utile interdum et celeritati adminiculum et fatigationi remedium et nobilitatis insigne, nec inficior gloriosum vulgo extantem insigni equo vehi et cunctis excellere, nec vertice solo sed humeris et toto pene corpore supra esse. Contra vero laboriosissimus et sepe domino suo pestifer immitis equus: optes iter pedibus agere, tam nulla est respirandi vel minimum facultas, equestre periculum pedestri luto seu pulvere permutatum velis. Proinde multos media de morte rapuerunt equi, multos in mortem impulerunt aut alliserunt aut corporibus oppresserunt. Quid quod non ultimum belli semen equi sunt? Tolle equos, peregrinos terris incursus partemque permaximam bellice cladis abstuleris. Ut quod de ventis in natura quodque de Iulio Cesare in historia est quesitum, expediensne fuerit aut flare ventos aut Cesarem nasci, et de equis similiter queri possit, tam multa sunt utrimque contraria. Nec immerito Thessalia que prima equos repperit domuitque, prima aureum argenteumque nummum cudit, prima pelagus rate tentavit, Martis seminarium visa est, quod non semel tot post secula multo claroque sanguine patuit.

G. -- Quam me putas iuvet poeta noster, ubi nobilis equi spiritum moresque descripsit?

R. -- Nec te terret Hebreorum vates ubi ait: “Ab increpatione tua, deus Iacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos”. Excute singula, non tam illud leve quam hoc asperum.


 
32

DE VENATU ET AUCUPIO
 

G. -- At canibus gaudeo.

R. -- Nunc intelligo adolescentis imberbis gaudium, de quo Flaccus:

Gaudet equis canibusque et aprici gramine campi.

Vide autem ne et quod sequitur sis:

Cereus in vitium flecti, monitoribus asper,
utilium tardus provisor, prodigus eris:
sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.

Hunc te enim esse metuo, qui gaudium tuum in fugacissimis rebus loces.

G. -- Canibus ac volucribus delector.

R. -- Hec insanie deerant! Non satis est currere ac vagari: volare etiam instituis.

G. -- Rides me: non volabo equidem, sed volantibus delector.

R. -- At ille delectationem tuam despicient abeuntes nec te noscent et ingrate se vocanti surdas exhibebunt. Quid implumis facies? Alata voluptas tua est. Finge redeant, damnosa redit occupatio; iterum clamabis et oblitus melioris negotii diem perdes. Iterum retro acclivis et oculos fixus in nubem post aviculam tuam flebis, quasi nichil necessarii operis vita ferat. Ex commodo otiosi et lenti, vos volucrum servos esse gloriamini. Natura vobis duas manus fecerat: vos hanc freno, curvis hanc unguibus occupatis. Sic inutiles undique et volandi studio manci effecti, ne nichil agere videamini, multo cum strepitu ante diem surgitis et quasi sint hostes in limine precipitanter erumpitis, tota dehinc luce iactamini stagnis, silvis ac vepribus, implentes cuncta clamoribus dissonis et incondito ululatu inque hoc spiritum nulli maiori rei habilem effundentes, spiritum quo maiores vestri bello terrebant hostes, pace iustitiam defendebant. Sero autem re veluti bene gesta domi sedetis, altercantes quam bene vel avis hec volaverit vel ista digesserit, quot sint caude, quot alarum plume superstites, quot emisse. Nonne hec omnis scientia vestra est, hic amor, hec felicitas et hoc totum quod creatori Deo, quod altrici patrie, quod parentibus, quod amicis redditis: accipitres aut herodios vestros sonantes in nubibus et laniate prede paululum et sudorem et pulverem et nocturnam perdite lucis historiam? In hac enim indefessi semper et validi, delicati autem et imbecilles ad seria, Livii historias et Ciceronis orationes sacrasque, nec pudet!, literas prolixitatis arguitis. Quis hec inoffensis auribus audiat? Quis vos ferat ad aliud natos in his vivere? Si modo vivitis hec agentes!

G. -- Canibus atque avibus delector.

R. -- Atqui ducum et illustrium multos equis, quosdam canibus delectari solitos audivimus -- eo usque ut Hadrianus imperator non equis solum, sicut hi quos supra memoravi, sed canibus quoque busta construxerit oppidumque insuper eo loci ubi ursam prospera venatione peremerat manu sua, sepe mactare solitus et leonem --, avibus nullum fere, unde et irrisum ferunt a Virgilio Marcellinum Augusti nepotem, quod dare his operam adolescentulus videretur.

G. -- Venatu libenter exerceor.

R. -- Fuit hec quondam Latinorum; nunc Gallorum ars propria est, quod et res probat et illorum scriptores aliqui gloriantur. Itaque, ut sileam reges quorum tota vita venatio est, summus apud illos regum, quantum ab armis otii fuit, venatu, ut vides, assiduo semper exercitus, ad extremum morti proximus venatu etiam lassitudinem senectutis atque incommoda refovet. Mirum dictu, in rege presertim literato nec a studiis melioribus abhorrente; sed gentilicium hoc illi erat, ut perhibent, sitque gentilicium sinite. Neque hanc gloriam Gallis Itali eripiant neque velint de vanitate contendere; nam etsi errore seposito in rem ipsam figis oculos, seminobilium ultimi ordinis exercitium hoc videbis, quos a rebus arduis torpor quidam et ignavie comes diffidentia, ab humilibus autem pudor ac superbia dehortantur ac retrahunt. Ad honestum igitur nichil idonei, silvas colunt, non vitam solitariam acturi, cui non minus quam politice se ineptos sciunt, sed feris ac canibus et volucribus convicturi, quod non facerent nisi illis similitudine aliqua iuncti essent. Qui si ex hoc voluptatem quandam seu solam temporis fugam querunt, utcumque stulti, voti compotes forsan evaserint: sin nescio quam seu ingenii seu magnificentie gloriam aucupantur, errant. Quenam, queso, non principibus modo, sed ingenuis est gloria mechanicis, immo et servilibus delectari artibus atque negotiis? Una horum excusatio: nam qui liberalibus studiis que maiores coluerunt sui atque omnino literis indixerunt bellum, quonam potius quam ad hostilia castra transfugerent? Sed pudebit forsitan, si ad antiqua respiciant seque cum maioribus metiantur ac comparent. Sepe quidem legere potuerunt et Platonem philosophantem et Homerum poetantem et Tullium orantem et Cesarem triumphantem; venantem, puto, non legerunt.


 
33

DE NUMEROSO FAMULATU
 

G. -- Magno circumvehor famulatu.

R. -- “Obsideor”, dicere voluisti.

G. -- Magnus circumstat ordo famulorum.

R. -- Dic, quod est, hostium, a quibus, quo nichil est durius, nequeas cavere, qui latebras domus introspiciant prodantque consilia que noverint ut effundant quique, preter furta continua, quod nulli umquam accidit obsesso, vestiendi tibi interim pascendique sint inque ipsis penetralibus habendi: durum ac dubium belli genus, pace carens et indutiis, ubi sub tuis signis hostilis muros habet exercitus!

G. -- Servi michi multi sunt.

R. -- Multi servi, multe lites multeque discordie, multa denique bella domestica, quorum vel spectator fedus vel laboriosus compositor sis oportet interque reos et accusatores medius servis tuis servias, iudex factus ex domino.

G. -- Multos servos habeo.

R. -- Curiosissimum animal servus ad inquirendum, negligentissimum ad obsequendum quid agas et quid cogites nosse vult, quid iubeas ignorare.

G. -- Servos multos habeo.

R. -- Melius pauci serviunt quam multi, sive ideo quod gratum obsequium turbam vitat, sive quod ubi multi sunt alter alterius aspiciens manus quiescit. Laborem fugere, ut industriis pudor, sic inertibus gloria est. Quod ita esse norunt omnes, nullus consulit, nemo est qui non multitudine delectetur.

G. -- Michi multi servi domi sunt.

R. -- Ubi servi multi, multus strepitus, pauca servitia et secretum nullum. Quot servorum lingue, tot preconum tube; quot servorum aures atque oculi, tot domorum rimule, quibus illa etiam que in fundo sunt facile dilabuntur: pertusum vas ac futile servilis animus nichil continet: quicquid infuderis, mox effluet.

G. -- Multos servos domi habeo.

R. -- Multos sibilos, linguas vipereas domesticeque pacis virus abditum, multos quoque profundos et capaces ventres ac lubrica guttura, procellam aule, thalamo dedecus, pestem penu voraginemque perpetuam: paucos servos bene regere difficile est, multos impossibile.

G. -- Multi michi servi domi sunt.

R. -- Melius solitudo tibi esset. Nichil est peius quam dum malarum qualitatem rerum quantitas adiuvat aut numerus: pauci servi mali, multi autem pessimi.

G. -- Multi michi serviunt.

R. -- Recte quidem, si promissio et res ipsa que promittitur unum essent; nunc inter utranque quid intersit, sentiunt experti. Promittunt, fateor, promissique deos testes vocant, ne soli scilicet solos fallant; exige autem promissi fidem, nulla erit. Multum esset et abunde fidei satisfactum, modo ne violarentur neve afficerentur iniuriis quibus est obsequium promissum: nunc promisisse sat est. Quid quod preter serviendi votum omnium quoque notitiam profitentur? Ubi ad experientiam ventum est, norunt paucissima, volunt nichil nisi quod venter soporque suaserit ac libido: nichil humilius nichilque abiectius horum ingressu, nichil insolentius nichilque infidius progressu, nichil inimicius demum, nichil odiosius eorum egressu. Durum est cogitare, ne dicam pati, ut per dominorum domos inflati elatique ambulant servitiumque polliciti dominium usurpant exercentque tyrannidem et quasi ad vastandum conducti non tantum devorant universa sed spargunt gulamque largitionibus adiuvant, de alieno prodigi, avarissimi ad rapinam. Quos si quando ad se pudor aut necessitas reflectit ut se servos esse meminerint, quam superbe, quam querule quantoque cum murmure serviant quis ignorat, ut merito possit non pretio emptum modo, sed gratuitum quoque servitium huiusmodi fastidiri? Ad extremum, qui clandestinas domi agebant, ubi limen excesserint, cum invisis dominis apertas inimicitias linguis agunt, armis si liceat acturi, et si quis horum fortasse conviciis abstinet, non id prioris amor domini sed sequentis timor efficit, cui ob hoc vilis suspectusque fieri metuit de se similia coniectanti; quibus ex rebus nisi oculos timor obstrueret, sole clarius cerneretis quanto sit satius omni tali servitio caruisse.

G. -- Utrumque michi latus servi ambiunt.

R. -- Servi nomine, re, ut dixi, hostes acerrimi atque impii; et absque his vivere superbia vestra non potest inque hoc ut in multis malo vestro miseri gaudetis, in hoc maxime divitias optatis, in hoc terras et maria pererratis, in hoc aurum et cumulatis et spargitis, ut acies hostium vestrorum densior sit in dies atque munitior. An fortasse non ita est? An aliud concors divitum habet opinio, nulla fere alia re mediocris fortune bene institutam domum opulentissime Persarum aut Lydorum regie cedere, cum in multis excedat, quam quod illa plures pascit et lautius?

G. -- Servorum tegit circumfusa cohors.

R. -- Immo sub obtentu servitii urget et comprimit sonorisque compedibus vinctum trahit, ut et tibi iure optimo dici possit: “Quid fecisti miser, ut tot custodibus indigeres?”

G. -- Servi me undique circumvallant.

R. -- Nulla fuge, nulla spes igitur est salutis; malo quidem suo pertinaciter delectari desperate dementie est. Atqui ob hoc unum et optanda paupertas et amanda erat, ut cum certis opum malis nexibus, tum vel maxime te servorum dolis ac fastidio liberaret.


 
34

DE MAGNIFICENTIA EDIUM
 

G. -- Magnificentissime michi sunt edes.

R. -- Quid hic dicam nisi Tullianum illud: “Ornanda est dignitas domo, non ex domo tota querenda, nec domo dominus, sed domino domus honestanda”?

G. -- Ornatissime edes sunt.

R. -- Quid hinc tumes? Architecti laus est, non tua.

G. -- Edibus amplissimis habito.

R. -- Ubi fures latitent, tu vageris, servi luxurientur, vulgus hereat, liguriant parasiti: multiplicis tedii capax locus!

G. -- Maximis edibus habito.

R. -- Una est urbium et domorum lex: non statim melius habitat qui latius; neque enim quam late habites, sed quam lete requiritur ad beatam vitam. Sepe vel in palatiis regum labor dolorque habitant vel in tuguriis inopum quies et gaudium, quod si amplitudo domus aut forma prestaret, nobilissima artium esset architectura.

G. -- Regiis edibus habito.

R. -- Quasi vero curas morbosque locus arceat sive ad prehendenda turrium fastigia mors egeat scalis. Nonne in regia Tullus Hostilius habitabat, quando ictus est fulmine, in regia quoque Tarquinius Priscus quando percussus est ferro, in regia denique Superbus quando pulsus est regno? Nullus locus periculis inaccessus, nullum limen morti clausum.

G. -- Habitatio michi propria atque perpetua est.

R. -- Immo vero parvi temporis incolatus! Instat dies commigrandi: civem fingens advena es conductoque habitas; veniet qui te nudum laribus his exturbet.

G. -- Clara quidem et augusta domus est.

R. -- Hinc digresso fusca erit et angusta. Sed et nunc si vere domum tuam respicis, obscura et arta illa prorsus et caduca est queque in dies tantis adminiculis vix fulta subsistat, assidue fatiscens casusque sui nuntia et que certe nec a ruina ultima longe sit nec interim generosum incolam delectet ut domus, sed angat ut carcer, ubi moras oderit, unde optet absolvi. I nunc ergo vel alienis edibus vel tuo carcere gloriare!


 
35

DE ARCIBUS VALIDIS ET MUNITIS
 

G. -- Munitissimis arcibus habito.

R. -- In edibus aliquid boni est, in arcibus mali multum: ille protegunt ab estibus, a ventis, ab imbribus, he animum possidentis sollicitudinum procellis obiciunt et securitatem pollicite curas afferunt et pavores.

G. -- Arx michi prevalidis menibus cincta est.

R. -- An excidit illud Spartani dictum, qui amico patrie muros ostentanti: “Si hos” inquit “feminis extruxistis, recte quidem; at si viris turpiter”?

G. -- Arcem habeo fortissimam.

R. -- Quid nisi impatientia et superbia et avaritia vestra fecit ut arcibus opus esset? Quanto esset honestius equo iure cum hominibus vivere et in plano cultisque in agellis habitare quietos carpentem somnos, quam te rupibus hispidis inclusisse nocturnis excubiis ululantem teque tua miseria suspectum et invidiosum omnibus reddidisse! An et Publicole factum excidit, qui quamvis inter primos urbem Romam servitio regio liberasset, sentiens tamen se situ edium suspectum plebi, ut se ipsum licet indigna suspitione liberaret, domum suam de monte deposuit?

G. -- Arx inexpugnabilis est michi.

R. -- An illud vetus proverbium non audisti, nullum inexpugnabilem locum esse in quem asellus onustus auro possit ascendere? Trahit oppugnationem arx munita, non impedit. Restitit aliquantulum Senonum insultibus arx Tarpeia, Penorum Tarentina, donec utrique opportuno remedio succursum est: illi Camillus affuit, huic Fabius. Sed an gemina arx Locrensis ab ipso defendi quivit Hannibale? Profecto nec Ilion ipsum nec Byrsa defendi potuit nec Corinthus, que una pervetustam inexpugnabilis famam habuerat; sed hanc sibi Mummius victor eripuit. Nonne ante hos septuaginta annos Prenestina arx, qua nescio an ulla usquam fortior esset atque munitior, ab illo magno hoste, quia armis non poterat, blanditiis ac promissis fallacibus capta fuit ac diruta et vix tandem velut e longa febri fragilior resurrexit? Ad summam, nil inexpugnabile, tutum nichil ab humanis fraudibus est.

G. -- Arce subnixus munitissima nichil timeo.

R. -- Arces pestiferam multis confidentiam prebuere. Multi qui tuti sine arcibus in pace vixissent, arcium fiducia ausi sunt, unde ipsis in arcibus periere, ut illic potissimum audacia domaretur unde orta erat. Non sunt ad audendum irritandi animi sed frenandi. Omnis magna securitas, nisi que de Deo oritur, stulta est.

G. -- Habito in arce munitissima.

R. -- Ut sit aliquid arx hec tua, quid est aliud, queso, quam refugium quoddam et degeneres latebre ad perferendam obsidionem? quod, ut ait Livius, miserrimum est in bello. Quando umquam audivisti, ubi umquam legisti Iulium Cesarem, utrumque Africanum, Magnum Pompeium, Marium, Alexandrum, Pyrrhum, Hannibalem aliosque viros magni nominis sese arcibus continentes et non potius arcibus insultantes? Arces scito non receptacula fortium, sed inertium esse latibula. Certe hac etate Stephanus Columnensis, evi omnis illustribus viris par, cum in eius auxilium ad famam sui nominis venisset nobilis quidam vir externus et incognitus essentque die quadam gravi et ancipiti prelio et ingenti turba hostium circumventi, ille periculum videns accessit propius et “ubi” inquit “o Stephane, arx tua est?” Ille subridens, ut qui nec domum propriam quidem Rome haberet, manu ad pectus apposita, “hec quidem” inquit “arx mea est”: vocem suo auctore dignissimam! Sic est autem: sancti et devoti viri omnem spem in Deo habent, iusti ac politici in virtute, fortes et bellicosi in armis, tumidi et ignavi in muris atque arcibus.


 
36

DE SUPPELLECTILI PRETIOSA
 

G. -- In ampla domo suppellex eximia est.

R. -- Supervacuo in spatio, pondus inutile: illa furibus latebras dabit, hec predam, utraque periculum tibi, alimentum incendio atque livori.

G. -- In domo speciosa suppellex copiosa est.

R. -- Illa cum te loco moveris deserenda est, hec si uti volueris sapientissime transferenda est et plus difficultatis allatura quam voluptatis, plus oneris quam honoris.

G. -- Multa michi varii generis suppellex domi est.

R. -- Iuge bellum, non cum furibus modo sed cum muribus tineisque et araneis! et rubigo fumusque et pulvis et imber in vos dimicant. O divites delicati, quibus armis hos hostes arcebitis?

G. -- Pretiosissima est suppellex.

R. -- Non rei pretium, sed contemptus divitem facit. Alioquin et querendo cupiditas crescit et paupertas cupiendo; ita fit ut nichil magis inopem faciat quam avari opes, quarum si extimatio exacta verique iudicii sequax contemptus accesserit, ea demum veris divitiis vera est via. Ego te divitem, dum vana miraberis, non putabo, quamvis aurea stellantique gemmis ardentibus tectum omne suppellectili opertum refertumque tibi videam.

G. -- Invidiosa suppellex et prefulgida est.

R. -- Pro captu oculorum seu forsitan animorum; vere autem onerosa rerum colluvies ac turbida. Sed avaritia nichil usquam ieiunius nichilque miserius, cuius famem et querenda excitant et quesita non sopiunt dumque sperata fulgebant, possessa sordescunt. Itaque sepe, divitias dum quesisse putaveris, sollicitudinem et nauseam quesivisti. He nunc tibi care sarcine, si vel cariores alie se ostenderint vel stuporem assiduitas dempserit, viles erunt. Esto autem: care sint et maneat stupor; nonne etiam error manet isque difficilis atque perpetuus? Si quidem querendi studium unum fuit, servandi labor est multiplex. Numquam deerit quod revisas, quod numeres, quod complices, quod excutias, quod abstergas, quod oculos simul et mulceat et offendat.

G. -- Suppellex immensa est.

R. -- O hominem qui impedimentorum suorum magnitudine delectatur!


 
37

DE GEMMIS ET MARGARITIS
 

G. -- Gemmarum fulgor et species delectant.

R. -- Rerum, fateor, terrestrium et mortalium vanitatis pars non ultima, exiguo in lapillo patrimonia magna claudentium, cuius pretium instabile et incertum quotidieque varium, quod et sola mercantium fama et divitum insanorum credulitate dependeat, unde diu sprete inopinis pretiis attolluntur et gemmarum famosissime subita premuntur infamia, nescio quibus notis erumpentibus non tam ipsis de quibus agitur in rebus, quam in opinione hominum ista callentium. Preclara quidem illa prudentia que, neglecto cultu Dei atque animi et utriusque notitia, internoscendis lapidum venis invigilat! Sed sic est mos. Neque nunc primum in pretio sunt quibus pretia vafre fingunt; vera enim pretia vel nulla sunt penitus vel ignota: quam vero periculosa vanitas, quam tremulum quamque anceps iudicium ipsos inter artifices facile est iudicium, memoria repetentis id quod nuper accidit, ut perbrevem gemmam -- carbunculus is erat --, decem milibus aureorum ille vir fortune maioris quam ingenii cum emisset, diu se cunctatum fuisse iactabat, quod naturalem et communem modum fulgor excedens suspitionem faceret eius artificii peritissimo cuidam, cuius consilio utebatur, non veram gemmam esse sed vitrum aliquod, seu quidvis aliud in eam speciem, non natura genitum, sed nescio qua supernaturali et mira quadam arte conflatum. Que quidem hesitatio quid nisi confessio quedam erat, vitrum tale visui pulchrius esse quam gemmam, quamvis forsan illa solidior sit? De hoc tamen ipsi iudicent qui vel in hoc questu pecunias alio vertendas honestius vel in hoc cognitu melioribus debitum tempus perdunt. Quod si dicta cunctatio iusta fuit, quid hinc sequitur quis non videt, quenam scilicet ambitio et quanta sit cecitas non rei formam ac substantiam sed nudum nomen tanta mercede captantium?

G. -- Nichil michi gemmis est carius.

R. -- Credo hercle: non virtus, non fama, non patria, non vita ipsa utque illa duo sileam, quibus vobis nichil est vilius, duo hec ultima cunque his divitias ingentes et quicquid pretiosissimum iudicatis unius gemme pretio atque amori succubuisse monstrabo et exilio illam et inopia et, si ita res tulisset, morte servatam. Cui enim queso non est notum Nonii consilium? Romanus hic senator fuit vir locupletissimus gemmamque habuit viginti millibus extimatam -- gemme nomen opalus; mittit hunc India, colorum pene omnium varietate prefulgidum --. Huius fama excitatus accensusque cupidine Antonius triumvir, homo omnium superbissimus atque avarissimus et cui quicquid natura libitum fortuna licitum fecisset, cum iniusto gemme desiderio, ut fit, crudele possessoris odium concepit. Hinc in illo publico proscriptionis incendio, quo tot patrie lumina periere, Nonii nomen arsurum cum reliquis ob hoc unum crimen, quod formose tyrannoque placite dominus rei esset, insertum est. Ille autem, cui Ponticus saltem fiber exemplo esset ut perniciose iactura sarcinule libertatem redimeret ac salutem, illam ipsam, sibi, ut auguror, presenti discrimine cariorem, sic amplexus aufugit, ut ea salva nulla sibi vel patrimonii vel patrie cura esset, cum illa paratus exulare et mendicare et ad extremum mori. Quis non magni extimet, ad quam vir senatorius sic affectus sit? Et profecto fatendum alterum: aut magni pretii eam fuisse aut parvi animi possessorem. Sed quid horum verius ut diffiniam non expectas, etsi autem huius ac reliquorum simile iudicium seu contagium animorum late serpens vulgi mores infecerit. Magna tamen ingenia nec nummis delectari nec omnino alia quam virtutis pulchritudine tangi decet, nisi ut per hec brevia que delectant oculos experrecta mens in amorem ac desiderium eterne pulchritudinis rapiatur, quo de fonte quicquid est pulchrum prodit.

G. -- Excellentibus gemmis allicior.

R. -- Hanc excellentiam non natura fecit sed opinio, que apud quosdam carbunculo palmam dedit, apud alios adamanti. Illa vulgo ac plerisque gemmariis evi huius extimatio, ista veteribus quibusdam rerum scriptoribus probatur, secundum quos non modo gemmarum sed rerum omnium terrenarum pretiosissimus adamas. Regum olim atque non omnium, sed precellentium gemma fuit: hodie, quia nullius rei tantum et tam velox quam luxurie ac superbie incrementum est, multorum non regum etiam esse cepit et iam plebis in digitos sensim venit. Huic proxima Indicam atque Arabicam margaritam locant et huic itidem smaragdum, nescio quidem qua ordinis iniuria. Nam si illorum rubor pallorque gratus est, cur non eque horum candor virorque oculis blandiatur? Iustiorque nunc etiam saphiri querela, quo vix aliud terra parit celo similius sereno. Verum, ut dixi, furor hic hominum, non natura nobilitat, divitum nuge inanes atque otiosorum fabule, qui facile ista contemnerent, si quo umquam honestiore pacis aut belli negotio tenerentur.

G. -- Fulgide animum movent gemme et suaviter candide margarite.

R. -- “Movent” ais: immo sternunt, calcant, molliunt et enervant. Qua de re si pergam virorum atque mulierum exempla congerere, non te doceam sed obtundam. Unum ex omnibus et id maximum attingam, ut intelligas quam periculosus iste furor sit infirmioribus animis, qui eminentissimos fortissimosque pervaserit. Magnus Pompeius, continentissimus Romanorum ducum, horum dico novissimorum, qui quantum magnitudine gestarum rerum ceteris antecellunt tantum modestia morum viteque frugalitate maioribus cedunt suis, victor ab Hispania pacato rediens occidente compressisque predonibus et in unum coactis locum, cui Convenarum nomen ob hoc inditum in seculum id durat, illic Pyreneis in montibus, locorum forsan asperitate modestiam adiuvante atque etatis victorieque superbiam compescente, masculum tropheum puramque et rigidam sui oris imaginem erexit: vere tunc magnus atque magnificus, quamvis adolescens annis, moribus senex maturusque animi! Idemque postea captis pyratis et oriente perdomito, quasi cum loco mutatus ac tempore eque, alia parte orbis, ipse alius reversus, non militarem sed femineum, seu divinum potius in morem, vultus suos iam viriles ac solito molliores non ere fictos aut marmore, sed insuetis atque exquisitissimis margaritis in triumpho tulit: exprobratio non levis Eoi fastus unum in caput expositi, non sine insultatione quadam victoris omnium populi atque excusatione principum sequentium. Quid non enim a tyrannis Roma iam serva pateretur, que libera civis amantissimi talem hanc insolentiam aspexisset? Neque reliqua triumphi illius humilia magis aut sobria: non arma et equi domitarum gentium, ut mos erat, non captivi memorantur aut currus aut phalere; quod vilissimum in eo legimus aurum fuit, gemme omnia et margarite. Inter multa alveus ingens ibi et ingentium thesaurorum ordo bicolor, ita ut singule gemmis e singulis constarent, et vasa aurea et vestes et statue, quin et luna quedam solido ex auro immensi ponderis lectique aurei et corone plurime magnis et candidis margaritis intexte. Denique mons aureus illic fuit, forme ille mirabilis in quadrum ducte, cervis ac leonibus et figuris variis animantium frequens nec non arboribus atque omni pomorum genere consitus, ramos aureos tegentibus margaritis; montis in vertice iisdem ex rebus horologium artificio ubique vincente materiam volvebatur, mirabile prorsus ostentum his qui mirari inania didicerunt.

G. -- At his rebus maxime delector.

R. -- Credo id quidem teque hunc triumphum et cupide spectaturum reor et cupidius ducturum et cupidissime possessurum: id tibi passionati status animi suadet. Crede autem et tu michi, hec que visum usque adeo delectant semper animo et sepe corpori nocuerunt. Illius certe quem loquimur triumphantis glorie nichil umquam magis obfuit: non Thessalicus dies, non Egyptia calamitas, ubi enim fortune succubuit non totus, hic vitio totus: ibi aliena vis, aliena perfidia, hic sua fragilitas, sua fuit ambitio. Illic ergo potentiam et vitam, hic animi popularis modestieque insignis famam magnisque laboribus partum Magni nomen imminuit. Mirum dictu, tanto victoriosior contra Hispanos bellicosam gentem quam contra imbelles et inermes Asiaticos apparuit, eoque mirabilius quod in ipsa quoque Asia aliquandiu integer atque invictus, cum se in templo Hierosolyme omnium opulentissimo vere erectum atque abstinentissimum prebuisset. Ad ultimum urgenti vitio non restitit neque iam amplius vir singularis atque unicus ut semper fuerat, sed quasi unus ex multis captus deiectusque est. Is gemmarum fulgor, ea vis margaritarum idque auri pondus fuit! Vicerat iam ante pari prelio Alexandrum Asia -- sed parum est vitiis victum suis vincere: illud magnum, vicisse victorem sui --, post quem nullus ferme ducum stetit inter Asie delitias, que in orbem Latium transvecte vestra vos in patria vicerunt. Nempe si fateri verum vultis, ubique gentium victores Asiatica victoria victi estis. I nunc, et amicas oculorum, animorum hostes et victrices virorum fortium gemmas cole!

G. -- Gemmis delector ardentibus.

R. -- At hic variis, ille pallentibus: multiplex appetitus, una vanitas. Audisti ut Pyrrho illi, qui cum Romanis bellum gessit, achates fuit lapis olim pretiosissimus hominum iudicio, nunc eodem quo pretia rebus fiunt variante vilissimus, in quo quidem species rerum diversarum representari solere oculis fama est, hominum, iumentorum, fluminum, nemorum, volucrum ferarumque nulla penitus manu artificis sed nature. In anulo sane Pyrrhi regis, ut Solini verbo utar, non impressis sed ingenitis figuris, Muse novem et Apollo erat, choree nobilis citharista, sparsis ita nexisque invicem gemme notis, ut tot imaginum in tam parvo spatio una queque suis discerneretur insignibus; preclarus, ut res erat, anulus addiditque gratie regis nomen; pluris enim fiunt res illustrium. Sed quid, oro, illi contulit achates suus? An bello invictum, an non dicam morti, non hostili gladio sed saxo quod feminea etiam torsit manus, exemptum fecit? Quid, inquam, hunc vel Pyrrho profuit habuisse, vel hoc nocuit caruisse Fabritio Curioque, quibus ille victus atque Italia pulsus est ducibus? Affirmare ausim, neutri horum umquam sessurum animo fuisse ut horrentem galeam rigidumque nec auro aut gemmis insignem gladium anulo regio permutaret: sic mollia queque despiciunt viri fortes. Quomodo vero anulum regis ambirent, qui sola virtutis fiducia regem ipsum et regias opes regnumque contempserant? Contra autem vos animorum diffidentia cuncta miramini et quasi beatos factura concupiscitis, virtus sola contemnitur. Est et gemme alterius fama vetustior, quam Samiorum tyrannus Polycrates habuit. Ferunt fuisse sardonicem: is lapillus inter multa pretiosa ditissimi hominis pretiosissimus habitus, quamobrem qui nichil umquam sensisset adversi, palam obsequentis et clanculum insidiantis fortune invidiam placaturus, navigio in altum prodiit anulumque ipsum in quo gemma erat manu propria demersit, vel sic saltem semel doliturus in vita, visus sibi callide transegisse cum fortuna, si tot letis hoc unum triste pensaret. Illa vero nec falli nec facile potest mulceri: mala bonis equa lance componens, plusculum exigebat pro diuturno favore, breve quidem sed predurum, ut qui per omnem vitam felicissimus sibi atque aliis visus esset in morte miserrimus videretur essetque miserrimus, hinc vitiis, hinc suppliciis omnibus unum caput urgentibus. Itaque velut oblatum respuens, o fortune ludos!, pisce quodam internuntio, qui tunc ore anulum excipiens captusque illico menseque eius appositus fuerat, anulum illi suum non sine quodam spectantium stupore restituit. Eam gemmam multis post seculis Augustus Cesar, et pretio tactus et miraculo, insertam auree corone ad edem Concordie dedicasse fertur. Hic rursus interrogo: quid hoc vel tyranno profuit habuisse patriam affligenti vel Pythagore obfuit caruisse, communem sibi cum illo patriam et domum propriam et amicos morum eius odio relinquenti? Nempe tyrannus ille patibulo affixus, omnium iudicio, cum summum supplicium pateretur, et maiore etiam dignus erat; iste philosophus in pace obiens pro deo cultus, domus eius pro templo habita est: tantum inter illius gemmam atque huius pallium interfuit. Neque vero seu Policrati tunc sardonix ille ne morsu volucrum semesus in cruce marcesceret, seu modo Ioanni Galliarum regi ne acie victus in manus hostium perveniret suus valuit prestare carbunculus, quem die illa in digito eius inventum ereptumque sibi et post annos ab amico quodam orbe alio redemptum remissumque cernere fuit ac tangere, rem pretii infiniti sed nullius efficacie nulliusque opere, nisi cuius et relique id genus. Gemmas enim lucidas non nego, ne sensui contra dicam; nego utiles, nego ullam vim habere, nisi illam que vulgo etiam fertur: possunt seras avarorum quoque divitum confringere atque arculas exhaurire.

G. -- Utcunque in pretio sunt gemme eoque animum delectant.

R. -- Atqui dementie summe est, multam curam rebus impendere que etsi aliquid videantur in se nichil sunt. Hoc est enim errore oculorum ac prestigio delectari. Quid in his laboras? que non dico felicitati non conferunt sed nec miserie detrahunt presentes neque contrario abeuntes. Etsi multa equidem hic a multis et mirabilia scripta sint, non veritati rerum neque utilitati legentium sed stupore operam dantibus precipueque a magis, qui his nugis libros integros implere -- tantum erat otii -- potuerunt. Michi tamen hac in parte cum Plinio secundo plane convenit et scripsisse eos ego quoque non sine contemptu et risu generis humani arbitror, ut et stultam credulitatem vanis opinionibus implicarent et se ipsos nostris ineptiis oblectarent.

G. -- Delector gemmis, quibus credibile est aliquam vim inesse.

R. -- Quenam illa sit audisti; ut sit alia, quantula tamen illa est, mercatorum ac scriptorum collata mendaciis, non Graia tantum arte confictis sed vestra etiam assensione auctis atque firmatis, que multo est satius vel prudenter arguere vel magnifice contemnere quam callere omnia gemmarum pretia virtutesque et vitia. Hic enim a Plinio, cuius multa placent, valde dissentio: ille quidem falsas deprehendendi artem seu notitiam quandam pollicetur, “quando” inquit “etiam luxuriam adversus fraudem muniri decet. Mea vero sententia non munienda neque armanda luxuria est, sed inermis et sola circulatorum inter armatas acies deferenda, ut circumventa sepius et illusa, quando aliter non potest, saltem damnis et fraudibus castigetur.


 
38

DE GEMMARUM POCULIS
 

G. -- Iuvat gemmis bibere.

R. -- Cavari gemmas ad pocula luxuria vetus est, non vitrum modo, rem fragilem ac profecto pulcherrimam mundissimamque despiciens, sed argentum ipsumque aurum humane olim cupiditatis ultimam metam inventumque aliquid quo avaritiam luxus excederet, non sat digna magni mali causa. Vidit hoc poeta dum diceret:

Hic petit excidiis urbem miserosque penates,
ut gemma bibat, et Sarrano dormiat ostro.

Malum ingens, nec iustitie tantum sed humanitati obvium; et ut scires unde ortum, addidit “ut gemma bibat”. En civilium par furorum causa, ut cum calix argenteus divino cultui satis esset, aureus humano usui parum sit nisi pretium faciente periculo, gemme etiam peregrino artificio excaventur, quibus bibat infelix homuncio et polluta mendaciis atque spurcitiis labra iucundius applicet, res et potui incommoda, voluptatem interpellante metu, et apparatui operosa et custodie difficilis et saluti anceps et venenis aptissima. Verum namque est illud alterius poete:

Nulla aconita bibuntur
fictilibus. Tunc illa time, cum pocula sumes
gemmata.

G. -- Gemma bibere gloriosum reor.

R. -- Superbia dum se attollat, nec descensum cogitat nec ruinam: care libentius bibitis quam secure, ambitiose quam sapide. Sic vitia vitiis vincuntur et gulam parcius aliquando sollicitat vini sapor quam insolentiam scyphi color. Obstupescitis ad gemmarum radios, hunc stuporem nullo non pretio extimandum arbitramini, non tantum pecunie sed virtutis. Nonne enim ille Virgilianus eversor patrie, hoc ipso de quo loquor pretio, gemmam querit, iustitia scilicet et pietate, properans his amissis illam adipisci et, ut gemma bibat, civem atque hominem oblivisci?

G. -- Libenter gemmatis utor poculis.

R. -- Est fortasse alia desiderii tam intensi radix neque solus fulgor allicit, sed aliqua latens virtus. Nam quis omnes gemmarum vires atque virtutes explicet? Ita dico, si omnium que de his dicuntur aut scribuntur, pars septima vera esset; sed nec septuagesima vera est neque profecto centesima. Quod si, ut Plinius ait, “nulla fraus vite lucrosior”, quis miretur si et nulla numerosior? Non quod gemmarum quam ceterarum rerum crebrior sit contractus, quippe quas raritas pretiosas facit, sed quod nusquam rarior est veritas neque enim alicubi vel experiendi minor copia vel maior licentia mentiendi vel mendacii fructus uberior vel impudentia liberior vel consuetudo frequentior. Quod si quid prorsus ex omnibus verum est, an illud forsitan verum erit, quod et magorum auctoritas et super illam fundata vulgi habet opinio, ebrietati resistere amethystos? Parumve igitur cause sit cur ebriosorum poculis hec gemma deserviat? Ludo tecum: sepe ira iocos parit. Nempe ut hoc uni tribuant, quid alie meruere, nisi quod voluptatis ingenium fuit ut cum gustu bibentis delectetur visus atque hinc illinc sensibus delinitis ambitiosior letiorque sit ebrietas? Hec, ni fallor, et verior rei huius et certior causa est, cum in reliquis tum in hac ipsa que adversus ebrietatem quasi belli dux eligitur, de qua triumphare sobrietas sola potest. Uti vino modico iuxta illius consultoris optimi sententiam eoque ipso non ad voluptatem sed ad utilitatem et stomachi egritudines depellendas, vino, inquam, exiguo et fragili lymphisque perdomito, meri autem potentis incendium atque impetum seu fuga evadere seu aquarum diluvio extinguere ac frenare, scire et meminisse in vino magno ac fervido potuque crebro et nimio multam pudoris ac doloris penitentieque materiam inesse, eam quocumque te verteris oculis ingeri neque a quoquam sane mentis posse dissimulari: hec sunt arma contra monstrum illud utilia. Quis hic amethysto seu gemmis omnino ullus est locus? Mentiti sunt id magi fueruntque qui crederent, ut hoc sponsore sobrietatis intrepidi biberent: perfide quidem magi atque impudenter, ut plurima; stulte credulum vulgus, ut omnia. Summa igitur rerum est, nichil aliud vobis hanc reliquasque conciliat quam voluptas, difficultatibus excita et incensa, sed multo maxime superbia et conditionis oblivio timorque animi letifer, quo cum nichil peius sit hominum vite, miror quid ita nichil gratius: non dico virtus, bonum ingens vestro vile iudicio, sed nec vita ipsa nec salus, non securitas, non opes, non denique voluptates, iisdem vobis extimatoribus summum bonum: cuncta hec uni cessere superbie. Hec preter cetera vos gemmarum cupidos fecit, que semper inutiles, sepe damnose sunt, necessarie vero numquam. Hac hortante igitur effectum est ut occupati semper ac trepidi sed exculti domorum mensas templorum instar altarium habeatis aureas atque gemmatas; hostie ipse purpuree ac vitiate, avaritie luxurieque ambitionis atque superbie cultris exposite, que in vos omnes ac singule seviunt, primas sibi partes, ut est dictum, vendicante superbia. Avaritia quippe quod nomen sonat utcumque fortassis auro contenta quiesceret, luxuria epulis et voluptatibus suis, sola superbia non quiescit, quamdiu aliquid supra se videt, ut que ab initio rerum Deo par esse tentavit, hec eademque vos cogit laboriose gemmas querere studioseque vel nectere vel cavare, ut prodeuntes sedentesque in foro inque convivio radiantes ac stellati celo semper invidiam faciatis. Hac duce igitur, ut ad rem redeam, in habitaculo et in veste ciboque et potu et rebus omnibus, que humane necessitati seu iucunditati invente erant, speciosum aliquod fulgidumque periculum miscuistis eoque crescendo malum prodiit ut ex gemmis non modo iam pocula, sed pelves ac lebetes et mortaria et ahena conspiciamus. Victrix plaude superbia: gemmea pocula requirebas! Omne tibi ex eadem materia vasorum genus tui offerunt ministri neque iam minus est commune gemmam hos in usus quam in usum frugum terram fodere: sic consuetudo facta est vobis que luxuria maioribus vestris fuit!

G. -- Crystallinis poculis libens utor.

R. -- Parco iam gemmis: concreta illas glacies excusat, nescio quid plus vitro habens: eque enim frangitur et sarciri nequit, nisi quod quesitu difficilior et vel de longinquo veniens vel que propinqua est inter Alpium scopulos rupesque invias et algentes tenui fune pendentibus eruenda ob eamque rem carior, vestras cupiditates irritare potentior. Itaque Neronem legis infelici percitum rumore seu damnis ex omnibus crystallinos duos calices forte elisos gravissime doluisse seu, quod alter puto verior historie sensus habet, ira fervidum precipiti et etati sue infensum et posteris invidentem, ne quis unquam ex his biberet manu propria collisisse. En fortune durioris expiatio! Nil inventum in quo gravius sevitie magister iracundiam exerceret: in crystallum sevit, qua nulle tunc sibi delitie cariores. Excusatio minorum, dicat aliquis, imitari principem: sed Neronem sequi nemo bonus optaverit.

G. -- Crystallinis gaudeo.

R. -- Nec attendis quam caduca, quam fragilis delectatio tua sit; sed hic mos est vester: nature proprie similia exoptatis, cum imbecillitas vestra firmum aliquid cui hereret et vestri melior pars celestis altum aliquid quod spectaret et optare et querere debuisset, utrique debilia atque ima queritis. Bene autem habet, quod murrhina hodie lautitiis excessere. Veterum furor incredibilis, eadem illa victoria que peregrina multa vobis intulit, ipso de quo diximus triumphante Pompeio, in Italiam inque urbem Romam transvectus, ex Asia semen inutile sed terre creditum prefertili colonisque impigris, itaque in brevi auctum usque adeo ut murrhini unius pretium septuaginta videas talenta calicisque illius ab amante quodam cupide convulsum dentibus labrum et miri amoris mirabiliorem exitum, ut cicatrix illa nobilitans vasculum et fame eius et pretii esset augmentum. Non igitur hac in parte luxuria, qua nulli ceditis etati, neque superbia minor est vestra quam maiorum, sed utriusque subducta materia est, murrhinis non solum usui vestro deficientibus sed ignotis, pro quibus nova luxurie species invasit: avellane radix ad pocula generosum lignum, ipsum quoque cicatricibus honestandum, furor nunc precipuus Galliarum; venerunt hos in usus nuper arbores alie peregrinis nominibus, venis et notis aliis atque aliis, sed eadem vanitate, venientque nec ullus erit novitatum modus, donec vestris poculis murrhinorum iactantia vincta sit. In uno plane, fateor, avorum cessistis insanie, quod illi succinos, nullo usu, sola sed habendi libidine mirabantur interque delitias numerabant, unde et Nero ipse non principum modo, sed hominum sevissimus, male dilecte et peius occise coniugis flavos crines hoc sub nomine, ceu titulum meditatus eximium, adoptasse legitur carmine edito. Fuit atque, quod stupeas, trux illud ingenium amicum Musis, in quo illos, quod aurei viderentur, succinos suos dixit. O feroces atque infauste blanditie decorumque et laudatum caput calce impia ad inferos detrudendum! At vos succinos et habetis et spernitis aut certe modestius colitis et parcius extimatis.


 
39

DE GEMMARUM SIGNIS
 

G. -- Signis gemma expressis mulceor.

R. -- Accessit, non inficior, ad nature decus quidam artis ornatus et minutos in vultus inque signorum usum gemmas scalpi subtiliora quidem inter ingenii opera numeratum, ubi et amethistus inter lapides vel impressioni facilis vel successu prosper, ut perhibent, et inter artifices primum sibi Pyrgoteles sumpsit nomen, eo quod unus e cunctis sui generis idoneus Alexandro visus est sculpende sui oris imagini, qua postmodum divus Augustus usus est, cum gemma illa, qua erat uti solitus, in iocos hominum abiisset et Sphinx enigmata afferre diceretur, ita ut preter exactionum difficultates ipsa quoque signi perplexitas verecundissimo principi parere videretur invidiam. Huic proximus vel ingenio vel etate Apollonides fuit et Cronius; post hos magni nominis in hac arte Dioscorides fuit, cuius cum opera exprimeret, nomen siluisse Plinium miror. Hic est enim qui ipsius divi Augusti sculpsit effigiem, qua ad extremum et ipse dum vixit et post eum multi principum usi sunt: ea vel Cesarei oris veneratio vel admiratio fuit artificis. Et nunc ego tanto de gemmis habito sermone, quas seu natura integras solidasque voluptatibus vestris exhibet seu ars cavas, quero ex te, quanto amplius delectare animum deberet sine pretio aut labore parabilis splendor ethereus, immo ne is equidem, sed qui huius et illius fons ac principium lucis est? Rutili carbunculi, virides smaragdi, sereni saphyri, candide margarite sic alliciunt: nec solis fulgor aut siderum, nec terre viror aut arborum, nec serenitas aeris, nec candor nitidus tangit aurore! Stupetis facies manu hominum gemmis insculptas nec artificis stupetis ingenium, immo vero neque illum veneramini totque tam claris ad verum viis agnoscitis, qui gemmas ipsas quique ingenium, qui manus quique oculos fecit quibus hec cernerentur atque intelligerentur et fierent! O semper vilium imitatores rerum semperque nobilium contemptores!


 
40

DE TABULIS PICTIS
 

G. -- Pictis tabulis delector.

R. -- Inanis delectatio! Nec minor vanitas quod magnorum hominum sepe fuit nec tolerabilior quod antiqua, si quidem omne malum exemplum tunc sit pessimum, quando illi vel auctorum pondus adiungitur vel annorum, undecumque orte consuetudinis robur ingens cum senuerit, et ut bona in melius, sic mala in peius etas provehit. Sed o utinam qui maiores vestros vanis in rebus facile vincitis, eosdem in seriis equaretis virtutemque cum illis et gloriam miraremini cum quibus pictas tabulas sine fine miramini!

G. -- Valde utique pictas tabulas miror.

R. -- O mirus humani furor animi omnia mirantis nisi se, quo inter cuncta non solum artis sed nature opera nullum mirabilius!

G. -- Picte delectant tabule.

R. -- Quid de hoc sentiam ex iam dictis intelligere potuisti; omnis quidem terrena delectatio si consilio regeretur ad amorem celestis erigeret et originis admoneret. Nam quis unquam, queso, rivi appetens fontem odit? At vos graves, humi acclives affixique celum suspicere non audetis et obliti opificem illum solis ac lune tanta cum voluptate tenuissimas picturas aspicitis atque unde transitus erat ad alta despicitis, illic metam figitis intellectus.

G. -- Pictis tabulis delector unice.

R. -- Penicello et coloribus delectaris, in quibus et pretium et ars placet ac varietas et curiosa dispersio. Sic exanguium vivi gestus atque immobilium motus imaginum et postibus erumpentes effigies ac vultuum spirantium liniamenta suspendunt, ut hinc erupturas paulominus prestoleris voces; et est hac in re periculum, quod iis magna maxime capiuntur ingenia, itaque ubi agrestis leto et brevi stupore pretereat, illic ingeniosus suspirans ac venerandus inhereat. Operosum sane neque tamen huius est operis, ab initio artis originem atque incrementa retexere et miracula operum et artificum industrias et principum insanias et enormia pretia, quibus hec trans maria mercati Rome in templis deorum aut Cesarum in thalamis inque publicis plateis ac porticibus consecrarunt. Neque id satis nisi ipsi huic arti dextras atque animos maiori exercitio debitos applicarent, quod iam ante nobilissimi philosophorum Grecie fecerant; unde effectum ut pictura diu quidem apud vos, ut nature coniunctior, ante omnes mechanicas in pretio esset, apud Graios vero, si quid Plinio creditis, in primo gradu liberalium haberetur. Mitto hec quoniam et intente brevitati et presenti proposito quodammodo sunt adversa: videri enim possunt morbum ipsum cuius remedium pollicebar alere et rerum claritas stupentis amentiam excusare. Sed iam dixi: nichil errori detrahit errantium magnitudo; immo hec quidem ideo attigerim, ut liqueret mali huius quanta vis esset, ad quam tot tantisque sit ingeniis conspiratum, cui et vulgus errorum princeps et consuetudinum genitrix longa dies cumulusque ingens omnium malorum semper auctoritas accesserint, ut voluptas stuporque animos ab altiore furtim contemplatione dimoveat distrahatque. Tu autem si hec ficta et adumbrata fucis inanibus usque adeo delectant, attolle oculos ad illum, qui os humanum sensibus, animam intellectu, celum astris, floribus terram pinxit: spernes quos mirabaris artifices.


 
41

DE STATUIS
 

G. -- At delector statuis.

R. -- Artes varie, furor idem ipsarumque fons unus artium, unus finis, diversa materia.

G. -- Delectant statue.

R. -- Accedunt hec quidem ad naturam propius quam picture: ille enim videntur tantum, he autem et tanguntur integrumque ac solidum eoque perennius corpus habent, quam ob causam picture veterum nulle usquam, cum adhuc innumerabiles supersint statue; unde hec etas in multis erronea picture inventrix vult videri, sive quod inventioni proximum elegantissima consummatrix limatrixque, cum in genere quolibet sculpture cumque in omnibus signis ac statuis longe imparem se negare temeraria quamvis impudensque non audeat, cum preterea pene ars una vel, si plures, unus, ut diximus, fons artium, graphidem dico, atque ipse procul dubio sint coeve pariterque floruerint, si quidem una etas et Apellem et Pyrgotelem et Lysippum habuit; quod hinc patet, quia hos simul ex omnibus Alexandri magni tumor maximus delegit, quorum primus cum pingeret, secundus scalperet, tertius fingeret atque in statuam excuderet, edicto vetitis universis qualibet ingenii artisque fiducia faciem regis attingere. Nec minor hic ideo furor quam reliqui, immo vero omnis morbus eo funestior, quo stabiliore materia subnixus.

G. -- At me statue delectant.

R. -- Non te solum aut plebeis comitibus errantem putes; quanta olim dignitas statuarum quantumve apud antiquos clarissimosque hominum studium desideriumque rei huius fuerit, et Augusti et Vespasiani ac reliquorum, de quibus nunc dicere longum esset et impertinens, Cesarum ac regum virorumque secundi ordinis illustrium solers inquisitio et repertarum cultus et custodia et consecratio indicio sunt. Accedit artificum fama ingens, non vulgo aut mutis duntaxat operibus, sed late sonantibus scriptorum literis celebrata, que tam magna utique parva de radice nasci posse non videtur. Non fit de nichilo magnum: esse vel videri oportet, de quo serio magni tractant. Sed his omnibus supra responsum est: eo autem spectant, ut intelligas quanto nisu obstandum tam vetusto et tam valido sit errori.

G. -- Variis delector statuis.

R. -- Harum quippe artium manu naturam imitantium una est quam plasticem dixere. Hec gypso et ceris operatur ac tenaci argilla, que cognatis licet artibus cunctis amicior sit virtuti aut certe minus inimica, modestie in primis et frugalitati, que magis fictiles quam aureas deorum atque hominum formas probant. Quid hic tamen delectabile, quid quo cereos aut terreos vultus ames non intelligo.

G. -- Nobilibus statuis delector.

R. -- Avaritie consilium agnosco; pretium, ut auguror, non ars placet. Unam tu auream artificii mediocris multis eneis atque marmoreis multoque maxime plasticis preferendam duxeris; haud insulse quidem, ut se habet extimatio rerum presens, hoc est autem aurum amare, non statuam: que ut ex vili materia nobilis, sic puro rudis ex auro fieri potest. Quanti vero tu statuam extimares, sive illam regis Assyrii ex auro sexaginta cubitorum quam non adorasse capitale fuit quamque hodie multi ultro suam ut facerent adorarent, sive illam cubitorum quattuor quam ex ingenti topazio, mirum dictu, regine Egyptie factam legis? Puto, non anxie quereres cuius esset artificis, contentus de materia quesivisse.

G. -- Artificiose oculos delectant statue.

R. -- Fuere aliquando statue insignia virtutum, nunc sunt illecebre oculorum: ponebantur his qui magna gessissent aut mortem pro republica obiissent, quales decrete sunt legatis a rege Veientium interfectis, quales liberatori Italie Africano, quas illius magnitudo animi ac spectata modestia non recepit quasque post obitum recusare non potuit; ponebantur ingeniosis ac doctis viris, qualem positam legimus Victorino: nunc ponuntur divitibus, magno pretio marmora peregrina mercantibus.

G. -- Artificiose placent statue.

R. -- Artificium fere omnis recipit materia. Sentio autem: ut tua delectatio plena sit ingenii materieque nobilitas iuncta perficiet; neque hic tamen aurum quamvis Phidiasque convenerint, vera delectatio nulla est aut vera nobilitas: fex terre licet rutila, incus, mallei, forcipes, carbones, ingenium laborque mechanici. Quid hinc viro optabile vereque magnificum fieri possit cogita.

G. -- Non delectari statuis non possum.

R. -- Delectari hominum ingeniis, si modeste fiat, tolerabile, his presertim qui ingenio excellunt; nisi enim obstet livor, facile quisque quod in se amat in alio veneratur. Delectari quoque sacris imaginibus que spectantes beneficii celestis admoneant, pium sepe excitandisque animis utile; prophane autem et si interdum moveant atque erigant ad virtutem, dum tepentes animi rerum nobilium memoria recalescunt, amande tamen aut colende equo amplius non sunt, ne aut stultitie testes aut avaritie ministre aut fidei sint rebelles ac religioni vere et precepto illi famosissimo: “Custodite vos a simulacris”. Profecto autem si hic quoque illum aspicis, qui solidam terram, fretum mobile, volubile celum fecit quique non fictos, sed veros vivosque homines et quadrupedes terre, pisces mari, celo volucres dedit, puto, ut Protogenem atque Apellem sic etiam Polycletum spernes et Phidiam.


 
42

DE VASIS CORINTHIIS
 

G. -- Quem non moveant vasa Corinthia?

R. -- Assuetum celestibus terrena non quatiunt; sic collata illis modicum, sic nichil, sic denique tedium atque fastidium grave sunt: quomodo autem animus memor originis cavernis terrestribus inhiet aut magni faciat quod ex illis effoditur, dum celum solemque ac stellas et seipsum videt supremumque horum omnium artificem contemplatur?

G. -- Corinthiis delector.

R. -- Nescis te non gelido tantum et examini terre partu sed officine nigrantis et squalentis fabri opere, ad postremum Romane prede reliquiis delectari. Ad historias redi: Mummius, dum Corinthum armis captam direptamque flammis absumeret, aureis simulque argenteis atque eneis quecumque victorum forte manus evaserant statuis, quarum abundantissima olim illa urbs fuit, pari incendio liquefactis, omnium metallorum vene ibi uno torrente fluxerunt unoque ex omnibus iam nobiliore metallo; et pretiosioribus vasis exordium et a clade urbis nomen luxurie partum fuit, non quod is furor in ea urbe consurgeret que ruebat; sed venturo furori materia parabatur. Ad hunc modum tunc Corinthus huius fons fuit insanie, nunc Damascus: inde hodie vasa mittuntur vestros captura oculos animosque.

G. -- Vasis Corinthiis delector.

R. -- Mirarer magis, nisi Augustum modestissimum licet atque gravissimum principem lectum esset apud egregios scriptores delectatione hac usque adeo correptum precipitemque actum ut proscriptione triumvirali condemnasse aliquos nullam aliam ob causam nisi huiusmodi vasorum desiderio putaretur utque eius ad statuam famoso epigrammate apposito ad eternam laudati ducis infamiam Corinthiarius diceretur. Quod si credimus, inter hunc optimum pessimumque omnium Antonium hac in parte quid intersit, nisi quod hunc ad iniuriam causa movit humilior? Et est omne peccatum eo maius quo et maior qui peccat et minor causa peccandi: nec peccantis magnitudo atque imperium lingue vel calami vulnus evadunt iudiciisque hominum eximuntur, illos magis in se acuunt atque irritant. Non parcit regum maculis vulgus loquax; etsi palam metuit, clam libertate utitur. In cavernis sibilat, gannit in tenebris, dubias voces in nubibus, acres versus in triviis serit, subscribit statuis, nutu loquitur, silentio exclamat minaturque oculis, lingua ferit. Sic sepe levibus ex causis graves contrahuntur infamie et claris quoque nominibus obscura cognomina idque si principum maximo evenire potuit, quid privati sperent, quibus esse debeat amica mediocritas, inimica luxuria?

G. -- Corinthiis delector.

R. -- At si pectus erroribus oculique fulgoribus clauderentur, liquido appareret quantum fictilia preferenda Corinthiis, quantum vel paratu faciliora vel iucundiora usu vel securiora servatu vel divinis humanisque cultibus aptiora. Certe quod ad securitatem attinet, si vera hec Cesaris nota est, proscripti illi securius vixissent si Corinthiis caruissent: at quod ad divinum cultum, tum propitiam magis hominibus fuisse divinitatem, dum fictilibus coleretur, nec michi dubium nec Senece: quod vero ad humanum usum, fictilia Tuberonis, quamvis ut probrum grave apud populum cecis domino nocuisse suffragiis certum sit et preture repulsam peperisse MaximoqueValerio factum populi populariter excusanti indigna fuisse publico munere videantur, ego tamen hic quoque cum Seneca sentio, apud quem illa multis laudibus efferuntur: sunt enim parsimonie antique et Romanis aptissime moribus, quibus ut modesti patris familias privata domus, sic bene institute urbis honesta respublica regi debet, ut frenato gressu metam teneat eius qui in terris est compositi atque tranquilli status. Itaque si Q. Elius Tubero fictilibus suis ante cellam Iovis expositis, quibus ille frugalitatem atque sobrietatem utque ait Seneca, paupertatem in Capitolio consecrabat, oculos populi iam lascivientis offendit, non est civis egregii culpa sed temporum. Iam tunc res ab illa prisca severitate ad hanc mollitiem inclinabat, que primum pateras scyphosque aureos, gemmatos, discum argenteum corymbiatum, lancem pampinatam, patenam hederatam mirari cepit et reliqua que Galienus imperator Claudio misit imperatori post futuro, deinde alias atque alias furorum species, que magnificentie tribuuntur; novissime autem his diebus non hederas modo vel pampinos vel corymbos sed ipsas cum incolis suis silvas, omne genus arborum ac ferarum et volucrum et hominum vultus et quecunque vel oculus vidit audivitque auris vel mens finxit, in auro expressa vel argento longa iam consuetudine non miratur gemmis inhians, de quibus paulo ante tractavimus. Quid multa? Ipsum iam vilescit aurum crescente superbia. Pridem vero que laudas Corinthia viluerunt contemptusque de vera rerum vilium extimatione laudabilis futurus, de falsa nobilium admiratione damnabilis factus est.

G. -- Ego vero Corinthia nunc etiam miror.

R. -- Corinthus vestris usta facibus suo vos ussit incendio et murorum excidium suorum in vestros animos ulta est, neque id novum: sepenumero victores bellorum externorum simul externis vitiis victi estis. Sic vos Scipio Asiaticus et Manilius Volso Asie victores Asiaticis delitiis lectisque purpureis atque aureis vestibus exquisiteque suppellectili, quodque vilissimum, epulis cocisque pessumdedit: sic Pompeius gemmis ac margaritis, sic vos Mummius tabulis pictis atque Corinthiis subiugavit, ut dum de hostibus duces vestri et de vobis vestrisque de moribus hostilia triumpharent.

G. -- Cupide Corinthiis vasis utor.

R. -- Neque vasa Corinthia neque aurea meliorem cibum faciunt neque Samia peiorem neque omnino de qualitate rerum, sed ex morbo animi hec vestra cupiditas orta est, seu ipsa potius morbus est animi. Cui ut consulens convalescas, pro inutilium tot vasorum curis unam arripe utilem ac salubrem, ut scias ipse tuum vas in sanctificatione et honore, sicut scriptum est, non in passione desiderii possidere.


 
43

DE LIBRORUM COPIA
 

G. -- Librorum copia magna est.

R. -- Opportune admodum de his sermo oritur. Nam ut quidam discipline, sic alii voluptati et iactantie libros querunt. Sunt qui hac parte suppellectilis exornent thalamos que animis exornandis inventa est neque aliter his utantur quam Corinthiis vasis aut tabulis pictis ac statuis ceterisque de quibus proxime disputatum est. Sunt qui obtentu librorum avaritie inserviant, pessimi omnium non librorum vera pretia, sed quasi mercium extimantes: pestis mala sed recens et que nuper divitum studiis obrepsisse videatur, que unum concupiscentie instrumentum atque una ars accesserit.

G. -- Librorum larga copia est.

R. -- Operosa sed delectabilis sarcina et animi iucunda distractio.

G. -- Ingens est copia librorum.

R. -- Ingens simul et laboris copia et quietis inopia: huc illuc circumagendum ingenium, his atque illis pregravanda memoria. Quid vis dicam? Libri quosdam ad scientiam, quosdam ad insaniam deduxere, dum plus hauriunt quam digerunt; ut stomachis sic ingeniis nausea sepius nocuit quam fames. Atque ut ciborum sic librorum usus pro utentis qualitate limitandus est: in rebus omnibus quod huic parum, illic est nimium. Itaque sapiens non copiam, sed sufficientiam rerum vult; illa enim sepe pestilens, hec semper est utilis.

G. -- Immensa copia librorum est.

R. -- Immensum dicimus quod mensura caret, sine qua humanis quid in rebus rectum sibique conveniens, tu metire. Est in his etiam que optima iudicantur immensitas atque immoderatio fugienda semperque pre oculis habendum illud comicum: “Nequid nimis”.

G. -- Librorum inextimabilis multitudo est.

R. -- Maiorne tibi quam Ptolemeo Philadelpho regi Egypti? Quem Alexandrine bibliothece quadraginta librorum milia coacervasse compertum est, qui tamen diversis ex locis diu magno studio quesiti, simul omnes arserunt; quod elegantie regum cureque opus egregium fuisse ait Livius, quem Seneca reprehendit, non id elegantie cureque regie opus dicens sed studiose luxurie, immo ne id quidem, sed seipsam conquisitis spectaculis inaniter ostentantis. Et Livii tamen dictum et Ptolemei factum, utrumque forsitan regie opes excusent; et in longum publicis usibus prospiciens regis intentio in hoc certe laudabilis, quod sacras literas mundo non utiles modo, sed necessarias, summa diligentia atque impensa per electos ad tantum opus viros in Grecam linguam ex Hebraico fonte transfudit. At quid facias privatis, non equantibus sed superantibus apparatus regios? Sereno equidem Sammonico doctrine viro ingentis sed maioris cure, plurimarum literarum sed plurium voluminum, duo et sexaginta milia librorum fuisse legimus, quos omnes Gordiano iuniori, cuius patri fuisset amicissimus, ille moriens reliquit. Magna prorsus hereditas et multis suffectura ingeniis: num vero quis dubitet oppressura? Quid hic autem, queso, si nil aliud egisset in vita, nullum illi vel scribendi studium fuisset vel querendi labor, nichil omnium tot voluminibus comprehensorum legere atque intelligere laborasset? An non satis habuit negotii libros ipsos ac librorum titulos et auctorum nomina et voluminum formas numerumque cognoscere? Pulchra vero ars, que de philosopho librarium facit: crede michi, non est hoc nutrire scriptis ingenium, sed necare mole rerum et obruere, vel fortasse mediis in undis more Tantaleo siti animam torquere, rebus attonitam, degustantem nichil atque omnibus inhiantem.

G. -- Libri innumerabiles sunt michi.

R. -- Et errores innumeri, quidam ab impiis, alii ab indoctis editi. Illi quidem religioni ac pietati et divinis literis, hi nature ac iustitie moribusque et liberalibus disciplinis seu historie rerumque gestarum fidei, omnes autem vero adversi inque omnibus et presertim primis ubi maioribus agitur de rebus et vera falsis immixta sunt, perdifficilis ac periculosa discretio est. Ut ad plenum auctorum constet integritas, quis scriptorum inscitie inertieque medebitur corrumpenti omnia miscentique? Cuius metu multa iam, ut auguror, a magnis operibus clara ingenia refrixerunt meritoque id patitur ignavissima etas hec, culine sollicita, literarum negligens et coquos examinans, non scriptores. Quisquis itaque pingere aliquid in membranis manuque calamum versare didicerit, scriptor habebitur, doctrine omnis ignarus, expers ingenii, artis egens. Non quero iam nec queror orthographiam, que pridem interiit: qualitercunque utinam scriberent, quod iubentur! Appareret scriptoris infantia, rerum substantia non lateret! Nunc confusis exemplaribus et exemplis, unum scribere polliciti, sic aliud scribunt, ut quod ipse dictaveris non agnoscas. An si redeat Cicero aut Livius multique alii veterum illustrium, ante omnes Plinius Secundus, sua scripta relegentes, intelligent et non passim hesitantes, nunc aliena credent esse, nunc barbara? Inter humanarum inventionum tot ruinas litere sacre stant, cum maiore hominum studio, tum vel maxime protegente sua sancta poemata, suas sanctas historias divinasque suas leges auctore illarum Deo suamque perennitatem suis inventionibus largiente; reliquorum nobilissime pereunt et iam magna ex parte periere. Sic ingentis damni nullum est remedium quia nullus est sensus neque id novum hac in re, et virtutum et morum damna ingentia negliguntur: cum tanto studio minoribus occurratur, literarum iacturam inter minimas numeratis; sunt qui numerent inter lucra. Fuit nuper non in agris aut in silvis, sed in maxima florentissimaque et, quod stupeas, urbe Italie neque is pastor aratorve, sed vir nobilis magnique apud suos cives loci, qui iuraret se magno pretio empturum ne quis unquam suam patriam literatus incoleret aut intraret. O vox saxei pectoris! Fertur tale aliquid sensisse Licinius infestus literis, ut scriptum est, quas virus ac pestem publicam nominabat. Sed origo illum rustica forsan excuset; etsi enim usque ad Cesarem nomen ascendisset, naturam tamen non exuerat. Verum est enim illud Flacci:

Fortuna non mutat genus.

Sed quid de nobilibus vestris dicam, qui non modo perire literas patiuntur, sed exoptant votis? Equidem huius rei pulcherrime contemptus atque odium brevi vos in profundum ignorantie demerserint. Accedunt, ne a proposito deerrem, et scriptores nulla frenati lege, nullo probati examine, nullo iudicio electi; non fabris, non agricolis, non textoribus, non ulli fere artium tanta licentia est, cum sit in aliis leve periculum, in hac grave. Sine delectu tamen ad scribendum ruunt omnes et cuncta vastantibus certa sunt pretia. Nec vero hec scriptorum magis humano more lucra captantium quam studiosorum publicisque rebus presidentium culpa est, quibus nulla unquam rei huius cura fuit, oblitis quid Eusebio Palestine Constantinus iniunxerit, ut libri scilicet non nisi ab artificibus iisque antiquariis et perfecte artem scientibus scriberentur.

G. -- Librorum bona copia est.

R. -- Quid si capax animus non est? Meministi Sabinum illum apud Senecam servorum suorum scientia gloriantem: quid inter te atque illum interest, nisi quod aliquanto tu stultior? Uterque equidem alieno, verum ille servorum et certe suorum, at tu librorum nil ad te pertinentium ingenio gloriaris. Sunt qui quicquid in libris scriptum domi habent nosse sibi videantur cumque ulla de re mentio incidit, “hic liber” inquiunt “in armario meo est”: hoc tantum idque sufficere opinantes, quasi simul in pectore sit, elato supercilio conticescunt. Ridiculum genus!

G. -- Libris affluo.

R. -- Quam mallem ingenio et eloquentia et doctrina multoque maxime innocentia et virtute! Sed hec venalia non habentur ut libri et si haberentur nescio an emptores totidem reperturi quot libri. Illi enim muros vestiunt, hec animos, qui, quoniam oculis non videntur ab hominibus, negliguntur. At profecto si librorum copia doctos faceret aut bonos, doctissimi omnium atque optimi sepe esse possent qui ditissimi, cuius sepe contrarium videmus.

G. -- Adminicula ad discendum libros habeo.

R. -- Vide autem ne impedimenta sint potius: ut nonnullis ad vincendum multitudo bellatorum, sic librorum multitudo multis ad discendum nocuit et ex copia, ut fit, inopia orta est; qui si ultro adsint non abiciendi equidem, sed sequestrandi erunt utendumque melioribus et cavendum ne qui forsan in tempore profuturi essent intempestivi obsint.

G. -- Multi et varii michi sunt libri.

R. -- Fallit sepe viarum multiplicitas viatorem et qui uno calle certus ibat, hesit in bivio multoque maior est trivii error aut quadrivii; sic sepe qui librum unum efficaciter elegisset, inutiliter multos aperuit evolvitque. Multa sunt onerosa discentibus, doctis pauca sufficiunt; nimia utrisque sunt importuna, sed fortioribus humeris subvectantur agilius.

G. -- Librorum nobilium magnum numerum contraxi.

R. -- Librorum numero nemo qui nunc occurrat preter regem illum Egyptium nobilitatus est neque id sibi tam numerus dedit, quam famosa translatio; haud dubie mirum opus tot ingeniorum, nisi unius post ingenii miraculum maius esset. Calle alio niti oportet, ut ex libris gloriam queras; non habendi sed noscendi, neque bibliothece sed memorie committendi cerebroque, non armario, concludendi sunt; alioquin vel librario publico vel armario ipso gloriosior nemo erit.

G. -- Egregios multos libros servo.

R. -- Multos in vinculis tenes, qui si forsan erumperent et loqui possent ad iudicium te privati carceris evocarent; nunc flent taciti multa quidem, nominatim illud quod persepe unus iners affluit avarus, quibus multi egeant studiosi.


 
44

DE SCRIPTORUM FAMA
 

G. -- Quid quod ipse libros scribo?

R. -- Morbus publicus, contagiosus, insanabilis! Omnes sibi usurpant scribendi officium quod paucorum est; unus hoc correptus malo multos inficit. Emulari enim pronum, imitari arduum, unde in dies crescit egrotantium numerus simulque vis egritudinis ingravescit; quotidie plures, quotidie peius scribunt, quoniam sequi facilius quam assequi; scitum reque compertum et cum tempore clarius est illud sapientis Hebreorum: “Faciendi plures libros nullus est finis”.

G. -- Scribo.

R. -- Suis utinam se finibus tenerent homines rerumque ordo constaret qui mortalium temeritate confunditur! Scriberent qui sciunt et qui possunt; alii legerent vel audirent. Itane parva enim animi voluptas intelligere est, nisi manus ad calamum presumptuosa festinet et quisquis libri particulam intellexit seu intellexisse visus est, sibi illico libros scribere videatur idoneus? Hereret utinam memorie unum Ciceronis nostri dictum in Tusculani sui vestibulo, ne quem lateat claro scilicet ac patenti loco positum: “Fieri enim” inquit “potest ut recte quis sentiat et id quod sentit eloqui polite non possit”; et sequitur: “Sed mandare quenquam cogitationes suas literis, qui eas nec disponere nec illustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris”. Sunt quidem ciceroniana ista verissima, sed ea iam usque adeo vulgaris abusio est, ut nemo non sibi uni dictum putet quod illi olim sacratissimo exuli, qui non de arescentibus rivulis sed de ipso veri fonte potaverat que scribebat, dictum est et sepius repetitum: “Scribe”. Cui precepto contemptores preceptorum omnium omnes obediunt, omnes scribunt. Quod si in his qui alienos scribunt libros magni diximus esse periculi, quanti putas in his qui proprios recentesque quibus dubias atque damnatas mundo invehunt disciplinas seu, quod in his malum est levissimum, stilo obtundunt incondito et agresti, sic ut cui vis desit ingenii iactura saltem temporis laborque aurium tediumque non deerit? Hic vestrarum hodie, non alius, fructus inventionum: aut inficere aut afficere, reficere autem aut nunquam aut perraro: omnes tamen adsidue libros scribunt nec ulli etati tanta vel scribentium vel disserentium copia, tanta scientium atque eloquentium fuit inopia. Horum de libris accidit, quod ibidem Cicero idem ait: “Itaque suos libros” inquit “ipsi legunt cum suis nec quisquam attingit preter eos, qui eandem scribendi licentiam sibi permitti volunt”. Quod quidem Ciceronis etate rarum fuit nunc commune est: omnes igitur attingunt, quia scilicet eandem licentiam volunt omnes; sic se mutuo cohortantur impelluntque scribentes inania et laudantes laudemque similium falsis de laudibus aucupantes: hinc illa igitur scribentium audacia rerumque confusio, ne tu valde tibi placeas libros scribens.

G. -- Scribo libros.

R. -- Melius fortassis illos legeres, optime autem in vite regulam lecta converteres; tunc enim est utilis notitia literarum, dum in actum transit seque ipsam rebus approbat, non verbis; alioquin verum sepe deprehenditur quod scriptum est: “scientiam inflare”. Clare velociterque intelligere multa simul et grandia, eademque tenaciter meminisse et ornate eloqui et artificiose scribere et pronuntiare suaviter, hec omnia nisi ad vitam referantur, quid sunt aliud quam inanis instrumenta iactantie inutilisque labor ac strepitus?

G. -- Libros scribo.

R. -- Forsan utilius arares campum, gregem pasceres, telam texeres, maria navigares. Multi quos natura mechanicos fecerat, illa invita atque obluctante philosophantur; contra aliquos philosophie aptos, natos in arvis aut pascuis, in scamnis opificum aut nautarum transtris fortuna detinuit, unde effectum, quod mirentur causarum inscii, ut in mari medio aut rure, in silvis inque officinis acria et erecta reperiantur ingenia, cum in scholis exanguia ac deiecta sint. Difficile enim vincitur natura, si vincitur.

G. -- Scribo ardenter.

R. -- Quanto ardentius olim multi, quorum ardor sic extinctus est, ut scripsisse illos nisi id alii scriberent nesciretur? Nullum opus humanum semper durat et mortalis labor nichil efficit immortale.

G. -- Scribo multa.

R. -- Quanto plura alii! Quis Ciceronis libros aut Varronis enumeret, quis Titi Livii aut Plinii opera metiatur? Grecorum unus sex milia librorum edidisse traditur: o ardentem spiritum si vera res est, o longum otium ac tranquillum! Certe si unum duosve aut omnino paucos libros bene scribere multi negotium est laboris, tot unum milia scripsisse non tam facile est credere quam mirari. Summi tamen attestantur auctores, quibus non credere durum sit quique hunc numerum non auditu sibi nec visu solo sed eorum librorum lectione compertum dicant. Quos si unum omnes legere potuisse mirabile, quanto mirabilius est scripsisse! Longum est enumerare, qui viri apud vos, qui vero apud Grecos et que scripserint, quorum nullus ad plenum studiorum fortunatus fuit, sed horum aliqua, illorum autem magna pars, quorundam omnia periere. Tu de tuis quid presagias videto.

G. -- Scribo et ea michi interim voluptas unica.

R. -- Si ut ingenium exerceas scribendoque aliis te doceas, si ut obliviscaris temporum preteritique memoria presens tedium effugias, excuso; si ut scribendi morbo quidem occulto et insanabili medeare, misereor; sunt namque, si nescis, qui non scribunt nisi quia nequeunt desinere et velut ex precipiti decurrentes nolentesque subsistere rapiuntur.

G. -- Scribendi impetus ingens est.

R. -- Melancholie species infinitas ferunt: alii lapides iactant, alii libros scribunt; huic scribere furoris initium est, huic exitus.

G. -- Scripsi multa et scribo.

R. -- Si poteris profuturus nichil satius; si tibi nudum nomen quesiturus, nichil vanius.

G. -- Multa scripsi.

R. -- O preclaram insaniam! Et miramur si membrane solito cariores sunt!

G. -- Scribo et hinc famam spero.

R. -- Dixi iam: melius forsitan arares aut foderes messem sperans; humi enim tutius quam in vento seritur. Atque fame studium et pertinax scribendi opera ut quosdam claros, sic innumerabiles stultos atque inopes in senium misit nudosque et loquaces spectaculum vulgo fecit. Ecce dum scribitis, melioribus curis idoneum tempus elabitur; extra vos rapti sopitique non advertitis, donec sero vos senectus excitet ac paupertas.

G. -- Scribo tamen fame cupidus.

R. -- Mirum studium de labore ventum querere! Certe ego ventos optare nauticum putabam.


 
45

DE MAGISTERIO
 

G. -- At magisterio insignitus sum.

R. -- Mallem, fateor, disciplina: magisterio enim indisciplinato et rudi nichil est turpius.

G. -- Magister ex merito factus sum.

R. -- Ut magister digne sis, non nisi discipulus meruisti; obsequentem atque humilem te docilemque prebueris oportet: alioquin aberrasti in via que ad magisterium ducebat, etsi non ignorem quosdam sine magistro ad scientie gradum altissimum conscendisse idque de se ipsis viros magni nominis predicasse literisque mandasse. Sed his labor et ingenium et discendi ardor et intentio et assiduitas et perseverantia pro magistro fuit, nec internus in silentio magister defuit; at nunc michi de communibus sermo est.

G. -- Magister dicor.

R. -- Multis ne magistri veri essent magisterii falsum nomen obstitit: dum de se plus omnibus quam sibi dumque quod dicebantur, sed non erant, esse crediderunt, quod esse poterant non fuerunt.

G. -- Magisterio clarus sum.

R. -- Vidisti vini acidi tabernam, picturis aut floribus vernis insignem, ubi sitiens viator falli possit; sed nunquid et caupo suis fallitur artibus? Sunt certe aliqui sic fallaciis assuefacti, ut longo usu fallendi alios ad extremum et se fallere incipiant quodque diu suasere aliis aliquando persuadeant sibi et quod falsum sciverint verum credant. Tu ut libet magisterio gloriare, quod si digno obtigit, nichil novi, sin indigno, duo hec mala secum attulit, ut et discere pudeat et notior ignorantia tua sit.


 
46

DE VARIIS TITULIS STUDIORUM
 

G. -- Titulis multis ac variis exornor.

R. -- Fecunda frondium est vanitas, sed inanis fructuum.

G. -- Titulis multis abundo.

R. -- Si veris, gravis sarcina, sin falsis, et feda et pudenda. Quid opus est et titulis quibus aut labor insit aut dedecus? Virtus uno seu potius nullo titulo contenta sibi est titulus.

G. -- Theologie titulum sum adeptus.

R. -- Erant olim huius scientie professores: hodie, quod indignans dico, sacrum nomen prophani et loquaces dialectici dehonestant; quod nisi sic esset, non hec tanta tam subito pullulasset seges inutilium magistrorum.

G. -- Philosophie magisterium merui.

R. -- Philosophia non sapientiam, sed amorem sapientie pollicetur; quisquis hanc igitur vult amando consequitur. Non est, ut quidam putant, operosus aut difficilis hic titulus: modo verus amor sit et vera quam ames sapientia, philosophus verus eris. Veram sane sapientiam non nisi purgate pieque anime vel intelligere possunt vel amare. Ad id ergo res redit, quod est scriptum: “Pietas est sapientia”. Philosophi autem vestri, huius sententie contemptores aut ignari, ut de theologis nunc dicebam, ad verbosam nudamque dialecticam sunt redacti itaque de Deo illi, hi autem de natura temerarie fabulantes, illi omnipotentissimam maiestatem ventosis sophismatibus circumscribunt et subsannanti ridentique Deo sue insolentis inscitie leges ponunt: isti vero de nature arcanis ita disputant quasi e celo veniant consilioque Dei omnipotentis interfuerint, obliti quod scriptum est: “Sensum domini quis novit? Aut quis consiliarius eius fuit?” neque nostrum audientes Ambrosium, qui sepe id multis ac validis argumentis, eo autem libro in quo fratris obitum luget precise admodum breviterque: “Philosophi” inquit “de celo disputantes quid loquantur ignorant”.

G. -- Artes profiteor multas.

R. -- Facillimum id quidem; multas nosse difficilius. Melior sane tutiorque confessio quam professio est. Illa enim humilitatis et penitentie, hec levitatis et insolentie plena est. Multo certe facilius indulgentiam confessi querunt quam scientiam professi.

G. -- Divine atque humane sapientie titulum consecutus sum.

R. -- Sapientia titulis non eget, per seipsam clara est: quis lucernam, queso, unquam soli ut videretur adhibuit? Multi et cum his titulis obscuri et absque his clarissimi evasere: sepe nullum bonis, clarum malis mercibus signum fuit.

G. -- Quid quod poetica laurea comam strinxi?

R. -- Superior unus est labor, verum querere; sed hic duplex, querere et ornare atque ad aurium oblectationem fingere: magna res est, ardua, difficilis eoque rarissima. Veri nempe poete utrique operam dant, communes vero primum negligunt contenti phaleris.

G. -- Rarum laure partum decus.

R. -- Quesitum unde rempublicam remque familiarem uni posthabeas cure; quesitum iter ad inopiam, ni sedenti ultro prodiga tibi opes convehat fortuna; quesitum unde aliis amens, aliis insolens videare.

G. -- Michi ipsi lauream decerpsi.

R. -- Virentissima arbor si decerpitur, confestim, nisi ingenio uberi vigilique studio rigetur, aruerit.

G. -- Parta michi laurea.

R. -- Partus labor, partus livor, seu illa studiorum seu armorum merces est. Tener ille ramulus animo tuo nichil omnino, signum vertici prebuit inane ostendensque te multis, quos melius latuisses; quid aliud, quam te morsibus obiecit invidie? Pace belloque multis insignia nocuere.

G. -- Artem oratoriam sum professus.

R. -- Mirum audio. Ea nempe in desuetudinem abiisse iam pridem visa erat, ut que immensis et innumerabilibus rebus constat; unde fit ut oratores ipsis etiam vatibus rariores semper fuerint. Proinde fuere qui dicerent oratoris proprium de omni re copiose ornateque posse dicere; quamvis ea sententia velut arrogantissima sit reiecta, quantis sane de rebus, etsi non de omnibus, dicere habeat orator, adhibita in singulis artificiosa et dulci quadam eloquentia, que per seipsam magna res est! Equa si lance libraveris, obstupesces teque fortasse professionis temerarie penitebit, ut caveas ne, dum scire vel infinita vel omnia vis videri, nichil scire videaris et, quod sepe accidit, sub scientie professione multiplicis ignorantia delitescens necessario in apertum exeat.

G. -- Liberalium sum professor artium.

R. -- Sepe etiam plus habet ea res audacie quam doctrine; ad unamquanque artium brevis est vita: unus tu sufficis omnibus! Una ars uni ingenio satis est, ut ad summum estuando et anhelando perveniat: multas degustasse quantum cepti necessitas exposcit idque ipsum nosse quam professum esse modestius; addam quod doctissimis visum est, unam ipsam omni ex parte cognoscere nulli etiam illustrium contigisse. De sola nempe rethorica notum illud Senece: “Magna” inquit “et varia res est eloquentia nec adhuc ulli sic indulsit, ut tota contigeret. Satis felix est qui in aliquam eius partem receptus est”. Id sane quibus viris et quantis testibus verum probet audisti: quod cum ita sit, quid agant et quid audeant cogitent agmina professorum, pene iam vulgus equantia, tam ruditate quam numero, que non una quidem parte contenta, ex equo omnes invadunt. O fiducia ingens, sed iam publica!

G. -- Quid de medicine tandem iurumque professione dictura es?

R. -- Ad hoc egri tui clientesque respondeant quid illis unquam ad salutem corporis victoriamque causarum titulus iste profuerit: tibi ad lucrum forsitan sepe profuit. In hoc artes sive artium nomina queritis et quod scientie defuerit, suppletur titulis atque habitu verumque illud satyrici:

Purpura vendit
causidicum, vendunt amethistina,

nec id minus:

Ut redeant veteres, Ciceroni nemo ducentos
nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.

Postremo hec tibi horum omnium summa erit, esse quosdam raros, quorum solida et honesta sint studia; horum finis est veritas ac virtus: hec est rerum notitia morumque correctio, vel vite mortalis ornamentum vel eterne aditus. Reliquorum vero, que ingens turba est, pars gloriam petit, premium inane sed fulgidum. Maiori autem parti unus fulgor pecunie finis est, premium non exiguum modo, sed sordidum et labori impar nec ingenuo dignum nisu; hisque omnibus titulus et, ut dixi, habitus, non spernendus quidem -- ad id enim quod intendunt valet; mortalium et presertim vulgi, horum ope egentis, animus iudiciumque umbris eluditur: magna pars rerum opinionibus agitur --, at virtuti deditos titulis gloriari alienum prorsus atque absonum, immo vero ne possibile quidem reor.

G. -- Multa profiteor.

R. -- Prestat unum bene facere quam multa promittere. Bene irent autem res humane, si quod profitentur homines, id essent!


 
47

DE TITULIS NEGOTIORUM
 

G. -- Procurator regis sum.

R. -- Ergo hostis populi.

G. -- Procurator fisci sum.

R. -- Et reipublice inimicus.

G. -- Negotiorum gestor regius sum.

R. -- Sua negotia gerere laboriosum est; quid censeas aliena precipueque potentium, quibus placuisse perpetua servitus, displicuisse discrimen, supercilium grave paratumque pro levi etiam offensione supplicium?

G. -- Negotia regis ago.

R. -- Rationem duro sub iudice redditurus, nisi omnium spoliis tuoque odio et crimine vix implendam.

G. -- Regis negotia procuro.

R. -- Vide ne, cum procuratio ipsa difficilis, tamen difficilior sit ratio tamque inextricabilis, ut, quod de multis vidimus, patrimonium, famam tuumque caput implicet.

G. -- Regius procurator sum.

R. -- Displicendum multis, ad extremum domino quodque periculosius Deo proque levi regis emolumento gravia regni mala et ingentia damna populorum vel dissimulanda vel perpetranda.

G. -- Procurator regius factus sum.

R. -- Quo primum die invisum hoc officium domus tue limen attigit, tibi vivere desiisti, libertas inde et quies et iucunditas abiere; pro his servitutes, labor, occupatio, metus, dolor, afflictio et mordaces subierunt cure. Iam non vivis etsi spires: occupatorum enim vita mors est. Qui cum miseri omnes sint, illi sunt omnium miserrimi qui pro aliis maximeque pro regibus aut tyrannis seu quibuscunque potentibus occupantur.

G. -- At sum iudex.

R. -- Sic iudica quasi mox ab alio iudicandus. Unus est omnium iudex, unum tribunal incorruptum: ante illud stabitis mortales. Quid falsi corio iudicis selle iudiciarie impresso et barbarica admonitione iustitie opus est? Ea in sella quisquis iudicum sedet ubi, si iniuste iudicabitur, nec pecunia nec gratia nec falsi testes nec indigne preces nec inanes mine nec diserti proderunt patroni.

G. -- Consul patrie mee sum.

R. -- Difficillima gloria; rarum est quidem sic consulere ut prosis et placeas. Ut sit enim in verbo veritas, in consilio fides, in commisso silentium, in oratione suavitas, eventum fortuna moderabitur, is consilio pretium dabit.

G. -- Prefectus urbis sum.

R. -- Beluam indomitam utque ait Flaccus capitum multorum tenui frenas loro, atque immensam solus agitatam magnis fluctibus puppim regis. Parva domus egre regitur; magne urbis quam difficile sit regimen videto. Parumne tibi curarum domi erat, qui publicas adoptasti? Quid quod non difficile modo iam officium, sed vile est? Prefectum urbis villicum satyricus vocat, statum notans temporum illorum; qui si tunc villicus, quid nisi nunc silvicus seu silvanus sit? Ceperat ea etate villa esse Roma, iam silva est.

G. -- Sum preses provincie.

R. -- Honorato exilio damnatus otium domesticum externa sollicitudine permutasti. Dulce nichil aut tranquillum speres; amara et turbida presidentium sors: festis diebus ludisque et conviviis arcentur, muneribus clausum limen et apertum litibus tectum, iocis vacuum, plenum querimoniis ac iurgiis, quicquid languidum, quicquid egrum, quicquid marcidum in provincie visceribus latet, totum tibi tractandum curandumque obtigit: durum opus! Quanti nempe negotii sit multos corrigere hinc patet, quod sese corrigunt paucissimi.


 
48

DE TITULIS BELLORUM MILITIA ET DUCATU
 

G. -- Militari cingulo exornatus sum.

R. -- Paucane tibi vite mala visa erant nisi militiam addidisses, qua vel inquietus semper vel inglorius vel periculo expositus vel contemptui sis oportet?

G. -- Militiam sum professus.

R. -- Hanc nascendo profitemini; quid professione alia opus erat? Hic ferro corpus, hic animum dolis, hic argutiis linguam armat; nemo vestrum est inermis: hic ferit, hic edificat, hic declamat, ille causas orat, hic pedibus, ille equo seu carpento vehitur, hic currit, hic navigat, hic paret, ille imperat. Nemo vestrum otiosus: quenam hec nova militia est? Hic in castris, hic in rostris, hic in scholis, hic in nemore, hic in agro, hic in pelago, hic in palatio, hic domi, hic peregre vitam agit. Omnes militant neque homines modo, sed militare in silvis catulum Flaccus ait. Et militantium quidem multa sunt genera, militia una est: vita hominis super terram, quam qui militiam diffinivit, ille michi demum vero et acri iudicio rem libravit, modo militie prelium addidisset.

G. -- Armate militie sum ascriptus.

R. -- Quid armaris exterius? Intus in anima bellum est, illam vitia obsident atque oppugnant: quis hic ferro locus, nisi illud ad ornatum corporis, non ad anime tutelam induitur? Sunt enim qui dicant nichil pulchrius viro armato; ego quid pectus et quid caput ferreum pulchrius habeat quam pacificum et inerme non video. Quando autem hec voluptas tibi est, age, ferro membra constringito, imbrem solemque galea excipiens ferro indutus clipeo operire; humi dormiens classico excitabere. Adeptus tibi magnum aliquid videbare, sed errabas: anceps et cruentum officium elegisti. Multe sunt autem fraudes spei, multe sunt, fateor, catene, que animos boni illius quod omnia appetunt inconsulte avidos in exitium trahunt. Neque inficior quosdam militia ad amplissimas opes, sive etiam ad summum imperium pervenisse; crede autem michi, plures ad inopiam, ad carcerem, ad servitutem, ad violentiam subitamque mortem eodem tramite pervenerunt. Tu ex quo militiam profiteri animus fuit, nisi dehonestare artificium tuum vis, semper animum in numerato habeas oportet semperque ad res tuas cesarea vox illa circumtonet:

Disce ferire,
disce mori.

Sillaba una brevis aut longior tua facta variabit, vel occides vel occides, ad utrumlibet horis locisque omnibus te paratum exhibe. He artes, he delitie tue erunt. Sine vero satyricum loqui, premia militie numerantem: innumerabilia equidem prefatus, vix paucissima colligit, in quibus prima et summa licentia est peccandi, premium hercle non tam iustis viris optabile quam armatis, legibus, ut aiunt, inter arma silentibus.

G. -- Militie filium ascripsi.

R. -- Est id ferme usitatum, ut militis filius miles sit; non potest enim nisi quam habeat hereditatem filio pater dare: arcum, scutum, gladium et bellum et, quod ludum conficit, auro tincta calcaria. Sed quod patri diximus, sibi filius dictum sciat.

G. -- Belli dux victoriis clarus sum.

R. -- Quanto melius pacis dux virtutibus clarus esses!

G. -- Multa bella confeci.

R. -- Quietem tibi atque aliis abstulisti: clarum opus!

G. -- Victoriis atque triumphis notus sum.

R. -- Sepe malum bono notius et atra tempestas serenitate famosior. Denique parasti busto titulos, vulgo fabulam, tibi nichil.


 
49

DE AMICITIIS REGUM
 

G. -- Quesivi michi regum amicitias.

R. -- Hominum vera amicitia rara est: tu tibi regum fingis amicitias, quos fortune splendor tumorque animi omnium imparium contemptores facit.

G. -- Regibus carus sum.

R. -- Vilis ergo tibi est anima, virtus, fama, quies, otium, securitas. Notus est mos regum: vix diligunt nisi qui his omnibus neglectis et abiectis illorum se sevitie ac libidinis et avaritie servum fecit. Si ergo carus es regibus, non est quod amplius de te queram: vilis es tibi.

G. -- Ego autem bonitate ac virtute sum carus regibus.

R. -- Quid respondes Crispo? “Nam regibus” inquit “boni quam mali suspectiores sunt semperque his aliena virtus formidolosa est”.

G. -- Regi meo bonis artibus sum carus.

R. -- Quibus, queso? aucupio? an venatu? Horum enim studiosum in precedenti quodam colloquio te notavi. An vero militia? De qua proxime disputatum est; que, nisi largo sanguine magnisque periculis honestetur, non militie sed militaris ignavie nomen tenet, non regum modo iudicio sed vulgi.

G. -- Bonis artibus regi carus sum.

R. -- Vanitate an periculo? An criminibus fortassis, homicidio, veneficio, lenocinio, proditione, blanditiis atque mendaciis: mala peste, sed publica quamque usus excuset et commendet urbanitas. He sunt quidem artes promerendis regibus aptiores, quibus inimicitius nichil est quam virtus et litere; in his igitur nulla spes ad amicitias regum: odii potius causa sunt. Sic inter sapientes ac fortunam rara est pax.

G. -- Magnus apud regem sum.

R. -- Maiorne quam apud Alexandrum Lysimachus, apud Tiberium Seianus? Utriusque magnitudinem et ruinam nosti, etsi de primo varient scriptores; linquo alios: longa est historia.

G. -- Carus sum regi meo.

R. -- Melius esses incognitus, melius forsitan odiosus; fugeres enim quod nunc sequeris discrimen. Peior est avibus invitantis aucupis blanda modulatio quam villici sonitus deterrentis.

G. -- Meo sum carus regi.

R. -- Sunt quorum dubites periculosiorne sit caritas an odium, sed peiores serpentibus, quibus insunt venenis mixta remedia. His vero nil nisi pestilens ac nocivum inest; seu oderint seu diligant prope par malum, nisi quod odium fugat, amor detinet. Et ad summam, regum amicitiis, preter regna ipsa, nil usque inquietius nilque periculosius, etsi hoc periculum non ignorem frustra sepe multis optatum, sepe magnis emptum quesitumque periculis: sic est usus hominum, sic periculis emi periculum unum magnis maximum mira res. Bonum ingens spernitur gratuitum, magnis malis maius malum queritur.

G. -- Spero me regi meo carum.

R. -- Id de quo speras quale sit cogita: fundamentum fragile, tremulum, caducum crebre noteque regum indicant ruine; vertex nubilosus, turbidus, inquietus, quod sic esse vita regum probat tristis, occupata, difficilis. Vide ergo ubi struxeris: ut fortuna, sic voluntas regum varia et inconstans ac semper incerta est, quanquam nec stantibus illis boni aliquid ista res habeat, mali multum.

G. -- Amicitiam regis mei multis periculis ac sudore promerui.

R. -- Heu quanto tutius, quantoque facilius Regis omnium amicitiam meruisses!


 
50

DE AMICORUM ABUNDANTIA
 

G. -- Amicitiis abundo.

R. -- Mirum tibi uni rei huius abundantiam esse, cuius quidem cunctis hominibus penuria tanta sit, ut ex omnibus seculis vix paucissima memorentur amicorum paria.

G. -- Michi amicitie multe sunt.

R. -- Fucate igitur; vere enim amicitie rarum bonum, usque adeo, ut qui unam longa licet in etate quesierit, negotiator rerum talium sat industrius habeatur.

G. -- Amicitiis felix sum.

R. -- Hoc scire non potes, nisi rebus aliis sis infelix; verum enim est illud “Felix se nescit amari”.

G. -- Amicitie certe sunt.

R. -- Ergo et adversitas certa est; verum est enim illud quoque:

Amicus certus in re incerta cernitur.

G. -- Amicitie multe sunt.

R. -- Huius rei iudicium experientie committe, non fame, multa mentiri solite; pauciores erunt fortassis quam reris.

G. -- Amicitiarum nimis magna copia est.

R. -- Mitte supervacua: in rebus omnibus qui quod satis est habet, amplius non requirat.

G. -- Amicorum satis magna copia est.

R. -- Ad id ipsum neque populo Romano, tum dum maxime floret, neque ulli mortalium contigisse apud illustrem legis historicum.

G. -- Amicitie multe sunt.

R. -- Dixi iam: ficte igitur aut equidem imperfecte, ut philosophis placet, quoniam fieri potest ut uno tempore cum altero amicorum sit gaudendum flendumque cum altero aut, inter illos orto odio, vel hinc fidem vel illinc vel utrinque deserere sit necesse.

G. -- Copia est utilium ac delectabilium amicorum.

R. -- Sentio: ad vulgares amicitias descendis, que tamen ipse simul plures vix esse possunt, quod multis retribuere familiariterque convivere operosissimum sit, animo presertim in executione cuiuspiam difficilis atque ingenui operis occupato.

G. -- Amicos qui prosint et delectent habeo.

R. -- Caduce amicitie, quarum delectatio vel utilitas fundamentum est! nam et stantibus illis tremunt et cedentibus ruunt: id non possibile tantum sed perfacile, immo vero prope necessarium, quod hec plerumque vel fortunam sequuntur vel etatem formeque gratiam, quibus nichil incertius. At que in virtute fundantur immortales sunt, eo quod virtus ipsa quiddam stabile firmumque sit et, ut verbo utar Aristotelis, mansurumque quoniam mori nequit. Ideo quos propter honestum dileximus, diligimus vel extinctos.

G. -- Amicos, ni fallor, fidos habeo.

R. -- Vide autem ne fallaris neve experiri cupias: nam sepe cuius rei fuerat dulcis opinio amarum fuit experimentum.

G. -- Amicos, puto, bonos habeo.

R. -- Unde id putes etiam examina atque illud in primis quantum ipse ames. Sunt enim qui non amant et amari putant, quo nichil est stultius isque communis error est divitum: amorem pretio emi credunt, qui mutuo queritur amore. Generosissima res est bonus animus; non herbis neque carminibus magicis movetur, non auro aut gemmis, non ad extremum ferro flectitur: amando vincitur colendoque estque Hecatonis Greci philosophi amatorium notissimum, quod Senece placuit et michi: “Si vis amari ama”, quanquam et hoc ipsum sepe frustra est, tam multe tamque imperscrutabiles ac profunde sunt pectorum caverne, tam venenosi atque inhumani et implacabiles quorundam animi, ut et culti spernant et amati oderint, nec contenti nullam pio affectui vicem reddere, quod nec beluis quidem nisi atrocissimis accidit, exasperantur obsequio et, si credi potest, amore ad odium irritantur, quod periculosissimum et inter vite mala gravissimum humana simplicitas experitur.

G. -- Credo amicos optimos habere.

R. -- Est hoc quidem amicitie perpetuum epitheton, quod, etsi lingue absit, adest intellectui idque brevius loqui potes. Dic amicos: una optimos dixeris.

G. -- Habere amicos credo.

R. -- Cave ne falsum credas, ne quando te aliter credere ipsa res cogat: abyssum animi metiri non est hominis; nunc amicos vobis vina conciliant, lacrime autem probant et quod debuit primum esse novissimum est.

G. -- Amici in hoc statu rerum multi sunt.

R. -- Rerum, credo, felicium: ita enim ferme accidit, ut, etsi fortuna omnis amicitiis egeat, illi tamen amicorum copia maior sit, cui rerum ceterarum indigentia minor est. Sic inopiam semper inopia copiamque comitatur copia: crescat sive adveniat egestas, decrescent seu abibunt seu verius detegentur amicitie. Qui amici tui fuerunt, qui fortune, illa videbitur abeunte: te tui sequentur, illam sui, hec melior, illa densior caterva. Nec est quod mirari debeas, vase exhausto illos abscedere qui solam vini dulcedinem sequebantur: adversitas simulatorem abigit, fex potorem.

G. -- Innumerabiles habere videor amicos.

R. -- Bene ais: “videor”; unde tibi autem hec opinio, cum omnium vere amicitie rare sint, innumerabiles tuas esse? Persuasum autem debet esse in primis, nisi inter bonos amicitias non constare; hinc iam certius extimabis quot non dicam tibi, sed humano generi amicitie pure sint, cum numerare ceperis quot sint boni.

G. -- Amicos habeo complures.

R. -- “Notos” dic idque quam veraciter sis dicturus in dubio est. Nullum animal, nulla merx difficilior cognitu quam homo.

G. -- Amici multi sunt michi.

R. -- Contubernales forsan aut convive. Hi enim nisi epule defuerint non deerunt, amici autem semper pauci, sepe nulli, sepe, quod iniquissimum est, amici nomen domesticus hostis tenet et sub velo ficte benevolentie familiares insidie delitescunt.

G. -- Supra necessitatem sunt amici.

R. -- Apprime necessarius fere omnibus maximeque potentibus deest semper, qui scilicet inter tot assentatorum mendacia verum loqui audeat et velit, qua in re multis amico utilior hostis fuit.

G. -- Multos habeo amicos.

R. -- Crede michi, pluribus indiges sanctiorque esset orbis terrarum et quietior si tot essent amicitie quot feruntur.

G. -- Amicum habeo.

R. -- Multum est. Nil amico carius, nil rarius.


 
51

DE AMICIS INCOGNITIS NISI PER FAMAM
 

G. -- Fama presens absentes michi peperit amicos.

R. -- Est id quidem aliquando visum, ut non solum incognitos sed hostes quoque fama faciat amicos. Fecit Masinissam Scipioni, ut qui in omni Carthaginensium equitatu primus esse consueverat, in omni Romanorum equitatu adversus Carthaginem primus esset; neque hostes tantum proprios, sed predones, qui publici omnium mortalium hostes sunt, eidem illi fame splendor attraxit, qui Linterni ad eum in exilio habitantem facto agmine venientes, sic ut primo aspectu terribiles viderentur; ubi se suspectos intellexerunt, positis minis atque armis et dimissis satellitibus, insuetam mansuetudinem induti, soli predonum principes accesserunt eumque ceu numen aliquod domumque eius ut templum devotissimum venerati, dextra illa victoriosa multis osculis fatigata affixisque muneribus domus in limine, qualia deorum aris affigi mos tunc erat, quasi ingenti lucro aucti quod virum illum conspexissent et tanquam celesti visione alacres abierunt. Hoc illi uni contigit; quere alium: ubi eum, queso, reperies? Ut tamen aliis accidat et nominis claritas absentem conciliet amicum -- multum enim in rebus, non inficior, potest fama --, nunquid tamen non verendum erit ne, quod ait quidam, “minuat presentia famam”? Quam multi quos absentes stupuerunt, coram positos contempserunt! Tenera res est iudicium humanum, facile flectitur.

G. -- Fama michi amicos trans Alpes et trans maria quesivit.

R. -- Vestra fere omnia frivola eque et inania sunt. Nam quis usus aut quis fructus fuerit illius, a quo nec visus nec videndus quemve nec videris nec visurus unquam sis? Vitia vestra presentes quoque amicitias inutiles faciunt et infidas, quamvis non sint ille quidem, sed dicantur amicitie. Quid nunc igitur de his tuis amicitiis speres vide. Obsequium amicos parere ait comicus; immo hercle veri amici vix multis obsequiis pariuntur: tu credis amicum paucis, forte et ne tuis quidem, verbis quesivisse. Bone spei es!

G. -- Fama ab extremo terre michi attulit amicum.

R. -- Fama contraria illum tibi auferet eoque facilius, quo patentiores malis quam bonis relatibus aures sunt.

G. -- Fama michi bonum peperit amicum.

R. -- Unde scis quam bonus sit quem nunquam videris rogo, cum illi ipsi quos quotidie vides atque alloqueris quales sint tanto in tempore nondum scias. Sepe vos credulitas vestra circumvenit, libenter creditis quod optatis, multum fidei fame tribuitis mendaci; speras eius animum videre cuius nunquam frontem videris, cum sint inter notissimos quoque tot pectorum diversoria, tot latebre. Difficile est enim amicum nisi in magna adversitate cognoscere, operosius est illum noscere quam querere. Una sepe hora paucis verbis queritur, qui vix multis annis atque experimentis agnoscitur. Voco autem amicum ut vulgus: verus enim non ante queritur quam probetur. Nec amicum probant aliorum verba certe nec propria, sed experta caritas fidesque.

G. -- Amicum michi de longinquo fecit fama.

R. -- De te aliquid mentiendo quispiam tibi amicum dedit; de te vera loquendo, vel forsitan mentiendo itidem tibi hunc ipsum alter eripiet. Quibus viis fiunt crescuntque omnia, eisdem facile resolvuntur; et natura vult ut cito aucta cito desinant.


 
52

DE AMICO UNICO ET FIDELI
 

G. -- Amicum unum fidum et expertum habeo.

R. -- Sepe in experiendo vestrum errat acumen et dum vosipsos peritissimos iudicatis, in hoc ipso ac perinde ceterarum rerum in extimatione fallimini.

G. -- Scio ego, non extimo, amicum michi esse fidelissimum.

R. -- Et quot putas idem credentes, immo ut sibi videbantur et scientes, cum ad arctissimum ventum esset examen, sese lusos invenerunt? Unde vero tot quotidie de amicis prodeunt querele, nisi quia quos fidissimos habebatis invenistis infidos? Nullius rei tam difficilis quam humani animi coniectura extimatioque est.

G. -- Nichil conicio, nichil extimo, ut dixi, sed scio amicum verissimum me habere.

R. -- Habes aut rem optimam aut pessimum errorem.

G. -- Nullum rei huius errorem habeo, sed amicum multis ac magnis expertum casibus.

R. -- Habes ergo rem dulcissimam sanctissimamque, qua una post virtutem solam nichil homini melius in hac vita, seu natura seu casus aliquis seu labor ac studium dedit. Dulces, fateor, parentes, dulces filii, dulces fratres; possunt tamen amarescere nec parentes ideo nec fratres quidem desierunt esse nec filii cum dulces esse desierint; at amicus solus, dum sit verus, dulcis et carus esse non desinit. Cari, inquam, sunt parentes: nonne autem Iuppiter Saturnum regno patrem expulit, Nicomedes Prusiam Bithynie regem, suum patrem, consilia licet necandi filii agitantem, vita privavit? Et Ptolemeus hinc Philopater dictus, patre ac matre insuper et fratre occisis, ad ultimum et uxore Eurydice interfecta, regnum Egypti scortorum sic rexit arbitrio, ut nichil in regno proprium haberet preter nudum et inane regis nomen. Nonne et Orestes Clytemnestram matrem, Agrippinam Nero, Antipater Thessalonicen interfecit? Cari filii: nonne Theseus Hippolytum castissimum, Philippus rex Macedonie Demetrium filium adolescentem optimum iussit occidi? Nonne et Ptolemeus alter, adversum pietati nomen, et ipse quoque fedissimus rex Egypti, duos, et Herodes rex Iudee unum et Constantinus Romanorum imperator unum quoque Crispum filium interemit? Nonne Malchus dux Carthaginensium Carthalonem filium crucifixit? Quin et matres, quarum amor hinc intensior, hinc mitior sexus, in filios sevierunt. Nota omnibus Medea; quid Laodice Cappadocie regina, que regnandi cupidine filios quinque mactavit? Cari, inquam, parentes. Repeto enim, cari filii, cari fratres: at, ut uno exemplo omnis claudatur impietas, Phraates rex Parthorum omnium regum scelestissimus omniumque mortalium regnandi non cupiditate sed rabie furiisque actus, Orodem senem et afflictum patrem, ad hec et triginta fratres suos, dicti regis filios, suumque insuper filium occidit, ne quis superesset in Parthia qui regnaret. Sed vetusta hec: nunquid non et recentiore memoria inter patrem et filium de regno in Britannia certatum audivimus et nudiustertius inter fratres in Hispania decertari vidimus? Quanquam talium odiorum et maxime fraternorum crebra adeo et nova et vetera sint exempla, ut pene laboriosius sit exquirere qui amici fratres fuerint quam qui hostes; utrunque postponimus: remedia enim nunc, non exempla colligimus. Quid preterea? An non cari coniuges, care uxores? Sed interrogabis Agamemnonem ac Deiphobum et de vestris Claudium Cesarem ac minorem percontaberis Africanum: hi tibi quam cari fuerint uxoribus suis dicent. Contra vero Octaviam sciscitare et Arsinoen quid illa de Nerone suo, hec de suo sentiat Ptolemeo: illa de adoptivo, hec de naturali fratre, utraque de marito, illa quidem in seipsa, hec in filiis experta testabitur. Eminentia ut vides et clara decerpimus, vulgus et urbes et communem vitam hominum his plenam querimoniis preterimus; quibus ita se habentibus, cum in omni genere illorum qui carissimi videantur odiis sepe latentibus, sepe etiam manifestis, multa insit amaritudo, sola amicitia odiis vacat: nemo unquam non dicam occidit aut perdidit amicum, sed ne lesit quidem volens; quamobrem, si amicum verum qualem predicas invenisti, magnas te divitias invenisse credito. Illud vide ne, ut magna pars hominum rebus dedita vilibus nobiliumque contemptrix et agris aut mercibus quam amicitiis ac virtutibus colendis intentior, quod optimum nactus es negligas. Si tantam curam impenditis custodie auri et argenti atque orientalium lapillorum, que sunt terre feces et pelagi purgamenta, quanta diligentia amici cultui impendenda est, rei pretiosissime ac divine, ne qua unquam re offensus, ne quo unquam verbo alienatus effugiat serumque audias illud Ecclesiasticum: “Sicut qui dimittit avem de manu sua, sic reliquisti proximum tuum et non eum capies, non illum sequeris, quoniam longe abest: effugit enim, sicut caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima eius; ultra eum non poteris colligare”. Proinde ingens bonum habes ac suave, operosum tamen ac difficile quesitu, inquam, operosum et custodia. Magnus thesaurus est amicus verus, sed magna servandus cura, magno, si pereat, lugendus fletu.


 
53

DE DIVITIARUM COPIA
 

G. -- Sed abundo opibus.

R. -- Iam non miror si et amicitiis abundare visus eras: non est novum neque insolitum locupletum limina vulgaribus amicitiis et simulatis obsequiis frequentari.

G. -- Opum magna vis est michi.

R. -- Anceps et onerosa felicitas! et que plus invidie sit habitura quam gaudii.

G. -- Divitie exundantes sunt.

R. -- Non statim ideo exundans quies exundansque iucunditas: vix divitem invenias, qui non sibi melius fuisse in mediocritate vel honesta etiam paupertate fateatur.

G. -- Multe michi accrevere divitie.

R. -- Securitas, gaudium, tranquillitas decrevere; que si cum illis crescerent, non amari tantum divitias paterer, sed hortarer.

G. -- Opes multas habeo.

R. -- Habes rem quesitu difficilem, custoditu anxiam, amissu flebilem.

G. -- Magne michi divitie sunt.

R. -- Sparse si fuerint decrescent; servate non te divitem sed occupatum, non dominum facient sed custodem.

G. -- Divitias habeo ingentes.

R. -- Vide ne potius habeare, hoc est ne non divitie tue sint, sed tu illarum neque ille tibi serviant, sed tu illis. Nam, si nescis, plures multo sunt qui habentur quam qui habent multoque crebriores, quos propheticus sermo notat, viri divitiarum quam divitie virorum: sic vos vestra cupiditas vilitasque animi de dominis servos facit. Usus quidem pecunie notus est, ut nature necessaria comparentur, pauca simul et exigua longeque facilia: quicquid excesserit grave est, nec iam divitie sed vincula, sed compedes, nec iam corporis ornamenta sed impedimenta animi et sollicitudinum atque formidinum acervi.

G. -- Divitiis plenus sum.

R. -- Cave ne te rumpant: omnis enim plenitudo querit exitum; multis mortem attulere divitie, requiem fere omnibus abstulere.

G. -- Opes habeo immensas.

R. -- Bonis moribus res adversam: nimie opes non modo singulorum hominum sed populi Romani corruperunt mores miramque illam et eximiam fregere virtutem. Qui tamdiu clarus et tamdiu iustus atque integer quamdiu pauper fuit, in egestate victor gentium et, quod est gloriosius, victor sui domitorque vitiorum, a divitiis victus est atque pessundatus. Nota loquor; quid nunc tibi de divitiis sit sperandum vides.

G. -- Divitiis affluo.

R. -- Quantum mallem virtutibus abundares!

G. -- In divitiis requiesco.

R. -- Consopiti estis in vepribus miseri: gravis sopor qui non sentit aculeos! Venit, ecce, que vos excitet et exponat luce clarius id quod scriptum est: “Dormierunt somnum suum et nichil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis”.


 
54

DE AURIFODINA
 

G. -- Aurifodinam inveni.

R. -- Hec spes opum multis inopie, nonnullis exitii causa fuit, dum neglectis omnibus aliis curis, huic uni deditis et laboris plurimum et lucri modicum res habuit, dum ad hanc auri cupidinem celo et sole derelicto in tenebris evum agere didicerunt, ceco et noxio ante tempus vapore consumpti.

G. -- Aurifodinam casus obtulit.

R. -- Ut aversus a contemplatione celestium terrestribus inhies neque tantummodo humi acclivis sed sub terra mersus infelicius vivas et brevius.

G. -- Aurifodinam ingredior.

R. -- Nero Cesar suprema illa sua nocte terribili et misera sed sibi debita, ut in quoddam specus ingrediens ignominiosam mortem et ludibria populi persequentis evaderet a suis admonitus, negavit vivum sub terram se iturum: tu, nullo metu impellente sed avaritia rapiente, vivus is sub terram, neque te hinc almum celi lumen retinet, illinc atre telluris horror excludit! Quid mirum si per omnes terras querende divitie homines fatigant, quando et sub terra quesite et effosse tartareos exagitant manes utque ait Naso:

Itum est in viscera terre,
quasque recondiderat Stygiisque admoveat umbris,
effodiuntur opes, irritamenta malorum?

G. -- Aurifodinam inveni.

R. -- Vetus est verbum: sepe unus leporem movet, alter capit. Invenisti predam quam plurimi concupiscant, unus rapiat; et tu ille unus forsitan non sis. Circum optabilia fit concursus et periculum est invenisse unum, quod cupiant multi, nullus partiri velit. Hec est causa cur cum Italia, ut ait Plinius, metallorum omnium fertilitate nullis cedat terris, interdictum id vetere consulto patrum atque occultatum est, ut Italie parceretur.

G. -- Auriferam terram fodio.

R. -- Labor certus, eventus ambiguus: quid si multum fodias, nichil invenias? Quid si multum invenias, sed non tibi? Quid si tibi invenisse peius sit et nichil invenisse erat melius? Humano sepe gaudio meror est proximus.

G. -- In aurifodinam descendi.

R. -- Inter homines queri solet quod inventum mergat in tartara: tu apud tartarum queris quod te tollat ad superos!

G. -- Aurifodinam reperi.

R. -- Pronum iter ad inferos invenisti.


 
55

DE INVENTIONE THESAURI
 

G. -- Thesaurum reperi.

R. -- Cave dolos et insidias fortune: hamis esca pretenditur, viscus et laquei blandum aliquid pre se ferunt.

G. -- Thesaurum inveni.

R. -- Multis thesaurus mors fuit: ut nullum corpori periculum sit, discrimen est ingens anime. Non satiant opes desiderium, immo nec mitigant sed accendunt. Humana cupiditas successibus inardescit, et crescente auro crescit auri sitis et querendi studium minuiturque virtus, que una mors anime est.

G. -- Thesaurum michi sors obtulit.

R. -- Pondus infestum contrariumque modestie: nil sibi non arrogat, quem repens fortuna beaverit.

G. -- Inscius in thesaurum incidi.

R. -- Tutius forsan in colubrum incidisses, cum enim divitie auri et argenti virtutum inopiam afferre soleant idque sit omnibus proprium, tum precipue repentinis. Quod alie scilicet sensim nocent, dum et vero aliquid detrahunt in dies et opinionibus falsis robur adiciunt, he subitum pariunt stuporem improvisoque impetu mentem turbant.

G. -- Thesaurum inventum domi abdidi.

R. -- Quod in hac tua letitia summum est, invenisti gravem et inutilem terre fecem; pudeat celestis nature animum his attolli.

G. -- Thesaurus insperatus obtigit repente.

R. -- Hunc mansurum credis: et repente desinet. Quecunque fere cito crescunt, cito occidunt, subite opes quasi felicitas somniantis.


 
56

DE FENORE
 

G. -- Pecuniam in tuto fenore posui.

R. -- Est et qui bene inventis male utitur et qui male inventis peius et qui pessime. Tu pecuniam invenisti non ut dives fieres sed ut malus, non tam malus, ut auguror, futurus, ni pecuniam invenisses. Sunt enim qui successibus nequiores fiunt, non Dei munus agnoscentes neque illi saltem similes, de quo scriptum est: “Confitebitur tibi cum benefeceris ei”, sed apertam sibi celitus nequitie semitam extimantes. Invenisti ergo pecuniam qua dedecus mercareris et exanime metallum anime tue sarcinam faceres infelix.

G. -- Fenus bene posui.

R. -- Malum non bene “poni” dixeris, sed “deponi”; si quidem malum pondus excusseris bene erit, alioquin ubicunque posueris, dum ad te pertineat, malum esse non desinet.

G. -- Fenus optimum bene collocavi.

R. -- Quomodo bene collocetur malum, videris; sane quanto opimius malum tanto et peius. Notum illud daviticum: “Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum”. Quanto ergo ditior fenerator, tanto et nequior; tanto maior avaritia, maior impietas.

G. -- Fenori studeo.

R. -- An nulla artium erat cui melius studeres? An erant multe, sed huic aptius erat ingenium? An quid rei est, ut huic uni studio animum applicares, quo nescio an aliud usquam fedius invenire potueris aut vilius aut tam miseri prorsus et deiecti animi tamque inertis indicium? Tot undique patent artes, tot vivendi vie: pessimam omnium elegisti, quod quietior visa est: sedere scilicet et numerare dies ac velocissimi finem mensis expectare, non intelligens tibi quoque horas diesque et menses et annos currere et ut nexis tuis sic et tibi terminum instare; sic, inquam, illis ut tibi, sic tibi ut nature debitum solvas turpiter parta destituens et incertus cui, extorquens ergo a pauperibus quo ignotos dites, et futuri semper metuens iudicii et obscene interim non dominus, sed custos pavidus rapine, fame pressus et infamia. Mirarer in urbibus politicis huic flagitio locum esse, nisi esset et reliquis. Itaque cum paulo ante hoc tempus feneratores ut leprosi a consortio hominum segregati agerent nec tantum ad eos nullus accederet nisi egenus, sed etiam ut male olentes atque contagiosi ab obviis vitarentur, nuntiam non modo cum populo, sed cum principibus conversantur et matrimonia contrahunt et dignitates adipiscuntur. Tanta est vis auri, immo quidem, quod pro monstro audias, ipsi, quos Deus omnipotens male perdat!, principes fenerantur: tam levis anime fameque iactura, tam suavis undecunque quesite pecunie odor est.

G. -- Fenerari iuvat.

R. -- Turpis delectatio et misera!

G. -- Fenerari solitus sum.

R. -- Si Catoni credimus, hominem occidisti.

G. -- Fenerator sum, artificium aliud non didici.

R. -- Hic avaritie clipeus, hec causa pretenditur: quod si discere volenti quoque difficile est, quid discat invitus?

G. -- Semper fenerabor.

R. -- Semper igitur miser eris, semper cupidus, semper inops.


 
57

DE AGRO FERTILI ET EXCULTO
 

G. -- Fertilis ager est michi.

R. -- Vim fecundatoris intellige donisque celestibus sic utere ne displiceas largienti; quod ita demum rite facies, si et sobrietatem et modestiam fertilitas non excludet et ubertas in partem egeni veniet atque amici: nil soli dulce, nil sapidum.

G. -- Agrum fertilem exquisitissime colo.

R. -- Non homo terre, sed terra homini servire debuerat; hominum culpis effectum est ne terra possessori suo sine labore respondeat, inculta messem horridam, lappas et tribulos paritura. Hanc ferro sollicitare mirisque blanditiis mollire mortalis coegit indigentia, hinc agriculture fluxit initium, sanctissime et innocentissime quondam vite, nunc uni ex multis, et prisco labori et novis vitiis obnoxie, postquam nichil invidie atque avaritie inaccessum: rusticas etiam casas urbana piacula pervasere. Certe ultimos hominum rusticos malos fuisse convenit, unde illud poeticum:

Extrema per illos
Iustitia excedens terris vestigia fecit.

Sed verendum ne qui mali fuerant novissimi primi sint, ut, si unquam forte esset ad virtutem reditus et ad priscos mores, in hoc quoque sint ultimi. Nunc ad ipsam agriculture artem redeo, que magnis olim tractata viris atque ingeniis in pretio fuit, in qua ut multis in rebus altum locum Cato censorius tenet, de quo cum verissime scriptum sit, optimus senator, optimus orator, optimus imperator, tandem laudis ad cumulum illud est additum: sine emulo sive sine exemplo sui temporis agricola. Quem puderet igitur cum Catone terram colere, quis omnino sibi turpe aliquid duceret quod pulchrum ille sibi duxisset qui, preter corporis atque animi virtutes rerumque gestarum gloriam, etiam de Hispania triumphasset? Quis sollicitare atque hortari boves erubesceret, quos in sulcum urgeret illa vox que tot magnos exercitus in prelium accendisset, tot ancipites causas disertissime perorasset? Quis rastrum atque aratrum fastidiret quod illa triumphalis ac philosophica manus attingeret que insignes de tot hostibus victorias peperisset, tot de rebus optimis preclaros libros scripsisset, sive ad philosophiam sive ad historiam sive ad usum vite spectantibus, quales sunt quos de hoc ipso quod nunc loquimur scripsit? Primus equidem apud vos colendi arvi precepta collegit in formam artis ac redegit in literas secutique illum multi alii quorum quidam humile illud ac depressum artificium nobilissimis atque altissimis versibus extulerunt, quos tunc memorans nec humane immemor necessitatis, agriculturam certe non improbo. Nunquam tamen aut scriptorum claritas aut inopie metus coget ut liberalibus et honestis artibus preferendam censeam nec equandam quidem, quamvis enim eosdem duces simul illustres et agricolas primum illud imperii tempus habuerit. Mutata iam spatio res est neque, ut fragilior nunc natura est, ad res tam varias ingenia vestra sufficiunt. Hac etate igitur excellentibus viris agriculture operam dare non pro arte vel negotio, sed pro otio et curarum alternatione permiserim utque interdum teneros ramos pubescentibus gemmis inserere, luxuriantia folia curva falce compescere, lascivos palmites prolis in spem scrobibus cavis infodere, sitientibus pratis querulos rivos prono calle devertere illos sinam, sic fodere pertinaciter atque arare totoque animo incumbere terris, nisi necessitas cogat, indecorum atque indecens docto fortique viro arbitror, cui nobilioris exercitii deesse materia vix possit. Natura parens optima, dum multas mortalibus artes daret, ipsa etiam distinxit ingenia, ut cui quisque erit aptissimus, illi insistat. Videbis aliquem qui mediocri ingenio tam solerter aut arva sulcet aut maria ut hac in re cuiusvis acumen philosophi nulla sibi conferri possit industria: stultum et inglorium fuerit cum alio non in tua sed illius arte contendere, ubi toto maior vertice minor appareas et victor in maximis, multis at parvis in rebus facile vinci queas.

G. -- Ager hac michi estate prefertilis fuit.

R. -- Proximam operire: presens sepe fertilitas venture sterilitatis arra est. Rara quidem sine intermissione prosperitas.

G. -- Diligenter agrum colui.

R. -- Bene, si nil melius quod faceres fuit.

G. -- Colui vineam exquisite.

R. -- Letam cum illa forte vindemiam pactus; an et cum pruina aut etiam cum grandine pepigisti?

G. -- Solito largius arvum sevi.

R. -- Plures pasces grues rure, plures domi mures, volucrum hospes ac vermium, lolii excussor, aree compactor, horrei architectus, metentium servus ac terentium.

G. -- Sevi agrum largiter.

R. -- Esto in spe bona: metes quod sevisti, triticum atque sollicitudinem, nisi illud est verius quod triticum plurimorum, sed anxietas tua est et, ut proprie dixerim, ager ipse est animus, cultus intentio, semen cura, messis labor: hanc uberrimam percipies.

G. -- Rus optime colui.

R. -- Dicam quod mireris: illi ipsi antiqui agricole, viri fortes quibus glorie fuit agricultura, colendum bene censuerunt, sed non optime: incredibile primo forsan audito, at experientie comprobatione verissimum; vix enim fertilitas sumptum equat estque apud ipsos veteres hominis atque agri comparatio non inepta, ut utrique, si sumptuosus fuerit, quamvis et questuosus, reliqui nichil aut modicum sit; neutrum magni igitur existimandum.

G. -- Summo studio terram colo.

R. -- Tete mallem coleres, sed terrestre animal terram amas nec multum tamen tu illam quam nunc percolis impinguabis. Cole agrorum atque arborum quantum vis, neque multos terre pedes ad ultimum occupabis neque ut ait Flaccus:

Harum quas colis arborum
te preter invisas cupressos
ulla brevem dominum sequetur.

 
58

DE VIRIDARIIS
 

G. -- Amena michi sunt viridaria.

R. -- Habent hec interdum, fateor, honeste aliquid voluptatis, nonnunquam etiam inhoneste; eque igitur studiosos ac voluptuosos videas umbrosis secessibus delectari. Nam et ingenium locus excitat et ad penitentiam quosdam, alios ad incontinentiam et lasciviam exhortatur: nec de nichilo est quod summus orator dum infesto reo adulterium obiceret, amena in quibus id commissum esset loca descripsit quasi ad flagitium stimulos. Non locis ergo sed animo gaudendum est, si talis obtigit qui bene locis omnibus uti norit.

G. -- Secretis viretis affluo.

R. -- Secretum Tiberii viretum et secessum Capree quis ignorat? Pudet pigetque exequi que itidem omnibus nota sunt: ille senex hircinus loca ipsa seposita quibus probris infecerit! Quanto autem gloriosius arido in rure exul Scipio Africanus vixerat quam suis in voluptatibus princeps ille Romanus? Repeto igitur: non in locis neque ullis preter animum in rebus habitat omnis vestra felicitas; unde et qui solitariam vitam recessusque abditos laudaverunt sic intelligi voluerunt, si his animus uti sciret, et non aliter: proinde quem tu de viretis tuis fructum colliges expectandum erit. At tu demum quid pronuntiem videto; nam si locis tantum gloriaris, que tua nudiustertius non erant et tua forsitan cras non erunt -- ac, si rite consideres, tua etiam nunc non sunt --, alieno procul dubio gloriaris. Quis hic glorie tue locus? Quid ad te si gelide per estatem Alpes, si Olympus nubibus altior, si ramosus ac frondifer Apenninus? Quid si lucidus Ticinus, si amenus Athesis, si sonorus Sorga? He si laudes sunt certe, non sunt hominum sed locorum; tuum sit expedit quo lauderis.

G. -- Decoris spatior viretis.

R. -- Refert quenam cure interim tuo in pectore spatientur. Nam quid iuvat arcula in eburnea unguenta olida condidisse, quid pulchris in locis turpem animum? Quot in rupibus horridis sanctissimi floruerunt viri? Quot in pratis virentibus turpes adulteri marcuerunt? Adde quod non animis solum sed corporibus viteque hominum interdum loca huiusmodi nocuisse compertum est, non tantum haustu aeris immodico sed ferro etiam occultoque impetu. Quis non legit apud Curtium amenissimos nemorum recessus et vireta illa Medorum manu consita, regum ac satraparum curam et precipuam, ut perhibent, voluptatem? Atqui in illis iussu ebrii ac vesani regis adolescentis interfectus est Parmenio clarus senex et, ni fallor, Macedonum primus ducum. Quis non novit Caietani litoris flexum illum, quo nullus sub celo pulchrior, nullus amenior? Illic iussu temulenti et crudelis Antonii occisus est Cicero. Et poterat utcunque tanto viro locus convenire, ut, postquam scilicet Rome mori fato vetitum erat, florido in rure moreretur florentissimus oratorum virque optimus; sed et modus et auctor mortis prorsus indignus fuit. Spatiabatur illis forte tunc in locis Cicero urbanas fugiens procellas et vel ad philosophiam viteque cultum suo more novi aliquid cogitabat vel rempublicam miseratus de statu patrie conceptum dolorem animi oculorum oblectatione leniebat, quando ab illo omnis hoste virtutis immissi carnifices talem virum abstulerunt mundo, qualem, ut auguror, secula nulla restituent. Sic est igitur: loca delectabilia sepe insidiis opportuna sunt, dum licentius ibi laxiusque degitur aversisque magis sensibus a circumspectione periculi. Nam et laqueo densis in silvis fere et visco volucres facilius in ramis viridibus capiuntur.

G. -- Letus in viridariis et curarum vacuus dego.

R. -- Letitia curarumque vacuitas cautioni semper adversa est: dum sua nempe quisque pericula, dum communem humani generis statum omnes acriter cogitant, vix aut letus valde aut curarum vacuus quisquam vivet neque locorum species neque opum spes oblivionem attulerit impendentium malorum.

G. -- Libenter in viridariis meis versor.

R. -- Non hercle libentius quam apri et ursi; non refert autem ubi sis, sed quid ibi agas. Nunquam te locus nobilitaverit, sed tu locum neque id aliter quam preclarum ibi et insigne aliquid moliendo.


 
59

DE GREGIBUS ET ARMENTIS
 

G. -- Gaudeo gregibus et armentis.

R. -- Brutinum gaudium!

G. -- Armentis ac gregibus abundo.

R. -- Beluina prosperitas quam belue peperere!

G. -- Amo greges et armenta.

R. -- In omni amore amantis et amati similitudo suspecta est.

G. -- Armenta gregesque amo.

R. -- Amatis omnia, nisi vos invicem ac virtutem: que in primis erant amanda negligitis et que negligenda diligitis.

G. -- Amo armenta gregesque.

R. -- O miseri rerum vilium amatores osoresque nobilium! Amatis que nec se amari sentiunt nec amantibus invicem reddunt, cum interea nec vos vicem reddatis amantibus tutumque hoc malum facit avaritia, ut non modo servum ingenuo sed pecus homini preferendum existimetis.

G. -- Armentorum gregumque ingens copia est.

R. -- Si per teipsum illos paveris, quid nisi occupatissimus pastor eris, officium vile, laudatum licet a multis, ante alios a Catullo Veronensi? sin per alios, non tu pastor sed pastorum servus pastorumque dolis expositus. Nunc vicinus obfuerit, nunc precipitium, nunc morbus, nunc abactor; quotidie demum aliquid fingendum, unde damnum tibi dolorque et illusio. Magna vero pars mali fuerit illusor rudis.

G. -- Armentis ac gregibus dives sum.

R. -- Laudate divitie, sed incerte et casibus multis obnoxie: fraudibus, rapinis, pestibus, que tam crebre tamque valide sunt ut sepe totos greges totaque lacerent armenta: nota pestis quam Lucretius quamque illlum sequens Maro descripsit. Et quam multas putas famosas minus scriptorum penuria, sed damnosas eque?

G. -- Dives sum gregibus et armentis.

R. -- Vage patentesque divitie, que non dicam arcula, ut aurum aut gemme, sed ne domo licet amplissima claudi possint; iam nec a servis nec a furibus nec a feris atrocibus tutus es: omnibus in tuas divitias datum ius.

G. -- Gregibus et armentis gaudeo.

R. -- Gaudes semel doliturus milies; nullus dies sine rumoribus mestis ibit: nunc irruerint Sabei tulerintque omnia nec non pueros gladio percusserint, ut pecuoso illi quondam nuntiatum seni est, nunc bos cornu fregerit, nunc crus equus; nunc vagantem lupus agnum, nunc infectum gregem mors invaserit. Non sat miseri vestris malis et mortalitate propria visi estis nisi mortes quoque brutorum animalium lugeretis.


 
60

DE ELEPHANTIBUS ET CAMELIS
 

G. -- Sunt michi elephantes.

R. -- Cui, queso, usui: pacisne an belli? Habuerunt hos duo illi notissimi hostes Italie Pyrrhus et Hannibal quibus, Romanas dum turbare acies sperant, suas turbavere. Animal grave prorsus et enorme quodque, ut ex historiis nosti, sepe suis exitio fuit: aspectu mirum et mole et specie et odore et stridore terribile, effectu autem inutile, procuratione difficile.

G. -- Est michi ingens elephas.

R. -- Fuerunt olim in Italia elephantes, non venatu quesiti illi quidem, sed ab hostibus capti et in triumpho ducti quosque prima fronte terruerunt equos Italos victores in Capitolium secuti, erepti autem Pyrrho, Carthaginensibus vero non erepti tantum, sed etiam interdicti. Sic enim in conditionibus pacis quam victi petierant, nominatim cautum ut et quos haberent domitos traderent et alios non domarent. Ita sensim obsolevit usus elephantium non solum in Italia, ubi longe advene vique advecti erant, sed in Africa etiam et Egypto, que illorum sunt viciniores origini. Itaque et in Italia avorum memoria unicum Federico Romanorum principi fuisse et nunc Egyptio tyranno non nisi unicum esse fama est, utrunque vero ad spectaculum potius quam ad usum. Sic in India atque Ethiopia exterarum tedio gentium liberati silvas patrias incolunt elephantes. Tu quis es, qui elephante gloriari videris? Alterne Hannibal, qui uno vectus elephante unoque fretus oculo Italiam fatigavit? Ego hanc beluam, etsi humani emulam intellectus ab auctoribus proditam et moribus miris insignem, habendo tamen inutilem et ineptam et regie potius luxurie quam fortune habilem dico, que domum impleat, horreum exhauriat.

G. -- At camelos habeo.

R. -- Una est pene ratio utrorunque, nisi quod elephas turribus, camelus sarcinis ferendis idoneus eoque utilior aptiorque. Si consilium petis, utere beluis quas his ubi vitam agis mundi partibus genuit natura parens prudentissima, que et beluas et alia suis queque climatibus aptiora distribuit.

G. -- Camelum habeo.

R. -- Tria milia habuit et amisit Iob: et morbi et raptores et infecta pascua et ruine et mille casus vestra undique armenta circumsident. Campi et colles et menia perduntur assidue: quid his facias que non stant? Bona vestra fere omnia in perpetuo motu sunt et quam insita virtute animi deberetis famam querere, peregrinorum animantium novitate sectamini.


 
61

DE SIMIIS ET LUDICRIS ANIMANTIBUS
 

G. -- Simia delectabilis est michi.

R. -- Fedum animal aspectu, triste animal effectu, de quo quid aliud quam tedium speres? Quicquid domi reppererit aut corrumpet aut sparget. Si his atque huiusmodi delectaris, utique delectabilis simia tua est. Monstruosam beluam vocat Cicero, nec minus aliquid mirum dicit quam urnam sortium evertisse idque pro ostento Grecorum in historiis scriptum esse; iure optimo doctissimus vir irridet, cum vere mirum potius videri debeat si non omnia evertat ac dissipet.

G. -- Ludicris animantibus abundo.

R. -- Turpe simul et ludicrum esse aliquid non potest. Quis enim in turpitudine ludus est? Quin immo ab omni quod oculos auresque et nares et animum afficiat fugiendum est: corrupti gustus est amara diligere. Sed hic vester est mos, turpibus delectari; neque vero turpia et inepta tantum animalia sed, quo nichil est fedius, obscenos etiam homines linguaque et moribus odiosos in delitiis habetis. Et ad summam, quanto quicque deformius tanto vobis acceptius cariusque: hec in rebus omnibus uniformis est regula, hic amor, hec indoles, hoc studium, hec vestri iudicii laus est.


 
62

DE PAVONIBUS, PULLIS, GALLINIS, APIBUS ET COLUMBIS
 

G. -- Pavonibus affluo.

R. -- Ex illorum caudis Argi oculos repetisse consilium fuerit, ne pedibus noceat notissima tegularum pestis.

G. -- Pavones multos habeo.

R. -- Avem visu pulchram, non inficior, atque amenam; sed hec voluptas oculorum multo aurium tedio pensanda est, quibus contra illum tartaree vocis horrorem vel fuge vel Ulyssee picis auxilio opus sit -- ut sileam, omni peius tedio, vicinorum odium ac lamenta --. Vos vero dum imperiose et nichil intemptatum relinquenti gule pareatis, nec aliena nec vestra incommoda cogitatis, obliti hanc viris olim fortissimis sollicitudinem non fuisse, quando intacti pisces et fere et volucres tute erant et preter pennas nil in pavone placebat, ut Naso ait; neque nunc sane quid in hac ave tantopere placeat invenio preter nobilitatem carnium, que non putrescere dicuntur, longum etiam in tempus si serventur -- quod et tibi licitum experiri et expertum se asserit Augustinus --. Ita vestram famem, nisi adsit ambitio, nec cibus satiat nec voluptas. Pavonem certe cibi gratia Rome primus occidisse fertur Hortensius orator, vir eloquio clarus, moribus delicatus et mollis ut femina, sed qui morum plurimos, eloquii autem raros habet imitatores.

G. -- Pullos nutrio.

R. -- Impedimentum domui, escam vulpibus, aree suffossores, quorum ungulis et pulvereum solum semper et nunquam superficies equa sit.

G. -- Gallinarum magnus est numerus.

R. -- Ut cessent tedia, pene par fructus et impensa erit: magno pretio longisque clangoribus exiguum ovum constat.

G. -- Sed abundo apibus.

R. -- Non mortalis modo, sed volatilis et fugitiva felicitas tua est.

G. -- Alvearia multa sunt michi.

R. -- Non minus in quolibet quam vel in magna urbe negotii vel in castris strepitus est: nunc examina fugient, nunc pugnabunt reges, nunc tinnitu eris, nunc iactu pulveris res egebit ut salva sit. Sepe omnia expertus nil profeceris; quin cum ditior esse credideris, nudus sis. Proinde si servandi studium cum melle contuleris mel amarum voces.

G. -- Sed columbis affluo.

R. -- Atqui apum in thalamis siletur per noctem, ut Virgilius ait, in columbario autem nunquam. Vix est animal inquietius columbo.

G. -- Plena michi sunt columbaria.

R. -- Sunt qui litigent et qui gemant, qui diebus domum fedent, noctibus somnum frangant: en magni gaudii materia!


 
63

DE PISCINIS
 

G. -- Piscinas michi extruxisse gaudeo.

R. -- Non puto felicius extruxeris quam Salomon. Cum te ergo converteris ad universa opera que fecerint manus tue et ad labores in quibus frustra sudaveris, videbis in omnibus vanitatem et afflictionem animi, ut unde gavisus fueris fortasse doleas, iacturam existimans et temporis et impense.

G. -- Feci michi piscinas.

R. -- Non satis est gule omnes terras lustrare: aque etiam tentantur et in regno suo piscibus carcer erigitur.

G. -- Piscinas implevi.

R. -- Libertatem piscibus abstulisti ac nature domum quosque illa sanos fecerat egrotare docuisti.

G. -- Coegi aquas in piscinam.

R. -- Vim aquis intulisse in Iulio Cesare, tanto illo quidem viro, notatum et superbie datum vides: quid in te igitur speres?

G. -- Pisces in vivario conclusi.

R. -- Pennatas volucres vinculis et imperio coercetis: quid mirum si pigris quoque piscibus imperatis? Omnia prorsus in vestra potestate et vestris subiecta sunt pedibus, laboriosi et cupidi mortales!, preter unum animum quem regere et frenare vel non potestis vel, quod est verius, non curatis. Itaque vagus et indomitus ille vos agitat et in omne vanitatum genus ac scelerum impellit, qui si vobis, immo si rationi, subditus atque obediens esset, ad meliorem finem rectiori calle vos duceret prestaretque ut multa que cupitis sperneretis.

G. -- Pisces inclusos in piscinis habeo.

R. -- Cum omnia subdita sint vobis, vide quam decorum sit esse vos subditos voluptati, rei omnium vilissime, rerum nobilissimos omnium que sub celo sunt. Sed sic est: omnibus imperare vultis ut libidini serviatis; neque vero novus hic error nec plebeius, sed antiquus et illustrium. Piscinas ac vivaria ostrearum primus instituit Sergius Orata Baiano in litore; sub idem tempus reliquorum piscium vivaria incepit Licinius Murena, uterque cognomen seu illud agnomen a pisce sortitus. En preclare agnominum cause, quod ille scilicet oratam appetiit, hic murenam! en qui Africani et Macedonici titulos mereantur! et forsitan non curarum minus hi suis in piscibus capiendis et condiendis inque suis vivariis extruendis susceperant quam Scipio et Paulus in liberanda atque ornanda patria suisque victoriis ac triumphis. Ita penitus verum fit quod quidam dicunt, quantitate curas hominum pene pares, qualitate vero longe impares. Atque ut mala semper exempla imitatorum turbis affluunt, secuti sunt Licinium hunc nobiles viri: Philippus, Hortensius ac Lucullus, vir alioquin memorabilis, qui vivario simplici non contentus, illic prope Neapolim montem scindi fecit, non minore sumptu quam quo sibi villam erexerat requiem captis piscibus meditatus, fluctu equoreo scisse rupis claustris instar tranquilli portus immisso. Quam ob rem magnus Pompeius, ut qui non vivaria sed imperia cogitaret, haud illepide hunc Lucullum Xerxem togatum, hoc est montium effossorem nuncupabat. Quid de aliis? Murenarum vivaria primus fecit C. Hirrius quidam nescio quis; nam cum omnibus murenis suis adhuc male noscitur, quarum illa copia tanta fuit, ut earum sex milibus triumphalem cenam Iulii Cesaris adornaret. Et hic quoque suos imitatores habuit, nominatim Hortensium oratorem, de quo supra diximus, virum qui nunquam molli defuit exemplo. Ita vestre litere sepe nichil detrahunt insanie, nonnunquam vero, quod mireris, adiciunt, dum licere sibi omnia existimant qui literas didicerunt et multa sibi arrogant que sine literis non auderent. Et hic ergo vivarium habuisse dicitur Baiani tractus in litore ibique inter ceteros pisces sic murenam unam dilexisse, ut extinctam luxerit. En amor egregius, en docto gravique viro dignus fletus! Qui nec sui temporis bella domestica neque proscriptiones ac civium mortes flevisse legitur nec Cannensem, si suum in tempus incidisset, fleturus fuerit ruinam, murene obitum flevit. Tanta hec levitas facit, ut iuniori venia debeatur Antonie -- etas ac sexus excusabiliorem reddit ineptiam --, que murenam suam tamen non defunctam gemuisse, sed viventem aureis inauribus coluisse traditur, sic ut Baulos -- id erat ville nomen, ipsis Baianis in finibus -- multos spectaculi novitate contraheret. Fuerunt et vivaria cochlearum et alie piscium vanitates atque in primis lupus tiberinus, inter duos precipue pontes captus. Sed satis multa de alienis erroribus: tu quo plures his implicitos vides, eo diligentius cave ne similibus impliceris; neque tibi nunc usum piscium, sed nimis magnam curam rerum ignobilium interdico.


 
64

DE AVIARIIS AVIBUSQUE LOQUACIBUS ET CANORIS
 

G. -- Aves varias in aviario conclusi.

R. -- Iam piscium minus mirer ergastula: sunt et volucrum, quibus latior ac liberior patria celum erat. Invenit gula venationem, invenit piscationem, invenit aucupium nec cepisse satis est quas liberas natura creaverat, nisi etiam asserventur. At quanto erat honestius gulam cogere parabilibus atque facilibus contentari et silvas feris, maria piscibus aeremque volucribus linquere quam in his tantum studii ponere, quantum si captandis in virtutibus poneretur, illas pridem -- nam minime sunt fugaces -- optimo studio quesitas intra animi habitum clausissetis, unde nec effugere possent nec auferri.

G. -- Avibus aviarium implevi.

R. -- Rem nequaquam necessariam et quesitu nec minus custodia difficilem, pervetustam tamen, cuius ante MCCCC annos Rome auctor fuit Lelius quidam cognomento Strabo, vir equester, non ille quidem Lelius sapiens habitus, qui si aviaria repperisset nomen sapientie perdidisset: quedam sunt inventu, ut videntur, utilia ac iucunda que tamen ingenia alta dedeceant. Qui piscinas, qui aviaria invenerunt, quid aliud quam gule studium habuerunt, quod virtutis cultoribus alienum est?

G. -- Inclusi pingues turdos et turtures.

R. -- Sed non tardos tortores: tot illecebris irritata gula supplicia exigit stomachi laborantis. An non satyricum illud audisti:

Pena tamen presens cum tu deponis amictus,
turgidus et crudum pavonem in balnea portas?

De pavone loquitur: formosa etenim et famosa est avis, sed non sola que precipitem gulam plectat. Gule quidem oblectatio, gustus brevis, ipse quoque mox in nauseam versurus, ni coerceas; pena autem longa: cruditas, indigestio, bilis, morbi, sepe etiam et mors. I nunc, turdis pinguibus ac turturibus gloriare!

G. -- Habeo loquaces corvos ac picas et psitacos.

R. -- Letatus his Augustus Cesar eos magnis emit pretiis, qui victorem ac triumphatorem Cesarem salutarent cumque subinde alii atque alii ingererentur, satis se salutatorum talium domi habere respondit, ponens illi metam vanitati, nisi corvus ipse novissimus ioco illo mirabili pluris se quam ceteros redimi coegisset; et hec quidem in Saturnalibus leguntur. Quid in naturali vicini nostri Veronensis historia? Corvus ille tam docilis e sutrina ubi impense alebatur in publicum evolare solitus et Tiberium Cesarem Drusumque et Germanicum nominatim, totum denique Romanorum populum salutare, tanta plebis gratia tantoque omnium favore ut, cum eum vicinus vel invidia vel ira percitus occidisset, ingenti omnium merore occisor ipse ex ea vicinia pulsus primum, deinde etiam a populo interfectus sit: corvus autem operosis exequiis et solenni funere elatus ac traditus sepulture. O ineffabilis populorum semper insania! in illa urbe fletum et sepultum corvum et eius interfectorem Romanum civem morte multatum, in qua nec Africanus Maior sepulchrum habuit nec Minor ultorem! quia, si diis placet, corvus hic populum salutabat ut diximus, illi autem non salutabant, sed salutem populo gloriamque contulerant: adeo gratior vox corvorum quam virorum virtus illustrium. Neget nunc aliquis tutum sese populi commisisse iudicio, quanquam veris extimatoribus non sit mirus publicus hic virorum fortium contemptus, cum ab his corvorum volucrumque loquacium miratoribus et divine voces et celestia spernantur oracula.

G. -- Formosus est michi psitacus.

R. -- Solus nempe omnium torque aureo insignis, nisi phenix et ipse esset avium torquatus et preterea sue unicus speciei. Verum psitacus salutator magnus et presertim principum plane, quasi adulatorem illum fecerit natura. Unde distichon illud innotuit :

Psitacus a vobis aliorum nomina discam
hoc didici per me dicere: Cesar, ave.

Est michi pica disertissima.

R. -- Cum perrari sint homines diserti, tibi disertissima pica est? Loquax, fateor, et salutrix est sedula, unde et illud :

Pica loquax certa dominum te voce saluto,
si me non videas, esse negabis avem.

Certe de huius avis intentione discendique studio mira, nescio an vera, narrantur. Illud in primis vix credibile: propositum ei verbum si oblita sit, angi illam graviter et affligi molestiamque animi tacita meditatione testari; si ipsum ei verbum ad memoriam reducatur, miris modis hilarescere, at si prorsus seu verbi difficultate seu memorie imbecillitate vincatur, pre dolore etiam interdum mori, ut iam minus mira Homeri mors poete sit habenda, si tamen illa etiam vera est. Neque vero picis omnibus hec docilitas datur, sed his tantum que glande cibum nomenque percipiunt et apud vos vulgo glandarie vocitantur, picarum species et forma insignis et ingenio.

G. -- Dulcisonam canoramque lusciniam nactus sum.

R. -- Et hanc quoque et sturnum Greci Latinique sermonis dociles inveniri et turdum insuper sua etate sermones humanos imitantem Rome fuisse auctor est Plinius Secundus. Quod de sturno nuper publice notum fuit, quem seriatim plurima verba proferentem humanis accentibus sepe in ipsius Plinii patria et audire tibi contigit et mirari? Nam de psitaco tam trita res est ut mirabilis iam esse desierit. Quotiens hunc audisti cibos unum atque alterum clara voce poscentem, quotiens nutritorem suum proprio nomine vocantem atque ut persuaderet multa illi gestuum ac verborum dulcedine blandientem, quotiens sic ridentem, ut astantes in risum cogeret nec omnino alitis sed veri risus hominis crederetur? Que quamvis ita sint, tamen hi omnes, luscinie presertim, multo melius, michi credite, suis in ramis canerent quam vestris in caveis, nisi quia vestra cupiditas nichil extimat nisi quod sibi proprium fecit, cum natura fecerit cuncta communia. Sic ultra suos fines atque ultra suum nomen tendit avaritia.

G. -- Aves innumeras congregavi.

R. -- Ut multas sive ut omnes habeas, phenix, puto, deerit, sive unus sive est nullus, sive illud in fidem recipimus quod quidam tradidere anno urbis DCCC avem hanc ex Arabia in Egyptum evolasse captamque ibi et Romam delatam atque in comitio spectaculo populi expositam, supremam tandem, ut credibile est, mortem obiisse; quod ultimum falsum esse non dubitant qui de primis magni dubitant auctores; ita, cum omnes aves habueris, mirabilem pulcherrimamque omnium non habebis. Dolens et indignans iocor. Quid enim semper pueri inanibus gaudiis exultatis utque ait Salomon, “usque quo parvuli diligitis infantiam?”; quin aliquando “convertimini ad correctionem meam”, ut idem ait, si quidem ipsa eadem sunt que loquor: sinite, o ceci, aves in silvis agere, nidificare et pasci et canere et errare: vos inertis plumas animi ad celum pandite atque humo vos attollite, enitimini non volucres captare, sed volucres fieri tuque his omissis, de quibus loqui pudet, si quid habes quo letari virum deceat profer.


 
65

DE CONIUGII CLARITATE
 

G. -- Uxorem duxi nobilem.

R. -- Mallem tibi non tantum picas ac psitacos, sed bubones strigesque domi esse: illi canerent, ista iurgabitur; illi aliquid nuntiarent, hec peraget; illos excludere liceret, hanc non licet.

G. -- Claro coniugio ornatus sum.

R. -- Speciosa vinctus es catena, unde te sola mors liberet.

G. -- Claro coniugio felix sum.

R. -- Casto felicior, felicissimus celibatu.

G. -- Pulchro coniugio illustratus sum.

R. -- Anceps uxoris electio: deformis facile fastiditur, formosa difficile custoditur, ea lege qua inter formam corporis atque animi castitatem lis prope perpetua est. Sed, ut quod rarissimum est, contingat et forme pudicitia iuncta sit -- uberius tecum agam: accedant et feminee dotes alie, nobilitas, sensus, opulentia, fecunditas atque facundia, fame integritas, morum candor --, scito tuum limen his immixtam subintrasse superbiam, ut scripsisse iure satyricus videatur malle Venusinam quam Corneliam Gracchorum matrem, Africani filiam, paternis triumphis ac gloria insolentem.

G. -- Nobile coniugium et honestum obtigit.

R. -- Quid de fastu fastidioque ais? Parumne feminei mores noti? Disce servire, disce pati, disce caros perdere; uni coniugio vacandum est: amicitiarum scopulus uxor imperiosa et viri affectuum moderatrix.

G. -- Generosa michi uxor obvenit.

R. -- Gravis sarcina, dure compedes liberos humeros atque olim liberos pedes prement. Durum dictu, durius cogitatu durissimumque perpessu non unius lucis, sed totius vite hospes forsitanque hostis vacuam presidiis invasit domum, unde illam, ut dixi, veteris repudii spe sublata, sola scilicet mors excludat.

G. -- Coniugem gratam duxi.

R. -- Erras: illa te duxit. Diu nimium fueras tuus: accessit sponso domina, carnifex privignis, emula socrui, familie iugum, coquine labor, onus penui, sumptus arcule, ornamentum aule, diurnum spectaculum fenestre, lis nocturna cubiculo.

G. -- Uxor michi venit amantissima.

R. -- Cum amore, si nescis, zelus et suspitiones et querele subeunt; immortale duellum domi habes, ipsis ex voluptatibus ac iocis inimicitie erumpent; nec ad mensam nec in thalamo tutus eris: nullum tempus litigio vacabit, media nocte pugnabitur.

G. -- Exoptatas nuptias contraxi.

R. -- Cum coniuge nuptias, cum pace divortium.

G. -- Uxor contigit cui unice placeo.

R. -- Melius forsitan displiceres: non te amando premeret atque attereret, et cogitare et res tuas agere et somnum carpere sineret. Nunc uxori placens, nil quod tibi placeas preter illam speres: totum sibi te vendicat nec sufficies totus. Si quo forte ire velis, fugere te fugeque causas fingere, si quid agas oblitum sui, si quid cogites iratum sibi, si cibo astineas sordere res suas tibi, si somno cesseris externa te Venere fessum dicet: denique ut uxori placeas, tibi atque aliis inutilis sis oportet.

G. -- Uxorem habeo que me ardenter amat.

R. -- Melius amaret caste, pie et sobrie ac verecunde. Ardens enim amor quid nisi incendium est anime? qua ardente, quisnam ibi modestie, quis reverentie coniugali, quis tranquillitati locus aut quieti? Ardenter te amat uxor: nisi vicissim se amari senserit, tepescet amoremque odio mutabit; sin equandus tibi est amor et tu ardeas necesse est unique deditus sis amanti, zelotype coniugis vir insomnis, nunc blanditiis, nunc querelis fictisque criminibus excitandus exercendusque per noctem, seu licentius oculum deflexeris, seu ridenti lentius arriseris, seu vicinam salutaveris, seu formam alterius laudaveris, seu domum serius redieris, postremo aliquid feceris aut dixeris quo suspectus lesique reus sis amoris; que si vita dici debet, quenam mors dicenda sit nescio. Et hec quidem de ardenti tuo amore sententia nostra est.

G. -- Est michi perpetua thori consors.

R. -- Et somni perpetuum exilium; maritalis lecti rarus ac tenuis sopor est: hinc voluptas, hinc iurgia, quies nusquam.

G. -- Habeo uxorem fidelissimam.

R. -- Fuisse fideles aliquas non nego, usque etiam ad mortem, et profecto homini qui hoc vite genus elegerit magne divitie coniunx bona et fidelis; maior tamen est acies adversa, nempe etiam illustrium multi dolo coniugum periere. Sileo Danai truces et cruentas nuptias et infamem noctem miseramque tot simul iuvenum stragem; non hoc illi quorum supra meminimus Graius Agamemnon, non Phryx Deiphobus neget, non ex vestris Africanus minor, non postremo recentior Alboinus rex, cuius ab impudica et seva fusus coniuge nitidi Athesis ripam sanguis infecit.

G. -- Uxorem nobilem, castam, mansuetam, humilem et obsequiosam, piam, fidam repperi.

R. -- Mirus auceps cornicem candidam invenisti. Vix est tamen qui invenisse se fuscam putet.


 
66

DE UXORE FORMOSA
 

G. -- Formosa michi uxor obvenit.

R. -- Difficilem provinciam nactus es, vigila: dixi iam durum custodire quod a multis appetitur.

G. -- Forma est uxoris excellens.

R. -- Solet forma corporis, ut multa alia, paritate gaudere, imparitatem ac dissimilitudinem aspernari. Si par igitur tibi forma est, exerceberis; alioquin contemneris, utrunque laboriosum.

G. -- Forma coniugis magna est.

R. -- Et magna superbia; vix est aliquid quod eque animum tumefaciat et extollat.

G. -- Forma uxoris est maxima.

R. -- Vide ne castitas parva sit; scitum est illud satyricum:

Rara adeo est concordia forme
atque pudicitie.

Ut hec constet, morum insolentiam quis ferat et quotidiana fastidia?

G. -- Formosissima est uxor.

R. -- Habes domi idolum sumptuosissimum, operosum; videbis in dies peregrinos novosque habitus; lauda hinc corporis habitudinem quam omnia deceant, hinc ingenium inventricis ad cuncta versatile: tum iacturam patrimonii lucrum voca.

G. -- Habeo uxorem formosissimam.

R. -- Habes idolum litigiosum, insolens, quod affusus colas, quod extra te raptus stupeas, quod adores, unde totus pendeas. Submitte collum iugo et contentus forma coniugis curasque alias et propriam libertatem procul abice. Dicebam modo: cave nequando aliam preter illam laudes, nequando oculos ab illius fronte diverteris, ne solito parcius blandiaris, solito minus insanias; quicquid respueris capitale erit, omnis sanitas defectio. Vive denique ad uxoris edictum et nutum domine suspensus observa, mancipium non maritus. Hec facito, si tanti existimas aliquandiu formosam thori sociam amplecti levique ad tempus cute gaudere et candido natos ex utero tanquam poma nobiliora pulchro de vase suscipere.

G. -- Uxorem habeo formosam.

R. -- Venenum dulce, compedes aureas, splendidam servitutem.

G. -- Forma delector uxoris.

R. -- Vana brevisque delectatio: nil forma fugacius et presertim feminea. Qui uxorem propter formam diligit, cito illam oderit.


 
67

DE UXORE FECUNDA ET FACUNDA
 

G. -- Fecunda michi uxor est.

R. -- Multas tibi curas, multos pariet labores. Uxor sterilis unica tantum, at fecunda quidem sarcina domus est multiplex. Notum est illud comicum:

uxorem duxi: quam non ibi miseriam vidi! nati filii:
alia cura!

G. -- Non fecunda tantum uxor, sed facunda est.

R. -- Hinc filii et nutrices aderunt, hinc sales et verba non deerunt; habes cum qua disputes ac declames et satyricum non audisti, ubi ait:

Non habeat matrona tibi que iuncta recumbit,
dicendi genus, nec curtum sermone rotato
torqueat enthymema, nec historias sciat omnes.

Coniugem querebas, magistram invenisti iamque aliquid impolitum, commune aliquid loqui sine coniugis censura et irrisione non poteris frustraque eiusdem satyricum illud optaveris:

Solecismum liceat fecisse marito:

inter mundi tedia, nullum importunius procaci femina et tacere nescia.


 
68

DE OPIMA DOTE
 

G. -- Dote auctus sum opima.

R. -- Et opima tyrannide, malum malo additum; superbie coniugalis duo stimuli: dos et forma.

G. -- Multum dotata uxor est michi.

R. -- Multum dotata uxore nichil est importunius, nichil intractabilius; nil sibi non licitum arbitratur: que suas opes mariti comparat egestati, que virum pascit, dominam se putat esse, non sociam.

G. -- Magna dos meum subiit limen.

R. -- Unde dos ingreditur, inde libertas egreditur, quod bene providerat Lycurgus, cuius lege cautum fuit ut indotate nuberent, et adiecta ratio ut uxores eligerentur, non pecunie securiusque matrimonia sua viri coercerent, cum nullis frenis dotis tenerentur. Utrunque sapienter: nam et vere multis in domibus non viro uxor, sed pecunia nubit avaritie et est utique magna dos licentia coniugis, frenum viri.

G. -- Ingens cum uxore dos obvenit.

R. -- Muta ordinem: immo enim cum ingenti dote uxor subiit quam libentius exclusisses, si sola posset excludi. Plane coniugium obscenum, ubi non spe prolis ad cubiculum viri virgo, sed ad arculam avaritie impulsu dos concupita deducitur.

G. -- Magnam michi dotem uxor attulit.

R. -- Dic verius: magnum pretium libertatis tue, que si tibi cara esset ut decuit, nullo eam pretio vendidisses.

G. -- Ditissima michi uxor obtigit.

R. -- De moribus nichil narras. Nempe nichil, ut reor, de moribus cogitasti deque optimis femine dotibus, fide, verecundia, castitate, modestia: sunt vobis ista contemptui et solum in nuptiis vestris attenditur dos et forma; hec est avaritia et libido, pronube matrimoniis his condigne.

G. -- Pecuniosissima est coniunx.

R. -- Vide an non themistocleum illud consilium quo diffinit malle se virum pecunia quam pecuniam viro indigentem recte etiam ad feminas trahi possit.

G. -- Uxor michi perdives est.

R. -- Quanto melius erat cum inopi requiescere quam laborare cum superba! melius esurire cum paupercula humili quam cum insolenti divite litigare.

G. -- Coniugis dos immensa est.

R. -- Consequens est ut elatio animi sit immensa, timor autem viri nullus. Non audebis vitia reprehendere dum respicies dotem, non presumes humiliare illam per quam te memineris superbire nec fastidia duntaxat ac tedia sed probra etiam et iniurias tolerabis. An forte non Aurelii Antonini principis meministi, illius qui philosophi cognomen ob imperium non omisit, qui, cum uxoris nosceret adulteria et amici ut eam vel occideret vel saltem dimitteret hortarentur, respondebat: “Si uxorem dimittimus, reddamus et dotem”? Dos autem erat imperium. Vides ut ingentis viri animum dos frenabat; tuum forsitan non frenabit?

G. -- Dos permaxima, infinita, inextimabilis est.

R. -- Dos matrimonii oneribus supportandis, non avaritie estibus irritandis inventa est; itaque quo magis illam exaggeras, magis infamas, ut que utrinque mole sua noceat et hinc dantis impudentiam, hinc concupiscentiam accipientis auctura sit.

G. -- Est michi maxima dos uxoris.

R. -- Non quanta sit dos, sed qualis sit uxor refert et in dote ipsa non quantitas certe, sed qualitas existimanda est, unde scilicet profecta, quibus parta modis: multe magne dotes malis artibus sunt quesite. Heliopolitanum et Punicum morem nosti, quorum nuptiis non pietate patria, sed stupris ac dedecore dos constabat.


 
69

DE GRATIS AMORIBUS
 

G. -- Gratis fruor amoribus.

R. -- Gratis insidiis opprimendus!

G. -- Gratis uror amoribus.

R. -- Bene ais: “uror”; est enim amor latens ignis, gratum vulnus, sapidum venenum, dulcis amaritudo, delectabilis morbus, iucundum supplicium, blanda mors.

G. -- Amo et vicissim amor.

R. -- Primum nosci potest, secundum in ambiguo est, nisi forte nocturnum muliercule tue murmur in testimonium trahis.

G. -- Amor haud dubie.

R. -- Persuasit, ut video; nec magnum persuadere volentibus: omnis amans cecus et credulus. Quod si fidem iuramento amatorio vis inesse, scriptum ab amante cyrographum tenera in glacie testibus austris in medium profer. Sed, o insane, nichil unquam, impudice presertim, credas femine: sexus, ardor, levitas, consuetudo mentiendi, fallendi studium fructusque fallacie, hec singula multoque maxime hec omnia, quicquid illius ore prodierit suspectum faciunt.

G. -- Amo quod iure animum delectet et dulciter ardeo.

R. -- Credis ex me audire quod ille magister amorum ait, ut feliciter ardens gaudeas et vento tuo naviges; voluptatis id quidem, non consilii est. Ego vero, quo suavius arseris eo cautius ex incendio fugiendum consulo: tunc sunt mala periculosissima, cum delectant. Sepe suavitatem hanc durissimus finis exasperat.

G. -- Amo amorque.

R. -- Ut sit ita, quid nisi duplex est nodus, nexus arctior, gravius discrimen? Melius de te sperarem si amares tantum, non etiam amareris. Etsi enim facilitatem amoris atque difficultatem eque nocivam quidam dicant, quod facilitate animus capiatur, cum difficultate contendat, ego tamen ita sentio: nichil ad amandum efficacius quam amari contraque nichil esse quod magis ab amando deterreat quam scire se non amari nec amatum iri credere -- quamvis id non facile creditura sit ceca et cupida mens amantis, qui unus est ex illo grege, de quo scribitur quod

qui amant ipsi sibi somnia fingunt. --

G. -- Amo ego cum gaudio.

R. -- Qui quam male sibi est non sentit, obtorpuit; qui malo suo gaudet, insanit.

G. -- Apud me, fateor, delectabile est amare.

R. -- Odiosum mallem ac molestum, quo et fuga mali promptior foret et propinquior spes salutis. Nunc delectatio morbum alit; sanus enim fieri respuit quem delectat egrotare.

G. -- Ut libet: apud me quidem ingenuum est amare.

R. -- Ut quisque sapit et loquitur; apud me vero servile prorsus et languidum et quod fortissimos etiam viros emolliat enervetque. Dicam quod nemo est qui nesciat, nemo erit qui audiens non miretur -- sic magnarum rerum recordatio vel scientibus admiranda est -- neve omnia sequar, quod nec necessarium puto nec possibile. Duarum toto orbe clarissimarum gentium duos longe prestantissimos duces ad memoriam revoca: Iulius Cesar victor in Galliis, in Germania, in Britannia, in Hispaniis, in Italia, in Thessalia, in Egypto idemque mox in Armenia, in Ponto, in Africa et rursus in Hispania supremo Marte victurus, in medio tantarum victoriarum ab amore regio interim apud Alexandriam victus est. Hannibal apud Ticinum, apud Trebiam, apud Transimenum, apud Cannas victor ac demum in patria vincendus sua, prius apud Salapiam Apulie oppidum, quo inexcusabilior sit, meretricio amore subactus est. Quanta tibi videtur mali vis, que tam duros animos, tam rigida pectora levi frangat incursu, tam rapidos pedes, tam fortia brachia fragilibus vinculis liget? Linquo fabulosa et vetera nimis: in beluas transformatum Iovem, ridiculis Martem vinculis implicitum, duris nentem pensa digitis Herculem, ad hec et Leandrum fluctibus, Biblida lacrimis, Prochryn telis viri, propria cuspide Pyramum, Hyphin laqueo pereuntem quodque est certius atque sonantius, et Grecorum duces de amore certantes et notis Troiam flammis ardentem. Absque his omnibus et mille similibus satis duo illi quos premisimus ad probandum de quo agitur vel magnitudine nominum vel historie fide sufficiunt.

G. -- Amo. Quid de odio dices, si amorem damnas?

R. -- Ut tu accipis, utrunque damnabo neque ideo bonum aliquid dicam quod adversum malo sit. Duo enim extrema, sibi invicem adversa pariterque a medio, hoc est a virtute, distantia pariter mala sunt.

G. -- Ergo malum est amare. Hoc ego, fateor, malo hoc nichil melius invenio.

R. -- Credo hercle, ut est animus; sed tua opinio rem non mutat.

G. -- Oderint quos delectat, ego amabo.

R. -- Odium atque amorem indifferentia dixerim: nam ut odisse vitium et amare virtutem eque laudabile est, sic seu virtutis odium seu vitii amor eque dannabile: et ad summam, vix invenies quod per seipsum sic laude vel infamia dignum sit; quin paucis additis laus ac vituperatio altera locum sumat alterius. Tu quid ames videris.

G. -- Quid amem nisi quod ceteri?

R. -- Non omnes idem amant: fuerunt qui amarent Deum tam enixe, ut pro amore hec omnia quidem et seipsos vitamque suam proiecisse lucrum ducerent, fuerunt qui non altius aspirantes pro nuda virtute aut pro patria idem facerent; numerarem, nisi innumerabiles essent.

G. -- Ego nec in celo fui unquam nec virtutem vidi; amo que cerni possunt.

R. -- Si nichil amas nisi quod cerni potest, nil igitur magnum amas. Quid quod directe obvias precepto illi vulgatissimo: “Nolite amare que videntur, sed que non videntur; que enim videntur temporalia sunt, que autem non videntur eterna”. Vos autem ceci animo deditique oculis eternum nichil non dicam amare, sed nec intelligere nec cogitare quidem idonei, vobiscum peritura sectamini et pudendos affectus honesto tegentes velo libidinem dicitis amorem. Illum colitis, illum fandi licentia deum facitis, ut probra vestra, que vix celum tegit, excuset. Quid enim deo auctore sit perperam? Ite iam, erigite deo vestro aras ac thura porrigite: ille vos ad celum evehet! Immo vero celi Deus illum et vos trudet in tartarum.

G. -- Iuveniles ludos in calumniam trahis; amo, da veniam.

R. -- Si ab offenso poscenda est venia, ipse tibi ignosce; neque enim alium quam te ledis et, ah miser!, quos inter scopulos fragilem cymbam agis!

G. -- Iuvat ita vivere, nec intelligo quidnam vetet.

R. -- Miserum est peccare, miserius delectari, miserrimum excusare atque amare peccatum et tum demum consummata miseria est cum ad studium voluptatis opinio quedam honestatis accesserit.

G. -- Amo: nec possum aliter nec volo.

R. -- Posses nempe si velles et forsan adhuc volventibus annis voles, si quidem cum in multis, tum precipue in hoc morbo evenit, ut sepe virtuti tentatum frustra remedium ultro dies longior afferat.

G. -- Nulla me dies non amantem viderit.

R. -- Age igitur; lude, insani, somno letare: experrectus flebis.

G. -- Ego vero non flebo, sed canam meque ipsum more amantium carminibus consolabor.

R. -- Est hoc quidem de quo multa dici possunt et quando huc me trahis insistam. Inter multas, fateor, mira hec amantium amentia, non solum apud vulgus, ubi consuetudine in naturam versa furor omnis excusabilis, sed apud utriusque lingue doctissimos. Nam et poetas Graiorum et vestros quedam de alienis, multa de suis amoribus plausibiliter conscripsisse compertum est atque unde morum infamiam merebantur eloquentie gloriam consecutos. Tolerabilior apud illos Sappho: etas, sexus, animi levitas puellam excusant. Sed quid Anacreonti facias, quid Alceo? Quorum uterque non poeta modo insignis, sed vir fortis et rebus gestis in sua republica clarus fuit. Seu quid ex vestris Ovidio, Catullo, Propertio, Tibullo, quorum nullum ferme nisi amatorium est poema? Quanquam quid poetas, quibus nescio unde maior licentia data est, et non potius vite duces arguam philosophos? Ubi hercle gaudeas, gravitatis multo plus vestris fuisse quam Grecis; vix enim occurret horum aliquis tam perditus, qui non dicam tale aliquid fecerit, sed non libere totum hoc vanitatis genus irriserit atque damnaverit. Apud illos tamen non communes quosque sed severissimos philosophorum stoicos ipsumque, quod miraberis, Platonem in hoc errore versatos scimus. Amaturum quidem sapientem volunt stoici et sane, si de amore conveniat, non falluntur. Amabit enim Deum sapiens, ut dixi, amabit et proximum, amabit virtutem, sapientiam, patriam, parentes, filios, fratres et amicos et, si verus sapiens fuerit, etiam inimicos amabit, non propter illos, fateor, sed propter eum qui hoc iubet. In his omnibus, oro te, quis locus est pulchritudini? Sic enim Ciceronis Tusculano diffinitum legimus, amorem ipsum conatum esse amicitie faciende ex pulchritudinis specie. Quis tam cecus ut non videat quid sibi velit hec pulchritudo? Recte ergo querit illic Cicero: “Quis est enim” inquit “iste amor amicitie? Cur non deformem adolescentem quisquam amat neque formosam anum?” Nimirum etas et forma cum delinimentis suis sunt huius amicitie fundamenta, que honestius sic dicitur quam libido: quid sit tamen apertis sanisque oculis facile cernitur. Itaque tota res eo redeat, ut, si sit amor quisquam in rerum natura sine sollicitudine turpique desiderio, sine suspirio et ardenti cura, sit hic sane permissus sapienti: “vacat enim omni libidine”, ut Cicero idem ait, omnique tumulto atque angore animi, que maxime vitanda sunt sapientibus. Ceterum non ut fando rerum facies velari, sic mutari veritas rerum potest: sermo autem nobis nunc nonnisi de libidinoso amore susceptus est, qui his multisque aliis magnis malis vacare nullo potest modo. Et hec quidem Stoicis. Ad Platonem venio, qui philosophorum princeps, immo, ut aiunt, philosophorum deus -- etsi in hoc multi litigent; in omni autem questione non plurium sed maiorum meliorumque iudicio standum est --, Plato, inquam, utique summus vir, de amoribus suis etiam turpibus, quanquam vero philosopho nulla libido non turpis et inconcessa sit, pace tanti viri dixerim, multa licentius scripsit quam quibus platonicum nomen ascribendum esset. Scripsit tamen et, quod nollem, scripta extant, neque tam celebris fame notam neque iudicium posteritatis erubuit, curam hanc metumque omnem vincente impetu passionis animum urgentis stilique dulcedine calamum excitantis, que vel in turpi pudendaque materia tanta illi est, ut epicureis magis quam platonicis in rebus quasi solis in luto platonici radios cernas ingenii; et hanc ipsam post Platonem multis video causam fuisse ut scripta relinquerent que vel honestius non scripsissent, vel consultius delevissent, multis ut idem faciant futuram esse conicio; sed famosiorem attigi. Proinde quod ad reprehensionem attinet insanie talis, et aliqua diximus ac multa et varia dici possunt, quod ad remedium vero non pauca. Nam ad illam quam dicis consolationem mali huius quam tibi de carminibus perventuram fingis, brevissimum Flacci carmen ac percontatio illa pro responso sit:

Hiscine versiculis speras tibi posse dolores
atque estus curasque graves e pectore pelli.?

Loquendo canendoque amor alitur accenditurque, non extinguitur nec lenitur, ut quos memoras cantus et carmina tuorum non fomenta, sed irritamenta sint vulnerum.

G. -- Credere iam tandem admonitus et expertus incipio; quamobrem, si libet, omissis aliis ad remedia stilum verte.

R. -- Multi olim ista conquirere nisi sunt, in quibus Naso mirus medicus, morbi amantior quam salutis, cuius quedam levia, quedam feda nec inefficacia tamen est advertere; scripsere alii, inter quos Cicero breviter potenterque. Ad summam, pauca hec sunt, que de multis electa probaverim: loci mutatio, que ut corpori sic animo egrotanti salubris interdum est; evitatio omnium fugaque diligens quibus amati vultus in memoriam retraharis; occupatio quoque traductioque animi ad alias curas novasque sollicitudines, quibus morbi veteris vestigia deleantur; cogitatio vehemens et assidua, quam turpe, quam triste, quam miserum, postremo quam breve, quam labile, quam nichil sit omnino, quod difficultatibus tantis appetitur, quam facile quantoque melius vel impleri aliter aliisque viis vel contemni penitus possit atque abici interque rerum vilissima deputari. Multos preterea curavit pudor, quod maxime generosis animis accidit, dum obversatur infamia irrisioque dumque se digito signari vulgique fabulam fieri dolent, dum sub oculos redit rei feditas, fructu vacua, plena dedecore, plena periculis, plena doloribus ac penitentie causis. Ad extremum proderit, excusationibus ac falsis opinionibus reiectis, veras induere: nichil hic naturam, nichil fatum, nichil stellas agere, nichil denique nisi solam animi levitatem atque liberum iudicium. Est enim in egrotantis arbitrio ut sanus fiat, mox ut bona fide velle ceperit et blande consuetudinis nexus dulces abruperit, laboriosum certe sed volenti possibile. “Est quidem” ut gravissime ait Cicero “illud quod in omni perturbatione dicitur demonstrandum, nullam esse nisi opinabilem, nisi iudicio susceptam, nisi voluntariam. Etenim si amor naturalis esset, et amarent omnes et semper amarent et idem amarent neque alium pudor, alium cogitatio, alium satietas deterreret”. Nempe hoc ultimum, satietas, a quibusdam inter remedia ponitur, ab aliis autem amor novus, quo, ut censent, vetus amor quasi clavo clavus pellitur. Quod quamvis Artaxerxi Persarum regi, quem Assuerum sacre vocant littere, et suggestum ab amicis et effectu utile deprehensum auctor expressior sit Iosephus, de eventu quidem non litigo, de electione pronuntio; itaque duo hec utilia fortassis interdum, semper certa periculosa crediderim. Si neque horum aliquo neque omnibus convalescas, ad morbi causas animo recurrendum erit. He vero, ni fallor, prime omnium ac maxime sunt: valitudo et forma elegans, opes, otium, iuventa. Ut corporis ergo, sic animi morbis contraria optime medebuntur: egritudo, deformitas, inopia, grave negotium, senectus, errorum iuvenilium castigatrix eximia. Hec michi sunt ultima, dura quidem, sed pro magnitudine pestis optanda remedia.


 
70

DE ORTU FILIORUM
 

G. -- Nati michi sunt filii.

R. -- Geminatum malum pondusque domesticum!

G. -- Filii michi sunt nati.

R. -- Laboriosa uxor, laboriosior amica, laboriosissima demum proles!

G. -- Nati filii.

R. -- Dulcedo amarissima et fel melle circumlitum!

G. -- Nata michi dulcis est soboles.

R. -- Fontem tibi gravium curarum domi natum credito: nunquam sine metu atque angoribus vitam ages.

G. -- Filios genui.

R. -- Nec timere nec sperare nec vota facere noveras: en disces tuo periculo, disces et parentes orbos miserari, disces et in brevi vita longas curas texere teque longiora negotia ordiri, disces his qui nichil ad te pertineant torqueri, que visurus nunquam sis disponere. Ad postremum disces amare plus alium quam te, disces ardentissime diligere, tepidissime diligi: duras artes!

G. -- Filios habeo.

R. -- Nunc primum intelligere incipis quid ipse debeas parentibus tuis.

G. -- Filios procreavi.

R. -- Sevisti arborem inexhausto percolendam studio, que te dum vivas exerceat, cuius nullos forsitan aut seros et fortasse post obitum fructus legas.

G. -- Filii michi sunt.

R. -- Si boni, iugis timor, sin malis, sempiternus dolor; interim solamen ambiguum, certa cura.

G. -- Habeo filios.

R. -- Habes unde vivus doleas, mortuus agnoscaris, habes et unde sepius mori possis.

G. -- Pater filiorum sum bonorum.

R. -- Quanto meliores filii, tanto periculosior conditio tua est. Nescis quam dolendi materiam gignendo quesieris, quos lacrimis aditus in tuam domum patefeceris, quantum in te ius morti miserieque prebueris? O matres misere! ait Statius; o patres miseri! dico ego.

G. -- Optimorum pater filiorum sum.

R. -- Optanda mors tibi integro est, ne forte vivus esse desinas quod delectat et aliquando cum Nestore a sociis queras cur tamdiu vixeris.

G. -- Votiva felix letusque sum sobole.

R. -- Felicitas anxia, sollicitum gaudium et sepe mestum gaudium, felicitas misera! Possem multos illustrium proferre quorum felicitati nil magis obstitit quam quod filios habuerunt.


 
71

DE FILIO INFANTE FESTIVO
 

G. -- Infans filius festivus est michi.

R. -- Modo ne ista festivitas in dolorem desinat et quo presens tibi letior infans tuus fuerit, eo mestior sit digressus.

G. -- Infans est michi bone spei.

R. -- Caduca ante alias etas illa: sepe in ipso flore preciditur utque nil dulcius, sic fere nil amarius.

G. -- Infans est michi blandissimus atque multiloquus.

R. -- O ne iste blanditie vertantur in lacrimas! Res est dulcissima, fateor, infantilis aspectus et alloquium utque est apud Statium Papinium: “siderei vultus et verba ligatis interrupta modis”, que dum audiuntur mulcentur, dum audiri amplius non possunt cruciant nec sine sensu doloris ad memoriam revertuntur; sic humanis in rebus omnibus, sed in nulla magis dulcedini opposita semper amaritudo est.

G. -- Delector filio infante iucundissimo.

R. -- Non prohibeo delectari, ne natura obstem, sed in omnibus modum quero, sine quo nichil bene agitur. Volo te parcius gaudere ut, si dolendum fuerit, possis et parcius dolere; et moneo cogitare facile fieri posse ut arundineo baculo insistas vel in caducum te parietem inclinaveris -- quod sepe dixisse fertur Hadrianus princeps, cum Elium Verum, puerum pulchrum sed fragilem adoptasset -- et secum canere possis Maroneum illud:

Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra
esse sinent.

G. -- Gaudeo de infante meo.

R. -- Sic gaude ut doliturus, sive ille, ut dixi, acerba morte defungitur sive, quod est multo gravius quodque sepissime accedit, e gratissimo infant fit ingratus et inobediens adolescens.

G. -- Multum gaudeo de infante filio.

R. -- Nemo tam stultus agricola est qui de flore multum gaudeat; fructus est expectandus: tunc gaudendum modice. Interim tempestates, grandines et uredines metuende sunt frenandumque metu gaudium.


 
72

DE INSIGNI NATORUM FORMA
 

G. -- Insignis est natorum forma.

R. -- Si tuam tibi formam contemnendam me docente didicisti, quanti alienam sis facturus intelligis.

G. -- Forma filiorum magna est.

R. -- Magnum maribus discrimen feminisque permaximum! Iam primum pulchritudo et castitas raro cohabitant; nam nec volunt vixque si velint liceat: cum humana omnia, tum in primis pudicitia hodie male tuta est, presertim ubi forme egregie iuncta est. Sunt quibus invidetur, sed intra suos fines sese tenet invidia: dolet, irascitur, nichil ultra. Quidam illesi inter multorum odia senuere, quidam perpetua et ad ultimum inconcussa viguere tyrannide. Quot assidue placato mari naute, quot per silvas salvis mercibus pretereunt mercatores, nec pyrata illis nec his predo obvius: quam tu formosam intemptatam dabis? Casta licet, obsidebitur, oppugnabitur: quis animus muliebribus corruptoribus tot resistet? Admoventur muris scale blanditiarum machineque munerum et latentes sub terra fraudum cuniculi. Si his artibus non proficitur, manu improba vis affertur; si fidem queris, famosissimos raptus ad memoriam refer. Forma multos tentavit ac tentandos prebuit, quosdam stravit, vel in crimen impulit vel in mortem. Fuit apud Hebreos exemplum tentationis acerrime Ioseph -- sed discrimen providentia celestis in gloriam vertit --, apud Graios Hyppolitus et Bellerophon; apud vos Spurina ne tentaretur propriis se manibus deformavit. Non apud primos virgo Thamar, non apud secundos Graia Penelope, non apud tertios Romana Lucretia tuta fuit, non apud omnes plurime vel tentate passim vel oppresse. Hi sunt forme labilis et caduce fructus, qui persepe non opulentas tantum domos, sed ingentes urbes et magna nonnunquam imperia everterunt. Note sunt historie; certe nisi formosa adeo esset Helena, Troia mansisset; nisi tam formosa Lucretia Romanum regnum non tam velociter corruisset; nisi tam pulchra Virginia, nec tam cito decemvirale illud imperium defecisset nec Appius Claudius tantus legifer Romanus libidine victus famam in rostris, vitam in vinculis finivisset. Denique si formose minus innumerabiles alie fuissent, non tot rapte aut decepte in tot probra tantasque anime ruinas ex arce pudicitie cecidissent. Quere effectus forme bonos: quos inveneris renuntia, ut cum contrariis comparentur.

G. -- Formosissimus filius est michi.

R. -- Forma hec Messaline cuiuspiam cum libidinem excitarit, elige utrum vis: aut neget et amantis imperio occubendum, aut annuat et Claudii gladio pereundum erit. Castitate igitur mortem, adulterio autem nichil nisi exiguam leti morulam quesierit et hoc sibi illa inclita et excellens forma contulerit. In hoc ergo, ut in reliquis, mediocritas bona; si extremorum alterum eligendum esset, forma gratior, sed gibbus est tutior.

G. -- Est michi nata pulcherrima.

R. -- Circumspice insidias, vim caveto. Iasonem putas aut Theseum aut Paridem unum esse? Mille sunt. Filiam habere sollicitudo est laborque; formam adice, metus fit quem nisi morte aut senectute non fugias: nuptiis nanque alterius in domum metum transferes, non extingues.

G. -- Preclara natorum forma glorior et exulto.

R. -- Gloriari et letari forma sua iuvenes inane utique sed vulgare est; gaudere autem senem forma iuvenum suorum, quam vanitate plenam, ni desipiat, obiectamque periculis videt, stultum prorsus et insanie proximum.

G. -- Celestis filii forma est.

R. -- Legisti, reor, Iliadis Homerice librum quartum et vigesimum, ubi Priamus de Hectore suo loquens “non” inquit “apparebat viri mortalis filius, sed dei”. Dixit hoc ille, sed Achilles ei ostendit hominis illum mortalis filium esse, non dei; et tui nunc filii celestis forma quam memoras momento eripi fedarique potest et, dum durat, quanti pretii sit extimatio prompta est. Hos errores tamen et has nugas paternus amor immodicus et recti iudicii hostis parit.

G. -- Formosissima michi filia est.

R. -- Ut nil aliud, sumptuosissima domus erit.


 
73

DE FILII FORTITUDINE AC MAGNANIMITATE
 

G. -- Est michi filius vir fortis.

R. -- Quanto ille est fortior, tanto tu timidior sis oportet. In nullos enim homines plura pericula quam in sui contemptores, hoc est viros fortes, congerit fortuna, nec immerito: ceteri enim sese abdunt evitantque impetum, illi se obiciunt fulminanti. Recurre memoria preteritum tempus: fortissimos fere omnes violenta morte consumptos invenies.

G. -- Fortitudo filii ingens est.

R. -- Fortitudo pulcherrima virtus est sed comitata casibus variis: paratas lacrimas et instructum feretrum habeto. Omnibus mors vicina, viris fortibus contigua est.

G. -- Vir fortissimus est filius.

R. -- Est qui patrie libertatem, forsitan stragem hostibus, sibi decus, tibi fletum aliquando, metum semper afferat.

G. -- Natus michi fortis ac magnanimus est.

R. -- At quid aliud interfecto in filio Creon gemit, nisi magnanimum bellice laudis ardorem? Quid Evander in Pallante suo, nisi novam gloriam armorum et predulce decus primi certaminis? Quid aliud Priamus Hectorem pavens monet, nisi ne Achillem solus expectet? Quidve aliud hunc ipsum mater anxia precatur, nisi ut fugiat bellicosum virum? Quid denique aliud uxor Hectoris post viri mortem fati ignara timere se dicit, nisi probitatem viri miseram et fervorem animi, non se in acie continentem bellatorum sed ceteros precurrentem, quod ipsum iam ante ab initio formidabat, ubi euntem ad bellum his verbis alloquitur: “Demonice, corrumpet te tua vis neque misereris filii pueri et mei misere matris, que cito vidua tui ero”? Quid postremo Achillis genitrix pro nato timida dum diceret:

Iam pelago terrisque meus queretur Achilles,
et volet ipse sequi?

dumque illum, frustra iam ferventis belli motibus ereptum et imbellem tranquilli senis in regiam invectum, virgineis latebris occultaret? Omnes hos quidem fletus et hos metus nichil aliud quam martia vis et virtus animosa pepererat.

G. -- Valde michi magnanimus est filius.

R. -- Magnus animus sine magna potentia stultitia magna est. Magnanimitas recta hominum est paucorum, quamvis et qui potentissimi videntur quam sint fragiles multa etiam preter mortem, sed precipue mors declaret, ut breviter vereque dici possit nichil imbecillius homine nilque superbius.

G. -- Filius est michi magnanimus.

R. -- Gaude ergo, habebis magnorum conatuum plenam domum, otii vacuam et quietis, et sepe optabis non tam magnanimum filium habuisse: ad summam, clara est fortitudo, magnanimitas speciosa, utraque vero laboriosa et turbida, tuta modestia et tranquilla.


 
74

DE FILIE CASTITATE
 

G. -- Casta michi est filia.

R. -- Iucunditas magna sed sollicita: quanto enim castitas maior, tanto in eam vigilantior libido: nichil tam ardenter invaditur quam quod castis excubiis et femineo pudore vallatum est. Concesso calle corruptor it segnius et permissa tepentius appetuntur; multum concupite rei difficilis solet esse custodia.

G. -- Insignis nate pudicitia est.

R. -- Est ubi res optima rei pessime materiam prebet. Magna Lucretie forma fuit, sed nil eque ac spectata matrone nobilis castitas vesanum iuvenem in adulterium violentum stimulis egit ardentibus; sic bonorum donis abutitur nequitia reproborum.

G. -- Castitas filie nota est.

R. -- Opta ut perpetua sit. Apud poetam legis:

Varium et mutabile semper
femina;

quod si Maro non diceret, nunquid minus ideo certum esset? Quot adolescentulas pudicas primum, post lascivas anus vidimus et ita presentibus vitiis cum preterita castitate certantes, ut pudice acti quasi perditi temporis penituisse viderentur? quo nullum fedius illo in sexu atque etate ludibrium.

G. -- Castissima est michi filia.

R. -- Si seipsam cognoverit sciveritque cuius est donum castitas et illi gratias agens ad custodiam boni sui totum animum intenderit atque in tutum intemerata pervenerit, erit, fateor, unde et secum Deo gratias agas et gaudeas magis quam si illam regiis nuptiis illustrasses. Est tamen interim, michi crede, quod timeas: cum sit enim in omnibus rara constantia, tum in feminis nulla est.


 
75

DE OPTIMO GENERO
 

G. -- Optimus gener est michi.

R. -- Debet esse vel filio carior, si quidem filium casus affert, generum electio: acceptum igitur filie fer que, nepotum debitrix, filium iam nunc dedit.

G. -- Generum optimum sors tribuit.

R. -- Sunt hoc in genere et fidei insignis et perfidie exempla: raro vel nunquam tam fidelis patri filius fuit quam Augusto Cesari Marcus Agrippa, quam Antonino Pio Marcus Aurelius, erga quem usque ad illius vite finem tribus ac viginti annis ita se gessit, ut non modo amorem eius ac filiam sed imperii quoque successionem ut filius fide perpetua ac sedulitate meruerit. At non talis erga Claudium fuit Nero, licet is quoque non suis meritis sed matris ingenio principis filiam nactus et imperium.

G. -- Unanimem et concordem generum inveni.

R. -- Vide ne spes successionis aut honorum competitio concordiam hanc infringat. Quis enim non vivere illum optet, cuius sibi utilem vitam videt? Sin autem vita obstare aliquo forsitan aspiranti aut utilior mors esse ceperit seu videri, mutantur habitus atque affectus animorum occultumque mox odium erumpit. Quantum sane inter socerum ac generum possit esse discordie, ut sileam antiquam Danai fabellam et Numerianum Apri soceri sui dolo nefario interemptum, insuper Stiliconem cupiditate imperii et defuncti soceri et generi viventis oblitum, abunde Cesaris atque Pompeii notissimum est exemplum.


 
76

DE SECUNDIS NUPTIIS
 

G. -- Secundas nuptias celebrabo.

R. -- Si nosses ad liquidum quid est femina quidve de illa magni scribant viri, nec primas quidem nuptias celebrasses.

G. -- Secundas nuptias celebrare est animus.

R. -- Si non te prime nuptie domuerunt, iam secundas celebra; si te nec ille domuerint, celebrabis et tertias.

G. -- Secundis nuptiis intendo.

R. -- Qui ex primo coniugio prolem habens novercam superinducit, suis manibus in suam domum mittit incendium. Si iuventa urget aut libidinosa vellicat senectus, qua nichil est turpius, posset forsan -- ut civiliter hoc potius quam honeste dicam -- posset, inquam, fortassis utilius, nisi vel peccati materia vel divina lege vetitum esset, concubinali obsequio subveniri quam novercalibus odiis domus tranquilla turbari; quod, Tito ac Domitiano susceptis filiis, Vespasianus prudentissimus princeps fecit et etate hac Stephanus Columnensis, haud immerito inter principes memorandus.

G. -- Ad secundas nuptias intendo.

R. -- Potes id quidem secundum leges humanas, divinis quidem legibus patientibus magis quam laudantibus: nota omnibus, que de hac re Paulus tractat apostolus. Certe etiam apud gentiles ipsos, quibus laxior talium libertas, permissam rem potius quam probatam intelligere est, si quidem multorum matrimoniorum experientiam quasi legitime cuiusdam intemperantie signum esse vestri maiores crediderunt; que amplexus Hieronymus quam multa contra secundas nuptias quamque acriter scribat, non est promisse brevitatis inserere; que quamvis in feminas, non in viros etiam dici omnia videantur et haud dubie sexus ille maioris sit debitor castitatis ac pudoris, plus tamen prudentie ac constantie debent viri.

G. -- Secundis michi nuptiis est opus.

R. -- Mirer, nisi mores vestros noverim: non tantum supervacua, sed damnosa etiam vobis necessaria effecistis. Tu vero durissimi oris sis, si ad te frenandum uxore opus est altera.

G. -- Ad secundas nuptias festino.

R. -- Age, age dum fervor durat: cum refrixerit dolebis. Non notasti quam dulcis est sopor in vacuo cubili? Solum illum fedum et miserum actum cogitas, qui transit et vulnerat.


 
77

DE NATORUM CONIUGIO
 

G. -- Natorum nuptiis sobolem propagavi.

R. -- Honestior aliquanto hec quidem cura quam superior et tamen sepe vitium propago quam sobolis utilior fuit. Illa dulci mero dolium, hec amaris curis animum implevit.

G. -- Nuptui natam dedi.

R. -- Si provide sique feliciter et filiam servasti et filium, ut modo dicebam, vel filio melius invenisti. Si minus, et illam perdidisti et tibi hostem, tyrannum filie quesivisti.

G. -- Viro filiam collocavi.

R. -- Si bonam, dulce pignus ac suave tibi ereptum alienis laribus invexisti; at si malam, gravi fasce, quo alium premeres, te levasti.

G. -- Filiam viro dedi.

R. -- Noli nimium hinc gaudere. Multis anxie et infelicis vite principium fuerunt nuptie: ut lete omnia succedant, operosa res est coniunx; in laboriosam coloniam durumque negotium quam amabas misisti. Nascentur filii domi: illi suus scaturiet fons curarum. Finge non nasci: et id ipsum miserum molestumque. Sic fecunditas onerosam, sterilitas odiosam faciet; mansisse tecum forsan optabit pietatemque tuam hanc oderit.

G. -- Filie virum dedi.

R. -- Otiose finem vite, principium actuose, rei sarcinam familiaris, gravem mundi notitiam, experientiam sui ipsius.

G. -- Filia virum habet.

R. -- At perdidit libertatem, virginitatem, requiem: non equa permutatio.

G. -- Dedi filio uxorem.

R. -- Gravior est immissa nurus quam emissa filia; semper intestinum malum periculosius externo est. Patefecisti arcem hosti forsitan aut profecto participi, iam non solus dominus rerum tuarum; refert qualis intraverit.

G. -- Generosam filio coniugem quesivi et divitem et formosam.

R. -- Cur quod sequitur supprimis: et superbam et importunam et coniugi viteque tue emulam? Inter socrum et nurum vetus est bellum, nec soceri maior est gratia sed metus. Una est amborum ratio: nullum animal tam primi loci appetens quam femina; illum sibi salvis vobis interdictum videns, quid nunc animo volvat et quid oret, haud difficilis coniectura est.

G. -- Uxorem filio dedi.

R. -- Quid scis an immortale illi tedium tibique dederis, an utrique clandestinum forte discrimen? Multe viros socerosque perenni confecere fastidio, quedam veneni ferroque alie peremere. Quot habebat filios Egyptus, si nurum nullam habuisset? Inventa est que precipiti libidine dominandi et secunde sortis impatientia, quo maturius virum seque regnantem cerneret, genitori proprio causa mortis cum fuisset, supra cesi corpus currum ageret. Si hec patrum merces, quid sperare debent soceri?

G. -- Nuptiis filie celebratis gaudeo.

R. -- Quotiens hanc celebritatem dispar fedat eventus, et cantus et epulas et choreas luctus sequuntur et lacrime et tumultus? Ineptum omne gaudium immodicum, ex his presertim rebus quibus dolor oriri possit et soleat.

G. -- Uxorem filio simul et filie virum dedi.

R. -- Sarcinas permutasti, alienam tuis, alienis tuam humeris curam fers.


 
78

DE NEPOTIBUS
 

G. -- Nepos ex filio natus est michi.

R. -- Ingens amor filiorum, iugis cura, habet tamen et finem et metam aliquam. Sin ultra progreditur, nullus sollicitudinum modus est; et ex filio natus et qui ex illo nascitur, omnes denique tuam nascuntur in penam, quorum numerus quorsum pergat seu pergere possit intelligis. Ille quidem Israelitici parens populi si sic affectus, ut tu es, primorum patrum vite tempus implesset, quanta, queso, curarum sarcina humeris fessi senis incumberet? Preter enim feminas puerosque et sacerdotes atque inhabiles, suo de sanguine paucis seculis sexcenta et eo amplius virorum bellantium milia prodiere. I nunc et nepotum exercitibus gloriare! in quibus, etsi forte aliqui sunt felices, innumerabiles miseri sint oportet. Quid ergo? Amandi sunt non tantum filii ac nepotes, sed omnes omnino homines, amandi, inquam, in illo in quo fratres estis omnes nec curis tamen nec immodico gaudio indulgendum, ne et in presens contrariis crucieris affectibus et aliquando te gavisum esse peniteat pudeatque, quemve infantulum valde dilexeris, virum valde oderis, quod persepe accidit.

G. -- Natus est nepos michi.

R. -- Quid quod hunc quem faustum putas, vel nepotis turpitudine vel vi forsitan fortune, infaustum quandoque dicturus es diem? Quid quod tibi natus, mox forsitan moriturus, et plus tristitie allaturus est quam attulerit letitie? Multi sunt varii, subiti et inopini hominum casus, sed infantium innumeri. Si omnes viverent qui nascuntur, humanum genus terra non caperet; “viverent” dico, non semper -- nam si id facerent homines non essent --, sed usque in senium, usque saltem ad legitimam etatem. Stultum est magnum gaudium de re brevi utique et incerta quonam evasura sit. Quod et in filiis et in nepotibus verum est, sed eo magis in nepotibus magisque etiam nunc in pronepotibus, quo a radice absunt longius.

G. -- Nati sunt michi nepotes ex fratre, ex filia, ex sorore.

R. -- Hi iam minus ad te pertinent: hoc gaudium et hanc patribus curam cede.

G. -- Natus est michi nepos ex fratre.

R. -- Et Anneo Senece Lucanus, non exigua pars Hispane facundie, et Micipse Numidarum regi Iugurtha, non ultimum exemplum Lybice perfidie, nepos fuit, regni eversor, fratrum interfector.

G. -- Natus est michi nepos ex sorore.

R. -- Et Platoni Speusippus ex sorore nepos ac philosophie velut heres fuit et Pericli talis nepos Alcibiades, turbator patrie et bellorum Grecie concitator, et Tarquinio Superbo Brutus, qui regia illum sede deiecit, et vir magnus et patrie utilis, sed adversus avunculo.

G. -- Natus est nepos ex filia.

R. -- Ennio Pacuvius verecundus ac gravis vir nepos ex filia et poetice successor fuit, Antonino autem Pio Commodus impudentissimus levissimusque hominum.

G. -- Est michi ex filia natus nepos.

R. -- Romulus Remusque Numitoris ex filia nepotes avum maternum in Albanum regnum restituerunt, Ancus Martius ex filia Nume nepos avitum regnum Rome tenuit magna cum gloria, Cyrus autem Astyagis nepos ex filia maternum regno avum expulit Medorum. Que historie eo tendunt, ut de hoc nepotum ortu, quantum sperari potest, tantum possit et metui.


 
79

DE FILIIS ADOPTIVIS ET PRIVIGNIS
 

G. -- Adoptavi michi filium.

R. -- Adoptio pedissequa est nature et cum sit illa nobilior, hec cautior quodque illa sine consilio gignentis casu quodam, hec adoptantis certo iudicio operatur.

G. -- Adoptione bonum filium quesivi.

R. -- Debuisti id quidem; si neglectum, non ut genitura sic electio excusabilis. Nichil habes in coniugem, nichil in fortunam quod retorqueas.

G. -- Filium adoptavi.

R. -- Opportunum hoc nature subsidium, civili repertum iure, multis utile multisque fuisse pestiferum constat. Bonum filium adoptavit Nerva, sed Traianum in sua adoptione deceptum quibusdam scriptoribus visum scio. Nam Augustum in Agrippe nepotis adoptione circumventum mox secuta testatur abdicatio, in Tiberii autem vel adoptione vel successione non deceptum, sed suorum mortibus pene coactum video, quod et sermo eius indicat et prefatio testamenti. At Micipsa ille cuius paulo ante memini, prorsus infelix adoptator fuit, qui non filium, sed funestum draconem regie filiisque suis immiserit, quos etsi moriens hortetur ita vivere, ne ipse meliores filios adoptasse videatur quam genuisse, sepe tamen meliores adoptantur quam gignuntur. Neque id mirum, cum illud experientia et consilio mutatur, hoc neutro; sepe autem contra non peiores modo, sed pessimi omnium adoptantur. Fusca enim et ambigua merx est homo.

G. -- Privignum bonum habeo.

R. -- Rarus est privignus bonus, rarior est vitricus.

G. -- Bonus est privignus michi.

R. -- Ut sit bonus, quid ad te? Nisi forsan ut coniugis procurator gaudes. Tibi enim quid virtus aliena contulerit, nisi ut tuorum si quos genueris pandatur ignavia?

G. -- Privignus est michi optimus atque fidissimus et nulli filio secundus.

R. -- Fieri id quidem potest: talis Augusto fuit Drusus, sed non Claudio talis Nero.


 
80

DE EXCELLENTI PRECEPTORE
 

G. -- Excellenti preceptore glorior.

R. -- Alieno necdum desinis gloriari: quid ad te excellentia preceptoris tui? Crede michi, quod sepe reitero: intra te sit oportet quod te faciat gloriosum.

G. -- Preceptore glorior excellenti.

R. -- Sine illum interim rebus suis ut videtur uti et, si libet, etiam gloriari, quamvis, si excellens vere est, minime id facturus sit; de te autem post viderimus.

G. -- Est michi preceptor insignis.

R. -- Qualis tu discipulus sis expecto; ante enim quid pronuntiem non habeo. Quam multos stultos atque hebetes habuisse putas scholam Socratis ac Platonis? Quam multos absque preceptore ullo per se ipsos in altum evolasse, ut preceptores fierent aliorum qui preceptoribus caruissent? Nullum Virgilio preceptorem legimus, Horatius Flaccus de suo nichil nisi quod plagosum dixerit: verberum puerilium, credo, meminerat; Cicero autem suum laudibus amplissimis celebrare voluit, nec valuit. Contra huius filius quantis preceptoribus, patre scilicet et Cratippo, illius etatis philosophorum principe si quid ipsi credimus Ciceroni, quantus nebulo quamque famose ebrietatis evaserit notum est; qui solo patris vel tacentis aspectu doctus ac sobrius evasisse debuerit. Plato ipse etsi, ut supra memini. Socratis magisterio glorietur, maior tamen est gloria Socratem excessisse quam sub Socrate didicisse.

G. -- Scientificus preceptor est michi.

R. -- Scientia preceptoris discipulo utilis esse potest, gloriosa esse non potest; quin etiam, quod mireris, est que tibi famam minuat, ignaviam exaggeret; iactantie excusationibusque aditum preclusisti. Quicquid sciveris preceptori dabitur, quicquid ignoraveris tuum erit; est ergo non unde glorieris, sed unde aspires ad gloriam. Habes et quem sequi velis atque assequi, non quem te esse putes quod discipulus eius sis. Est denique non quod habeas, sed quod habere cupias et quod speres idque non sine ingenti tuo studio ac labore.

G. -- Est michi preceptor assiduus vir clarus.

R. -- At illi de quo diximus Ciceronis filio duo erant summi viri, quorum alter libris eminus, alter verbis cominus in eum incubuerat, et quid profecerint audisti. Quam multos vero e filiis principum preceptores simul complurimos habuisse comperimus! sed quid refert esse qui doceant, si qui discat nemo sit? Patiente indisposito frustra nititur vis agentis. Certe si doctos viros propius spectare vel alloqui doctos faceret spectatores, etsi paucos virtutis aut doctrine cupidos videamus, magna circa eos esset tamen et importuna frequentia.


 
81

DE INSIGNI DISCIPULO
 

G. -- Insignem discipulum pene filio cariorem casus obtulit.

R. -- Importunum negotium puerilis ingenii non equis gressibus ingenium coaptare et in unum semper infantem defixos oculos atque animum habere, ad illius tolerantiam intellectum tuum vocemque submittere! quod si discipuli plures sunt, cumulatior fit congeries laborum verti continue huc illuc utque ait satyricus:

tot puerorum
observare manus oculosque in fine trementes.

G. -- Unus isque clarissimus est michi discipulus.

R. -- Pro uno discipulo claro multis obscuris iudiciis te obicis; quicquid ille deliquerit in tuum caput redundabit: en doctrinam, inquient, en facundiam, en mores! In hoc magistrum inspice: nulla quam ingeniorum certior effigies.

G. -- Discipulum sum nactus illustrem.

R. -- Age ergo, magna spes est glorie: profectus ingenio illius, defectus culpe tue dabitur, cum, ut Plutarchus philosophus ad Traianum principem discipulum suum scribit, sermo publicus delicta discipulorum refundere soleat in preceptores. Quod multi, ut legimus, passi sunt, inter quos Quintilianus et Seneca et ipse philosophorum pater Socrates.

G. -- Preclari discipuli curam sumpsi.

R. -- Melius si modesti, quamquam vera claritas sine virtutis radio nulla est.

G. -- Magni discipuli curam gero.

R. -- Triformi congrederis Chimere: hinc ut puero prosis, hinc ut parentibus placeas, illinc autem ut reipublice rationem reddas, quam de tuis manibus exiget rudemque illum tibi creditum eruditum repetet.

G. -- Pueri nobilis michi cura commissa est.

R. -- Suspecta est etas et suspecta nobilitas: illa spondet immemorem, hec superbum.

G. -- Puer michi creditus me veretur.

R. -- Quid dices dum te despiciet adolescens, vir fortasse vix noverit? Nota fides pueri, nota constantia est.

G. -- Puer michi creditus me amat.

R. -- Inexpleto parieti imaginem impressisti: illo crescente delebitur. Firmus amor solidam poscit etatem.

G. -- Clarus puer edocendus in sortem venit.

R. -- Inquieta sors, eventus ambigui: quedam ingenia nullo studio eriguntur. Est ubi pater impensam, preceptor operam, puer tempus amittit: docilem doce, indocilem ne fatiges neve illum teque simul frustra atteras. Egre vicit ars naturam.

G. -- Discipulus tener nec indocilis obtigit.

R. -- Etsi in lubrico stas atque in fluxo struis, age tamen fideliter commissum. Si plena etas accesserit, poterit meminisse; alioquin sua erit oblivio, fides tua. Magnum satis ipsa sibi virtus est premium; conscientia bonorum operum nichil est dulcius. Non te retrahat ab honesto desperatio premiorum, quia nullum etiam in hac vita recte factum premio caret, cuius, ut sapientibus placet, fructus uberrimus est fecisse atque in silentio meminisse.

G. -- Inveni discipulum magne spei.

R. -- Et magne sollicitudinis. Et profecto si bonus fiat, filium tibi cor genuerit, lingua pepererit; sin malus, hostem qui te dum timuisse recordabitur oderit.

G. -- Discipuli claritas ingens est, qua illustrari spero.

R. -- Moderata claritas oculos delectat, immoderata prestringit; preterea nullus te nisi tu luceas illustrabit: etsi detegat, verum lumen ab intro est.

G. -- Magnus est michi discipulus.

R. -- Non maior puto quam Senece. Preceptorum alios protexit, alios oppressit discipuli magnitudo: his portus fuit, his scopulus.


 
82

DE PATRE OPTIMO
 

G. -- Habeo patrem bonum.

R. -- Bonum nosse tuum breve est.

G. -- Patrem habeo optimum.

R. -- Aut ille tibi luctum pariet aut tu sibi.

G. -- Indulgentissimus est michi pater.

R. -- Si nature ordo servatur, magni fletus hereditas te manet illumque si pervertitur.

G. -- Patrem adhuc habeo.

R. -- Utere sedulo, fugitiva iucunditas pater senex.

G. -- Patrem habeo grandevum.

R. -- Non est locus inertie: festina carpere fructus extremos, tanquam ex arbore ruinosa. Caro lateri inhere quantum potes, cupide illum vide ceu confestim abiturum cupidiusque audi et extremos monitus memori mente recondito desertumque velut iter acturus necessariis permunito: egebis illo consultore queresque eum nec invenies domi.

G. -- Patrem habeo decrepitum.

R. -- Propera novissima pietatis officia in illum congerere dum licet; si quid nunc omiseris, dolebis semper.

G. -- Patrem pium habeo.

R. -- Habes qui ante te mori cupiat, post te vivere metuat.

G. -- Habeo patrem optimum.

R. -- Habes quem priusquam habere desieris vix agnoscas, habes et quem perditum suspires.


 
83

DE MATRE AMANTISSIMA
 

G. -- Amantissima michi est mater.

R. -- At tu illi iugis pavor desideriumque perpetuum.

G. -- Mater est michi amantissima.

R. -- Maximus patris amor, matris vehementissimus, uterque talis tantusque ut vix eum nisi rara admodum filii pietas equaverit. Pulchrum tamen honestumque est inter parentes et filios de amore ac pietate certamen: vincant quibus largius caritatis fons celestis affluxerit. At nunc usque vincere soliti sunt parentes, necdum adolescentium ea est pietas aut maiorum reverentia que sperare aliud cogat. Quod si forte preter spem evenerit, nullum in terris celo gratius spectaculum fingi queat.

G. -- Est michi mater optima.

R. -- Esto illi saltem bonus filius; scito te illi primum pondus ac tedium fuisse, dehinc acerrimum dolorem, post continuum laborem trepidamque sollicitudinem. Memento uteri altricumque uberum, quot illi somnos quotque seu cibos seu iocos tuis fletibus abruperis, quot aut metus aut dolores tuis casibus pepereris et fortasse nonnunquam periculosa quoque gaudia. Sepe enim ut dolor filiorum mortis, sic gaudium vite miseras matres mori compulit. Patuit hoc ultimum eo clarius die, quo reliquie cladis ad Transumenum accepte Romam sparso agmine repetebant: due matres filiis, quos in acie cecidisse referentibus crediderant, conspectis insperati gaudii non capaces efflarunt spiritus: his atque aliis effectum ut nulla inter homines maior esset ingratitudo quam que in matrem admittitur.

G. -- Adhuc annosa superest genitrix.

R. -- Quotiens hanc aspicis, simul terram intuens cogita unde venias et quo pergas, quam te angustum habitaculum emiserit, quam angustum excipiet. De ventre matris proprie in uterum terre matris omnium festinas: inter utrunque ergo laxantibus animum atque raptantibus superbie atque avaritie frenum stringe.


 
84

DE FRATRIBUS BONIS PIISQUE SORORIBUS AC FORMOSIS
 

G. -- Pios fratres habeo.

R. -- Rarum: nam parentes fere semper amant, fratres sepe invident, sepe despiciunt raramque ideo fratrum gratiam Nasonis ore veritas clamat, ubi et fratrum et filiorum et omnium pene nisi parentum notatur impietas.

G. -- Fratres michi sunt optimi.

R. -- Miror plane. Bonos esse sat est; sepe enim mali sunt, aliquando et pessimi eoque peiores hostibus quo minus contra domesticas insidias est cautele. Quantus autem sit amor fratrum, ne latentes eruam neu presentes ledam, satis notissima paria Mycenei Thebanique fratres ac Romani indicant; que quidem infamia cur unius urbis potius quam totius orbis sit non video. Primos mundi fratres aspice: alter alterius oppetiit manu; necdum relatu horridum scelus audis, si quidem rex Parthorum, cuius supra mentio est habita, preter parricidia in patrem simul ac filium admissa, triginta insuper proprios fratres trucidasse legitur, non veritus tanto ac tali sanguine et regnum male partum stabilire et metum omnem invisi consortis extinguere.

G. -- Fratres boni sunt.

R. -- Nondum puto patrimonium divisistis: tunc erumpet iniquitas; igne aurum, auro animus probari solet: magna sepe que videtur pax, pauxillum auri si adhibeas, lis erit.

G. -- Pii sunt fratres.

R. -- Celibatus forsan tuus aut orbitas illos tibi conciliat: coniugio detegentur tuo, sed prole melius, spe successionis amissa, que impatientissimos quoque multa pati docuit.

G. -- Amantissimos mei fratres habeo.

R. -- Debet id quidem ita esse, nisi livor obstet aut tumor aut cupiditas et habendi sitis, divini omnes humanique iuris, dum expleri studet, immemor: inter parentes enim filiosque quantumlibet sit amoris, conversatio tamen dispar diversique mores sunt; filii, etsi cito patres videant, sero agnoscunt; patres, etsi filios statim ament, sero illos, sepe etiam in senectute, suscipiunt. Fratres antequam nascantur et postquam nati sunt in eodem domicilio eisdemque in cunabulis evo pares versantur ac moribus; illicet in lucem editi se vicissim cernunt, uno cibo aliti, iisdem parentibus, iisdem sociis, iisdem ludis, iisdem scholis, iisdem preceptoribus ac nutritoribus assuefacti pariter pubescunt, pariter adolescunt: undique paritas multisque et validis nexibus iunctus amor, nisi hos adventitie solvant cause dureque mentis asperitas frangat, quod commune est, adeo ut nesciam an fraterno ullus amor maior esse debeat an ullum odium maius sit an indignatio ulla profundior: tam turbida semper equalitas, tam paris impatiens mens humana.

G. -- Equos piosque fratres habeo.

R. -- Serva illos equitate mutua ac pietate; delicatissima res est amor: difficile queritur, facile perditur.

G. -- Sed sorores habeo bonas.

R. -- Grave pondus, sed iucundum ac fere adolescentium primus labor, quo se effecti sui iuris exerceant, unde primam pietatis atque indolis famam querant.

G. -- Bonas habeo sorores.

R. -- Cura ut ille bonum fratrem habeant teque superstite, etsi communis pater obierit, orbitatem non sentiant.

G. -- Pulcherrime sunt sorores.

R. -- Custos rei labilis vigilantibus oculis dolos cave. Circumfusa te procorum cohors excitet; difficilis est unius forme custodia: quid multarum reris? Tanto exactiorem pudicitie quam auri curam esse decet, quanto et pretiosior et irrecuperabilior illa est. Sane virgineam castitatem nulla arte melius quam maturo coniugio preservabis.

G. -- Formose michi sorores domi sunt.

R. -- Ne diutius tibi sint provide; multas aptius ornabunt domos.


 
85

DE BONO DOMINO
 

G. -- Dominum bonum habeo.

R. -- An habeas an verus habearis cogita; sed loquendi mos est: sic dominum habetis ut scabiem sive ut tussim. Multa sunt que habentur invitis possessoribus, moleste opes, quibus non liceat caruisse.

R. -- Bonum dominum habeo.

R. -- Libertatem igitur amisisti: hunc et illam uno tempore nemo habet. Iam neque sorores de quibus modo agebas, neque filie neque nurus neque coniunx demum ipsa, neque patrimonium neque vita in tuto sunt. Propter unum quem habes dominum, habere simul omnia desiisti.

G. -- Bonum michi et patrie dominum sors dedit.

R. -- Incompassibilia penitusque contraria; nam si bonus non dominus, si dominus non bonus, presertim si se dominum dici velit.

G. -- Bonus est dominus.

R. -- Boni sunt parentes, boni fratres ac filii esse possunt; amici autem semper boni, alioquin nec amici sunt. Dominum bonum dici blandum mendacium atque adulatio nota est.

G. -- Optimum dominum habemus.

R. -- Rectorem populi fortassis et reipublice defensorem, quo nichil actuum humanorum acceptius Deo ferunt: illum vero non dicam optimum sed bonum et non potius pessimum quis dixerit, qui quod habent optimum, libertatem, summum ac precipuum vite bonum, suis civibus eripit proque unius explenda voragine, que expleri nequit, tot milia miserorum siccis oculis intueri potest? Neque eum, etsi non iustitia aut misericordia, saltem pudor a tam mesto retrahit spectaculo; sit licet affabilis, sit blandiloquens, sit postremo munificus in paucos de multorum spoliis: he sunt autem artes tyrannorum. Quos vulgus dominos vocat, carnifices experitur; hec prestigia attonitis ingerunt luminibus, hanc hamis et laqueis pretendunt escam, sic credulos aucupantur.

G. -- Dominum habeo prepotentem.

R. -- Is in celo unus est, qui se iure suo dominum dixit et dici voluit. Nam terre dominus Augustus Cesar edicto vetuit se dominum dici; ille deorum Deus, iste hominum imperator: ille maiestatem tenuit, iste modestiam. Denique et super hoc populum Romanum gravissime corripuit, sic enim de ipso scriptum est, et domini appellationem ut maledictum et opprobrium semper exhorruit. Quod successorem quoque longe rebus omnibus imparem tamen observasse compertum est; qui, licet dominandi avidus, titulo tamen dominatoris abstinuit atque ita se inter ambitionem et verecundiam medium tenens esse dominus voluit, dici autem noluit, ut qui sciret iniustum esse quod cuperet, saltem exprobrationis iniuriam vitaret. Durum enim superbumque et grave nomen est “dominus”, illic maxime ubi amor libertatis ac servitii pudor est. Secutus horum vestigia Alexander hic Romanus princeps ut privato sibi, non aliter, scribi voluit. Nam ille alter Macedo non dominus modo, sed deus dici voluit. Quem secuti animo huius temporis latrunculi, una urbe vel altera vix insidiis oppressa, non tantum domini dici volunt, sed dici homines erubescunt atque ad iniuriam trahunt.

G. -- Dominum habeo vere optimum.

R. -- Vere unus est dominus, quem si habes honestissima regnisque felicior servitus tua est.

G. -- Iustum dominum regemque optimum habemus.

R. -- Inter regem et tyrannum non discernunt Graii, secundum quod poeta vester de rege loquens ait:

Pars michi pacis erit dextram tetigisse tyranni.

Apud vos autem ut intersit nonnisi propositum viteque series facit. Qui iustitia regit ac regitur, ille demum verus est rex; at qui ex altiore fastigio non salutis publice speculator, sed private libidinis procurator, vel rapinam cogitans vel vindictam cupiditati aut iracundie sue paret et rapidis atque effrenis animi motibus cedit, is malorum dominorum servus. Etsi altior cunctis appareat sceptroque aureo ac veste purpurea superbus incedat, utique rex non est, sed propter exercitium aut supplicium populi promotus predo eoque loci positus unde liberiore seviens flagello atque hos probans, illos puniens, cunctos vexans et exagitans, ignarus quidem ac passioni obsequens, nutu tamen illius qui mala bonos vertit in usus, iustum Dei iudicium iniustis licet ac scelestis manibus exequatur, quasi equam pii iudicis sententiam tortor sevuus.

G. -- Iustum piumque regem habet patria.

R. -- Rarum bonum et reipublice felicissimus status, nisi presens gaudium futuri metus rerumque felicium semper suspecta brevitas minueret amissique desiderium mox venturas cumulaturum miserias observaretur animis humana noscentium volubilemque fortune rotam, que nil prosperum longum sinit: lenit quidem mali sensum consuetudo, insueta deiciunt. Unde optimum quidam semper prosperis caruisse diffiniunt, quod non dicerent si prosperitas duraret.

G. -- Iustum habemus et clementem regem.

R. -- Illo superstite mori opta, ne mutatam regni sortem lugeas: bonus enim bonum raro sequitur, malum peior, sepe peiorem pessimus.


 
86

DE SERENITATE
 

G. -- Serenus est aer ac iucundus.

R. -- Iam quis arguat celestem humi animum herere? In aere illum appenditis et amorem vestrum in eo ponitis elemento quo nullum instabilius.

G. -- Aer serenus atque tranquillus est.

R. -- Expecta: dicto citius nubilosus erit ac turbidus; alio te sub celo positum credas.

G. -- Serenus ac tranquillus aer est.

R. -- Quam mallem serenus ac tranquillus esset animus tuus! Utilis quidem illa serenitas stabilisque tranquillitas quam nec nubes occupent nec quatiant venti.

G. -- Serenus est aer.

R. -- Non serenum omne statim optimum; immo vero provincias nubilosas serenis esse salubriores et in hoc occidentem prelatum legimus orienti.

G. -- Aer hic lucidus me delectat.

R. -- Delectari in operibus ac factura Dei minime vetitum, modo in Deum velut omnis boni fontem tota animi delectatio reflectatur et in rebus temporalibus eternus rerum conditor laudetur. Alioquin attende quod scriptum est: “Si vidi solem cum fulgeret” inquit Iob “et lunam incedentem clare et letatum est cor meum in abscondito et osculatus sum manum meam ore meo, que est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum”.

G. -- Serenissimus est aer: talis utinam semper sit!

R. -- Non semper modo sed diu talem fere non possis; temporum vicissitudo peroptima iure a multis sed precipue a Cicerone laudata est.

G. -- Serenissimus est aer atque utinam non mutetur!

R. -- Nescis quam cito sui tedium hec serenitas allatura sit: nil tam delectabile quod non identitas inamenum reddat. Nullum efficacius remedium contra vite fastidia quam temporum locorumque varietas. Hac fovetur et pascitur mens humana et, ut ait Augustinus: “Qui qualitate rerum non potest, saltem varietate satiatur”.


 
87

DE PROSPERA NAVIGATIONE
 

G. -- Navigatione utor prospera.

R. -- Sentio: Neptunus tibi laqueos tendit.

G. -- Tranquillum se michi prebet mare.

R. -- Insidiosa tranquillitas utque ita dixerim, esca naufragii. Si semper turbidum mare, nullus hominum navigaret.

G. -- Mare michi blandum et suave est.

R. -- Suspecta suavitas, predonum blanditie mine sunt: hec facies maris repente mutabitur; esse aliud putes monstroque gelidus queras: “Ubi est equor illud quod laudabam?” Unde vero hi tam multi tamque horribiles aquarum montes, unde hic pendentium fremitus procellarum et minacibus spumis surgentes fluctus in nubila? Nesciunt nisi experti, quid est mare et quam ferox belua quidve illi a poeta monstri nomen impositum: nichil enim monstruosius in rerum natura, nichil cui sit minus fidei minusve constantie, nullius rei transformatio tam crebra, tam periculosa, tam subita; nichil denique seu mollius dum iacet seu dum surgit immitius.

G. -- Placidum nunc equor immotumque est.

R. -- Terre ipse subsidunt dehiscuntque: tu pelago tribuis ut consistat simulatus torpor! Noli fidere: sepe fortunam retentare dementia est.

G. -- Nunc saltem placide navigavi.

R. -- Nullum fere animal sic in laqueos ruit, ut non aliquid dulce presentiat.

G. -- Prospere navigavi.

R. -- Et sacrilegi prospere navigant et viri sanctissimi naufragantur.

G. -- Navigavi feliciter.

R. -- Crede michi: si pergis, infeliciter navigabis.


 
88

DE VOTIVA PORTUS APPREHENSIONE
 

G. -- Iam portum attigi, iam in litore sedeo.

R. -- Multi in portu pereunt, plures in litore; permutasti periculum, non fugisti.

G. -- Terram attigi.

R. -- Ita hoc dicis, quasi terre discrimina vel minora vel pauciora quam pelagi, quamvis occultiora, sint. Nonne hoc in equo posuit is qui utrobique multa et graviora pericula pro veritate pertulerat? Neque vero sine causa pauper ille scrutator aquarum apud Statium moriens:

hyemesque notosque
laudat et experti meliora pericula ponti.

G. -- In terra sum.

R. -- Casibus eo pluribus patens, quo plus hominum terras incolit quam maria: si quidem maxima pars malorum homo homini est, sic inde mors provenit unde auxilium debebatur, ut sileam pestiferas animantium species quibus ea pars rerum scatet.

G. -- Terra sub pedibus saltem stabit.

R. -- At qui sepe non stetit utque antiqua preteream Achaiamque et reliquam Greciam et Syriam atque alias ubi et urbes hauste olim funditus et collapsi montes et demerse insule, ut omittam veteres vestrorum montium casus Etne ac Vesevi, apud vos nuper ipsa urbium caput Roma contremuit quodque civilis belli temporibus pro monstro habitum, Alpes hac etate gravissime tremuerunt et convulse rupes altissime solis radiis insuetum a seculis prebuere iter. Hispanie et Germanie bona pars corruit: vidisti modo stantes urbes, vidisti solidas arces atque oppida paucis post diebus, miserabile spectaculum atque terrificum!, humi passim strata omnia; quin et solito mestiorem Rhenum ipsum quasi flentem labi, deformatam ruinis utranque ripam eamque precipue que edificiis ornatior fuerat querulis abluentem vorticibus. Desine iam securus esse, ubi securitas nulla est.

G. -- Sub pedibus terra est.

R. -- Non tam certa sedes domicilii quam sepulchri.

G. -- Ad terram pervenisse gaudeo.

R. -- Similia similibus gaudent: et tu terras es.

G. -- In terram redii.

R. -- Nondum quidem; sed redibis cito.


 
89

DE CARCERIS EXITU
 

G. -- Iuvat carcerem evasisse.

R. -- Est hec, fateor, intermissa gratior libertas ac reddita quam servata; sed non omnia que delectant prosunt: sepe nociva sunt dulcia et amara salubria, sepe non carcer modo sed mors utilis fuit, sepe vita et libertas inutilis.

G. -- Carcerem evasisse gaudeo.

R. -- At qui modo gaudebas portum apprehendisse, nunc gaudes portum evasisse: carcer multis portus, multis refugium et arx fuit et in libertate perituros servavit; in vinculis ligata et clausa diligentius asservantur. Nesciunt mortales ceci quid expediat et idcirco mala sua concupiscunt et assecuti gaudent unde mox doleant. Neve longius exemplum queras, vidisti nuper virum illum animosi et magni potius quam constantis incepti, qui adverso tempore se patronum Romane reipublice profiteri ausus, ipse sibi tribuni nomen assumpserat: dehinc variante fortuna Urbe depulsus Romanique primum principis, post pontificis lapsus in carcerem, utrobique bene habitus atque honeste, tandem leva alite emissus gladiisque hostium non occisus tantummodo sed discerptus, puto, moriens carcerem suspiravit.

G. -- E carcere letus erupi.

R. -- Ibis per rostra turbida litibus, per plateas urbium tumultusque negotiorum et tempestatem libertatem putans gratulaberis, dum quem clavis una concluserat mille stringent laquei cumque leti omnes e procellis portum petant, unus tu nauta mirabilis e portu letus in procellas redis.

G. -- E carcere digressus gaudeo.

R. -- Bonum in hoc, ut in reliquis, consilium erat neque nimium gaudere neque nimium dolere, sed equanimitatem omni in statu ceu vite gubernaculum tenere, in tanta presertim caligine futurorum; neque tam miserum est, ut fertur, intrasse neque tam faustum carcerem exivisse. Quotiens carcer libertati hostis propitius est saluti, quotiens optata votis omnibus libertas in perniciem et in mortem versa est!

G. -- Exivi ex carcere.

R. -- Latiori de carcere multi hominem casus eripiunt, ex angustiori autem sola mors eruit.

G. -- Molesto de carcere discessi.

R. -- Potes in hunc carcerem reverti; in illum alterum cum semel exieris, non redibis hoc in tempore.


 
90

DE TRANQUILLO STATU
 

G. -- Rebus rite compositis tranquillus ago.

R. -- Scilicet ut tua navis fluctibus maris, sic animus vite curis explicitis portum attigit laborum ac terrorum. Sed non ita est, nunc maxime metuendum: nescis quod res hominum non stant. Qui volubili in rota sedet altior, is proximus est ruine.

G. -- Optato eunt omnia.

R. -- Bene ais: “eunt omnia”: nichil enim manet. Ante ergo quam felix videaris, spei forte aliquis, post locus est metui, ad extremum luctui, gaudio autem nunquam -- gaudium loquor verum --, donec ad vera et stabiliora bona perventum sit.

G. -- Rebus provisis humanitus conquiesco.

R. -- Summa rerum humanarum labor et meror. In his igitur requiescis: durum caput et lodice ferrea et spinoso recubans pulvinari!

G. -- Opipare provisa sunt omnia.

R. -- Expectata, puto, mercium navis applicuit, periculum evasisti, extruxisti domum, exarasti arvum, putasti vineam, rigasti prata, compegisti aream, insevisti arbores, effodisti rivos, texuisti sepem, columbarium erexisti, misisti greges in pascua, apes in alvearia, sementem in sulcos, novas merces in maria; tuto loco collocatum fenus, plena arcula, dives aula, cultus thalamus, referta horrea, spumans penu, provisa dos filie, coniugium nato, empta populi gratia, blando ambitu parta suffragia, pronum ad te opibus summis atque honoribus stratum iter: o felicem te! Restat ut gaudeas. Hec, ni fallor, conclusio tua est; mea vero longe alia: restat ut moriare. Rarum valde inter homines, ut multo studio quesitis multo fruantur tempore: longus labor, usus brevis.

G. -- Prospere rebus euntibus stabili in statu sum.

R. -- Quomodo autem rebus euntibus tu stes videris; ego nempe non video.

G. -- Rebus ad vota fluentibus letus sum.

R. -- Nunc igitur tempus est moriendi: sperasne hic diu aliquem letum esse? Morere dum letus es, antequam esse mestus incipias. Quod iam dixi repetam; est enim minime tediosa rerum utilium sed iucunda repetitio. Meministi ergo quid apud Ciceronem Lacon ille ait seni Rhodio Diagore leto tunc valde, levibus licet ex causis, quas audisti supra cum de palestricis ageremus: “Morere Diagora” inquit “non enim in celum ascensurus es”. Graviter id quidem: nam quid amplius expectet animus letus in hac rerum tanta vertigine, nisi ut letus esse desinat, esse tristis incipiat? Itaque opportune admodum Diagoras consilio paruit amici, spectante quidem et plaudente populo, inter victorum filiorum amplexus et oscula expiravit; scriptum est hoc in libro Noctium Atticarum. Et ad summam, plures gaudio quam tristitia periere. Omnibus ergo qui sapiunt, sed maxime gaudentibus mors optanda; de hac semper et presertim in tempore prospero cogitandum: illa cogitatio reliquas frenet.

G. -- Laboravi; en quiesco.

R. -- Omnes quidem id speratis, sed erratis in hoc omnes. Stilus enim vite alius multumque finis a proposito diversus. Hec tua requies aut brevis aut falsa est aut, quod est verius, utrunque. Quid hic requiem somniatis? Sic catenis vinctus libertatem, eger sanitatem somniat, sic sopitus esuriens opimas dapes; sed en dies ultimus aderit isque confestim discussurus hec somnia. Nolite autem falli somniis atque opinionibus falsis, quibus est plena vita mortalis, nolite vobis hic requiem spondere: credite michi, tota quies hominum post laborem mors.

G. -- Omnia que in rem visa sunt suppetunt.

R. -- Supervacua in rebus plura sunt quam necessaria. Sed hic humani animi mos est, ut professus ascensum celi tanto studio se oneret, quanto vix exonerare debuerat. Itaque peregrino fasce curvatus, dum in altum niti vult, ruit et pro celo illi terra est.

G. -- Cumulata sunt omnia, iam in portu sum.

R. -- Navigationis in fine igitur! Est enim presens vita simillima procelloso mari: illius finis in litore, huius in morte, uterque portus recte dicitur. Profecto autem magna pars mortalium acervandis vite adminiculis anxia inter ipsos apparatus rerum moritur nilque iam usitatius quam ut vite studium mors prevertat. Paucis accidit ut ad optata perveniant hisque ipsis tam cito diuturni questus usus eripitur, ut gaudii brevitas quedam velut accessio sit doloris, de quo multos in morte queri solitos notum est.

G. -- Iam peractis laboribus securus vivo.

R. -- Et inter viscum ac laqueos secura avis volitat, piscis inter hamos ludit, inter plagas fera; sepe ubi periculi plus est et pavoris minus. Ars fortune est: ut licentius feriat, metum demit.

G. -- Per omnem vitam laboravi, ut in finem quiescerem securus.

R. -- Securitatem et quietem tuam in precipiti collocasti et vixisti mestus ut letus morereris: non insulsum vite mortisque consilium, modo de securitatis et quietis et tristitie et gaudii qualitate conveniat.

G. -- Omnia undique conquisivi, quibus instructior vita esset.

R. -- Immo vero quibus mors molestior! Egisti plane negotium medicorum: iam frequentes aderunt stratumque circumstrepent, aderunt captatores testamentarii, erunt et qui gaudium premant et qui fletum simulent et qui tenacem spiritum, seram mortem taciti increpent et qui crisim servent et qui prognosticis inhient et qui cadaver aureum prestolentur. Tot hec tibi conquisita undique vite conferunt instrumenta, non ut melius vivas, sed ut comitatior moriaris. Non penitus operam perdidisti: iam et comites languenti et libitine sumptus et funeris pompa non deerunt.

G. -- Conquisita sunt omnia, quiescendum est.

R. -- Iam dixi: vite requiem et solatium querebas, laborem mortis ac tedium invenisti.

G. -- Cuncta disposui, prosperitas parta est.

R. -- Congessisti fallacissime ac fugacissime spei nidum, que ubi primum adoleverit evolet, mestum et vacuum cor relinquens, sepe vel implumis pereat.

G. -- Longo succedit requies labori.

R. -- Brevis ipsa adeo, fortassis ut nulla potius dici possit. Multorum sepe studium annorum in momento excidit; immo cum semper fere gradarii sint progressus, raro non repentini exitus rerum sunt.

G. -- Per longas curas ad securitatis initia ventum est.

R. -- Sollicita multum de principiis humana curiositas finem ceca non prospicit: densa venturi caligo temporis mortalis aciem frustratur obtuitus; deliberatio utique nostra sit, consummatio fortune; dicam melius: Dei est, cuius in manibus sortes sunt hominum, non quas ipsi vobis opinione vestra speque improba fingitis, sed quas ille prescientia sua videt: eius est autem illa vox: “Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te, que autem parasti cuius erunt?” Comminatio horrenda, que nisi spes somnosque mortalium interrumpat, obsorduistis haud dubie.


 
91

DE POTENTIA
 

G. -- Potentia magna sum.

R. -- Ergo et invidia.

G. -- Potentia multa sum.

R. -- Et in periculis multis.

G. -- Potentia sum ingenti.

R. -- Et laboribus infinitis et inextricabilibus curis.

G. -- Multa possum.

R. -- Quo plus in alios potes, et plus alii in te.

G. -- Potentie est plurimum.

R. -- Quo potentie magis, eo maius in illam imperium fortune: tepide se exercet in parvis, uberem eligit materiam; in magna lignorum mole crepitantius sevit incendium, magna prosperitas magne viam facit adversitati nec quenquam facile plane miserum videbis, qui non valde felix habitus fuerit. Non potest ignoti hominis nota esse calamitas.

G. -- Quod volo et possum.

R. -- Cura ergo ne quid mali velis et scito quo potentie plus, eo plus esse negotii minusve licentie.

G. -- Potentia ingens sum.

R. -- Quid scis an diuturna? Piget exequi qui potentes brevi ad impotentiam, seu qui reges ad infame servitium sunt redacti. Vepricosi et lubrici sunt humanorum gradus ascensuum, tremulus vertex, precipitium horrendum; egre conscenditur ad eminentem statum, anxie ibi consistitur, graviter inde et repente descenditur. Id sic esse non singuli tantum reges aut populi, sed maxima etiam testantur imperia.

G. -- Armis atque opibus potens sum.

R. -- Vera et firma potentia in virtute fundata est. Fundamentum si detraxeris, quo maior, eo periculosior structura. Quid implere opibus domos iuvat, arva legionibus, maria classibus, si intus interea domestici hostes animum oppugnant atque expugnant? Vis ut te potentem fatear: illos doma finibusque tuis pelle, vince iram, vince cupiditatem, vince libidinem, vince teipsum, fame atque anime hostem tue. Quenam ista potentia est vincere alios, passionibus suis vinci?

G. -- Fundata in solido potentia est.

R. -- Quo pacto, cum vita ipsa mutetur assidue? O quid tumes imbecillum animal! De potentia disputas, de anima interim periclitaris, quam dicto citius vel nature vis occultior vel exigui morsus animalis vel extremi contemptissimique homines sepe potentissimis abstulere.

G. -- Potentia egregie stabilita est.

R. -- Ubi queso? In harenis ac fluctibus, an in vento, an in ipsa, ut perhibent, fortune rota? Quin tu, amice, male susceptam pone fiduciam. Nulla hic stabilis potentia utque vel improprie exprimam quod sentio, nulla potentia potens est.


 
92

DE GLORIA
 

G. -- Sed inveni magnam gloriam.

R. -- Magna in exiguo qualiter explicentur non intelligo: si temporum, si locorum angustias metiare, magnam hic gloriam non esse fateberis. Non ingeram tibi ut terra omnis punctus est, cuius ipsius partem maximam natura fecit inhabitabilem atque inaccessibilem fortuna, ut tempus presens puncto minus idque ipsum semper instabile fugeque tam rapide, ut vix illam animo sequi possis, due relique temporis partes semper absentes, ita ut altera vos lubrica memoria, altera expectatione anxia fatiget, ut omne simul tempus aut diluviis aut estu nimio aut peste aliqua aut celi inclementia vel terrarum aut denique per seipsum lapsu proprio ita discerptum atque confusum sit, ut una sepe etas prope nil habeat commune cum altera neque minus in temporibus quam in locis videas exiguo intervallo notissimum non agnosci. Hec, inquam, et que sunt id genus plurima transeo: vulgata sunt omnia, quibus liquido cernitur quenam hec mortalis ac terrene glorie magnitudo est.

G. -- Quam conditio mea fert gloriam sum adeptus.

R. -- Si indignam, brevem hercle; at si dignam, gaude: non quod habeas sed quod meritus sis.

G. -- Gloriam quesivi.

R. -- Gloria vera nisi bonis artibus non queritur; unde tibi partum nomen vide: sic intelliges an gloria vera sit. Famam si casus dedit, eripiet.

G. -- Multum est glorie.

R. -- Cave ne quam gloriam veram putas imago falsa sit glorie. In rebus hominum multa regnat illusio.

G. -- Plurimum est glorie.

R. -- Ut nemo pauper magne pecunie famam querit, nisi ut fallat, sic nemo ignavus magne virtutis opinionem; uterque tamen sibi conscius, quicquid de se alii loquantur, quantum vel pecunie in arcula vel virtutis in animo sit.

G. -- Insignis est gloria.

R. -- Si ex merito modeste utere, ne superbie illi notam affricueris; si minus, fac ne diu populum fallas.

G. -- Prefulgens est gloria.

R. -- Vel mereri stude vel grave non tuum indumentum exue. Inglorium esse prestiterit quam mendacio gloriosum. Vera etiam gloria cum labore servatur: quid de falsa speres? Cum omnis fictio difficilis sit, tum difficillima est quam multi undique observant. Rari nempe sunt gloriosi; hos propter dissimilitudinem obscurum atque invidum vulgus odit. Grave est inter tot hostium insidias latere; prestringere omnium oculos non potes in te tanto studio defixos.

G. -- Gloriosus appareo.

R. -- Melius forsitan lateres et certe tutius. Hoc graviter dixit is, qui multa leviter:

Bene qui latuit, bene vixit.

G. -- Clarus lateque notus sum longeque conspicuus.

R. -- Livor abdita penetrat rimaturque: putas conspecta pretereat? Quid quod pauci sunt quibus expediat apparere et conspici, pauci quorum fame non noceat ad plenum nosci? Notissimum Claudiani dictum:

Minuit presentia famam;

quanto magis illam minuit notitia! Raro sunt homines quod videntur.

G. -- Gloriosus videor.

R. -- Cava nube circumdatus delitescis. Si parumper emerseris, quo plus glorie false fuit, eo vere plus erit infamie.

G. -- At gloria vera est.

R. -- Id nemo te melius novit, ita demum si externi iudicis incorruptum animum tuis in rebus assumpseris. Gloria quidem, ut sapientibus placet, quasi quedam umbra virtutis est: illam comitatur, illam sequitur, illam quandoque etiam antecedit; quod in adolescentibus clare indolis videmus, quos ante perfectam virtutem preconcepta de illis spes hominum claros facit, que quibusdam velut stimulis generosos modestosque animos excitat atque erigit et impellit ad equandam spem civium suorum, stultos autem tumidosque precipitat: hinc transformatio illa ridicula clarorum adolescentium in obscuros senes. Laus quidem sapienti utilis stulto nocet. Ex his vides umbram per seipsam esse non posse, rei cuiuspiam sit oportet. Visne igitur gloriam veram esse? Fac ut vera et solida virtus sit.


 
93

DE BENEFICIIS IN MULTOS COLLATIS
 

G. -- Beneficia in multos contulisse gaudeo.

R. -- Multos ingratos experiens dolebis.

G. -- Beneficia in multos effudi.

R. -- Recte ais: nam si accipientium animos intueare, beneficiorum magna pars perditur.

G. -- Multi meis beneficiis sunt obstricti.

R. -- Quidam se oblivione relaxabunt, alii forsan iniuriis beneficia pensabunt. Ut cessent iniurie, non cessabunt querimonie: quam multi de benefactoribus queruntur suis! Iniquum, fateor, sed commune adeo, ut non tam crebre de hostibus sint querele. Audisti apud Lucanum de Pompeio querentem Photinum, apud Senecam vero Sabinum de Augusto: quid vero te ad literas aut antiquitatem voco? Urbes medias contemplare: vici omnes lamentis talibus pleni sunt. Omnis autem ingratitudinis triplex, nisi fallor, causa est: invidia scilicet, que, dum impensa aliis beneficia suas ducit iniurias, in se collata non aspicit; superbia, que vel se maioribus dignam censet, vel preferri sibi aliquem indignatur; cupiditas, que muneribus non lenitur sed accenditur et dum querendis inhiat, quesita non meminit. Possem brevius totius mali causam stultitiam dicere: ea vero non huius tantum, sed malorum omnium causa est, ignorantia veri boni opinionumque perversitas et cupiditas, quibus nullum obsequium non contumax, nulla largitas non angusta est.

G. -- Beneficus fui in multos.

R. -- Aristotelica quedam magnanimitas fertur meminisse collati, accepti autem beneficii oblivisci; que sententia etsi colore non careat, apud me tamen verus magnanimus contemptor mediocrium atque humilium est rerum; atque ideo quecumque egerit, magna quamvis iudicio plurimorum, parva sunt animo maiora quedam et rariora volventi; contra si quid acceperit quo alteri fiat obnoxius, quamvis exiguum, grave est libertatem amanti atque ad excellentiam aspiranti quove quam primum solvi levarique velit. De hac igitur re Annei Senece dictum probo: “Beneficium” inquit “qui dedit taceat, narret qui accepit”, eleganter nempe. Duo beneficentie seu venena seu vulnera sunt; hinc exprobratio largientis, hinc recipientis oblivio, utraque mater ingratitudinis ac beneficii noverca: illa ingratitudinem parit in altero, hec in se, illa quoque beneficium in se extinguit, hec in altero. His tot malis aptissime illo Senece consilio medeare.

G. -- Multis benefeci.

R. -- At pluribus non fecisti, qui se spretos et contemptos dolent. Est autem, nescio quidem unde, firmior offensarum quam beneficiorum tenaciorque memoria: sepe singulis beneficiis aut nullos aut singulos amicos obliviosos et tepidos, hostes autem tibi multos feceris, memores ac ferventes.

G. -- Multis multa ac magna contuli.

R. -- Sunt multi quibus multum profuisse periculum sit; quidam parvo amicum, magno hostem beneficio quesiere, quod et exigui debitum leve retributio prona est, magnam autem et debere pudet et piget reddere et nichil est tertium, nisi ut desinat esse cui debeat qui invitus debet. Ita dum debentem pudor beneficii, expertes dolor agitat, inter Scyllam et Charybdim fertur cymba beneficii effectumque ut multos qui parce atque illiberaliter tuti vixissent, liberalitas insignis in discrimen traxerit, si quidem inter malos impune bonum esse non licet. Durum dictu, sed dicendum tamen: animal ingratius homine nullum est.

G. -- Late me beneficum prebui.

R. -- Quidam sunt benefici nec tamen benivoli, quos magnitudo status atque hominum necessitas multa largire cogit his etiam, quos non modo non diligunt, sed nec noscunt quidem; quibus si se ob beneficia caros sperant, valde eos fallit opinio: nemo facile non amantem amat, mutuus nexus animorum ac reciprocus est amor. Munera sepe necessitati, amor vero iudicio tribuitur. Ut ergo beneficia bene collata et leta fronte pioque animo dignis exhibita nunquam gloriosa negaverim, sic multa, immo vero partem maximam, seu hec dantium seu accipientium culpa est, perdi ac proici nemo usquam est qui dubitet. Et est facilior breviorque ac rectior, quam supra tibi ostendimus, amando scilicet ad amorem via, qua pergenti verum quoque si benefici nomen accesserit, clarum te supraque fidem multis amabilem efficiet.

G. -- Multa et magna contuli.

R. -- In rebus non quid, sed qualiter quove animo fiat refert; apud Deum atque homines et magna sepe invisa et modica grata sunt; nudum pre omnibus cor attendi et sacrificio pauperis probatur et munere.


 
94

DE AMORE POPULI
 

G. -- Populus me amat.

R. -- Subsiste paululum: mox oderit.

G. -- Populus me diligit.

R. -- Propera, nondum finis; ut dies unus, sic vita omnis a fine describitur.

G. -- Populo carus sum.

R. -- Quis illi Scipionibus carior, quis Camillo, quis Rutilio ac Metello? Quid Themistoclem loquar aut Miltiadem, quid hoc genitum Cymonem aut Aristidem, quid Tesea, quid Solonem, quid Hannibalem, quid Lycurgum? qui cives, oro te, quam quisque, quam breviter populo suo carus? omnium notus finis et vel in contemptum vel in odium versus amor atque indigna rebus premia, fori labor, accusatio, mors, exilium, catene!

G. -- Multis in populo carus sum.

R. -- Malis igitur: pauci enim boni atque malorum malis artibus queri amorem constat: si vero similitudo quedam parit amicitias, ut prudentibus placet, qui sis existima, qui multis in populo carus sis.

G. -- Populus me amat.

R. -- Serenum hybernum, aura estiva, quies maris, lune status, amor populi: paria he si conferantur, mobilitatis ultimo palmam do.

G. -- Populus me honorat.

R. -- Labiis, credo. Cor autem eorum longe est a te; non est enim tibi fidelior quam Deo. Raro quicquam ex animo facit vulgus, nisi tumultuari et furere et servire.

G. -- Populus me veretur.

R. -- Non faciet diu; facile enim ruit quod non certo iudicio stabilitum est.

G. -- Ardens in me populi favor est.

R. -- Ardenti principio sepe medium tepens, finis algidus fuit, quod haud crebrius ulla in re quam in studiis populorum cernas.

G. -- Populus me laudat.

R. -- Stultorum laus apud doctos infamia est.

G. -- Populus me suspicit.

R. -- Levi rerum alternatione despiciet; semper enim alterum extremorum tenet, medium vero nunquam, ut qui habitantem ibi hostem metuat.

G. -- Populus me colit.

R. -- Mirabor si tam inculto cultore fructifices.

G. -- Populus bene de me sentit.

R. -- Sine ullo delectu iudicare solitus utranque in partem. Itaque vulgi sententia veros inter iudices contrarii argumentum est.

G. -- Populus bene de me extimat.

R. -- Suspecta sanis ingeniis extimatio insanorum; mallem te populo incognitum quam probatum.

G. -- Populus multa de me loquitur.

R. -- Et tu ergo popularibus auribus fidis atque ageris; quod, licet magnis olim viris evenisse noveris, non minor tamen est vanitas gaudere flatu tenui et incerto.

G. -- Populus me miratur.

R. -- Et ego te miror, qui hoc in gloriam tuam trahas.

G. -- Populus me amat.

R. -- Non hec laus sed fortuna tua est: populi mos est, ut sepe amet indignos, sed a quibus indigni amoris sepe dignissimam fert mercedem.


 
95

DE OCCUPATA TYRANNIDE
 

G. -- Invasi tyrannidem in cives meos.

R. -- Rependisti dignam vicem stultis amantibus: illi te equo altius extulerunt, illos tu iniquo iugo servitii depressisti.

G. -- Tyrannidem arripui.

R. -- Abstulisti libertatem aliis, securitatem tibi, requiem utrisque.

G. -- Tyrannidem consecutus sum.

R. -- Statum certi laboris, eventus ambigui sed, ut plurimum, infelicis. Non te ad historias veteres atque externas mittam -- quis Pherei Alexandri exitus, quis Dionysii Syracusii, quis Agrigentini Phalaridis, quis Annonis Peni, quis Clearchi Heracliensis, quis Ephirensis Aristotimi, quis Lacedemonii Nabidis, quis Hipparchi denique Atheniensis, quem occidisse immortalis gloria interfectoribus fuit? --, non ad recentiores atque domesticas -- Cassium Meliumque et Manlium, Romanos cives, Catilinam quoque et Gracchos et Apuleium, non tyrannos quidem, sed tyrannidem affectantes inque impiis conatibus deprehensos ceptoque prohibitos atque oppressos --, non postremo ad illos qui maiores, non meliores iusti velo imperii trucem texere tyrannidem atque iniustam -- Gaium scilicet ac Neronem, Domitianum et Commodum ac Bassianum reliquosque eius ordinis, solo nomine principes, quorum mens tyrannica ac tyrannicus finis fuit --, sed ad illos quos avorum patrumque memoria, seu etiam quos etas ac regio presens vidit. Hos ego, ne distantibus te fatigem, circumspicere et contemplari iubeo: videbis usitatum et communem tyrannorum exitum, aut gladium aut venenum vereque illud a satyrico dictum dices:

Ad generum Cereris sine cede et vulnere pauci,
descendunt reges et sicca morte tyranni.

G. -- Tyrannidem in cives exerceo.

R. -- Predam atque carnificinam, auro implendus et sanguine, auri sitiens monedula tenaxque

nec missura cutem nisi plena cruoris hirudo.

Sed qua fronte quove animo seu sanguinem illum fundis, pro quo servando, si homo esses, sanguis tuus ultro tibi fundendus erat, seu civibus tuis aurum rapis quod diris predonibus largiaris, spolians qui tuis pascendi opibus fuissent ditansque a quibus omni ingenio extorquendum legis: sic maiorum vel exempla vel monita viluerunt! Sed hoc pessimum habet tyrannorum vita, ut quibus fidendum est metuant semper fidantque quibus fidei nichil est totumque hoc malum hinc immeritis irrogate iniurie faciunt, hinc indignis erogata beneficia et ambitione turbatus ordo rerum: amici ex hostibus, hostes ex civibus.

G. -- Tyrannus patrie mee sum.

R. -- Nunquid id esses, si illam tuam esse patriam meminisses? Si observaretur animo publice matris effigies, nunquam fratres lacerares tuos cum quibus equam pueritiam atque adolescentiam egisses, eodem celo usus, iisdem aquis, iisdem festis diebus atque sacris, iisdem ludis et luctibus: qua nunc mente de illorum tergo potes ludere atque illis flentibus gaudere? Qua postremo impudentia in ea urbe vivis, in qua vitam tuam omnibus scis invisam, mortem cunctis optabilem, ubi esse neminem certus es qui non male perditum te velit, lupum miti de grege sevissimum?

G. -- Tyrannidem accepi.

R. -- Si preterito presens tempus confers, duram te ac miseram subiisse sarcinam intelliges: tutam agebas et quietam vitam; dehinc, nisi sceleri iungis amentiam, nulla tibi sine metu ac tumultu animi dies, nulla nox ibit; nullus non suspectus cibus, nullus sopor imperterritus, dum ubique cervicibus impendentem videris mucronem, quem amico opes fortunasque suas miranti non inepte monstrasse traditur Dionysius tyrannus quidem, sed tyrannidis extimator acutissimus.

G. -- Ferro michi tyrannidem acquisivi.

R. -- Ferro quesitam, ferro etiam servaturus, ferro forsitan amissurus. Preclaras plane divitias comparasti: esse omnibus odiosum atque terrificum, quodque hinc sequitur, tibi te perpetuo gravem metu. Ut enim periculi nichil sit, quod in quibusdam urbibus natura civium prestat apta servitio, quando tamen pavor aberit animo recolenti quid ille huius, quod legitimi nomen habet imperii, metator ac fundator primus audivit a Laberio Romano equite: “Necesse est” inquit “multos timeat, quem multi timent”? cuius dicti ratio illa est, quam posuit Naso, quia:

Quem metuit quisque perire cupit,

positam prius ab Ennio ubi ait:

Quem metuunt oderunt, quem quisque odit periisse expetit.

Ut tamen et periculum et metus etiam omnis cesset, quod nonnullis tyrannorum vel nutrita publicis malis audacia vel nota civium spondet ignavia, an non saltem ullus est pudor, his preesse quibus te subesse sit dignius, preter iniustam vim rebus omnibus imparem?

G. -- Tyrannidem indui.

R. -- Humanitatem ergo et iustitiam exuisti, simul et procellosam vitam et cruentam aut certe dubiam mortem elegisti: infelix, de quo solam patria que te genuit atque aluit mortem speret! An vero non ille sat miser est, quem miserum volunt omnes? An non ille miserrimus, qui tam miser esse non possit, quin sit dignus esse miserior?

G. -- Habeo summum inter cives locum.

R. -- Habes in civibus tyrannidem, in arenis domum, in vepribus stratum, in prerupto sedem, in rapinis inopiam, in miseriis invidiam.


 
96

DE REGNO ET IMPERIO
 

G. -- Ecce autem iure rex sum.

R. -- Id enim vero occultum diu esse non poterit; quid intersit inter regem tyrannumque iam diximus: quid autem iuvat dici regem, si tyrannus es? non in specioso cognomine, sed in vera iustitia regis regnique salus sita est. Minus mali, reor, vi quesitum dominium reformare teque de reliquo sic agere ut rex verus appareas, quam regnum iure partum, in quo iusto successeris parenti, tyrannica vexatione diripere. Plus enim vere laudis in progressu ac fine quam in principio rerum est.

G. -- Rex sum.

R. -- Melius sub iusto rege ageres atque tranquillius quam rex ipse.

G. -- Regni solium conscendi.

R. -- Locum late conspectum patentemque omnium indiciis eoque periculosum ignavie, laboriosum vero difficilemque virtuti. Bonus enim rex servus est publicus.

G. -- Regni solio evectus sum.

R. -- Ut meritus videare, tuas res teque ipsum obliviscere, populum tuum et rempublicam cogita. Quo die primum rex fuisti tibi moriens aliis vivere incepisti quodque durissimum est, ingratis et iniquis extimatoribus laboris tui.

G. -- In regiam veni.

R. -- Aliquid ibi forsitan periture glorie reperturus, sed quietis nichil.

G. -- Iuste regno.

R. -- Bene agis gratissimamque rem Deo; scito autem servire te querulis et vix tibi ante obitum gratiam relaturis. Raro tam iustus quisquam regum fuit, ut non carior populo successor foret; is cum venerit alter optabitur. Hi sunt vulgi mores: odisse presentia, ventura cupere, preterita celebrare; quando ergo defuerint querele, si omne presens bonum sordet nilque omnium placet, nisi quod cruciat, seu perditum seu speratum?

G. -- Sceptrum et diadema sortitus sum.

R. -- Fulgidas compedes claramque miseriam, que si plene omnibus nota esset, crede michi, non totiens uno de solio litigarent duo, sed plura essent regna quam reges.

G. -- Purpuram indutus sum.

R. -- Non cultus exterior, sed internus habitus et mens regia regem facit: Alexandri Romani principis dictum fuit, imperium in virtute, non in decore consistere.

G. -- Ad regnum provehor.

R. -- Nunc in dubio vertitur subiectorum status, an felices, ea que hic fingitur felicitas, an miseri sint. Nempe mortalis regni felicitas rex bonus; te in dubio labor manet et grave negotium.

G. -- Rex sum, nil non licet regi.

R. -- Nulli minus; immo vero, quod olim licuit iam non licet: et si forte de regno licentiam aucuparis, non te regem noveris, sed tyrannum.

G. -- Rex sum atque omnia possum.

R. -- Immo nichil nisi quod decet regem, cuius, ut dixi, minor licentia quam privati est. Sin hoc calle voluptatem petis falleris et tota, ut aiunt, erras via. Voluptas a tergo longe est; hac ad laborem itur et ad gloriam.

G. -- Rex sum eritque michi iam certa tranquillitas.

R. -- Immo si qua olim fuit, periit: stultus nauta, qui relicto portu in altum vela facit tranquillitatem querens!

G. -- At Romanus imperator factus sum.

R. -- Clarissimum nomen, sed durissimum officium; magna servare difficile est: quid collapsa erigere, sparsa colligere, recuperare perdita, deformia reformare? Et deserti cultura ruris multisque diu neglectam suscepisti, multis egent dura ardua ligonibus, multis prata rivis arentia; estuandum algendumque tibi est. Si successerit, tu hinc laudem, reliqua successor tuus metet; illi severis, sera est messis, multas poscit estates.

G. -- Ascendi ad imperium; iam quiescam et securus vivam.

R. -- Falsa te habet opinio, nunquam minus: tune in excelsum montem, ut ventos et fulmina evaderes, ascendisti! Non legisti horatianum illud:

Sepius ventis agitatur ingens
pinus, et celse et graviore casu
decidunt turres feriuntque summos
fulgura montes?

Et quanto aliter de hac status eminentia sentiebant experti principes, Augustus et Diocletianus! Quorum alter, ut legimus, de dimittendo imperio cogitavit, alter autem dimisit imperium, nec revocatus assensum dedit. Quanto aliter Marcus Aurelius et Pertinax! Quorum primus adoptione ad spem imperii evocatus, solito tristior effectus mirantibus amicis, multa de malis imperii disputasse, alter imperator effectus semper imperium horruisse memoratur. Magnus est ad imperium ascensus, magni in imperio labores, magni quoque cum ascenderis ex alto casus; si michi non credis, Iulium Cesarem interroga, Gaium quoque Caligulam et Claudium et Neronem et Galbam, Othonem, Vitellium, Domitianum, Commodum, Pertinacem, de quo proxime dictum est, Bassianum preterea et Macrinum cum filio Diadumeno fedissimumque omnium Heliogabalum longeque dissimilem moribus Alexandrum, utriusque etiam, quod mireris, cum filio matrem, Maximinos quoque et Maximianos et Maximos et Gordianos preterea et Philippos et Decium Gallumque et Volusianum et Valerianum insigni calamitate notabilem et contemptorem paterne miserie Galienum, Aurelianum denique et Probum, Iulianum et Licinium et Constantium et Valentem et Gratianum et Valentinianum. Ac ne ad fastidium cuncta complectar, totam illam tyrannorum simul et principum seriem percontare: uno tibi ore omnes responsum dabunt, eodem se calle ad ruinam atque imperium ascendisse. Et tu illic requiem fingis ad securam vitam, ubi omnes periculum et laborem, multi miserabilem exitum invenere? Non hoc sibi fingebant illi quattuor quos ab initio nominavi, non Antonini Pii principis maternus avus Arrius Antoninus, homo sanctus -- ut historie loquuntur; ut ego fateor, vir prudens -- Nervam miseratus quod imperium accepisset. Vere enim frustra principes premit invidia, cum illis potius miseratio debeatur.

G. -- Sum imperator et ulcisci possum.

R. -- In hostes publicos forsitan, non in tuos: illis enim, si verus es princeps, hoc tuo ascensu securitas parata est; privatis affectibus pietas publica frenum stringet. Non potes huius aut illius hostis esse, ex quo pater omnium esse meruisti. Id in cives principi iuris est, quod in filios patri: iustus princeps pater patrie est. Nullum ex omnibus titulis hoc gratius summus ille principum Augustus accepit, ut qui compresso adolescentie impetu patris nomen implere decreverat. Tibi ergo qui hostes fuerant iam filii sunt.

G. -- Imperator sum, ulcisci potero.

R. -- Uti hac potentia non debebis, et sic habe: summi imperii potestatem excellentibus et fortune paribus animis esse venie materiam, non vindicte, cuius eo avidior quisque quo vilior infirmiorque animi ac virium est. Qua in re meminisse profuerit illud Hadriani principis, qui, ut scriptum est, uni quem capitalem inimicum habuerat factus imperator dixit: “Evasisti”. Generosum plane verbum ac magnificum vereque Cesareum!

G. -- Imperator sum eritque iam thesaurus par impense.

R. -- Ad rapinam vox hec spectat; est ut aliarum rerum, sic sumptuum fluxus quidam ac vorago, cui nichil est satis. Longum est mortalium hac in parte sed in primis Romanorum principum furores stilo equare; paucos tamen ex omnibus eorumque ipsorum pauca de multis attingam. Conspectissimus ille quidem Gaii furor Baias atque Puteolos ponte iungentis atque illum tumidi maris sinum primum equis, mox quadrigis triumphaliter permeantis; quid aceto liquefactas memorem margaritas pretii ingentis appositosque conviviis panes aureos atque aureas dapes, quibus non famem compescere convivarum, ut mos est, propositum illi esset, sed imperii opes spargere atque illorum avaritiam irritare? Adde effusos in plebem nummos turbidoque et profundo mari iactas moles, durissimas rupes scissas, campos equatos montibus et campis iuga montium, terra illic addita, hinc detracta, tam subito ut nature miraculum vim passe cum celeritate certaret, nempe cum dilati pretium operis mors esset. Quibus predecessoris sui Tiberii thesauro ingenti divitiisque omnibus imperii intra anni spatium exhaustis, ad inopiam fedissimasque rapinas est compulsus. Illud inter ista non numero, quod Corinthium montem Isthmum perfodi animo destinarat: etsi sumptuosissimum opus, tamen, ut perhibent, navigantibus utile, quo duo maria iungerentur et a Brundusio Athenas aut Chalcidem Byzantionque petentibus flexus ingens remitteretur Achaie. Huius comes ac victor amentie sequitur Nero, cuius enormium impensarum nullus est modus, in edificando presertim, in quo omnes prodigos et se ipsum vicit. Nulla alia in re damnosior, ut de illo scribitur, unus ex mille furoribus attingendus est: domus a Palatino ad Exquilinum collem porrecta et magnam partem urbis occupans, ut non immerito inter convicia, quibus liberrima plebis indignatione proscissus est, illud quoque iactatum sit:

Roma domus fiet, Veios migrate, Quirites,
si non et Veios occupat ista domus.

Hanc auream dici voluit, non inepte quidem signans nomine pretium: auro enim et gemmis crustata ac stellata domus fuit, tante altitudinis, ut in vestibulo Collossus centum viginti pedum staret, intus porticus atque aule laquearibus aureis atque eburneis tabulatis et convexa domorum celi instar vi propria sese sensim diebus ac noctibus sine intermissione volventia, stagnum quoque maris emulum edificiisque circumdatum litoree urbis in morem, rura preterea et pascua et vineta et silve omnium generibus animalium referte. In hac domo, quantum coniecturis ad verum via est, illud quod Collosseum vulgo dicitur, medium fuit, cuius nunc etiam ruine stuporem spectantibus afferunt. Et hec omnia dum, quod miraculum rei auget, Rome medio consummasset, ita non dicam excessisse, sed nec implesse quidem imperatorie domus modum visus est sibi, ut dedicans domum ipsam non amplius miraretur quam ut hoc solum diceret: “Iam tandem quasi homo habitare incipio”. Mitto illa levia, quod vestem nullam bis induit, nullum iter minus mille carrucis egit, calceatis argento usus mulis, aureo rete piscatus est, purpureis atque coccineis funibus ac reliqua fidem excedentia, simul et tedium paritura. Sed quis illa non stupens legit stupentiorque aspicit -- vestigia enim extant --, piscinam illam ceptam a Miseno monte venturamque usque ad Avernum lacum miris circumseptam contectamque porticibus fossamque illam ab Averno usque Hostiam per tantum vie spatium totque obvios montes, ut inducto mari sine maritimis casibus navigans et terre laborem et pelagi fastidium declinaret? Longitudo quidem, ut nunc incole metiuntur, nota omnibus; ut Tranquillus numerat, milia passuum centum sexaginta; latitudo autem duarum capax quinque remium ex adverso iter agentium neque se impedientium concurso. Quod opus si explesset, Italiam omnemque rem publicam exhausisset; tantis autem mundi malis mors sola consuluit. Hunc sequitur Aurelius Verus, qui, ut omittam cetera, cenam illam fecit, cui si par prandium facere voluisset, nescio an Romana res sufficere potuisset: quo audito frater eius Marcus Aurelius, tam modestie amicus quam hic hostis, ingemuisse fertur, reipublice misertus et imperio collabenti. Linquo alios; nimis multi sunt enim, nec me fallit posse ex nobis longiuscula hec videri remedia, breviora pollicitis: sed delectat interdum doctum seu doctrine deditum frugique hominem stultorum insanias audire, que illi quasi pro contrario signo sint, unde sibi, ut aiunt, remis veloque fugiendum sciat. Hec autem eo spectant, ut recogites quid est quod thesaurum impense speras; ut enim frugalitati et modestie haud sane magnis thesauris est opus, sic prodigalitati et luxurie neque thesauri neque imperia ipsa sufficiunt. Et hec causa non tantum mediocris fortune homines, sed principes quoque pene omnes -- eos dico, qui nepotino victui operam dedere -- necessario in rapinas et in predam misit, que multis festinate misereque mortis occasio fuit.

G. -- Nunquid unius hominis impense tot urbes non sufficient?

R. -- Hi tibi respondeant de quibus multa diximus innumerabilesque alii, quos par pestis pari dedit exitio. Ad summam, vero profundissimum hoc sumptuum, ut sic dicam, specus, quasi illud olim Curtii, non opibus expleri ullis sed virtutibus, ante alias modestia, cohiberi constringique potest; in quod maxime proderit meminisse alienum esse quod prodigis et hic quoque unum aliud Hadriani verbum sepe ad memoriam revocasse, quod sepe ille et in contione et in Senatu legitur dixisse: ita se rempublicam gesturum, ut sciret populi rem esse, non propriam; optimo principe dignum verbum!

G. -- Regno et ultio mea est.

R. -- Tua quidem minime, neque enim mentitur is qui ait: “Mea est ultio”. Profecto autem si verus es rex, nichil tuum minus est quam ultio, nichil magis quam clementia. Natura utinam, ut apum sic hominum reges aculeo exarmasset! Nunc libero animali exemplum dedit, non eripuit libertatem. Meum est quod illa non cogit hortari. Respice parvum illud sed divinum animal, pone et tu non in vulnere, sed ante vulnus aculeum: plebeium enim illud, hoc regium. Alioquin ut sine iustitia, sic sine clementia rex non eris ac ne homo quidem sed, quod in fabulis dici solet, coronatus leo.

G. -- Imperator sum Romanus.

R. -- Habes Augustum, habes et Neronem et Vitellium quem sequaris; ad hos tres tota non modo omnium principum, sed hominum turba restringitur. Hinc ergo tibi ducem elige: si recentioribus delectaris, habes eiusdem ordinis Traianum, Decium, Galienum.

G. -- Sum Romanus imperator, mundi dominus.

R. -- Fuit quando id dici prope veraciter poterat; quorsum vero redierint res vides, ut intelligi detur quam sit tutum stultis et ignavis magna committere, quanta providentia quantum in furorem, quantus labor quantaque diligentia quantum in torporem incidit. Non est amplius gaudii materia Romanum imperium, sed humane fragilitatis et fortune variantis indicium.

G. -- Imperio clarus sum.

R. -- Clara nomina, res obscure, mundi fraudes, humana credulitas! Hi sunt unci quibus huc illuc faciles animi trahuntur. Pulchrum imperii, pulchrum regni nomen, sed imperium et regnum difficillima omnium officia, si rite gerantur; alioquin et periculosa prorsus et mortifera neque de nichilo dictum illud regium laudatur: diadema nobilem potius quam felicem pannum, plenum curis periculisque et miseriis multis, quem cognoscens nemo non ambiat modo aut parto gaudeat, sed nec oblatum ultro recipiat aut abiectum humo levet. Proinde expergiscimini aliquando mortales! Aperite oculos neve semper falsis caligate fulgoribus, vestra metimini atque extimate corpuscula, circumspicite quibus septi estis angustiis, nolite geometras ac philosophos contemnere: terra omnis punctus est, vos caduci ac fragilis et incerti exitus, et cum iuvenes et cum sani estis cum morte luctamini, cum ascendere creditis descenditis et cum stare videmini, tum maxime ruitis; nec ullum animal magis suarum virium obliviscitur ac sepius vermes semimortui regna et imperia somniatis. Mementote vos punctum perexiguum seu verius punctum, ut sic dixerim, puncti brevis, immo ne millesimam quidem partem possidere: hanc superbi incole premitis, mox premendi neque amplius ex universo possessuri quam quod frigentibus membris ac pallidis occupabitis. Ite nunc ceci et insani elatoque vultu tumidi quod natura angustat laxate animis et vincti immensa et moribundi immortalia cogitate inque hoc nichilo ridiculosas et insanas insolentias ad momentum rapidi temporis, hic rapinas, hic iniurias, hic vindictas, hic spes anxias, hic honores vanos, hic cupiditates inexpletas, hic furores demum vestros, hic regna principatus et imperia, hic classes, hic acies, hic bella molimini. Cum multum insanieritis, sive imperatores fueritis sive aratores, seu divites seu mendici, corpus vestrum putris terra, vita vestra fumus levis magno flatu pulsus fuerit, et vix tandem sero quidem cognoscetis vitam hanc fuisse non patriam totumque hoc regni et imperii falsum nomen.

G. -- Imperator factus sum.

R. -- Stulti cum imperatores fiunt, homines se esse non recolunt aut fuisse; quale est illud Tiberii Cesaris, qui amicum volentem eum commemoratione quorundam actuum in memoriam pristine familiaritatis adducere, cum vix aperto ore hoc unum verbum emisisset: “Meministi”, preveniens interrupit nec passus est explere quod ceperat, sed repente ait: “Quid fuerim non memini”: vocem improbam ac superbam, nec amicitiarum modo, sed totius humanitatis immemorem!

G. -- Ad Romanum imperium ascendi.

R. -- Quid hinc gaudes? et in eculeum ascenditur et in crucem; contra vero et in lectulum et in sedile descenditur et sepius in immo quies habitat. Nonnullis opprobrium, multis supplicium, omnibus labor est scandere.


 
97

DE EXERCITU ARMATU
 

G. -- Exercitum armatum habeo.

R. -- Mirabar nisi regnum atque imperium exercitus, hoc est miseria miseriam sequeretur: atqui Seneca Scipionem Africanum celo tenus attollit, non quia magnos ducit exercitus, quos et furiosi nocentesque duxerunt, sed ob egregiam moderationem, quam nunquam certe dat exercitus, sepe eripit, sepe minuit. Que enim tam solida virtus est, quam tot sceleratorum totque carnificum cruentorum conversatio exemplumque non deterreat?

G. -- Magnum habeo exercitum.

R. -- Habes unde in campis vitam agas; neque enim aut urbes exercituum sunt capaces aut bene cives togati militesque cohabitant armati.

G. -- Fortissimum habeo exercitum.

R. -- Habes belli materiam, pacis excidium: si hinc gaudes, ad celestem certe non pertines civitatem.

G. -- Habeo exercitum ingentem.

R. -- Habes utrunque ad latus hostes armatos, quos nec murus a te separat nec vallum: anceps profecto negotium et grave.

G. -- Michi multe sunt et valide legiones.

R. -- Harum tedia nemo facile atque molestias insolentiasque dinumeret; sed tu omnia experiendo condisces et quanto sit satius solum vivere quam cum multis legionibus: profecto nulle iniurie, nulla perfidia, nulla crudelitas castrensium moribus comparande sunt. Intelliges per te ipsum quam sit verus pueris quoque notissimus ille versiculus:

Nulla fides pietasque viris qui castra sequuntur.

G. -- Magni dominus ac rector exercitus sum.

R. -- Tutius pastor tigridum forsitan ac ursorum esses: possunt mansuefieri corda ferarum, at quorundam hominum non possunt; et minantur antequam feriant fere, odia hominum improviso erumpunt. Hi quos tuos reris, qui te Dominum vocant -- heu quam parvo pretio venale genus et instabile! -- quam levibus ex causis mutabuntur et ex militibus hostes fient! Blandi vultus in horrorem dateque tibi dextre tuam forsan in perniciem convertentur neque, si fiat, novum erit aut insolitum. Ad Placentiam fuit motus ille terribilis, quando adversus Iulium Cesarem suus exercitus insurrexit, de quo dictum est:

Quem non ille ducem potuit terrere tumultus?

Cesar autem illa incredibili sua constantia ac virtute motum omnem compressit et punitis auctoribus quietavit exercitum atque ad obsequium reduxit. Fecit idem ad Antiochiam Alexander ille Romanus princeps successitque magnifice; sed procede paululum: brevi idem non ab alio quam a suis militibus interfectus est. Eodem modo iam Pertinax ante perierat: sic duo postmodum Maximini pater et filius, sic Balbinus et Maximus, sic Probus dux clarissimus, sic Gratianus et Valentinianus iunior, optimi fratres, ille a suis legionibus, hic a suo comite proditus. Sic innumerabiles alii a suis hostibus invicti suis exercitibus periere et quos milites appellabant invenere carnifices. Vide ergo quo gaudeas: tuus hic exercitus trux, immitis utque ait ille, belua multorum est capitum, nichil non ausura, iram illam vel inopia vel avaritia irritante.

G. -- Michi exercitus ingens est.

R. -- Pompeio quidem Thessalico prelio, ut ait Florus, nichil magis exitio fuit quam ipsa exercitus magnitudo et ferme in omnibus bellis maior semper exercitus succubuit et minor vicit.


 
98

DE CLASSE INSTRUCTA
 

G. -- Classem habeo instructam.

R. -- Et instructos aer ventos, instructos equor fluctus et instructos scopulos: terrestre animal, quid tibi cum pelago?

G. -- Instructa est classis.

R. -- Instructe tempestates, instructa naufragia! periculis tuis gaudes et laboribus et impensis, quarum nullus est modum. Vestrarum omnium insaniarum sumptuosissima est classis.

G. -- Classis instructa est.

R. -- Hanc celi et maris ira disiciet et quamlibet instructam sparget ac destruet inopina tempestas, de qua non cogitare dum naviges stulti est.

G. -- Classem habeo in mari.

R. -- Parumne terra vobis discriminum attulerat, nisi maria etiam vexarentur? Non satis est terras unde nocens ferrum, quod Naso ait, ferroque nocentius aurum eruatur effodere? Ipsa quoque horrida et que primi homines tantummodo mirabantur maria penetrastis, ubique laborem, ubique periculum conquirentes inque hoc unum vigiles atque solliciti, segnes ad reliqua.

G. -- Magna cum classe maria sum ingressus.

R. -- De regressu cogita, ingredi nempe perfacile est. Solet equor intrantibus planum esse, progressis sepe monstruosum ac difficile; tamen inter homines natus inter delphines et tritones vitam age: mira vasti animi voluptas!

G. -- Magna michi classis et valida est.

R. -- At fortassis utilius tutiusque vel brevi in scalmo vel sicco de litore insidias piscibus tetendisses, quam classe armata vim gentibus intulisses. Multis quidem classis eximia noxiam dedit audaciam eoque impulit, ubi optarent domi esse. Hoc et Graii Troia reduces Caphareum ad montem, nominatim vero Lacedemones Arginusis, Syracusio Athenienses in litore et Carthaginenses ad Egates insulas didicere. Multa sunt classibus pericula, non ab hostibus tantum, sed ab ipso mari, denique cum moriendi genera plura essent, hoc unum genus est additum. O ceci viteque quam maxime diligitis prodigi! Mortem undique quam super omnia timetis arcessitis!


 
99

DE MACHINIS ET BALISTIS
 

G. -- Omnis generis machinas habeo.

R. -- Et hic quoque furor regius, habere unde multis noceas cum velis. Quos beneficentissimos hominum esse oportuit et ob hoc unum regnis impositi et reges dicti sunt, ut regant homines atque ab eis ceu parentes colantur amenturque, quidam etiam patres patrie appellati, cuncta in contrarium agunt, ut ceu tortores ac predones publici cunctis formidabiles atque invisi sint.

G. -- Abundo machinis ad evertendas urbes idoneis.

R. -- Quanto melius extruendas servandasque! Tu fortasse gloriosius putas evertere et videri mavis tui temporis Poliorcetes, sed non semper urbes machinis evertuntur. Cesar quidem bello Gallico, cum adversus Aduaticos turres maximas erexisset, primum contemptui hostibus fuit, quasi rem impossibilem humanis viribus moliretur; ubi autem moveri et menibus applicari illas videre, e contemptu in stuporem ac pavorem versi, omissa defensione ad deditionem confugere. At civili bello ipsius Cesaris dux Brutus ad Massiliam eque erectis atque admotis parem stuporem obsessis iniecerat, sed non parem metum; itaque egressi turres et machinas incenderunt.

G. -- Abundo machinis et balistis.

R. -- Omnia fere quibus gloriaris ad iniuriam alienam potius quam ad tuum decus spectant. Quanto erat honestius atque homine dignius abundare misericordie instrumentis quam sevitie, habere quibus hospitalis et amicis et egentibus esse posses quam quibus urbes immeritas oppugnando quietem publicam perturbares!

G. -- Habeo machinas ingentia saxa torquentes.

R. -- Saxa torquere furiosorum est.

G. -- Habeo machinas et balistas innumeras.

R. -- Mirum, nisi et glandes eneas, que flammis iniectis horrisono tonitru iaciuntur. Non erat satis de celo tonantis ira Dei immortalis, homuncio nisi -- o crudelitas iuncta superbie! -- de terra etiam tonuisset! Non imitabile fulmen, ut Maro ait, humana rabies imitata est et quod e nubibus mitti solet ligneo quidem, sed tartareo mittitur instrumento, quod ab Archimede inventum quidam putant, eo tempore quo Marcellus Syracusas obsidebat. Verum ille hoc ut suorum civium libertatem tueretur excogitavit patrieque excidium vel averteret vel differret, quo vos ut liberos populos vel iugo vel excidio prematis utimini. Erat hec pestis nuper rara, ut cum ingenti miraculo cerneretur; nunc, ut rerum pessimarum dociles sunt animi, ita communis est ut unum quodlibet genus armorum.

G. -- Balistis affluo.

R. -- Melius belli odio et studio pacis afflueres, cum cetera quidem arma inquieti animi, hec et degeneris signa sunt, nec pacificis quidem grata et bellatoris invisa magnanimis. Denique sic habeto: qui balistam primus invenit, ille aut pavidus fuit aut proditor nocendi avidus et metuens hostis; itaque cogitavit quod Lucanus ait:

Longe tendere nervos
Et quo ferre velint, committere vulnera ventis

idque de omni genere missilium puta: fortis bellator congressum hostis exoptat, quem sagittarius vitat.


 
100

DE THESAURO REPOSITO
 

G. -- Thesaurum in bella reposui.

R. -- Rem malam in usus pessimos! Quanto tibi et aliis erat utilius, hunc et amicorum et patrie usibus acervasse maximeque necessitatibus indigentium! ille demum thesaurus verus esset et thesauri pretium celestis; nunc pretium est inferni.

G. -- Thesaurus suppetit in usum belli.

R. -- Thesaurus animi vires extenuat, bellum viros: utrunque pestiferum.

G. -- Magno thesauro subnixus in bellum sum.

R. -- Solet iste thesaurus possessori suo perdendi metum afferre, hostibus lucri spem et bellandi simul audaciam. Quis non alacer in bellum eat, quo querere multum possit, nichil amittere? Pugnasse quidem fervide inopem ac vicisse, eundemque mox divitem refrixisse apud Flaccum legis et profecto, si ad clarissima rerum exempla inflecteris, videbis Romanos dum fuere pauperes omnium gentium fuisse victores; tum vinci cepisse, dum divites facti sunt: ita ad adventum divitiarum discessere victorie ac virtutes simulque opum comites, delitie ac libidines, subiere, ut non immerito scriptores quidam temporum illorum Romane paupertatis interitum questi sint. Virtutum nutrix optima est paupertas, opulentia vitiorum. Victoriam de thesauro tuo speras; hinc potius metuendum multos pavidos et imbelles, omnes tumidos ac superbos, nullum penitus virum fortem fecere divitie.

G. -- Magnum michi thesaurum aggregavi.

R. -- Tibi curas et invidiam, hostibus stimulos, furibus sollicitudinem addidisti.


 
101

DE VINDICTA
 

G. -- Hostis in manus venit, ultionis oblata est facultas.

R. -- Immo experimentum tui: an ire mancipium an clementie sis amicus, quod, nisi ad utranque ferri posses, incertum esset: multi enim esse credunt quod non sunt; experti autem quid sint sciunt.

G. -- Est michi hostis in manibus, ulcisci possum.

R. -- Alii potentie fines sunt, decoris alii: non quid possis, sed quid deceat extimandum est ne, si quantum potes velis, nil posse sit melius.

G. -- Ulcisci possum, nil dulcius est vindicta.

R. -- Ira nichil amarius, quam cur quidam dulcem dixerit mirari soleo; sin dulce aliquid inesse consenseris, dulcedo effera, viro indigna ac propria beluarum earumque non omnium, sed premordacium atque ferocium. Nil humanum minus quam sevitia et feritas contraque nil homini suum magis quam misericordia et lenitas, quibus nichil tam contrarium quam vindicta est et quicquid animi impetu homo in hominem committit asperius. Quod si omnino vindicte nomen dulce est, ostendam tibi quo multa cum gloria uti possis: nobilissimum vindicte genus est parcere.

G. -- Ulcisci licet.

R. -- Multo est satius multoque formosius oblivisci iniuriam quam ulcisci: generosior nulla est oblivio quam offense. Hanc summus orator summo duci summe laudi tribuit, quod scilicet nil soleret nisi iniurias oblivisci. Nichil autem prohibet unius laudem illi non ereptam ad plurimos pervenire. Hoc inter multa precipuum pre cunctis opibus habent animi bona: non decrescunt sparsa nec pereunt. Sume igitur et tu tibi nobilissimam hanc opinionem cesaream, que te multo faciet clariorem quam Cyneam Carmadamque memoria sua. Illa enim nature fuerit, hec virtutis.

G. -- Ulcisci iuvat.

R. -- Ultionis momentanea delectatio est, misericordie sempiterna: duorum nempe delectabilium, illud preferendum quod diutius delectat. Fac tu hodie quo perpetuo delecteris; nulla vero maior, nulla firmior delectatio est quam que de puritate conscientie et rerum bene gestarum recordatione oritur.

G. -- Honestum est ulcisci.

R. -- Honestius est misereri: multos clementia honestavit, nullum ultio. Nichil tam necessarium inter mortales, nichil tam commune quam venia: nemo est enim qui non peccet, nemo cui non misericordia opus sit: qua negata, quis tam multos criminum et culparum extricabit nodos aut dissutum diruptumque societatis humane fedus sarciet? Semper inter sese homines semperque in illos decertabit ira dei. Nullus erit aut litium aut penarum finis, nec cessabunt arma nec fulmina. Parce igitur, miserere et compesce animum, fac tu homini quod tibi ab homine fieri velles, quod a Deo vis. Impudenter a Domino veniam petit, qui conservo illam suo negat. Ecclesiasticus doctor clamat indignans: “Homo homini iram servat et a Deo querit medelam. In hominem sibi similem non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur.”

G. -- Non infero iniuriam, sed ulciscor.

R. -- Quid refert, primus pecces an ultimus? Non est equum ut quod in alio improbas in te probes. Visne sevitiam in hoste damnatam sequi fierique illi similis moribus, cui dissimilis animo sis quidque ille pessimum habet, tuum facere?

G. -- Volo quidem et licitum est ulcisci.

R. -- Nec debes velle nec ulla id licitum lege est: ut defensio licita, sic ultio vetita. Scriptum est: “Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam”. Et rursus, ut paulo ante dixi, “Mea est ultio et ego retribuam eis in tempore” dixit dominus. Illud tempus expecta, sine ille te vindicet, qui et offendentis est dominus et offensi: solet inter servos domini communis esse cognitio. Si quid ingenui habes, si qua tibi perfectionis habitus cura est, opta potius atque ora ut ne ille quidem vindicet: sic hostis crimen in tuam verteris salutem.

G. -- Ulcisci est animus.

R. -- Da ire spatium, da consilio tempus, frena impetum, differ: aut desinet aut lentescet. Brevis hora sedat iratum equor.

G. -- Ulciscar.

R. -- Uno actu multos offendes; una iniuria sepe innumerabiles hostes fecit.

G. -- Ulciscar.

R. -- Plus te ipsum leseris quam hostem: illi corpus forsitan aut opes, tibi animam famamque corruperis.

G. -- Ulciscar.

R. -- Quotiens ulciscendi studio iniuria geminata est, leso sepe unicum dissimulasse remedium: sepe vel questum esse vel nutu tacito sensum iniurie pretendisse periculum fuit.

G. -- Perdere hostem possum.

R. -- Melius est amicum querere quam hostem tollere, sed utrunque simul optimum, quod nulla arte melius quam parcendo fit cum ulcisci possis. Aptissimum tollendis hostibus instrumentum est lenitas, in quo si creditum esset Herennio seni sapientissimo, nec Samnitium exercitus modo victor collo iugum Romanum, nec iugum primo cum reliquis, mox securim solus imperator Pontius pertulisset.

G. -- Ulciscendi pungor aculeis.

R. -- Resiste cogitationibus piis exemplisque omnibus que leniorem in partem inclinare animum possunt, et in primis memoria vite brevis et ambigue: hec enim Senece, cui assentior, efficacissima videtur de iracundia lenienda, cui is ipse quem memoravi doctor accedit. Nam quid aliud sentiebat, ubi ait: “Memento novissimorum et desine inimicari”? Sic est enim nilque inimicitias magis alit quam conditionis oblivio. Si quidem iste cuius mortem sitis, ne dubita, moriturus haud dubie est et id ipsum cito, fortasse hodie tuque illum forsitan, quod non cogitas, precursurus; expecta paululum, subsiste: fiet quod fieri optas -- et quod metuis fiet. Ceterum mors quam hosti paras, sine tuo illi scelere preparata est: quid iuvat fati cursum properantis impellere et morituri sanguine morituras manus inficere? Non scelestum modo, sed supervacuum est impietate tua proximum ac festinans tempus arcessere, quod, si valde velis, nulla possis pietate repellere aut differre; quanto tranquillius atque honestius ille integer et illesus, tu siccus et innocens quam uterque cruentus, et tu noxius hinc abibis.

G. -- Urgeor ulciscendi stimulis.

R. -- Cave, ne cesseris; sed oppone eis memoriam eorum qui non tantum mites hostibus, sed faventes ac benefici fuere contraque illos tibi propone, qui membratim cesis hostibus, adhuc rabiem spirantes, nequicquam in non sensura cadavera sevierunt: dehinc tecum elige quorum similis esse malis neque actus solos, sed et verba confer. Pars enim non parva crudelitatis in verbis est: crudelis pes, crudelior manus, crudelissima lingua est. Sepe animi sevitiam, quam manus non equaverat, lingua transcendit. Illa vero optima ut crudelitatis sic clementie testis est. Sonet igitur ad aurem tibi illa cuius non multo ante meminimus Hadriani vox simulque illa Tiberii, de quo scriptum est quod, cum audisset unum e reis, Carnulium nomine, anticipasse mortem, exclamavit: “Carnulius me evasit”. O vox ferox et, si dici potest, ipso vocis auctore ferocior! Quid inusitati supplicii cogitabat, quem se in vinculis manu sua perimens evasisset? Ecce duo igitur unius status sed mentium diversarum: uno et eodem verbo quam varie usi sunt! Ille ad presentem hostem “evasisti” ait, hic de absente “evasisti” inquit; ille suo hosti vitam donavit, hic invidit mortem. Elige quid horum potius a te dictum velis dici, an tranquillum illud vere principis, an illud alterum immane carnificis. Nec ignoro quam sit promptius iubere ista quam facere, et quid obici possit intelligo: difficilius in suis quam in alienis iniuriis mitem esse; difficile, fateor, sed bonum; de bono autem ac difficili omnem esse virtutem nec tu neges. Virtutis amatoribus sunt cuncta facilia.

G. -- Fixum est ulcisci.

R. -- Vincit pars deterior: obsta illi, dum adhuc potes, victoriamque illi priusquam ea uti ceperit eripe stratamque mansuetudinem attolle. Memento te hominem: multos quidem vindicasse penituit, neminem pepercisse.

G. -- Ultus sum.

R. -- Vinci ab hoste prestabat, hostis victorem vicit ira.


 
102

DE SPE VINCENDI
 

S. -- Bello victoriam spero.

R. -- Cum fallax ubilibet, tum in bello fallacissima spes est. Nichil ex premeditato agitur, inopine eunt omnia; prudentissimus atque exercitatissimus militarium rerum fuit, qui dixisse fertur nusquam minus quam in bello eventus respondere.

S. -- Victoriam spero.

R. -- Pacem haberes utilius; eiusdem ducis verbum memorabile traditur: “Melior tutiorque est certa pax quam sperata victoria”.

S. -- Bello victor ero.

R. -- Quid si victus? Hec spes multos in exitium egit: sine victorie spe nemo volens in aciem descendit.

S. -- Bello superior evadam.

R. -- Futuri verbum temporis: omnis enim de futuro spes et futura omnia semper ambigua.

S. -- Bello victor remeabo.

R. -- O spes hominum inanes! Nec victor fortasse nec victus remeabis; sic tibi reditum spondes apertumque inter gladios iter, acri devotum classico Marti caput.

S. -- Esse victor spero.

R. -- Est qui contrarium speret, ut falli vel utrunque vel alterumutrum sit necesse. Potest vel alter vel uterque dux partium, seu aliter seu multis vulneribus simul occumbere, quod et sepe, credo, alibi et, quod nunc meminerim, Thebis ultimo inter fratres impios congressu et Rome primo post exactos reges accidisse proditum est bello, ubi Superbi regis filium Brutus consul ad inferos prosecutus est. Amisso autem spiritu iam victoria nulla est; quo servato, sepe tamen ex acie pari Marte discessum tenes; utrobique igitur ambos duces spe victorie fraudatos constat. Unum nempe fraudari tam commune tamque quotidianum est quam in aciem proficisci. Quid scis autem, an unus ille tu sis hac qua tibi blandiris victorie spe fraudandus?

S. -- Bello vincam.

R. -- Ut anceps semper, sic sepe tristis et sanguinolenta victoria est: non habetur gratis quod vite discrimine queritur; care emitur, cuius sanguis est pretium, carius cuius mors; fieri potest, ut pax victrix ducem perdat: ita tuis vincentibus vinci potes. Quid de victorie sceleribus dicam? Non sunt tot victi miserie quot sunt peccata victoris. Quod si peccato miserius nichil est nec victus eo quod vincitur victore miserior, sed eo minus miser quo minorum rerum damnis afficitur.

S. -- Vincam.

R. -- Ut ad summam redigam: et an vincas et an melius sit vicisse, si viceris, in dubio est.


 
103

DE VICTORIA
 

G. -- At vici.

R. -- Cave ne te vincat ira, superbia, crudelitas, furor, rabies. Hi sunt enim victorie comites et victorum hostes invisibiles et horrendi, a quibus sepe clarissimi victores turpissime victi sunt.

G. -- Vici.

R. -- Nondum te vocat ad calculum fortuna, longa et perplexa rationum series, creditrix violenta et pertinax, cum qua tibi nunc quoque negotii multum restat: mutuum reposcere solita est magno cum fenore.

G. -- Magno prelio vici.

R. -- Victor prelio sepe victus est bello.

G. -- Vici autem.

R. -- Quotiens vicere Carthaginenses, quotiens Galli gentesque alie? Quotiens autem victi sunt Romani? Sed spectandus est rerum finis, earum maxime que volvuntur et stare nesciunt.

G. -- Vici certe.

R. -- Etsi certus belli exitus, adhuc eventus est dubius; et de letis tristia et leta de tristibus erumpunt.

G. -- Magnam victoriam quesivi.

R. -- Nil tam magnum ut non nimio queri possit: est ubi plus vulnerum ac funerum victoriosa pars computat; si non credis, Xerxem atque Thermopylas interroga.

G. -- Magne victorie sors fuit.

R. -- Vix potest magna victoria parvo pretio constare; de bello omnium maximo omnium maximus historicus dum ageret, “adeo” inquit “varia fortuna ancepsque Mars fuit, ut propius periculo fuerint qui vicerunt”.

G. -- Plene vici.

R. -- Non est plena victoria, ubi armatus hostis superest, quanquam etsi hunc oppresseris alii renascentur; quasdam nempe victorias ceu sementem dicas esse bellorum: sic odia ferro truncata repullulant densanturque et redivivi in aciem redeunt bellatores, non ut fortassis imaginatio vehemens olim Cassio a se cesi hostis imaginem supremo illo suo die obviam dedit, tam tremendo aspectu, ut audacissimum virum qui viventem illum non timuerat, defuncti species in fugam verteret, sed ita ut pro uno multi redditi, veris manibus verum ferrum moveant in illos qui vicisse videbantur.

G. -- Vici, iam securus sine hoste sum.

R. -- Stulte, dum erunt homines, non deerunt hostes. Tu Romane urbi post innumeros triumphos edomitumque orbem non defuisse hostem legis: et tibi defuturum speras? Quiescenti forsan hostis deerit, at pugnanti nunquam.

G. -- Victor sum.

R. -- Cave ne sis frustra: uti scientibus victoria fructuosa est; “uti” autem dico non eo modo quo Maharbal Hannibali, sed quo anno reipublice consuluerat. Nam profecto usus fructusque victorie optimus pax est neque ad alium quam ad pacis finem iusta bella suscipiuntur.

G. -- Victoria mecum est.

R. -- Vide ne evolet: alata est.


 
104

DE INIMICI MORTE
 

G. -- De inimici morte letus sum.

R. -- Sperare de inimici morte aliquid seu cuiuspiam hominis vel gaudere, illi forsitan sit permissum, si quis usquam esset immortalis: sperare autem alterius mortem, que tibi possit ante contingere, vel gaudere id hosti evenisse, quod tibi necessario eventurum sit, stulta spes, inane gaudium.

G. -- Gaudeo de inimici morte.

R. -- De tua alius mox gaudebit.

G. -- De inimici morte gaudeo.

R. -- Si quam vestre conditionis memoriam haberetis, nunquam homo de morte hominis gauderet; quando enim, queso, duorum, qui simul ad supplicium ducerentur, alter alterius de morte gaudium cepit, sciens sibi idem supplicii genus instare et non potius in illius morte suam cogitans ingemuit?

G. -- De inimici morte gaudium sensi.

R. -- Quotiens putas optata mors hominum voti compotes torserit et optare vitam frustra ceperint qui non frustra mortem prius optaverint, dum intelligere incipiunt in suam se perniciem optasse? Sed precipites sunt affectus viri: quicquid vultis, valde vultis, quod de Marco Bruto dixisse Iulius Cesar fertur. Immo vero nimium vultis nec fervens desiderium moras fert, itaque quicquid vultis, statim vultis: hinc non modo vota impia, sed venena, sed cedes et quicquid homo in hominem struit, nocentissimum animal in suam speciem. Multa vero optatis que, si in consilium ratio esset admissa, timeretis; et varietas votorum male electionis argumentum est nec prius ad rectum redit impetus quam inconsulti affectus infaustis castigentur effectibus.

G. -- De morte hostis gaudeo.

R. -- Si est hostis inglorius, de ipsius morte gaudere turpe est et dolere superfluum; sin illustris, honestus piusque est dolor, etsi non propter hominem at propter virtutem, que in dies rariora habet hospitia. Sic Metellus Macedonicus Africani iunioris, sic Cesar Pompeii, sic Alexander Darii mortem flevit.

G. -- Gaudeo de inimici morte.

R. -- Quomodo de illius morte gaudeas quem diligere iubearis, non ut hostem, sed ut proximum eiusdem opus opificis?

G. -- De inimici morte gaudeo.

R. -- Non audis forsitan an contemnis consilium notissimum sapientis: “Noli” inquit “de inimico tuo mortuo gaudere, sciens quoniam omnes morimur et in gaudium volumus venire”? Sanum prorsus seu consilium seu preceptum!


 
105

DE SPE PACIS
 

S. -- Spero pacem.

R. -- Melius est pacem servare quam sperare; stulti enim est fastidire res certas, ambiguas spes amplecti.

S. -- Pacem spero.

R. -- Tenuisses eam artius nec abire sineres quam sperares; quid enim si ad hanc spem impatientia te duxit tua ut sperando angi eligeres, quo gaudendo uti poteras?

S. -- Pacem spero.

R. -- Spes pacis multos perdidit sperateque paci succedens insperata calamitas incautos obruit sopitosque, quos experrectos inveniens non lesisset.

S. -- Spero pacem.

R. -- Quid tamdiu speras quod mox assequi in tua situm manu est? Rari sunt qui pacem non inveniant, si bona fide velle ceperint. Sed hi ipsi quibus dulce nomen pacis, pax amara est; pacem itaque petentes paci obstant. Quattuor vobiscum habitant pacis hostes: avaritia, invidia, ira, superbia; has eternum in exilium pellite, pax eterna erit.

S. -- Spes pacis haud dubia est.

R. -- Inter spem pacis et pacem multa incidunt: lene verbum, gestus facilis compositam sepe turbavit pacem; ipsi tractatus pacificique sermones ferro sepe franguntur animosque acuit bellumque asperat pacis spes. Sic amicitie mentionem irritam quasi cotem dixeris odiorum.

S. -- De pace agitur, pax erit.

R. -- De pace crebro nequicquam agitur, nonnunquam vero periculose; de pace agebant atque egerant et Gallorum et Penorum duces, quando illos Camillus oppressit, hoc Scipio.

S. -- Post belli finem pax firmabitur.

R. -- Quanto firmata esset utilius ante belli principium! Quot damnis ac mortibus tempestiva pace esset occursum! Sed vos pueri contumaces ac discoli sine verberibus non sapitis; in pace bellum, in bello pacem queritis neque unquam nisi bello afflicti pacem vel noscere incipitis vel amare eamque ut perditam fletis, sic mox redditam pari levitate contemnitis, donec vos iterum atque iterum amissa perdoceat bona vestra non spernere, mala vestra non cupere, denique non ineptire, non furere; quod antequam assequamini pudeat. Sepissime idem vobis audiendum; nec audisse sat est, sepissime videndum et experiendum; dicam proprie: ut discatis aliquid, sepissime vapulandum est.

S. -- Bellum pax sequetur.

R. -- Melius precessisset bello iter obstructura: nichil insanius quam spe remedii ultro vulneri sese offerre. Auxilium, non causam dant fomenta vulneribus: egro salutem optare natura est, sano egritudinem spe salutis insania.

S. -- Pax futura est.

R. -- Solet pax urbibus mutationem rerum afferre pestiferam: optima quidem ipsa, sed pessimis circumvallata comitibus, iniquis legibus, fluxis moribus, occultis odiis, aperta tyrannide. Recordare quid civili olim bello presagus ille dixit, nec fefellit:

Superos quid prodest poscere finem?
Cum domino pax ista venit.

Melior est autem bellicosa libertas viris fortibus quam pacifica servitus.

S. -- Pacem habeo.

R. -- Interim bellum habes.


 
106

DE PACE ET INDUTIIS
 

G. -- Pacem habeo.

R. -- Bonum ingens, si sincerum esset atque perpetuum: neutrum sane est. Nam neque novum est, sed commune nimisque quotidianum est, ut sub umbra pacis bellum lateat neque pacem, quamvis puram, diuturnam sinit animorum instabilitas, secum assidue non minus quam cum hoste pugnantium.

G. -- Pax quesita est.

R. -- Sed amissa est cautio et disciplina militaris, fida urbium tutela, quesita autem lenta segnities et semper periculosa securitas: cum in multis nempe sit melior bello pax, in hoc uno bellum melius, quod cautius atque experientius. Nunquam Romana virtus abiisset, si bellum Carthaginense mansisset. Pax Punica Romane urbis excidium fuit urbibusque aliis documentum sempiternum non semper populis atque imperiis optimam pacem esse idque vir optimus Nasica male non sibi creditum iurabit et vera locutum docti omnes fatebuntur.

G. -- Pacem habeo.

R. -- Modeste utere: bello quolibet funestior pax superba et negligens; sepe armati inter gladios tuti, mox togati in gladios inciderunt, et seris votis optavere bellum. Quid ruinam morum atque ipsius humanitatis interitum loquar? Quot iam bello viri optimi pace pessimi evasere, quasi cum armis omnem penitus exuti virtutem, mox cum toga vitia omnia induissent: sic interior habitus cum exteriore mutatus est, cuius quidem rei, etsi multa milia hominum in testimonium trahi possunt, tamen abunde suffecerint testes duo, Silla et Marius. Quorum primum, ut de illo scribitur, neque laudare neque vituperare quisquam satis digne potest, quia, dum querit victorias, Scipionem se populi Romani, dum exercet sevitiam, Hannibalem representavit. Secundus vero vir fuit, ut de illo itidem scriptum est, cuius si examinentur cum virtutibus vitia, haud facile sit dictu utrum bello melior an pace perniciosior fuerit, adeo quam rempublicam armatus servavit, eam primo togatus omni genere fraudis, postremo armis hostiliter evertit.

G. -- Pacem patrie partam letor.

R. -- Quid si pax interdum quod in homine optimum est extinguit nutritque quod est pessimum? Notum est illud satyrici qui, cum de causis prisce illius Romane virtutis multa dixisset, inter quas est et proximus urbi Hannibal, ad extremum intulit:

Nunc patimur longe pacis mala: sevior armis
luxuria incubuit victumque ulciscitur orbem.

Estne autem, oro te, ulla pax tanti, ut odiosa sit viris egregiis comitante luxuria? Certe altius cogitanti, depositis licet armis, pax videri nequit ubi bello domestico vitiorum insidiosissimo et carente indutiis oppugnantur animi, boni mores in exilium pelluntur, voluptates imperant, virtus opprimitur.

G. -- Pax firma est.

R. -- Et pacis comites, licentia ac libido et, ut dixi, discrimina nec pauciora nec minora quam belli. Illa enim corporibus, hec animis pestem ferunt, sepe etiam corporibus: itaque multis lorica felicior quam toga campusque securior quam thalamus, tuba quam tibie, sol quam umbra. Sunt quibus nil tutius bello sit, quod Iulium Cesarem predicantem de se suisque militibus audisti; pacem vero, si sine vitiis veniret, et celeste munus et secundum nulli bonum fateor; raro autem sine vitiis venit.

G. -- Sed feci indutias.

R. -- Dedisti hosti spatium ad colligendas vires, quibus fortius te feriret.

G. -- Indutias habeo.

R. -- Cognate indutiis insidie sunt, multa per insidias hostiliter fieri vides, plura etiam facta legis: ut nil aliud, belli consilia licentius agitantur, liberius contrahuntur auxilia; quosdam bello invictos indutie confecere.

G. -- Sunt michi cum hostibus indutie.

R. -- Ignavum tempus, nec pace letum nec bellis exercitum, sed dubiis inter utrunque pulsum fluctibus, ubi et tumor paci obstat et timor bello! Nescio an sit gravius pendere quam ruere; respirandi tempus optare fatigati est, miseri autem et insani est nec pacem pati posse nec bellum.


 
107

DE PONTIFICATU
 

G. -- Ad pontificatum veni.

R. -- E tempestate in portum fugi solet; tu e portu in tempestatem sponte fugis tua: mirus nauta!

G. -- Pontificium sum adeptus.

R. -- Parumne difficilis, parum gravis unius anime tibi cura videbatur, nisi omnium curas in te unum atque omnium sarcinas transtulisses? Fortes humeri an fortis ambitio, eo animos cogens ubi male sibi futurum sciunt!

G. -- Ad pontificium ascendi.

R. -- Quo tramite videris; duplex est enim via: utraque ad laborem, altera vero etiam ad miseriam ducit. Quacunque perrexeris, vel te miserum vel, ut optime cesserit, ex libero servum scito. Sic qui ascendisse diceris, descendisti, unus iam illorum quibus canitur propheticum illud: “Qui descendunt in mare navibus, facientes operationem in aquis multis”, qui “ascendunt usque ad celos et descendunt usque ad abyssos”, quorum anima in eis tabescente propter negotiorum multiplicium procellam “turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est”.

G. -- Summi solium pontificatus ascendi.

R. -- Quo mare altius, et venti plures et periculosior tempestas.

G. -- Romanus pontifex factus sum.

R. -- Quo maior urbibus Roma est, eo maior te laborum moles manet. Erunt qui te colant, qui adorent, qui obsideant ac circumstent, qui tibi serico terram sternant, auro niveos frenent equos, qui vina dapesque instruant ac prelambant, priscis pontificibus inauditum obsequii genus; ex diverso erunt qui omissis propriis rebus in te figant oculos, te notent, de te iudicent et quam iuste Deus viderit, qui denique mores tuos arguant, verba distorqueant, famam lacerent, vitam carpant, quicquid usquam mali erit, quasi e fonte unico malorum, ex te prodiisse dicent: populi discordiarum scelerumque omnium unus tu causa vocaberis. “Quomodo” inquient “sanum erit ecclesie corpus, cum egrum ac languidum sit caput?” Estne, oro te, tanti vel aureum poculum vel cubile purpureum vel gemmatus vertex, ut quietis et fame pretio queri velit?

G. -- In summum pontificem sum electus.

R. -- Versa ut libet: in re tam expetita hodie, quod est totum vel inane vel durum est, ut non immerito quidam summi pontifices, tedio rerum victi, non supplicium aliud quam felicitatem illam hostibus suis optaverint: nam, ut paucis expediam, summus pontificatus, si rite geritur, summus est honor, summum onus, summa servitus, summus labor; at si male, summum anime periculum, summum malum, summa miseria, summus pudor: anceps ex omni parte negotium!

G. -- Summi pontificatus sedem teneo.

R. -- Non tenebis diu: brevis est hominum vita, regum brevior, pontificum brevissima, eo quod preter pondus vastatricium curarum, etas ipsa pontificis Romani tempus angustat, que ad hoc culmen nisi admodum fessa vix pervenit.

G. -- Summi pontificatus in vertice sedeo.

R. -- Quo sublimior sedes, eo gravior casus; vix ex alto sine periculo aut labore descenditur. Cura ut descendas sobrie, ne in illo grege reperiaris de quo dictum est: “Tolluntur in altum ut lapsu graviore ruant”. Ex omni quidem mortali fastigio descendendum nemo dubitat; sed hoc interest, quod iustorum ac sapientum descensus, reliquorum vero precipitium ac ruina est ideoque Penus ille dux moriens, qui dixisse fertur: “Finis ad alta levatis est ruere” non improprie ait, ut iniustus.

G. -- Summi pontificatus arcem rego.

R. -- Solebant primi ex hoc statu ad martyrium peti; nunc ad delitias vocari credunt ideoque certatim hic locus appetitur et huc omnium ferme mortalium vota suspirant. Quis autem vel Romanum vel quemcunque pontificatum aliam cupit ob causam, nisi quo potentior ac ditior sit? Contra iustitie preceptum preesse queritur, non prodesse quodque sacrilegum pudendumque vel dictu est, magnis sepe muneribus, quin et pactis et sponsionibus spes emitur sacerdotii pinguioris. O vertigo morum pessima! Ad quod olim consueverant, et deberent, cogi homines, inde nunc retrahi non possunt et tam preceps fervet ambitio, ut non christianus pudor ac modestia videatur, sed ardor et pervicacia paganorum, quam in huiusmodi petitionibus tantam fuisse didicimus, ut de Iulio Cesare lectum sit quod pontificatum maximum petiit non sine profusissima largitione, in qua reputans magnitudinem eris alieni, cum mane ad comitia descenderet, predixisse matri osculanti fertur domum se nisi pontificem non reversurum; nec fefellit: pontifex est reversus. Liquet autem quo impetu illud ambierit, quo non impetrato vel moriendum sibi, certe vel exulandum esse decrevisset. Hoc illi autem utrunque licuerit, cui a prima etate propositum sit regnare, ita ut iniuriam suam putet, si qua est orbe potestas altera quam Cesar, si tellus ulla duorum est: at christiano homini cui propositum sit servire dominique sui iugum ferre, pontificatum quomodo liceat ambire non video, non modo largitione profusissima sed, quod non multo minus est turpe, blanditiis atque mendaciis, indignis viro artibus, sed communibus adeo, ut hec fere iam unica sit in altum via.

G. -- Romanus pontifex sum.

R. -- Servorum servus diceris: cave ne dominorum dominus fieri velis, memento professionis, memento debiti, memento Domini, qui merito nulli magis quam vicario lesus irascitur.


 
108

DE FELICITATE
 

G. -- Sum felix.

R. -- Pontificatu forsan aut imperio aut omnino potentia atque opibus felicem fieri credis. Falleris: non felicem faciunt ista vel miserum, sed detegunt atque ostendunt; et, si quid facerent, miserum potius quam felicem facerent: sunt enim plena periculis, quibus humanarum est affixa miseriarum radix.

G. -- Felix sum.

R. -- O miser, qui in tot malis te felicem speres!

G. -- Sum felix.

R. -- Opinione fortassis tua que, quoniam falsa est, felicitati nichil addiderit, sed miserie multum, si quidem propriam non nosse miseriam miseria summa est.

G. -- Felix sum.

R. -- Hoc inter carnificum gladios magnus ille Pompeius de se predicat; quod tamen, si profundius verum fodis, nunquam fuerat, ne tum quidem, dum florentissimo in statu felicissimus videretur.

G. -- Sum felix.

R. -- Felix es et vivis? viator insolitus, mirus cursor, qui in hoc scrupeo et difficili calle sis felix, inter mille pericula raptatus iugiter et ignorans quo, si quidem hic es felix, quod nemo unquam fuit, nemo erit, ut auguror. Nam quis, queso, hominum felix in miseriis? Nemo igitur felix, priusquam ex hac miseriarum valle migraverit. Duos quidem e cunctis mortalibus colligunt felices, in quibus opinatissimus est Quintus Metellus et apud scriptores rerum et vulgo etiam felix; sed huic tamen quamvis late iactatum felicitatis nomen in quibusdam exactioribus scriptis ereptum scio, iniuriis aliquando gravissimis et, quod dolorem ingeminat, vili ab auctore susceptis. Iam reliquorum falsa felicitas in aperto est: Silla felix tantum dictus est, infelicem tamen vite illum ac mortis atrocitas probat; Alexandri Macedonis ac Iulii Cesaris, etsi fortuna prosperrima, vita tamen inquieta semper ac turbida atque ideo nunquam felix, utriusque mors rapida, ille in medio bellorum cursu, hic post victoriam; repente ille veneno periit, hic ferro. Scipionum bellicam felicitatem alterius indignum exilium, indigna quoque alterius et inulta mors minuit. Longum est evolvere singulorum fortunas; ad supremum venio: unus omnium fere omnibus felix visus est Augustus Cesar, monarchia omnium altissima, diuturna pace, vite spatio ac fine suavissimo quodque omnia superat, morum atque animi tranquillitate perpetua. Quis hunc felicissimum negaverit? Sed felicem negant, quibus hec scrutandi studium fuit. Obstat enim extrinsecis fulgoribus interioris ac domestice vite status et fortuna longe alia, naturalis ac virilis sobolis defectus, adoptivorum ac nepotum immature mortes et quorundam morte peior contumacia; ad hec et vilissimorum quoque hominum insidie et suorum in se crebre conspirationes et dilectissime atque unice filie ac neptis adulteria crebriora, denique non suus heres successorque non placitus et necessitate magis quam iudicio electus, nec omnino se dignus nec imperio. Si horum ergo nemo felix, vel felicem alium da michi cum quo felix sis vel sine consorte felix esto vel iam tandem veriori sententie aurem prebe, secundum quam dico iterum ante mortem nemo hominum felix.

G. -- Ego animo felix sum.

R. -- Sentio quam felicitatem dicis: aut felix igitur errore tuo es, ut ait ille, que felicitas, ut dixi, miseria est; aut virtute animi felix, que nec ipsa felicitas plena est, quamvis sit ad felicitatem via. Ad postremum cuncta discutiens, me mirari non dissimulo, quam michi felicitatem quidam somniant promittuntque aliis, acutissimi homines in multis hac in parte cecissimi: nam sive omnium cumulus honorum ad felicitatem isque indeficiens ac stabilis requiritur -- et quam multa desint homini vite studium hoc agenti pro se quisque sentit et hec ipsa que adsunt quam incerta quanque labilia sint agnoscit -- sive, quod aliis videtur, sola virtus hoc prestat, certe ipsi, qui secundum virtutem vitam agunt, quos diffiniunt felices quosque felicitati proximos non nego, vitam ipsam perpetuis tentationum preliis patiuntur infestam, periculis semper multis et gravibus expositi nec unquam ante exitum securi; quod sive nesciunt sive sciunt, eque miseri sunt habendi: nulla enim cum errore, nulla sine securitate felicitas.

G. -- Felix michi ipse videor.

R. -- Iam responsum habes: si felicem error faceret, paucissimi non felices essent; falsa ergo felicitas tua est et ea ipsa perbrevis: nulli errore diu contigit gaudere, sola quidem veritas solida est, error tenue quiddam et inane, quod inter amplectentium manus quasi fumus aut umbra dissiliat. Veniet que umbras abigat falsaque gaudia in apertum protrahat, que felicitati humane verum pretium, finem somniis ponat. Quere interim ab iis ipsis quorum proxime mentio est habita, quere ab omnibus qui felices vel sibi vel aliis visi sunt, ubinam gentium quove nunc in statu sint, de sua illa brevi felicitate quid sentiant: tacebunt ipsi, sed loquetur veritas testabiturque habitos felices, fuisse miserrimos.


 
109

DE SPE BONA
 

S. -- Quicquid in re sit, spem michi nullus eripiat.

R. -- Hanc auferre potest nemo, ipsa sese sensim eripit et inopinis eventibus sepe lusa consumitur.

S. -- Spero multa.

R. -- Et multa metuas oportet; sine metu enim spes non habitat.

S. -- Spero bona.

R. -- Mala igitur times; ut enim opposita spes timori est, sic adverso de fonte oritur et necesse est, quod sperare ceperis, eius contrarium ut formides.

S. -- Spero leta.

R. -- Sed incerta, quorum studio certa negligere dementia certa est; qui equidem quod non habet sperat, quod habet obliviscitur.

S. -- Sperare meliora non prohibeor.

R. -- Quid si difficilia, quid si impossibilia venturaque nunquam? Quid si peiora, si pessima sunt que speras et meliora tibi fingis?

S. -- Iuvat in spe vivere.

R. -- Dic verius: in spe mori; nam et futura cogitantibus presentia dilabuntur et qui longinqua prospiciunt, que sub oculis sunt non vident, et qui cras vivere destinant hodie non vivunt. Nondum est cuius initium speratur; ita, cum spes omnis boni absentis expectatio sit, consequens est sperantem pro ea saltem parte qua sperat mali aliquid pati.

S. -- Dulce est sperare.

R. -- Audio quidem multos hoc dicere; sed hanc ego dulcedinem non agnosco. Nam si sperare, et optato carere etiam dulce est; quod qui dixerit haud dubie gustu caret.

S. -- Sperare delectabile est.

R. -- Ergo et pendere et affici et torqueri spes est et longi supplicii longa spes est: nil sic animum fatigat, nil sic senium precipitat. Itaque sepe vir sapiens spem perditam lucrum vocat seque infinita cupidine liberatum ab expectationibus vanis ad gaudendum bonis suis cogi gaudet.

S. -- De eventu sors viderit; ego in spe gaudeo.

R. -- Vide autem ne quando forsan in re doleas et optasse et sperasse et sperata consecutum esse peniteat: multos quos suspensa diu torserat, ad exitum spes ducta pessumdedit, multi votivis et valde, licet non sat, seris longe spei periere successibus.

S. -- Nemo michi tollat spem.

R. -- Nemo tibi tollat tedium ac laborem animi: audisti vetere dici solitum proverbio: “Magnus labor expectare”.

S. -- Rei bone expectatio blanda est.

R. -- Sed fallax et anceps et anxia; si hoc negas, nunquam aliquid expectasti. Sed se fallentium inextimabilis turba est, quibus ad id quod agunt nichil prorsus inefficax sese offert, nichil respuit, nulli se negat, flecti facilis et falli prona credulitas. Argumentum vero levitatis ingens atque amentie dixerim passim obvias spes amplecti et his illico certis ut bonis pasci, ad quas docti omnes et experti rerum tardi sunt.

S. -- Bonam interim spem habeo.

R. -- Interim dicis: credo dum te illa fefellerit. Hic est enim mos: inviti spem deponitis, nunquam illam relicturi nisi vos illa relinqueret; quin cum vos sepe reliquerit, mirum dictu!, iterum atque iterum redeuntem cupide semper excipitis progressique obviam quasi obliti veterum novis armatam dolis in clusi totiens cordis arce reponitis.

S. -- Spem bonam usque ad ultimum non deseram.

R. -- Quid si diu ante illa te deseruit? Anne illam retrahes, an sequeris, an expectabis ut redeat? Age autem, spera, quando nichil est dulcius quam falli. Non ego tibi spem quam mordicus tenes eripiam; tantum illud admoneo, non esse spem bonam quam tu reris: non est spes bona que bonum sibi proposuit, sed que bene. Bonum quidem sperare scelestissimi quoque homines possunt, immo et solent; vere itaque bona spes est, que de vero bono rite concepta est. Hanc qui habet stringat, teneat neque abire eam vel in ultimis sinat sororesque illi suas iungat, caritatem, fidem. Hec spes leta, dulcis, verax, felix est queque nec sperantem fallit nec confundit, sed ad optimum provehit animumque interim sperati boni anticipatione letificat. At vos seu verum bonum male meriti speratis, seu malis veris falsum boni nomen imponitis, iure igitur vestra expectatio, antequam veniat, mesta est mestiorque cum venerit.

S. -- Humanum sapio et de his loquor que homines vocant bona.

R. -- Huius nominis doctos olim inter homines longa lis fuit, que adhuc pendet pendebitque evum in omne, his unum in rebus, contra autem illis bona multa ponentibus.

S. -- Linquamus ista philosophis; ego que vulgus dicit bona spero.

R. -- Malum igitur tuum speras, quod vel dilatione te cruciet, vel fasce opprimat exoptato. Fac succedat enim: quod ad corpus attinet, hosti arma paraveris; quod ad fortunam, varie et immitis domine iugum subieris; quod ad animum vero ipsum, magna etiam pars in cladem ac perniciem verti queat, quoniam que delectant animum sepe et ledunt.

S. -- Ieci ego spei bone anchoram nec movebo.

G. -- Atqui solent naute tempestate orta navis anchoram precidere si divelli nequit relictaque illa fugam capere; non enim quod tranquillo mari apud poetam:

Dente tenaci
ancora fundabat naves

in magnis quoque pelagi motibus accidit, ubi non naves fundat illa sed alligat et naufragio vinctas tradit. Nec hercle aliter inter procellas humanarum rerum spes affixa et tenax multos in exitium traxit, qui abscissa utique et abiecta spe incolumes evasissent. Sepe igitur subtrahenda spei ancora vel, si hereat, evellenda; si ne id quidem liceat, abscindenda rerumque sub fluctibus relinquenda est, ut liberam vite proram gubernaculo providentie dirigas ad salutis portum.

S. -- Bene spero.

R. -- Bene sperando et male habendo transit vita mortalium.


 
110

DE HEREDITATIS EXPECTATIONE
 

S. -- Hereditatem orbi senis expecto.

R. -- Modo te tranquillum predicabas; ipse tibi ne contrarius sis attende: nunquam expectatio tranquillitasque cohabitant, vix ullum vite tedium expectatione molestius.

S. -- Expecto senis hereditatem.

R. -- Nescis quid ille forsan expectet. Est ea quidem inter homines vulgaris insania, ut fere omnes non coevis tantum, sed iunioribus quoque diutius se victuros sperent. Inviti sua de morte cogitant mortales, de aliena autem libenter, cum tamen contrarium agere esset utilius.

S. -- Senis hereditatem spero.

R. -- Quid si ille interim tuam sperat? Falli alterutrum est necesse. Quot autem senes invenias mortem iuvenum expectantes? Et sane nemo tam senex, qui non possit annum vivere, nemo tam iuvenis, qui non possit hodie mori.

S. -- Hereditatem orbi senis spero.

R. -- Iustius hanc sperabat filius, iuniorem iustior spes elusit.

S. -- Hereditas orbi senis ad me venit.

R. -- Quid scis, an ad illum tua? Gaio Claudius, Neroni Galba, Domitiano Nerva, Commodo Pertinax successit et successionum talium plena est hominum vita.

S. -- Orbi senis hereditas me manet.

R. -- Quem non fallere possit volens, qui quem noluit fefellit? cui supervivere nequeat qui filio supervixit?

S. -- Orbi iam senis elogio scriptus heres sum.

R. -- An in tabellis forsan adamantinis, unde non facile delearis? An ignoras quam levibus causis testamenta mutant senes? Multis in ipso vite exitu quod per omnem vitam voluere displicuit.

S. -- Heredem me vult orbus senex.

R. -- At qui potest nolle; nichil est autem indignantius orbo sene ac divite: ubi sua diligi seque sperni senserit, actum est.

S. -- Hereditas orbi senis promissa est.

R. -- Ea utinam innocentia atque ea mortalibus fides esset, ut et nunquam nisi honesta promitterent et semper promissa servarent! Nunc nec promittendi modus nec promissa frangendi pudor ullus, quod in hereditate potissimum licere sibi homines putant: itaque voluntatem testatoris ambulatoriam leges vocant. Non te exemplis premam; nota res est, legisti credo quibus hoc accidit, non solum ut viventis promitteretur hereditas, sed supremo etiam morientis amplexu et osculo anulisque aureis donarentur, quod apud illos indubie successionis indicium erat, cum interim et heredes alii et eorum mentio penitus nulla esset in tabulis testamenti: tantum media de morte perfidia ausa est! Tene igitur vivorum fraudibus immunem reris, cum dolis morientium circumventos legas summos etiam et illustres viros? Nam, ne singulis immorer, genus hoc ludibrii passus est Lucius Lucullus vir amplissimus quodque est altius, Augustus Cesar. Horrenda longeque mirabilis libido fallendi, que nefarias animas nec in morte destituat! Sed sic est mos; et tu promissa in hereditate spem defigis, quam frustrari possit et vita longior testantis et brevior fides, quanquam hic cessantibus mutandi causa propositi possit esse iustissima: suus heres, nova seni oriens progenies, si quidem octogenario maior Cato filium genuit, nonagenario iam propior Masinissa idque hac etiam nunc etate vestris senibus evenit -- qui utinam priscis illis ut gignendi vi, sic vigore animi pares essent! -- Que cum ita sint, heres certe legitimus captatori obstat atque improbam spem precidit.

S. -- Iam testamento senis heres sum.

R. -- Sed viventis forsitan et victuri; testamenta autem in vita fiunt, in morte firmantur: funus et cadaver cogitas, lupus quidem expectatione lassandus et inedia.

S. -- Hereditas ad me recto calle ventura est.

R. -- Quid quod ut testator, sic hereditas casibus subiacet, ut neque semper quem velis habeas heredem et sepe nil aliud quam inane nomen sit hereditas? Quid quod interim vasto pretio parva res emitur, dum credulum senem et obsequium submissum et indigne viro blanditie promerentur? nulla est tanta utilitas, que decoris impendio extimanda sit.

S. -- Nullo legum aut fortune obice hereditas ad me venit.

R. -- Unde id nosti, cum sit scitum illud Marci Catonis sapientissimi senis dictum: “Sepe” inquit “audivi inter os atque offam multa intervenire posse”? Esto autem: nichil interveniat, sed ad te sperata perveniat hereditas; non manebit tecum, sed a te rursus ad alios migrabit. Volubilia sunt bona mortalium: rotundam nummi precipue formam dicunt, ut perpetuo rotetur motu. Quesivisti hereditatem successori tuo, mestus forsitan gavisuro, sollicitus otioso et sperasti de alio propter quod idem alii de te sperent.


 
111

DE ALCHIMIA
 

S. -- Spero alchimie prosperos exitus.

R. -- Mirum unde id speres, quod nec tibi unquam vere accidit nec cuiquam, etsi accidisse nonnullis fama fuerit, ab his ficta quibus id credi expediret.

S. -- Spero alchimie successum.

R. -- Et quem, queso, preter fumum, cinerem, sudorem, suspiria, verba, dolos, ignominiam? Hi sunt enim alchimie successus, quibus inopem nunquam ad divitias evectum, multos a divitiis ad inopiam redactos sepe vidimus. Non tamen illud attenditis: tam blandum est sperare et falli! Huc agit vos avaritie stimulis impulsa dementia, ut verum opinemini quod optatis falsumque quod cernitis. Notastine aliquos, prudentes in reliquis, hac insania laborare, quosdam opulentissimos hac vanitate consumptos dumque opulentiores fieri student et fedo questui inhiant, bene parta prodigere censuque omni in supervacuis effuso tandem necessariis etiam destitutos, alios civilitate deposita mestos semper atque anxios, dum nec cogitare aliud quam folles et forcipes et carbones nec aliis quam sue heresis convivere didicerunt, in silvestres pene homines evasisse, nonnullos denique amissis primum animi luminibus in hoc exercitio corporeos insuper oculos amisisse?

S. -- Promissum ab artefice aurum spero.

R. -- Refert cuius artis artifex quid promittat. Sunt quibus promittentibus nichil credi possit eoque minus si promissum iusiurandi religione firmaverint. Sed, o ceci, parumne erat veris in metallis que terra fert furere, nisi vos mendacio defossa torquerent? parumne a virtutibus aberrasse, nisi errori damnum, damno labor et labori pudor accresceret? Hic qui tibi aurum suum spondet, cum tuo auro improvisus aufugiet. Novi nichil narro: mos est publicus et quamvis igne commissa fraus sepe igne purgetur, nichilo minus delusus deceptoris tui supplicio non indemnior, sed notior remanebis digitoque monstraberis, avarus ac stolidus, flando exhaustus, flammis afflatus aspersusque fuligine.

S. -- Magna michi promittit alchimista.

R. -- Dic: ut ea sibi prestet que promittit aliis primumque suam pellet inopiam. Est enim fere mendicum genus hominum cunque se pauperes fateantur, ditare alios volunt, quasi aliena illis quam propria molestior sit paupertas, sic ut miseri se alios miserari dicere soleant impudenter et ignotis etiam interdum magna promittere. O turpis promissio et o stulta credulitas!

S. -- Alchimie artem didici, dives fiam.

R. -- Immo quidem, si fuisti, esse desines; ars nempe quam memoras nullam est, nisi mentiendi artem dicimus ac fallendi. Age autem, quando ita fert animus, et incumbe; predico autem tibi quod te lucrum ex hac arte maneat: domus tua miris hospitibus ac miris erit impedimentis plena. Erunt ibi esores et potores idque haud immerito quos ignis exiccat et cupiditas, erunt suflatores, deceptores, derisores; omnis angulus habebit pelves et lebetes et phialas olentium aquarum, herbas preterea peregrinas et externos sales et sulphur et distillatoria et caminos deque his omnibus tibi in finem curas inutiles et stultitiam cordis, oris obscenitatem et squalorem et caliginem oculorum ac sollicitam conflaveris paupertatem quodque his omnibus pene peius dixerim, circulatoris nomen et nocturnis in tenebris atque infames inter latebras furum vitam.

S. -- Spero effectum propositi votivum.

R. -- Sperare hinc forsitan et gestire dabitur, non gaudere.

S. -- Ad propositi terminum propinquo.

R. -- An Mercurium congelasti? an quid aliud vanitatis? Nunc maxime a proposito longe es: semper rebus aliquid defuerit, dolis nichil.


 
112

DE PROMISSIS ARUSPICUM OMNIBUSQUE SOMNIIS
 

S. -- Aruspices michi multa pollicentur.

R. -- Invenisti ecce aliud genus hominum, cui si credas semper pendeas, semper speres; nam neque res unquam aderunt promisse, neque enim unquam deerunt promissores. Sic res hinc profugas captans, hinc promissis impulsus ixionio semper more rotaberis.

S. -- Spem bonam michi tribuunt aruspices.

R. -- Non maius est spem credulo quam metum pavido inferre; constantes animi neutram in partem facile inclinant.

S. -- Multa undique michi promittunt mathematici.

R. -- Nichil promptius quam promissis affluere iis qui careant pudore; quos mentiri autem pudet ad promittendum tardi sunt.

S. -- Leta spondent mathematici.

R. -- Sponsores quere alios seu pignus: promissifragum genus est, nudo verbo male creditur.

S. -- Multa promittunt mathematici.

R. -- Quere qui promissum impleat: satis est spem dedisse, non potest unus dare omnia.

S. -- Promissis aruspicum experrectus sum.

R. -- Consopieris eventibus: nichil eveniet promissorum.

S. -- Magna iubeor sperare.

R. -- Mirum ut animus hominis qui virtuti contumax est, vanitati vero nimis obediens: unum aliquid idque optimum iubeat illa contemnitur, quicquid hec iusserit, difficile licet ac pessimum, paretur.

S. -- Mathematici leta pronuntiant.

R. -- Miri homines, futura qui noverint preteritorum atque presentium ignari, et que in celo fiunt ita nuntient quasi consilio celestium interfuerint recentique nunc inde veniant memoria, cum tamen interim quid in terris, quid in patria, quid in domo, quid in thalamo suo fiat nesciant! Sic penitus verum est quod apud Tullium legis:

Quod est ante pedes nemo spectat, celi scrutantur plagas.

S. -- Magna nuntiat mathematicus insignis et verax.

R. -- Quo divinus insignior, et mentiendi libertas maior et fides pronior mendacio est: sepe quidem mirari soleo nosterque non immerito miratus est Cicero, quid hoc in genere novum insuetumque accidit, ut cum in cunctis hominibus multa vera memorabili uno mendacio obscurentur et suspecta fides in posterum loquentis fiat, in his contra gravibus mille mendaciis una levis ac fortuita veritas velum quoddam et mendaci publico fidem querit, si quando vel semel -- quoniam nemo tam mendax unquam fuit, quin quandoque verum diceret, nolens etiam aut ignarus --, uni horum veri forte aliquid effluxerit: actum est, si casura hodie de celo astra denuntiet, credetur. Denique sine ulla suspitione mendacii mentiri potest omnia quisquis semel potuit non mentiri. Unum enim illud memorat preceps in futurum prominens et preteriti sic oblita credulitas ac deceptoribus suis favens.

S. -- Divinis leta nuntiantibus credo.

R. -- Furentibus credere furor est. Certe quamvis hic Cicero videatur sensisse aliter, convenientius huic rei nomen a Grecis inditum quam a vestris iudico. Latini enim a divis seu a divinitate divinationem, illi autem quod est “manticen” a furore dixerunt: vos fortassis ornatius, at illi verius. Hanc sacri doctores uno omnes ore condemnant: Ambrosius, Augustinus ceterique qui, si forte quando inter multos hic quoque mos pestifer invaluit, ut inter hos garrulos in questione veri ob ipsum professionis sue nomen suspecti habeantur, vere fidei professores auditi non erunt, cum omnibus idem sentientibus, qui sunt innumeri. Et quamvis divinationem improbent divini viri, quid tandem cause est quidve suspitionis, ut non audiendus unus et in multis primus ac maximus illorum, Cicero videatur? Certe is totum hoc illusionum ac fallaciarum genus damnat, ridet ac despicit et, ad summam, omissis que locus iste non capit, omnis non tantum pia religio, sed vera quoque philosophia et que illam calle suo sequitur poesis, nec sancti modo, sed et docti omnes hanc respuunt vanitatem, preter illos solos, qui vel hinc vivunt, vel ab his seducti in eorum tendiculas lapsi sunt, quorum damnis atque erroribus lucrum sibi atque artem faciunt, in qua illud summum ac precipuum, obscuritate fraudem tegere et sic biceps ambiguumque responsum dare, ut predictum videri possit quicquid evenerit; quod omnibus futuri notitiam professis in commune provisum est, qua in re non ars ipsa, que nulla est, non ingenium, quod sine literis rerumque notitia nudum est, sed illorum calliditas et audacia et impudentia ipsa mirabilis, unde quod festive admodum ait Cato ille rigidus, mirari se, quod non rideret aruspex aruspicem cum vidisset. Id ad omnes eque augures, aruspices, sortilegos, coniectores Chaldeosque et mathematicos ac totam, quam dixi “manticen” trahi potest, tam incertum est an illorum fraus turpior ac ridiculosior vestra dementia; illorum tamen argutiis atque ratiunculis respondere, facile sed prolixum est notumque adeo tamque a notis ac illustribus agitatum, ut non supervacua tantum repetitio, sed temeraria videatur. Vestre autem ineptissime vanitati quid aliud dici potest, nisi dignos vos qui ab homunculis non terrestribus modo, sed luteis et nullius nisi qua stultos ludant notitiam artis habentibus, scientie insignis obtentu et celo insuper auctore fallamini?

S. -- Persuasum est michi prospera instare, quorum expectatio dulcis, leta et tranquilla est.

R. -- Immo quidem amara, tristis, turbida; sed vos sensu perdito de obiecto sensuum iudicatis. Persuasum sane nullo negotio crediderim; promptum est persuadere volentibus, quibusdam persuasor necessarius non est: ipsi sibi sunt vates et occursus animantium volatusque avium et garritus letum in augurium ducunt. At si quotiens te ista fefellerint recogitas, si de hac re vicinos interrogas, nisi vel tu ultro te fallis vel illi participes erroris querunt, facile deprehendes quorsum his prestigiis credendum sit, nisi tres illi summi hominum rerumque moderatores Pompeius, Crassus et Cesar iurati forte contrarium dicturi sint quibus, quod constat magno quidem omniumque familiarissimo teste Marco Tullio, Chaldei omnes aruspicesque promiserant quod preclaro fine omnes beati senes in patria morerentur. Idque quam verum fuerit non expectas audire: ferro omnes, duo miserabilius quam longissime ab Italico Romanoque orbe, sectis fedoque ludibrio reconditis veneratis illis totoque diu formidatis orbe capitibus, reliqua inhumati ferarumque et piscium morsibus ac volucrum rostris expositi, cesi et laceri miserandum fortune spectaculum iacuere. I nunc divinosque vates nega, qui tam certa prenuntiant!

S. -- Gratum augurium notavi.

R. -- O amentiam importunam! Miser homo successuum notitiam suorum, que sibi nulla est, a volucribus sperat. Quid hoc stultius fieri potest? quia, si diis placet, et Deiotarum regem visa aquila impendenti preripuit ruine et Agrippe Hebreo instare carceris exitum finemque miserie ac prosperitatis initium nuntiavit supra verticem sedens bubo avis, alioquin infamis cuiusque Virgilii carmine carmen ferale describitur.

S. -- Letum omen incidit.

R. -- Omen ab homine dictum nomen humane dementie argumentum est, quo aliquid semper non externarum modo rerum, sed earum quoque que in vobis sunt animos in errorem trahat, ne deliramentis anilibus ulla pars rerum vacet. Itaque et sternutamenta servorum et natorum fortuito lapsas voces eo trahitis non quovis illarum, sed quo vestra cupiditas vocat, scilicet quia centurio ille dixit: “Hic optime manebimus”, ne mundi caput transferetur causa fuit, aut quia Persam periisse flens infantula profecturo in bellum nuntiavit patri, vinci Macedonum regem consequens iudicatum est! O humana mens ebria et mirabunda, quam facili impulsu erroris in foveam ruis!

S. -- Leta aderant consopito.

R. -- Mesta adeunt experrecto.

S. -- Leta dormiens videbam.

R. -- Mesta vigilans videbis.

S. -- Felix eram per quietem.

R. -- Miser eris per laborem; sepe nichil somnia denuntiant et sepe contrarium.

S. -- Sepe vera videntur in somniis.

R. -- Quanto sepius falsa! Par est autem huius et reliquarum huiusmodi vanitatum ratio: unum casu incidens verum innumeris falsis astipulatur venturoque inhians preteritum mens non videt.

S. -- Multa nuntiant divini.

R. -- Impostores ego hos non miror, qui de more suo pascuntur artificio, sed vos stupeo, qui illorum ventri animas et ingenia vestra submittitis. Proinde quid tu teneas videris; si me sequi voles, expectabis equaminis et tranquillus, non quid astra de te sed astrorum creator ac regnator sanxerit, agens aliquid in dies ardentius, quo illius amore fias dignior. De eventu non tibi veniat in animum sollicitare istos, quibus ignotior est veritas quam tibi. Denique sic habebis: futura nosse durum homini, nec licere, si expediat, nec expedire, si liceat.


 
113

DE LETO RUMORE
 

S. -- Letus rumor insonuit.

R. -- Noli fame credere, mendax est.

S. -- Multi letos nuntiant rumores.

R. -- Sepe tutius uni creditur quam multis.

S. -- Quod tot nuntiis affertur, falsum penitus esse non potest.

R. -- Mos fame vulgaris notus est, veris falsa miscere; paucis veris multa mendacia condiuntur: omnia mentienti nichil creditur.

S. -- Rumoris auctor primus verax est.

R. -- At nemo quantum audierit aut viderit referre contentus est: nichil est actum, nisi pro se quisque aliquid auditis adiecerit aut visis; quod cum multi fecerint, auctum brevi mendaciorum videas acervum. Sic per manus, ut aiunt, traditum inter manus etiam crescit malum quodque ait eximius poeta:

mobilitate viget viresque acquirit eundo.

S. -- Hactenus letissima fama est.

R. -- Quid si mulcet ut feriat? Sepe letum rumorem mesta clades sequitur, crebrer hic fortune stilus ut profundius vulneret spem premittit cuspidemque vulnificam, leti cuiuspiam rumoris illitam dulcedine, iugulo gaudentis infligit. Quod vir doctus intelligens, letis nuntiis non quatitur heretque immobilis, secum volvens vel contrarium esse vel id ipsum quod tam faustum videatur in contrarium verti posse.

S. -- Leto rumore moveor.

R. -- Expecta saltem, dum et certus sit; tunc quoque virilem animum rumusculis agi turpe est, licet veris, falsis vero turpissimum. Multos gavisos esse puduit verumque merorem auxit falsi gaudii memoria.


 
114

DE EXPECTATIONE FILII, VEL AMICI, VEL VILLICI, VEL UXORIS
 

S. -- Spero filii reditum.

R. -- Speras gaudium sollicitum et propinquum metum.

S. -- Spero amicum revidere.

R. -- Rem predulcem speras, sed fallacem: fragili res hominum statu tremunt; forsitan quem expectas iam nunc obiit; potes hoc probasse si vixisti. Impedimentorum mille sunt genera, unum commune omnibus mors.

S. -- Amici conspectum exoptatum spero.

R. -- Sunt hec fere coniuncta optare et sperare, sed multis assidue casibus disiunguntur. Quam multos credimus fuisse Rome, quam cupidis animis Marci Marcelli huius ultimi reditum expectantes? Contra autem vie medio hostis illum crudelissimus expectabat, cuius potentior fuit immanitas quam victoris clementia adversarium ab exilio revocantis. Potuit igitur Cesar precibus senatus Marcello veniam dare, non potuit Marcelli cliens Gneus Magius pati ut is Cesaris beneficio uteretur.

S. -- Spero amicum et expecto hoste quolibet carentem.

R. -- Quis est hic hominum hoste carens? Ut sit aliquis privatarum expers, an publicis inimicitiis quisquam vacat, sicariorum dico et predonum, qui avaritia duce bellum humano generi indixere? Finge aliquod tam benignum sidus, ut hec pestis terris exulet: alias quis arcebit, vehiculorum et equorum lapsus, fluviorum ac torrentium insultus et ruinas pontium ac tectorum, equoreasque et aereas tempestates? Adde ferocium incursus animalium, quibus non singulos tantum homines Dicearchus curiosissimus indagator rerum talium, sed quedam hominum genera docet occubuisse. Et, ad summam, quot sunt casus humanarum rerum, quorum nullus est numerus, tot sunt hominum hostes, qui spem tuam, non dicam retardare possint, sed extinguere. Ut nichil interveniat, mors quam dixi et euntibus et stantibus ubique contigua est, nisi itinerantibus eo fortasse vicinior, quo iter et vectatio et locorum commutatio pluribus casuum generibus videtur exposita.

S. -- Spero amicum prospero exacto negotio reversurum.

R. -- Quam gloriose, quam prospere res gesserat Drusus Nero divi Augusti privignus, ut omnibus etiam hostibus domitis carus esset, ita ut eum paulominus adorarent, quorum mirificos affectus erga illius memoriam usque ad hec tempora, si unquam Germanorum inter proceres fuisti, te sentire arbitror potuisse! Certe illa gesserat quibus vere gloriaretur, quod Romanis in saxis primis aliquot syllabis casu aliquo deiectis nunc etiam sculptum viget his versiculis:

ad divortia Rheni
pervasi, hostiles depopulatus agros
dum tibi Roma decus eternaque sudo trophea
Hister pacatis levior ibit aquis.

Talem hunc iuvenem qualiter expectabat mundi dominus Augustus, qui eum sibi filium fecerat amando, qualiter mater Livia Augusta, cui natura illum carum fecerat, cariorem virtus, carissimum, reor, fratris ignavia, qualiter denique frater ipse, qualiscunque erga alios, tanti certe fratris amantissimus, ad postremum qualiter Roma ipsa atque universa respublica, que de nullo tunc hominum sic pendebat? Quid ergo? Quis tam multiplicis spei finis? Expectatum Drusum inexpectata mors abstulit; morbo, quod constat, raptus et, quod magni sunt auctores, ex fractura cruris equo superlabente suscepta, qui vivus victor reversurus sperabatur, in patriam exanimis est revectus. Quid filium huius loquar Germanicum? Nullius credo unquam hominis expectatio maior fuit; non hunc pater, non Augustus, ambo iam defuncti, sed Roma omnis expectabat tanto desiderio quasi totius urbis unus animus isque et vidue et nonnisi unicum habentis filium matris esset; itaque ad primum egritudinis sue nuntium attonita penitus ac deiecta civitas vultusque omnium atque habitus mutati et mestum tota urbe silentium fuit. Ubi autem letior fama, incertis licet auctoribus, supervenit convaluisse illum et vivere, subitus clamor atque letissimus undique sublatus ipsum quoque Tiberium excitavit concursusque in Capitolium ingens factus et pene convulse temporum fores ad persolvenda vota agendasque diis gratias, victa nocte luminibus fractoque vocibus silentio gratulando canentium:

Salva Roma, salva patria, salvus est Germanicus!

Quis vero tandem rei exitus? Is nempe qui humanis in rebus est creberrimus: venit nuntius certior obiisse Germanicum; hinc publicus dolor ac gemitus, non edictis aut diebus festis aut ullis omnino consolationibus coerceri quivit. Nota est historia libro Cesarum quarto.

S. -- Spero iuvenem filium reversurum.

R. -- An hi parum iuvenes de quibus dixi? Accipe iuniorem. Marcellinus eiusdem divi Augusti nepos ex sorore quantum putas expectaretur ab avunculo -- qui eum sic dilexit, ut Virgilianum illud carmen nobilissimum, quo summus vates adolescentis illius pene pueri memoriam honestavit, sine lacrimis audire non posset et auctori silentium imperaret --, quomodo mater Octavia, que illum sic amavit, ut usque ad ultimum vite sue finem quasi tunc extinctum continuo deploraret omnemque consolatorem non tantum contemneret sed odisset, quid hic autem et quid putas nisi quod ceteri? Non rediit sed relatus est; et Drusum quidem non qualem acceperat Germania Rome, Antiochia Germanicum, Marcellinum Baie restituit. Vestrarum expectationum sors communis; tu tibi nunc aliam fingis et fors veniet quem expectas, qui cum venerit fortassis ut abeat et sperare incipies et optare.

S. -- Amici absentis adventum spero.

R. -- Quis miretur expectari vivos, cum mortui expectentur? ut perhibent, quod nisi inter fatuos veri faciem non habet, Arcturum Britannos expectare fama est, Neronem principem mundi sub fine rediturum quidam somniant. Vita vestra ab initio ad extremum non modo vanis expectationibus plena, sed ipsa expectatio vana est. Id sic esse si non vides, aut modicum vixisti aut nimium quid hic agitur neglexisti.

S. -- Expecto villicum rure venturum.

R. -- Aut domus arserit, aut messis evanuerit, aut pratum exaruerit, aut bos obierit, aut vites grando percusserit, arbores turbo convulserit, arva torrentibus inundarint, aut apes avolaverint, locuste satis insultaverint, columbos corvi et mures, pullos vulpecula, agnos lupus invaserit. Hi fere rustici sunt rumores.

S. -- Uxoris adventum spero.

R. -- Si hoc speras, quid iam metuas ignoro. Sic est tamen: sunt et qui expectent coniugem et qui febrem.


 
115

DE EXPECTATIONE MELIORUM TEMPORUM
 

S. -- Spero tempora meliora.

R. -- Omnia fere tempora eque bona sunt, quia creator temporum eque bonus est semper, sed vos temporibus bonis male semper utimini inque hoc ut in aliis culpas vestras rebus ascribitis. Fac ut homines boni sint: et tempora bona erunt.

S. -- Tempora hec stare nequeunt, letiora succedent.

R. -- Nullum tempus stat, cuncta pretereunt cumque transierint, non redeunt; virtute et industria bonarumque artium studiis frenari possunt, non quin fugiant sed ne pereant. Nichil est autem dulcius bene impensi temporis memoria. Sed vos nulla re uti scientes ut oportet, ubi omnem vitam vel in somnum ac desidiam, vel in sollicitudinem atque usus pessimos effudistis, tempus innoxium accusatis. Nunquid mentior? Infantiam ac pueritiam in vanos ludos, adolescentiam ac iuventam in libidinem atque avaritiam, senectam et senium in querelas ac lamenta consumitis: quenam hec temporum culpa est? Fluunt illa, fateor, hec natura est; vos illa dum datur occupare negligitis: non est natura ista sed culpa. Vos naturam culpatis, culpam excusatis: res non nova.

S. -- Spero letiora tempora.

R. -- Letitia seu tristitia temporum, ut dixi, non in temporibus, sed in vobis est; eo autem quo intelligis modo, non letiora tibi speranda esse, sed tristiora perpendes, si ad etatem ipse tuam respicis, que in dies tristior, ut a poeta describitur et plerisque in senibus invenitur; et sane si oculos in terga reflexeris et numerare atque extimare annos tuos ceperis, simul incipies desperare quod speras. Non est cur mutari cursum rerum speres: non meliora instant tempora; vereor potius ne peiora. Cur, queso, nisi quia peiores erunt homines? quod et magni divinarunt viri et apertis inditiis res declarat, nisi vos mortales bone semper spei magnum aliquid de vestra nobili ac modesta iuventute concipitis, a qua ego quidem opinione longe absum; nichil enim boni penitus mens presagit: sic in vitium ac ruinam prona sunt omnia.

S. -- Mala sunt tempora, meliora venient.

R. -- Omnem etatem de moribus suis questam inquit Seneca; addo ego omnem habuisse quod quereretur habituramque omnem cunctis seculis quod queratur.

S. -- Spero letiora tempora.

R. -- Una est ad hoc via, qua letiora scilicet habeas, non expectes. Fac ipse tibi letiorem animum, quod sine virtute fieri nequit; ubi hoc feceris, leta erunt omnia, triste nichil.

S. -- Meliora tempora expecto.

R. -- Ut veniant, quod est dubium, certe illis venientibus tu recedis. Quanto est tutius rite uti presentibus quam anxie expectare que vel forte non veniant, vel minime sis visurus!


 
116

DE SPERATO PRINCIPIS ADVENTU
 

S. -- Principis adventum spero.

R. -- Ut multa timentur que optanda, sic multa sperantur que timenda sunt: utramque in partem penuria iudicii multa est.

S. -- Spero principis adventum.

R. -- Quanto sperares honestius libertatem! Nam profecto qui dominum sperat, servitutem sperat.

S. -- Spero principem venturum.

R. -- Et illius et commune omnium malum speras. Fuit enim quando et principes imperium et principem populi poterant sperare: nunc imperium principi labor est, princeps populi pernicies.

S. -- Principem venturum ego et respublica speramus.

R. -- Tu vero quid privatim speres videris, in quo ipso facile falli potes; spes hec reipublice stulta est: quis enim nisi amens speret aut cupiat, quod pestiferum totiens sit expertus?

S. -- Spero principem venturum.

R. -- Et secum simul motus rerum varios, mutationes urbium, noxias novitates, famem, pestem, bella, discordias: hec vel universa vel singula modernis cum principibus venire sunt solita. Si hec placent, principem spera; ut nichil horum formidabile sit, ipsum certe inane iam imperii nomen est, plenum fame et rumorum, boni autem omnis effetum et solius umbre vetustatis innixum.

S. -- Spero venturum principem.

R. -- Ego te vero monitum velim, ut quotiens adventantem audieris, credas te tonitruum aliquod preambulum fulminis audire, nec sperare incipias, sed timere potius, si in alterum labi oportet. Timere enim adversa, etsi contrarium sit virtuti, consentaneum est nature; sperare autem mala et nature est oppositum et virtuti.

S. -- Spero mox principem affuturum.

R. -- Cum presentem videris, scito te infaustum reipublice sidus aspicere; vel memoriam ipse tuam vel parentes interroga tuosque avos et proavos: ita esse reperies, ut dico, idque tu filiis et nepotibus tuis annuntia, ne ipsi quoque adventum principis stulti sperent. Dic enim, queso, quando unquam vel minute leonis adventum fere vel affuturam aquilam avicule speraverint? Liceat verum loqui: stultissimum et mali sui semper avidissimum animal est homo: ceteris capiendis esca opus est, homo solis fame sibilis capitur.


 
117

DE SPE FAME POST OBITUM
 

S. -- Meritis post obitum famam spero.

R. -- Multi famam se mereri sperant, cum infamiam mereantur, et ceu viatores erronei, dum accedere extimant, retrocedunt.

S. -- Famosus sum in vita famosiorque post mortem ero.

R. -- Est hoc, fateor, in nonnullis verum, unde et Anneus Seneca in epistola quadam habiturum se gratiam apud posteros vaticinatur et Statius Papinius presentem famam benignum iter suo operi ad futuros stravisse ait et Ovidius Naso sibi nomen indelebile futurum seque ore populi legendum perque omnia secula fama victurum presagit neque hercle ullus horum fallitur. Sed quam multos putas idem sperantes suam fefellisse spem? Multi hoc idem de se ipsis crediderunt, forsitan et scripserunt, nec quod sibi promiserant impleverunt.

S. -- Si famosus sum dum vivo, cur non famosior sim post mortem?

R. -- Quia hoc quotidianum et vulgare est, ut multi in vita famosi et clari, post obitum sint incogniti et obscuri; miraris: causa rei huius in promptu est, affabilitas quedam, sermo comptus ac lepidus, blandum supercilium, clara frons, benigna salutatio, beneficia in vicinos, protectio in clientes, hospitalitas in externos, in cunctos urbanitas. Hec et his similia viventibus famam querunt; ea vero mox ut hinc abierint, non durant, nisi forsitan quamdiu qui illos noverant supersunt, quod ipsum quam breve sit conspicis. Quomodo autem durarent, non in solido radicata? Naturale est ut fundata debiliter leniterque aucta breviter dilabantur. Ut sit fama durabilis, aut vite sanctitas aut gestorum claritas aut insignis scriptorum prestabit elegantia. Rarum decus! Loquaces isti et urbani, qui togati ac gemmati populorum digitis ostenduntur, nonnisi quantum loqui poterunt aut paulo amplius cognoscentur: durum hos apparatus tam celeriter et has pompas, hanc scientie nubem, hec verborum tonitrua in tenuem fumum evanescere: durum, fateor, sed sic est; nam nec ipsi de se testimonium prebuerunt, ambitioni aut lucro aut somno dediti, nec qui prebeat meruerunt.

S. -- Famam inveniam post mortem.

R. -- Fama nil unquam mortuis profuit, vivis sepe etiam nocuit; quid enim perniciem ac mortem Ciceroni ac Demostheni nisi insignis literarum fama consevit? Idem de Socrate ac Zenone et mille aliis dici potest, noti omnes. Quid vero nisi fama scientie et ingenii dedit causam filio Gnosii regis Androgeo ut ab Atheniensibus mactaretur? Quid Ete Colchorum regi Argonautas attulit delectos, ut aiunt, viros, vere autem predones, nisi fama divitiarum? Nam quid significasse aliud credimus famosum illud aureum vellus arietis, nisi opes multas lateque vulgatas, quibus divites bestiales opumque inopes verarum velut arietis velleribus vestiuntur?

S. -- Famosus ero.

R. -- Ut sit ita, quid hinc magnum concipis? Esset aliquid forte fama, si notitia comes esset, ut plerunque accidit in vivis. Nunquid laudari proderit ab his qui te si videant non agnoscant? Dic enim, queso: si Homerum videas et Achillem, si Virgilium et Augustum, nunquid non ignoti abibunt, cum tam nota et tam clara sint nomina? Crede michi, spes vestre magna ex parte dupliciter vane sunt, quod nec sperata proveniunt nec, ut proveniant, afferunt quod promittunt. Fere enim plus in spe sunt humana omnia quam in re. Mittite igitur spes inanes et vana desideria contemptisque terrestribus iam tandem et optare discite et sperare celestia.


 
118

DE GLORIA EX EDIFICIIS SPERATA
 

S. -- Ex edificiis gloriam spero.

R. -- Nesciebam calce et harena et lignis et lapidibus gloriam queri credebamque quod rebus gestis et virtutibus quereretur.

S. -- Edificando michi gloriam paro.

R. -- Sed fragilem ac caducam: omnia que manu hominum facta sunt, vel manu hominum evertuntur vel stando et durando deficiunt. Habet enim manus longe prevalidas longa dies; e cunctis vestris operibus nullum senio resistit. Eventibus ergo super quibus hec tua gloria fundata est ipsam quoque corruere est necesse; si forte non credis, respice ad antiqua que ignota tibi quidem esse non possunt: ubi nunc est Troianum illud Ilion superbum, ubi Byrsa Carthaginis, ubi turris et menia Babylonis, beluarum nunc habitatio et serpentum? De Babylone loquor antiqua: altera nempe propinquior atque recentior adhuc stat, cito itidem casura, si essetis viri. Ubi sunt denique septem illa opera Grecis scriptoribus celebrata? Atque, ut ad propinquiora veniamus, ubi est, queso, illa Neronis domus aurea -- que quantum fatigaverit architectos cogita: lectores etiam nunc fatigat --, que quidem domus una cum aliis edificandi furoribus, quibus omnes excessit, ad inopiam illum compulit et rapinas? Ubi sunt therme Diocletiane et balneum Antonianum et Cimbrum Marii et septizonium Severi et eiusdem therme Severiane? Demum, ut summam rerum attingam, ubi est Augusti forum et edes Martis ultoris, ubi edes Tonantis Iovis in Capitolio et Apollinis templum in Palatio, ubi eiusdem porticus ac bibliotheca Greca pariter et Latina, ubi porticus altera et basilica Gaii Luciique nepotum sub nomine dedicata et extructa et porticus tertia Livie coniugis et sororis Octavie theatrumque Marcelli? Ubi tot opera per illustres viros iussu eiusdem principis et hortatu multis urbis in locis, tanto labore, tantis impensis edificata: Marcii Philippi edes Herculis et Musarum, Lucii Cornificii edes Diane, Asinii Pollionis atrium libertatis, Munacii Planci edes Saturnia, theatrum Balbi Cornelii, amphiteatrum Statilii Tauri, innumerabilia preter hec opera Marci Agrippe? Neve eam per singulos, ubi sunt tot luxuriosa principum palatia? Quere in libris: invenies nomina. Quere urbem totam: aut nichil invenies aut perexigua tantorum operum vestigia; tu de tuis quid speres videris. Certe Augustus omnium supremus nisi aliud quam edificia reliquisset, iampridem omnis eius gloria corruisset. Nec vero solum templa deorum que paraverat in ipsos edificantes ruere, sed pia etiam loca hac ipsa etate in eadem urbe alia ceciderunt, alia tremuerunt et nunc vix ponderibus suis stant, preter unum Pantheon Agrippe, quod diis ereptum sancti possident et Maria, que antiquissimam illam domum sui nominis virtute sustentat. Crede michi, aliis quam lapideis fundamentis eget gloria ut mansura sit.

S. -- Ex edificiis gloriam quero.

R. -- Quere illam igitur ubi est: nichil unquam invenies ubi non est; vera quidem gloria non est in menibus neque in saxis. Sunt, fateor, rerum vulgo iudices, qui dicant tribus modis gloriam queri: gerendo magnum aliquid quod de te scribant auctores idonei, vel scribendo aliquid quod mirentur et legant posteri, vel insigne aliquid opus extruendo; ut sit ita, ultimum tamen hoc omnium et minimum ac caducum.

S. -- Relinquo opera edificiorum, quibus moriens ipse mecum glorior, et a posteris gloriam spero.

R. -- Gloriatus est Augustus ipse de quo dixi, quod urbem marmoream relinqueret quam lateritiam accepisset; que tamen gloria, nisi aliis rebus adiuta esset, quonam fuerit perventura conspicimus; proinde cum melioribus curis morere stabilesque spes amplectere. Ista etenim quibus fidis, et nullius pretii sunt et te illico consequentur inque ipsam unde sumpta terram revertentur.

S. -- Edificavi domos unde laudem spero.

R. -- Laudabunt forsitan qui illas inhabitabunt: brevis laus et angusta! Qui post venient, vel illas non invenient vel a paganis, ut vulgo dicitur, factas dicent: tuum nomen ignotum erit.


 
119

DE SPERATA GLORIA EX CONVICTU
 

S. -- Spero gloriam ex convictu.

R. -- Refert multum quibus convivas; sunt quidam utinamque non plurimi!, quorum conversatio sit infamis.

S. -- Scio nisi bonis artibus aut bonorum contubernio gloriam non queri: ego hoc ultimo subnixus spero vel bonorum exemplo bonus fieri vel, si nichil aliud, horum vel familiaritatem solam glorie michi fore.

R. -- Est id quidem, in adolescente precipue, signum optimum qui, nisi bonum animum haberet, nequaquam iungi bonis optaret: est enim amicitiarum ac familiaritatum fere omnium causa nexusque similitudo quedam. Age ergo: si quos imitaris equaveris, bene erit; si minus, modo quod in te est nichil omiseris, ipsa voluntas bona laudis et glorie premio non carebit. Prima enim et maxima pars virtutis est bonum velle; quod nisi precesserit, non sequetur virtus.

S. -- Familiaritate bonorum glorior.

R. -- Laudo id quidem, modo nec te lucri cuiuspiam nec alia spes inducat eoque tua tantum pergat intentio, ut similis illis fias. Alioquin quod propter gloriam solam fit, veram gloriam non meretur.

S. -- Ex bonorum convictu gloriam spero.

R. -- Spes quidem magna nec improba, quando et in scientia et in eloquentia et belli pacisque artibus observando et imitando fit. Multi olim illustres ex convictu illustrium evasere. Illud vide, ne aut tibi pro bonis ducibus malos elegeris errore aliquo aut bonorum flebili raritate et virtutum huius etatis inopia prorsus assequi nequeas quod intendis.


 
120

DE MULTIPLICI SPE
 

S. -- Multa spero.

R. -- Multa in spe multa est vanitas multusque fallendi aditus fortune.

S. -- Spero multa.

R. -- Spem multiplicem multa destituunt. Qui modicum sperat, iter casibus artavit atque nichil obstruxit.

S. -- Valitudinem bonam spero.

R. -- Mortalitatis oblivionem.

S. -- Spero longam vitam.

R. -- Diuturnum carcerem, ubi multa feras, multa videas que nolis.

S. -- Membra vivacia.

R. -- Vincula tenacia, grata tamen, unde metuas absolvi.

S. -- Formam corporis elegantem.

R. -- Voluptatum stimulos.

S. -- Annorum prosperos exitus.

R. -- Pudendi materiam dolendique.

S. -- Amice convectam noctem.

R. -- Breve fedumque nescio quid.

S. -- Peccandi licentiam.

R. -- Infelix gaudium, penitentiam longevam.

S. -- Ultionis occasionem.

R. -- Aditum sevitie.

S. -- Agile corpus ac validum.

R. -- Mancipium contumax et rebelle.

S. -- Divitias multas.

R. -- Gravem sarcinam ex lappis et tribulis.

S. -- E diversis equoribus venturas naves.

R. -- Late dispersam sortem, intra monstra maris ac scopulos agitatam fluctibus, tractam funibus, pulsam ventis.

S. -- Lucrum de coemptis mercibus.

R. -- Escam que te perpetua sollicitudine capiat lucroque unico in multa credulum damna precipitet: mercator novus est facilis ad credendum, expertus multa circumspicit.

S. -- Honestas filie nuptias filiove.

R. -- Nulla ferme res tam crebro fallit et tam graviter.

S. -- Magnam potentiam.

R. -- Invidiosam miseriam, opulentam inopiam, pavidam superbiam.

S. -- Regnum et imperium.

R. -- Precipitium et procellas et sub stellanti diademate fuscum supercilium, cor anxium, infelicem vitam.

S. -- Honores fori.

R. -- Pulverem ac strepitum.

S. -- Coniugium et natos.

R. -- Litigium et curas.

S. -- Michi militiam et uxorem filio.

R. -- Tibi laborem ac dilecto penam.

S. -- Vetule obitum uxoris et coniugem iuniorem.

R. -- Attrito laqueo dissolvi, ut novo et valido vinciaris.

S. -- Ingenium, linguam literasque.

R. -- Incudem, malleum et massam, quibus tibi atque aliis somnum frangas.

S. -- Laudationem funeri.

R. -- Philomenam surdo.

S. -- Auream pyramidem.

R. -- Domum pictam ceco.

S. -- Gloriam post mortem.

R. -- Lenes auras post naufragium.

S. -- Nomen apud posteros.

R. -- Testimonium ab ignotis.

S. -- Heredem meum.

R. -- Patrimonio amicum tuo et tibi, ni redeas.


 
121

DE PACE ANIMI SPERATA
 

S. -- Animi pacem spero.

R. -- Quid sperare mavis quam habere pacem? Hanc mox, ut bona fide velle ceperis, invenies.

S. -- Spero pacem animi.

R. -- Pacem sperare bellantis est: quis animo tuo bellum infert, nisi unus tu? Quod ipse tibi abstuleris, impudenter ab altero postules aut speres.

S. -- Spero animi pacem.

R. -- Unde, precor, aut quando speres quod ipse tibi nunc potes dare, sic ut illam tibi nemo alius quam tu possit eripere? Pone arma cupidinum atque irarum: plenam animo quesieris pacem.

S. -- Spero pacem et quietem animi.

R. -- Quid igitur quod agis adversum paci est contraque tuam spem tantopere niteris? Vix tantum deberent niti homines ut salvi essent, quantum nituntur ut pereant. Pluris pene bellum iuge animi laborque emitur quam emenda pax esset ac requies. Sic pugnant spes mortalium ac vota cum studiis, ut non unius hominis unum pectus, sed multorum eorumque de omnibus dissidentium videatur.

S. -- Quietem spero.

R. -- Mirum unde vobis hec libido sperandi semper, o mortales genus! si quidem quod speratis adepti estis, rursus spem in longinqua transmittitis et inde rursus alio: itane crastinus dies hodierno clarior et meliora semper futura presentibus? Sunt nempe quibus nichil sit gratius quam sperare, qui spem ipsam speratarum rerum nullis eventibus permutatam velint; quibus ego quid optaverim nisi ut procrastinantes omnia bonisque se suis interim spoliantes, inter irritas spes senescant, quo vel sic intelligant inaniter se sperasse et in tergum versi videant frustra se alibi quesivisse quod secum erat?

S. -- Spero pacem requiemque animi.

R. -- Magna pars rerum humanarum umbra est, magna pars mortalium vento pascitur et in somniis gaudet. O quam multi cum hac spe ad eternos labores et bella descendunt!


 
122

DE SPE VITE ETERNE
 

S. -- Spero eternam vitam.

R. -- Nulla maior, nulla pulchrior, nulla sanctior spes, modo non ceca precepsve sit: sunt enim qui semper male agendo bonum sperent, quo nichil est stultius.

S. -- Eternam vitam spero.

R. -- Ea est virtutum consanguinitas atque connexio, sicut a philosophis disputatum est, ut necesse sit eum qui unam habet omnes habere virtutes, cui illud est consequens una virtutum carentem cunctis carere virtutibus: quod si de mortalibus verum est, quid de theologicis opinemur? Itaque si spem habes, caritatem simul habeas oportet ac fidem; si qua harum desit, non iam spes illa, sed presumptio inconsulta est.

S. -- Vitam spero eternam.

R. -- Rem bonam, immo optimam speras; illud vide, ut quod bonum agis, agas bene. Sunt et qui bona male agant, nec minus infallibilis extimator qui qualiter quam quid fiat aspicit nec minus adverbia quam qui verba librat ac nomina.

S. -- Spero vitam eternam.

R. -- Non celestis tantum sed terrestres domini de se sperari amant; sed a quibus? profecto ab his quibus se caros ac delectos sciunt aut qui si quando forsitan odiosi fuerint ac rebelles, redire in gratiam optantes ad misericordiam confugerunt.

S. -- Vitam eternam spero.

R. -- Vitam temporalem corrige; hac ad illam pergitur.

S. -- Spero vitam eternam.

R. -- Una omnium spes est, que si rite illam concipis, et felicem te faciet et iam facit.

S. -- Eternam vitam spero.

R. -- Primum est ut misericordiam, dehinc vitam speres, utranque sobrie ac modeste.

S. -- Spero eternam vitam

R. -- O felix, nisi te spes ista fefellerit!


 


 
 
II

Prefatio
 

Ex omnibus que vel michi lecta placuerint vel audita, nichil pene vel insedit altius, vel tenacius inhesit, vel crebrius ad memoriam rediit, quam illud Heracliti: “Omnia secundum litem fieri”. Sic est enim, et sic esse propemodum universa testantur. Rapido stelle obviant firmamento; contraria invicem elementa confligunt; terre tremunt; maria fluctuant; aer quatitur; crepant flamme; bellum immortale gerunt venti; tempora temporibus concertant, secum singula, nobiscum omnia: ver humidum, estas arida, mollis autumnus, hiems hispida, et que vicissitudo dicitur, pugna est. Hec ipsa igitur quibus insistimus, quibus circumfovemur et vivimus, que tot illecebris blandiuntur, quanque, si irasci ceperint, sint horrenda, indicant terremotus et concitatissimi turbines, indicant naufragia atque incendia seu celo seu terris sevientia. Quis insultus grandinis, quenam illi vis imbrium, qui fremitus tonitruum, qui fulminis impetus, que rabies procellarum, qui fervor, qui mugitus pelagi, qui torrentium fragor, qui fluminum excursus, qui nubium cursus et recursus et concursus? Mare ipsum, preter apertam ac rapidam vim ventorum atque abditos fluctuum tumores incertis vicibus alternantes, certos statutosque fluxus ac refluxus habet, cum multis in locis, tum conspectius in occasu, que res, dum manifesti motus latens causa queritur, non minorem Philosophorum in scholis, quam fluctuum ipso in pelago, litem movit. Quid, quod nullum animal bellis vacat? Pisces, fere, volucres, serpentes, homines: una species aliam exagitat, nulli omnium quies data. Leo lupum, lupus canem, canis leporem insequitur. Est et canum stirps audentior, non lupis modo resistere, sed leones, pardos, apros, ursos insectari solita atque aggredi. Quorundam vero tam generosa ferocia, et tam nobilis fertur elatio, ut ursos aprosque fastidiant, inque solos elephantes aut leones dignentur irruere; qualem unum Alexandro regi missum, contemptuque tali mali cognito, contemptum occidique iussum legimus, missumque inde alterum probatumque qua decuit, dilectumque regi unice atque in delitiis habitum. Nam ipsius canis erga hominem cui fertur amicissimus quanta sit caritas, nisi quam conciliat spes cibi, preter morsus et latratus implacabiles, non tantum Acteonis fabula, sed discerptus vere probat Euripides. Vulpina fallacia una quidem ex multis audita est: piscatores cum ad urbem pisces deferent, quod estate libenter noctu faciunt, aliquando vulpeculam ceu exanimem calle medio transversam habuisse, quam arreptam decoriaturi ex commodo, cum supra sarcinam proiecissent illam ubi se piscibus affatim implesset subito prosiluisse, mirantibusque illis atque indignantibus effugisse. Iam qui, oro, alii vulpium doli? qui luporum ululatus? quod murmur ad caulas? que corvorum milvorumque circa columbrarum domos ac pullorum nidos vigilantia? quod inter se, ut perhibent naturale atque eternum odium? Alter alterius invadit nidum, effractisque ovis spem prolis interimit: nam cucullo non unus quidem alterque est hostis: omnes fere avicule illi insultant, profugo semper et querulo. Quenam preterea et quales mustellarum contra aspides insidie? quod circa divitum thalamos acumen furum? Quenam, ex diverso, cuiusque pro se suo in genere excubie, quantaque quanque vigil repugnantia est? quis venatorum, quisve aucupum artes ac laqueos, quis piscatorum hamos ac retia, horumque omnium labores vigiliasque explicet? aut hec contra, ferarum, avium, piscium ingenia? que cuncta quid sunt aliud, quam litium instrumenta? Age, quinam asilorum aculei vesparumque, hisque cum pestibus que boum prelia, qui sudores? nec maior canum equorumque aut reliquorum quadrupedum pax quiesve. Que muscarum estiva tedia, que nivium, quas muscas albas ludo dicunt, hiberne molestie? Que soricum perennis inquietudo? que pulicum pernox obsidio? que culicum lis diurna? que anguium ranarumque cum ciconiis? que Pygmeorum bella cum gruibus? quas inter Arimaspos et gryphes pugnas excitat auri sitis? ut quorum maior improbitas haud facile iudicem, nisi quod illi rapinam, hi custodiam moliuntur, illos avaritia stimulat, hos natura. Idem et custodie studium, et prede, distantissimo mundi tractu apud Indos invenio, illic quoque suum aurum, contra parem gentis avaritiam, formicis quibusdam incredibili mole et mira feritate tuentibus. Basiliscus angues reliquos sibilo territat, adventu fugat, visu perimit. Elephantem draco spiris implicat seu perosus (est enim incertum unde nonnullis animantibus inter se naturale odium), seu estate algidum sitiens cruorem, quod et quidam tradidere, et pugne exitus facit ut credi possit, si verum est alterum exanguem exiccatumque emori, alterum vero fusi hostis hausto sanguine, ceu bello victorem, victumque delitiis et nimio potu ruptum commortuumque procumbere. Multa preterea genus hoc, atque in primis acerrimus epote dolor hirundinis et visi vel auditi muris, fastidia offendunt; mirum dictu, tantum animal et tantarum virium, tam pusilli hostis horrere conspectum. Sed sic, sine lite atque offensione nil genuit natura parens. Leo ipse, generosum ac securum animal, pro defensione fetuum ferrum spernens, neu forte visum terreat, nec aspiciens quidem rotarum strepitum vacuos currus agentium, et gallinaceorum cristas (quis non stupeat, si vera fama est), magisque etiam cantus, super omnia vero flammas metuere crepitantes traditur? Ea ergo huic generi lis propria est, preter illam communem feris omnibus venationem. Est et sua lis tigribus rapte prolis, et profugi hostis ludificantis instantem atque ingenio retardantis. Lupo una semper cum fame perpetua rusticisque ac pastoribus lis manet. Venenosa loquor et ferocia. Quenam vero mansuetis gregibus est quies? Quantis nisibus quantisque odiis dentati confligunt sues? Quantis armentorum duces? Quenam inter illos certamina? Quenam fuge? Que victoris insolentia? Qui victi dolor? Que iniuriarum recordatio? qui reditus ad vindictam? Quis non, legendo, perpendit ut poetarum ingenia, et bellaces exercent tauri, et

inter se adversis luctantes cornibus hedi?

Quid de aliis? lis omnibus una est, nichilque non secundum litem fit. Quando novum ad presepe hospes equus, quando pullus advena quietum cibum inter pares sumpsit? Quis non illud advertit gallinis fetantibus pro imbecilli familia, quantus ardor, impatientia quanta sit, quanquam est id quidem commune omnium? Nullum tam mite animal, quod non amor sobolis ac metus exasperet. Galli se calcaribus impetunt et natura, et cruore rutilas cristas inter vulnera detinent, totis corporibus obnixi; tantum invidie tantumque superbie parvo regnat in pectore, tanta vincendi cupiditas, tantus cedendi pudor est. Anatum atque anserum pertinaciam quis non vidit, ut pectoribus se perurgent, clangoribus increpitant, alis diverberant, rostris herent? Et quidem in ferocibus minus miri usitatum enim et commune est, ut animalia maiora minorum pernicies ac sepulcrum sint. Fera feram, avis avem, piscis piscem, vermem vermis rodit. Quin et litoree volucres, aquaticeque quadrupedes, equor, stagna, lacus et flumina rimantur, exhauriunt, et infestant, ut michi omnium inquietissima pars rerum aqua videatur, et suis motibus et incolarum perpetuis acta tumultibus, quippe que novorum animantium ac monstrorum feracissima esse non ambigitur, usque adeo, ut vulgi opinionem, ne docti quidem respuant omnes prope, quas terra vel aer animantium formas habet, esse in aquis, cum innumerabiles ibi sint, quas et aer et terra non habet; et in his quidem ferme omnibus, preda vel odium litem parit. Quid, quod his cessantibus lis non cessat? Age enim in amore quantus zelus, quanta in coniugio dissonantia, quot querele, quante suspitiones amantium, que suspiria, qui dolores! Quanta non dicam dominorum ac servorum, qui non ideo minus infesti, quia domestici hostes sunt, cum quibus nulla unquam pax speranda, nisi quam vel mors fecerit, vel paupertas; non dicam fratrum, quorum gratiam raram ipsam veritas ore Nasonis testata est; non filiorum in parentes, quod eiusdem poete carmen canit; sed parentum, quorum opinatissimus est amor, quanta indignatio in filios, quos dum bonos cupiunt, malos lugent! Atque ita quodammodo, dum valde diligunt, oderunt, et fraternum quidem paternumque vincli nomen arctissimi, sepe sine amore, interdumque cum odio videmus. Veniam ad amicitie sanctum nomen, quod ab amando dictum, absque amore nec esse certe nec intelligi potest: quanta vero in amicis, quamvis finium concordia, vie tamen actuumque discordia, quanta opinionum atque consiliorum conflictatio est? ut vix Ciceroniana diffinitio stare queat. Sit enim licet inter amicos benivolentia et caritas, deest tamen illa “omnium divinarum humanarumque rerum consensio”, ex qua ille diffinitionem conficit: quid in odio speres igitur? Est et in amore odium, et in pace bellum, et in consensione dissensio. Ostendam tibi sic esse, ex his ipsis que assidue in oculis sunt. Feras aspice, quas ferro indomitas, omnipotens amor domat; intende animum: leene, tigres, urse, quanto cum murmure veniunt, ad id quod cupidissime faciunt? non cupidas, sed coactas putes. Ferarum alie, dum coeunt, magnis stridoribus, alie rapidis unguibus inquiete sunt; iam si credimus quod de natura viperea magni scribunt viri, quanta rerum contrarietas, quantumque litigium! Maris caput sua quadam naturali, sed effrenata dulcedine, in os vipere insertum, illa precipiti fervore libidinis amputat; inde, iam pregnans vidua, cum pariendi tempus advenerit, fetu multiplici pregravante, et velut in ultionem patris uno quoque quamprimum erumpere festinante, discerpitur. Ita duo animantium prima vota, proles et coitus, huic generi infausta penitusque mortifera deprehenduntur, dum marem coitus, matrem partus interimit. Apum alvearia contemplare: que illa concursatio, qui strepitus, quenam non modo bella cum proximis, sed civiles, ut ita dixerim, discordie, ac bella domestica! Columbarum nidos intuere: simplicissimum animal, et, ut memorant, felle carens, quantis, queso, cum preliis quantisque clamoribus vitam ducit? Indisciplinatis in castris ac barbaris esse videare, adeo nec luce pacati aliquid, nec nocte quidem videas; mitto autem insultus in alterutrum, ipsum in se vinculo mutue voluptatis astrictum par, eamque ob causam Veneri sacrum, quantis querimoniis ad optatum fertur, ut sepe columbam circumit, sepe alis rostroque persequitur suus amans? Ad minutissima te remittam, que non ut minor, sic et minus spectabilis minusve laboriosa materia est: quenam ergo aranearum insidie et quam vigil intentio? Que captandis infirmioribus telarum scena, qui retium obtentus fallaciis ac rapinis? Quid pannis tinee, quid caries tignis, nocturnique vermiculi non sine tedio, et, obtuso quodam sub strepitu, trabium viscera fodientes, illarum maxime quibus cedendis lune ac mensium observatio diligens sit neglecta? Que latens pestis ut fumosis tectis agrestium, sic auratis regum laquearibus insultat, templis quoque sacratis et altaribus, sacrisque opibus philosophantium non parcit; quin et librorum postes et membranas et literas addam; quod nisi pice liquida, levique incendio sit occursum, nonnunquam periculi vel naufragii etiam causa est, et maria ingredi, et carinas navium terebrare ausa, sepe bellum grave nescientibus intulit. Preterea quid bruchus oleribus, quid segetibus locusta, quid messibus seu anser advena, seu passer indigena, seu grus domicilii translatrix, volucresque alie importunum genus? Unde illud Georgicum Virgilii, quod mirari soleo, iam non miror, ut aves sonitu terreantur. Rure enim nunc Italico habitanti unum hoc ex multis estivis tediis esse cepit, sic michi ad vesperam et insultus volucrum, et lapidum collisio, et villici clamor durat. Ad hec quid ericius vindemie, quid erugo herbis, eruca frondibus, talpa radicibus? quid postremo areis horreisque curculio atque inopi metuens formica senecte ut ait ille? Quis fervor et perexigui animantis inquietudo, ut dum brume sue consulit, nostram turbat estatem? Tardus essem ad credendum aliis; expertus scio, quanto non solum tedio sed et damno sit pulverulentum illud, ac trepida semper expeditione festinum agmen, ut non tantum agros, sed arcas et thalamos et promptuaria populentur. Iam credere incipiam, Pisanis in finibus, castrum quod haud longe a mari navigantibus ostenditur, formicarum scatebris ac diluvio desertum; tale aliquid Vicentinis quoque memorant in finibus, et ego vel utrobique, vel ubique fieri posse crediderim. Sic me nuper non agresti quidem, sed urbana paulominus pepulerunt domo, ut ignis et calcis, ad extremum fuge rerum remedio opus esset; Apuleioque fidem habeam, consumptum ab his hominem, et si desit mel, mirarique me non negem. Quid est, quod quidam sollicitudinis exemplum proposuere formicam, alii de hac longos texuere sermones, parsimoniam atque industriam predicantes? Bene hercle, si omnis sollicitudo laudabilis esset; exemplum fortasse igitur predonibus ydoneum, non his quibus de suo vivere, sine cuiusquam iniuria mens est. At sollicitum animal (quis nescit?), sed improbum, sed iniustum, rapto vivens, nullius industrie, nisi in malum, nullius usus, ac incommodi tediique multiplicis. Cur igitur hoc exemplum dederint, cur hoc animal laudaverint, dico iterum, miror, precipue cum adesset apis industrium providentissimumque animal, nulli noxium, multis utile, sibique et aliis arte quadam naturaliter insita et suo illo nobili labore subveniens. Quid nunc ego damnosam eloquar ubertatem et excrescentium luxuriem foliorum, contra quam pervigil excubat, et pre duris unguibus armatus agricola, et ultrici succinctus falce frondator? quid lappas et tribulos, atque annuam tempestatem renascentium stirpium ac radicum, litium ac laborum materiam immortalem? Quid imbrium bella furentium, et moles nivium, et uredinem pruinarum, et asperitatem et violentiam glaciei, et torrentium repentinos impetus, et vaga fluminum incrementa, totas sepe regiones et magnos populos, sed in primis rusticorum septa quassantium, quorum in tot malis vix terrestris, et in terra, semper acclivis agitur vita? Atque ut delicatorum ac divitum de tediis aliquid dicam, quis nocturna aurium bella non pertulit: bubones strigesque et oblatrantium lune canum supervacuas excubias, et catas in tegulis nundinantes ac tranquilla silentia horrendis occentibus et clamore tartareo infestantes, et mesti soricum occentus, et quicquid inter tenebras importunum strepit? His accedunt et nocturna ranarum coaxatio, et matutini plantus hirundinum ac mine. adesse Itym putes ac Tereum. Nam diurnam aurium quietem et cicade stridule, et procaces corvi, et rudentes impediunt aselli, et balatus pecudum, et mugitus boum, et magno pretio parva ova vendentium gallinarum concentus inconditus fine carens. Super omnia vero vel suillus grunnitus, vel vulgaris clamor, et stultorum risus, quo inepto res ineptior nulla est, ut Catullus ait; et ebriorum cantus ac gaudia, quibus nichil est tristius, et litigantium querele et anile convicium seu garritus; et puerorum nunc prelia, nunc lamenta; et nuptiarum vel convivia turbida, vel choree; et uxorum viros arte lugentium leti fletus, et parentum veri natorum in mortibus eiulatus. Adde his fori turbas ac strepitum, altercationesque mercantium, et ementium hinc contemptus, hinc vendentium iuramenta. Adde hinc artificum laborem voce mulcentium mestos cantus, hinc fidibus lanas ac vellera conglobata pulsantium iniucundam musicam, et telas pectinis pererrantis, hinc follium fabrilium raucos flatus, et acutos sonitus malleorum, quibus scissa equis partibus hiberna nox additur, ut nullum vel quieti datum tempus, litibus sit immune. Ut vero insensibilium rerum genus attingam, quid vel cum ferro magnes habet, vel cum magnete adamas? quorum etsi causa litis occultior, lis aperta est. Magnes si quidem ferrum trahit; adhibe adamantem: trahere desinet remittetque si traxerit; utrobique vis mirabilis, seu quod pigro et informi lapidi natura quasi manus atque uncos dederit adversus rigidum ac prevalidum metallum, seu quod illos, sibi de lapide altero astante, subripuerit; que non prime litis finis, sed nova lis est, etsi hoc ultimum multi negent. Michi enim experiendi hactenus vel occasio defuit vel voluntas, itaque nichil affirmo: primum vero notum adeo, ut ne affirmari quidem sit necesse. Verum ego, brevi nimis in tempore et angusto in spatio opus ingens magno impetu aggressus, iam hinc video, ad hanc rem plus michi animi esse, quam virium: nec michi nec cuiquam sane, unum hoc agenti ex commodo, facile futurum singula prosequi, ex quibus appareat “omnia secundum litem fieri”; que seu magna, seu parva, magno miraculo fiant licet, nondum tamen illud maximum stupendumque inter summa et extrema nature prodigia numeratum attigi; sed attingam paucis. Echinus, semipedalis pisciculus, navim quamvis immensam ventis, undis, remis, velis actam, retinet solus, elementorum atque hominum vim retundens, nullo quidem actu alio, quam navigii postibus adherendo, nullo demum conamine, sed natura ipsa; quod etsi scriptis illustribus insitum, e numero tamen incredibilium haberetur, si de occeano Indico fortassis aut Scythico scriptum esset, et non potius in nostro mari monstrum hoc Romanis imperatoribus accidisset: Animadversa enim more causa, quod, tota classe prodeunte, navis una velut in anchoris staret, neque prorsus loco moveretur, dimissis pelagi expertis, manu, ut dicitur, comperta veritas et, limacis instar, piscis clavo insidens inventus atque ostensus est principi indignanti, tantum in se potuisse tantillum animal, idque unum precipuum admiranti, quod in navigium receptus, tantam illam exterius inherendi efficaciam amisisset. Nam illud alterum monstri genus, non siluisse equidem quam affirmasse maluerim, cuius apud nos nescio quam verax, sed nova utique et ob id ipsum suspecta michi est fama. Esse circa mare Indicum inaudite magnitudinis avem quandam, quam “rochum” nostri vocant, que non modo singulos homines, sed tota insuper rostro prehensa navigia secum tollat in nubila, et pendentes in aere miseros navigantes, advolatu ipso terribilem mortem ferat. Quanta vero vis avaritie est, que neque aliis multis, neque hoc uno tam immani periculo a navigatione deterritos, sequaces suos prede avidos predam facit? Iam vero ut de invisibilibus aliquid ad inceptum traham, quanta commixtione contrariorum fit votiva temperies? inter quas contrarietates adversantium extremorum ad medium virtutis; per quas differentias quantamque discordiam vocum ad musicam concordiam pervenitur? denique quecunque sunt excute, et percurre animo celum, terras, maria: eque in summo ethere et in fundo pelagi, inque imis terre certatur hiatibus, eque in silvis et in agris, eque in desertis arenarum et in plateis urbium lis eterna est. Ne enim varietate rerum ab incepto deviem, taceo quod iam inde, ab ipso mundi primordio, inter ethereos spiritus, in ipsa celi arce pugnatum est, hodieque in hoc tractu caliginosi aeris pugnari creditur. Taceo quod, in illo celesti congressu, victi angeli, victoribusque iam suis facti impares, dum in nos mortales terre accolas ulcisci student, immortale nobis bellum tentationum variarum durumque negotium atque ambiguum peperere. Taceo quod, ut omnia (et que sensu carent, et que sentiunt) in unum cogam, a supremo celi vertice, ut dixi, usque ad infimum terre centrum, et a principe angelo, usque ad minimum et extremum vermem, iugis et implacabilis pugna est. Homo ipse, terrestrium dux et rector animantium, qui rationis gubernaculo solus hoc iter vite et hoc mare tumidum turbidumque tranquille agere posse videretur, quam continua lite agitur, non modo cum aliis, sed secum! De quo mox dicam. Nunc de primo agendum, si quidem nichil mali est quod non homo in hominem machinetur, ut cetera hominum mala undecunque venientia seu a natura, seu a fortuna, huic una collata, levia quedam incommoda videantur; id enim vero, si ad plenum aperire voluero, id quod nolim, quodque a proposito longe est, et omnis humanorum actuum scena retegenda, et omnis evi historia retexenda erit. Hoc unum dixisse satis sit, quia si nulla unquam alia quam Romanorum bella toto fuissent orbe terrarum, abunde bellorum esset et litium. Adde sententiarum dissonantiam, et inenodabiles rerum nodos. Quis sectarum varietates, aut philosophorum bella dinumeret? Populorum et regum prelia quievere, Philosophi non quiescunt; et pugnant illi de eo, quod cum huius esse ceperit, esse desinit illius; hi de veritate litigant, que una simul omnium esse potest, neque hanc litem aut quesite veritatis splendor, aut Academicus unquam valuit finire Carneades, philosophice sequester pacis anxius sed irritus, ut non ineleganter michi quidem lusisse videatur Anneus Seneca, ubi horologia Philosophis confert, quod scilicet par utrisque discordia est. Idque quam verum sit, quisquis et Philosophis animum et horologiis aurem dedit, intelligere potuit. Nec vero aliorum doctrina tranquillior: que grammaticorum

adhuc sub iudice lis

existens? qui conflictos rethorum, que dialecticorum altercationes? Que denique artium omnium discordie? qui clamores? Inter Causidicos quam bene conveniat ipsarum causarum immortalitas probat! De concordia medicorum testimonium sit egrorum: vitam certe quam brevem dixere, sepe suis litibus fecere brevissimam. Quanta est preterea de sacris et de religione difformitas animorum, non tam literatorum verbis hominum, quam populorum armis, et campo sepius commissa quam schole; ita cum una sit veritas, unumque sit in rebus verum, cui, ut ait Aristoteles, omnia consonant, de hoc ipso tam dissone pugnantesque sententie, ipsos veri agitant professores. Quid de communi vita deque actibus mortalium loquar? Vix duos in magna urbe concordes, cum multa, tum maxima edificiorum habituumque varietas arguit. Nam quis unquam tam locupletis delicatique patris familias nactus est domum, ut non ibi multa mutaverit, ut quod uni studium fuit extruere, alteri sit voluptas evertere? Testantur mutate sepius fenestre, obstrusa ostia, passimque vetustis in parietibus nove indicant cicatrices. Neque in alienis id tantum, sed in nostris patimur, sua dum cuiusque sententia secum pugnans; quod ait Flaccus:

diruit, edificat, mutat quadrata rotundis,

quo luce clarius fiat quis nostrum quisque cum aliis, quisve secum sit. Iam qui vestium modus, quive habitus triduum totum nostris durat in urbibus? Que municipiorum scita non, ut longeva essent, cum suis latoribus desierunt? Ad hec, quenam ducum in ordinanda acie, quenam magistratuum in ferendis legibus, quenam nautarum in capiendo consilio disparitas, queve discordia est? Didici hoc ego ultimum magnis sepe periculis meis, dum, mari celoque mortem minantibus, nocte simul ac nubibus cuncta terrarum ac stellarum signa tegentibus, puppe iam fatiscente et semioppleta fluctibus, naute de summa rerum, media in morte, contrariis studiis atque opinionibus obstinatissime litigarent! Adde in quibus sine adversario lis est. Que scriptorum prelia cum membranis, cum atramento, cum calamis, cum papyro? Que fabrorum cum malleis, cum forcipibus, cum incude? Que aratorum cum stiva, cum vomere, ipsisque cum glebis et cum bobus? Que militum, non dico cum hoste, sed cum equis atque armis propriis, dum et illi rebellant, et hec pregravant aut comprimunt? Quid dictantibus scribentibusque negotii est, dum hos in expletum loqui multa cogit intentio, illos vel expleta percipere vetat, hinc inscitia, hinc volatilis et inconstans animus, semperque aliud cogitans quam quod agit? Sed quid singillatim ago? Nulla mechanicarum difficultatibus suis vacat. Relique vero, ut quiddam note dulcedinis, sic latentis amaritudinis multum habent, nilque eorum etiam que delectant sine lite agitur. Iam que infantium bella cum lapsibus? Que puerorum rixa cum literis, amarissime serentium, quod predulciter metant? Quenam insuper adolescentium lis cum voluptatibus, dicam verius, immo quanta secum lis affectuumque collisio? cum voluptatibus enim nulla lis penitus, sed consensus est, omni lite funestior. Credo, expertus, nulli hominum generi, nulli etati plus litigii esse, plus inextricabilis laboriosique negotii, nullos hominum tam letos videri, nullos esse tam miseros aut tam mestos. Postremo quenam feminis puerperii difficultas, quantumque discrimen? Quenam viris cum paupertate atque ambitione luctamina? Quanta vite plura quam expedit satagentis anxietas? Quod denique illud senum cum etate ac morbis propinquante morte? Quod omnium ipsa cum morte, quodque est morte molestius, cum perpetuo mortis terrore certamen? Possem hunc sermonem mille rerum argumentis extendere; sed si ut libro superiore voluisti, sic epystolam quoque hanc, prologi locum obtinere et libri huius partem esse volueris, iam hinc video, quantum hec ipsa prefatio libri modum excedat, itaque frenanda curiositas, et cohibendus est stilus. Ad summam ergo, omnia, sed in primis omnis hominum vita, lis quedam est. Verum hac externa lite interim omissa, de qua paulo ante diximus (et que minor utinam, et ob id minus omnibus nota esset), lis interior quanta est? Neque enim solum contra aliam, sed contra suam, ut dixi, speciem, neque contra aliud individuum, sed contra semetipsum. Idque et in superficie ista corporea, que nostri pars vilissima atque ultima est, et in intimis anime penetrabilibus: quisque secum assidue bellum habet. Nam et corpus hoc, quam contrariis estuet ac turbetur humoribus, ab his quos Physicos dicunt, quere! Animus quam diversis quanque adversis secum pugnet affectibus, unusquisque non alium quam sese interroget, sibique respondeat, quam vario quanque reciproco mentis impulsu, modo huc rapitur, modo illuc, nusquam totus, nusquam unus, secum ipse dissentiens, se discerpens. Nam ut sileam reliquos motus, velle, nolle, amare, odisse, blandiri, minari, irridere, fallere, fingere, iocari, flere, misereri, parcere, irasci, placari, labi, deici, attolli, titubare, subsistere, progredi, retroverti, inchoari, desinere, dubitare, errare, falli, nescire, discere, oblivisci, meminisse, invidere, contemnere, mirari, fastidire, despicere simulque suspicere et que sunt eiusmodi, quibus utique nichil incertius fingi potest, quibusve sine ulla requie ab ingressu usque ad exitum fluctuat vita mortalis. Quenam tandem, illa passionum quattuor tempestas ac rabies, Sperare seu Cupere et Gaudere, Metuere et Dolere, que rerum inter scopulos, procul a portu miserum alternis flatibus animum exagitant? Quas alii fortasse, immo certe, aliter sub uno ne integro quidem versiculo et, ut Augustino placet, notissima veritate Virgilius strinxit, de quibus ad utranque partem, et plura quidem et pauciora dici posse scio. Verum ego nec brevitati admodum studui, nec copie, sed que de communi vita hominum, quo se obtulerunt ordine, scriptis inserui, ne legentem vel inopia vel fastidio fatigarem. Neque vero te moveat fortune nomen, non tantum in ipsis inscriptionibus sed opere repetitum: sepe quidem ex me quid de fortuna sentiam audisti, sed cum his maxime qui doctrina minus fulti essent hec necessaria previderem, noto illis et communi vocabulo usus sum, non inscius, quid de hac re late alii, brevissimeque Hieronymus ubi ait: “Nec fatum nec fortuna”. Communis ergo acies suum hic loquendi morem recognoscet. Docti autem, qui perrari sunt, quid intendam scient, nec vulgari cognomine turbabuntur. Bipartiti sane operis passionum ac fortune, de parte altera que visa sunt diximus, de altera que dehinc visa fuerint, dicemus.




FRANCISCI PETRARCHE VIRI CLARISSIMI DE REMEDIIS UTRIUSQUE FORTUNE, LIBER II.

AD SPLENDIDUM NATALIBUSQUE CLARUM VIRUM AZONEM CORREGIUM, PRINCIPEM PARMENSEM, AMICUM SUUM.

 
1

DE DEFORMITATE CORPORIS
 

D. -- Egisse mecum nimis illiberaliter naturam queror, que deformem genuit.

R. -- O quot faces extinxit! Quot occurrit incendiis!

D. -- Deformem genuit natura.

R. -- Non dedit quod delectet? Si quod prosit dedit, satis est: mitte querelas.

D. -- Non dedit forme gratiam natura.

R. -- Dare noluit quod egritudo corrumperet, quod senectus eriperet: dedit forte quod nec mors ipsa contingere audeat.

D. -- Formam corporis natura negavit.

R. -- Si formam animi largita est, maximi debitor; exigui repulsam alta mente despicito, et offensam speculi conscientia solare.

D. -- Invidit natura formam corporis.

R. -- Non invidit, sed erubuit dare quod quotidie minuatur et pereat. Vera liberalitas mansuro munere noscitur: putria et caduca avari etiam donant. Forma fugax et fragile nature donum: paucis ad utilitatem, multis ad perniciem, nulli ad salutem veramque gloriam data est.

D. -- Forma michi corporis negata est.

R. -- Raro admodum forma insignis honestasque uno sub lare habitant. Bene tibi accidit si, peiori exclusa, hospes melior tecum est.

D. -- Nullum forme decus obtigit.

R. -- Quid hinc doles, aut quid penitus sanctum piumque animo volvis? in quod tibi necessariam, aut omnino usui, et non potius impedimento esse corporis formam putes? multos forma fecit adulteros, castum nullum; multos per lubrica voluptatum duxit ad infamem mortem, qui, deformes, sine dedecore periculoque vixissent. Et quid multos dixi? Innumerabiles in discrimen, fere omnes in crimen trahit.

D. -- Cur me deformem genuit natura?

R. -- Ut ipse te ornares, ac formosum faceres, ea forma que tecum esset in senio, in grabatulo, in feretro, in sepulcro, essetque tua non nature laus aut parentum. Pulchrius est pulchrum fieri quam nasci. Illud enim casus, hoc studii est.

D. -- Corporis multa deformitas me premit.

R. -- Deformitas quidem hec, apud quosdam infelicitatis quedam portio est; tu crede dicentibus “non deformitate corporis fedari animum, sed pulchritudine animi corpus ornari”. Non te hoc igitur inhonestat aut premit, sed honestandi animi materiam assurgendique aditum per virtutes aperit.

D. -- Deformem natura parens genuit.

R. -- Si deformem Helenam genuisset, vel, ut viros loquar, si deformem Paridem, fortasse Ylion adhuc staret.

D. -- Deformis in lucem editus queror.

R. -- Pauci boni formam corporis amarunt, nullus optavit, quidam etiam proiecerunt. Quod fecisse laudatur ille Tuscus adolescens, qui preclari vultus eximiam speciem, quam suspectam multis adversamque fame sue senserat et pudicitie aliene, illatis sibi sponte vulneribus deformavit; quam tibi dissimilis qui id optes quod ille sibi abstulit, et quo rari unquam innocue usi sint.

D. -- Forma careo.

R. -- Tutius est caruisse quo in experimentum tui anceps ac laboriosum sepe venturus sis. Multis forma nocuit, cunctos exercuit, quosdam post insultus varios mollivit, et vinci faciles dedit, atque ab honestate transversos in culpam trudi.

D. -- Deformis et brevis nimium statura est.

R. -- Non est ut reris prosequendum querelis incommodum: longa conspectior est statura, brevis expeditior agiliorque.

D. -- Statura perbrevis est.

R. -- Quid vetat, ut in parva domo magnum virum, sic in parvo corpore magnum animum habitare?

D. -- Corpus exiguum est.

R. -- Id scilicet lamentaris, quod te ipso non es oneratus sed levis et facilis et ad cuncta versatilis.

D. -- Perexiguum est corpus.

R. -- Quis unquam de exigua conquestus est sarcina? iusta hercle dolendi causa, quod non pressus mole corporea sed indutus, neque ipse tibi tedio sed usui sis?

D. -- Contemptibili sum statura.

R. -- Ut gloriosum nichil nisi virtus, sic contemptibile nichil nisi vitium. Nullam virtus respuit staturam.

D. -- Exigua corporis statura est.

R. -- Non staturam corporis virtus exigit sed animi. Hec, si longa, si recta, si ampla, si magnifica, si decora est, sit illa altera qualiscunque: nichil ad rem, non solum domi, sed ne militie quidem, ubi magis obesse videretur. Nosti ut Marius summus dux, non longos, sed torosos et validos milites eligebat. Id quam feliciter, quam consulto faceret, crebre et ingentes indicant victorie. Habet corporum proceritas maiestatis plusculum, non vigoris.

D. -- Brevis est statura.

R. -- Hec non impedit quin vir bonus et magnus esse possis, insuper et rex, si sors tulerit, et imperator. Etsi enim Africanus Scipio celsus corpore, Iulius Cesar statura fuerit excelsa, brevi tamen Alexander Macedo et Augustus Cesar, nec eorum magnitudini brevitas obfuit, nec detraxit fame.

D. -- Vellem esse altior et maior.

R. -- Assurge animo, cresce virtutibus: maior eris atque altior. Hoc utilius, hoc facilius incrementum.

D. -- Cuperem esse formosus

R. -- Disce amare atque optare meliora. Stultum est amare periculum suum, stultum optare quod nullo studio queri potest. Nempe si contra naturam formosus fieri studeas, nil ultra proficies quam ut deformior videare.

D. -- Formosus esse nequicquam nitor.

R. -- Nitere autem bonus esse. Id non frustra enim facies. Hoc inter multa precipuum virtus habet: queri potest, eripi non potest. Cum reliqua in arbitrio sint fortune, nec obstante illa queri valeant, nec servari, sola virtus fortune legibus libera est, atque illa obluctante clarius nitet.


 
2

DE IMBECILLITATE
 

D. -- Natura me genuit imbecillem.

R. -- Ut in putri vagina ensis ferreus, sic in fragili corpore fortis sepe animus latet.

D. -- Imbecillis natus sum.

R. -- Non eris ydoneus vectandis oneribus aut auro fodiendo, sed honestis studiis, sed iustis imperiis. Sic in navi robustior quisque remum agit, at prudentior clavum regit. Vita, quasi navis rerum fluctibus et mundi pelago iactata, suos remos habet suumque gubernaculum. A vilioribus repulsus officiis ad nobiliora convertere.

D. -- Imbecillem genuit natura.

R. -- Quid si robustissimum genuisset? An perpetuum robur erat? an non robustior senectus et robustior egritudo? Ut sileam casus innumeros, qui repente totum hominem debilitant atque enervant, animi robur optabile est, quod nec dies minuit nec fortuna.

D. -- Corpore imbecillis sum.

R. -- Animum fove atque exerce suis artibus, quas meliores esse diuturnioresque non ambigis. Laborem corporis linque ruricolis, nautis, fabris.

D. -- Nulle michi ab origine fuere vires.

R. -- At id ipsum non habuisse, quam perdidisse, tolerabilius est. Nempe si fuissent non mansissent. Nam et Milonis senuerunt vires, et Herculis senuissent. Non sic Socratis, non Solonis, non Nestoris, non Catonis. Melioribus utere: nil potest delectare magnum animum, quod non duret.

D. -- Corpusculum imbecille est.

R. -- Si organum inhabitanti animo sufficiens fuerit, satis est virium. Corpus namque propter animi servitium fecisse naturam, nemo tam corporis servus est, qui nesciat. Id si proprio munere fungitur, quid accusas, seu quid amplius requiris? Nam qui, ingenio fragiles, corpore prevalent, hi beluis proxime accedunt, et sepe, quod miserum est, aliis serviunt, sepe vero, quod miserrimum, atque ubi humane miserie summa est, animum ipsi suum servire corpori suo cogunt, servitute fedissima.

D. -- Corpus invalidum est michi.

R. -- Vera et generosa vis hominis in animo est. Corpus est quasi quedam domus animi: quam robusta, quam fragilis, nichil ad hospitem, paucorum precipue dierum, modo ne corruat; tunc migrandi necessitas in aliud, idque perpetuum domicilium, hinc exclusos transfert. Plus dicerem si plus capere posses, nec vulgari strepitu prorsus obsurduisses: corpus ipsum non animi domum esse sed carcerem, nec amicum certe, sed domesticum hostem, cuius tibi fragilitas sit optanda, quo tu liber maturius sis ac victor.

D. -- Nulle sunt michi vires.

R. -- Nulle penitus dum valeas, non sunt; quod si non vales, alia est querela. Non ergo nullas vis dicere, sed parvas vires. Non es robustus ut ille coetaneus tuus; neque is ut ille alius, neque ille ut bos, utque elephas. Suus cuique virium modus est, cuique quod sat esset indulgentior natura distribuit parens optima, et suorum fetuum amantior quam quisque sui. Non potestis de defectu queri, de imparitate querimini, turbidum genus et querulum, qua sublata mundi decor intereat necesse est. Sic, quod optimum est in rebus, id fertis egerrime.


 
3

DE ADVERSA VALITUDINE
 

D. -- At adversa valitudo est.

R. -- Quod expectabam audio, cognate etenim sunt querele; at si caro spiritui hostis est, vicissimque contra se militant (quod in se expertus ille magnus veri amicus, in omnibus verum dixit), consequens est ut quod alteri obest, prosit alteri. Quod si spiritus carne nobilior meliorque est, cui maxime sit favendum vides, ac fortassis intelligis valitudinem, quam adversam dicis, esse prosperrimam.

D. -- Invalida valitudo est.

R. -- At est valida hortatrix parsimonie, dehortatrixque libidinum, et magistra modestie.

D. -- Mala est valitudo corporis.

R. -- Si valitudo animi bona est, pone sollicitudinem: quicquid corpori evenerit, salvus es.

D. -- Corpus egrum infirmumque est.

R. -- Multis ad salutem anime profuit corporis egritudo. Ille vir altus ex humili, ex aquis vectus ad sidera, celique claviger effectus, cuius umbra sola morbos corporum molestiasque pellebat, interrogatus aliquando, cur filiam ipse suam gravi morbo pressam sineret, respondit: “Sic expedit ei”. Tu quid scis, an et tibi sic expediat?

D. -- Diu corpore sic affectus sum.

R. -- Ille idem de quo loquor, filiam mox ut tuto sanam fieri posse cognovit, et sanavit, et sanandis aliis habilem fecit. Et tu facito ut secura tibi sanitas tua sit: fortasse sanabere. Denique, quod tuum est, animum cura, celestique medico curandum offer. De reliquo unum hoc intrepide dixerim: etsi non quod iuvat, at profecto quod expedit spera.

D. -- Valitudo anxia est.

R. -- Est que oblivionem somnumque discutiat, et torporem abigat.

D. -- Valitudo infirma est.

R. -- In infirmitatibus gloriare, et virtutem perfice: duo hec unius magistri ore didicisti.

D. -- Valitudo misera est.

R. -- Comes iniucunda, sed fidelis, que te crebro vellicet, iter signet, et conditionis admoneat: optimum in periculis monitor fidus.

D. -- Valitudo corporis extrema sine remedio est.

R. -- Sile et gaude ruinoso carcere vinctum te: egrediere facilius ac citius.


 
4

DE IGNOBILI PATRIA
 

D. -- Ignobilis patrie civis sum.

R. -- Esto tu nobilis; nam nil vetat: nichil cum patrie nobilitate tua nobilitas mixtum habet.

D. -- Parve urbis incola sum.

R. -- Et magne urbes parvos cives habent, immo fere ex his constant, et parve magnos quosdam habuere. Quin in silvis abiectus ac nutritus Romulus, omnium urbium reginam urbem Romam condidit, quam evertere voluit, in maxima urbe genitus, Catilina.

D. -- In exigua patria natus sum.

R. -- Magnificare illam stude: nichil eque civitates amplificat, ut civium virtus ac gloria. Qui hoc edificiis aut fertilitate melius atque opibus fieri putat, fallitur: ut singulos viros, sic et urbes et regna et imperia, non vetustas, non turres ac menia, non platee, non palatia ac templa marmorea, non statue, non picture, non aurum, non gemme, non campi legionum, et classium pleni portus, non peregrinis referta mercibus emporia, et lucri amore equor omne sulcatum, non postremo civium forma vel numerus, non rerum copia exundansque cibis forum, non purpuree chlamydes virorum, onusteque miris cultibus, non fastus, non delitie, non voluptates, sed virtus sola nobilitat, gestarumque rerum fama, quam viri pariunt, non muri.

D. -- Parvi municipii civis sum.

R. -- Nescis Biantem Prieneum fuisse, Pythagoram Samium, Anacharsim Scytham, Democritum Abderitem, Aristotelem Stagyritem, Theophrastum Lesbium, Tullium Arpinatem? Chous Egei maris brevis insula, et poetam non ignobilem Philitem tulit, et medicorum patrem, et sculptorum ac pictorum principes, Hippocratem scilicet et Phidiam et Apellem, ut intelligi possit ingeniorum magnitudini locorum angustias non obstare.

D. -- Ignobilis est patria.

R. -- Nobilitare tu illam pro virili parte si velis, potes, cum te illa facere non possit ignobilem. Nec Nume quidem Pompilio ad Romanum regnum, nec Septimio Severo ad imperium obstitit soli natalis humilitas. Summo hominum Augusto, etsi recens Romana, quia ipse scilicet in palatio natus sit, origo tamen gentis antiquior Veliterna est. Gaio Antias, Vespasiano autem vici incogniti Reatini: contra vero Larisseam famam vulgavit Eacides, et Pelleum a seculis fuscum nomen atque humile, quod Philippus erexerat, Alexander ad celum tulit. Non satis est civibus obscuritatem patrie non nocere, nisi civium claritas patrie prosit. Asylum ignobile atque opus pastorium Roma fuit, que non ante claresceret, quam res illam geste et suorum virtus excellens civium illustrasset.

D. -- Obscure patrie sum addictus.

R. -- Lumen virtutis accende, quo inter tenebras enitescas, in quibus hoc saltem boni erit, ut vel parva luce clarissimus videare: sic vel illa te clarum faciet, vel tu illam.

D. -- Humilis patrie habitator sum.

R. -- Esto et tu humilis habitatorque tui animus humilis sit. Habes publice matris exemplum, ne te nido latius extendas, nisi his tantum quas tibi virtus alas fecerit: his enim uti licitum, usosque feliciter complures modo diximus. Proinde mortalis hoc saltem insolentie frenum tene: quidam de sola patrie nobilitate superbiunt, stultum genus.


 
5

DE ORIGINIS OBSCURITATE
 

D. -- Obscuris parentibus natus sum.

R. -- Non est forsan, ut tu reris, odiosa conditio, nescio an et optabilis, ignobilem nasci, utramvis vite viam spectes. Nam seu voluptatibus obsequi vulgique vestigiis tritum iter sequi statuis, excusabilior fiet, veri ducibus domesticis carens, error, cessabitque improperium illud acerrimum, degenerantium a parentibus claris, eo quod nulla tibi domi sit claritas quam obscures. Sin virtutis semitam raro pede signatam eligis, eo clarior fies, quo maioribus tenebris pressus ac circumventus emerseris: tota claritas tua erit, rerum particeps tuarum nullus occurret, nullam partem glorie decerptura erit imitatio, nichil tibi parentes eripient, nichil avi proavique, nichil consiliarii ac magistri. Quicquid bene gesseris, solus inde famam metes, solus inde laudaberis, solus auctor generis fundatorque vocaberis, quod non fieret si nobilis natus esses. Videsne igitur quanta tibi nove laudis occasio data est, nobilem per te fieri, et nobilitatem dare, non accipere? Dabis hoc posteris tuis, ut nobiles nascantur, quod parentes tibi non dederunt tui. Plus est multo nobilitatem fundare, quam fundatam ab aliis invenisse.

D. -- Nova et rudis origo est.

R. -- Atqui clarior est habitus ille pastorius urbis Rome conditor, quod in silvis arcem posuit et facili culmo exiguam ac squalentem regiam texit, quam tot postea principes qui ingentia menia testudinesque marmoreas atque aureas erexere: tanta semper novitatis egregie ac magni principii laus est.

D. -- Ignobili primordio genitus sum.

R. -- Stude ut fine sis nobili. De principiis enim labor, de fine fructus; qui, si immaturus carpitur, longevus esse non potest.

D. -- Radicem glorie precidit ignobilitas.

R. -- Non precidit quidem, sed infodit altius, ut validior, licet serior, surgat. Ceterum non ignobiles modo, sed ignotos ex omni genere hominum dabo, qui virtute atque industria evasere notissimi. Et sane si verum nobilem virtus facit, non intelligo, quid quenque volentem fieri nobilem impediat, aut quid ita facilius sit nobilitare alios quam seipsum.

D. -- Ex ignobilibus parentibus descendo.

R. -- Quid Socrates, Euripides, Demosthenes, quorum primus marmorarium patrem habuit, obstetricem matrem: secundus matre, patre ultimus, non solum humilibus sed incertis. Vester ille Virgilius rusticanis parentibus fuit, nec se libertino ac precone patre natum Flaccus erubuit: ambo tamen ad insignem gloriam et summi principis gratiam pervenere, usque adeo, ut cui reges omnes colla submiserant, cuius e manibus magna omnia poscebantur, atque unde omnium ferme mortalium precipueque nobilium spes pendebant, cuius demum familiarem promeruisse notitiam summis licet hominibus summum erat, ipse horum duorum ignobilium, quos Romam scilicet Mantuanum Venusinumque rus miserat, amicitiam et convictum ceu grande aliquid, blandis ac dulcibus epystolis flagitaret. Et quam multos tunc in palatio nobiles, ut sepe sunt, inutiles atque indoctos credimus fuisse, quibus horum nobilis ignobilitas atque invidiosa, nec immerito, videretur?

D. -- Parentibus sum obscuris.

R. -- Non movent animum hec exempla? Altioribus agam. Marcus Cicero, ut de illo scriptum est, ex ordine natus equestri, de radice humili, per egregias artes, perque honestos gradus, ad Consulatum venit, quo nescio an alter unquam salubrior Reipublice Consulatus fuerit.

D. -- Rustica et ignota patrum series est michi.

R. -- Sordent hec, ut video: altius etiam nunc aspiras. Certe et Marius rusticanus vir, sed vere vir, ut concivis suus ait Cicero. Diu arator apud Marsos fuerat: Rome septies Consul fuit tanta gloria, ut bis Italiam obsidione et metu servitutis liberasse eum, compatriota licet idem suus, vere dixerit. Et Marcus Cato, plebeie vir originis parvique oppidi diu quidem obscurus incola, post in maxima urbe clarissimus advena, mox civis eximius et Consul et Censor fuit. Si ne id quidem satis est, et fortasse regnum cogitas, profecto neque illud sperare, suffragio meritorum, humilitas vetat originis. Tertium et quintum et sextum Romanorum regum ad memoriam refer: Tullus Hostilius, ut probati perhibent auctores, etsi apud alios de illo tale nichil scriptum sit, infans in agresti tugurio educatus, in adolescentia pastor fuit. Tarquinius Priscus, patre negotiatore, advena, nec Italice insuper originis. Servius Tullius, serva, quamvis (ut alii volunt) captiva quidem, alioquin vero nobili matre natus, virtute regnum Rome meruit. Nec miraberis si Platonicum illud tenes: “neminem regem non ex servis, neminem servum non ex regibus descendere”. Sic res hominum longa etas ac fortuna permiscuit. Sileo ceterarum reges gentium, e pecudum gregibus vilissimarumque artium tabernis, ad inopinum subito diadema subvectos. Alexander Macedo hortulanum in Asia regem fecit, et fuit ex illius actibus laudatis iste non ultimus. Contraque, alios sileo e regni fastigio ad servitium usque prolapsos. Sic suas res fortuna moderatur; tamen plurimum potest virtus: per illam tuto conscenditur ad supremos gradus; cuius calle deserto, sciant reges se in tremulo stare, neque descensum modo instare sed ruinam. Quenam igitur, ut ad te redeam, ista calamitas nascendi, cui nec spes regnandi eripitur nec successus?

D. -- Obscura de radice prodeo.

R. -- Omnis radix obscura et squalida est, unde tamen et floridi et frondentes rami prodeunt. Non unde quicquam prodierit, sed quale sit queritur.

D. -- Parentibus infimis natus sum.

R. -- Sentio summum ad imperium stilum vocas. Septimius Severus, de quo supra diximus, equestris et ipse ordinis; Elius Pertinax, et ipse libertini filius, et lignorum vilis utique negotiator mercis: uterque Romano prefuit Imperio; cui et Philippus pater ac filius, Arabes, humillimi generis, et Maximinus et Maximus prefuere, obscurissimis ille parentibus ac barbaris, quorumque cum arrepto imperio puderet; hic ferrario an lignario patre genitus incertum. Certe Vespasianus, inter bonos principes numeratus, e non clara stirpe clarissimus, et rempublicam gessit eximie, et duos ex ordine filios successores imperii, virtutis unum, habuit. Quamquam, quid minora prosequimur, cum super ipsius Augusti Cesaris origine ambiguitas multa sit? Summa est, humane cursum sortis origine non preverti: undecunque licet assurgere, seu fortuna manum porrigat seu virtus.

D. -- Humile nimis atque infimum genus est.

R. -- Quod ad humane potentie gradum spectat, exempla posuimus, quibus iam iri altius non possit. Unum restat, non imperio aut regno, sed suapte alia quadam maiestate memorabile. Ventidius Bassus Asculanus, matre humili, patre ignoto, capta patria, iam pubes in triumpho Gnei Pompeii Strabonis (qui Pompeii Magni genitor fuit), inter captivos alios ductus. Idem postea, variante fortuna, dux Populi Romani contra Parthorum regem, et antiqua potentia et recenti victoria insolentem, felicissimo pugnavit eventu, et filio regis interfecto, cesisque hostium legionibus, quod ad eum diem nulli Romanorum ducum fata permiserant, insignem illam Romanorum stragem et Crassorum mortem magnificentissime ultus. Ipsum in quo victus alienos currus ornaverat, ac carcerem vinctus intraverat, victor ac triumphans Capitolium propriis curribus honestavit, et Romanum carcerem acie captivorum hostium implevit. Et quo gratius spectaculum esset mirabiliorque victoria, eodem ipso die parta erat, revolutis annis, quo clades illa terribilis apud Carras accepta fuerat. Quis ambitiosus adeo tamque avidus regni est, ut non hanc gloriam sine regno, quam inglorium regnum malit? Et quid, oro, nocuit Ventidio ad felicitatem et ad summum decus, quod humiliter natus esset, et prima etate fortuna humili usus ac misera? Certe virum Asculi despectum Roma suspexit, et claris suorum civium nominibus, illud peregrini fuscum nomen inseruit. He sunt ad ascensum scale, hi virtutum gradus, quibus non ad gloriam modo altioremque fortunam nitendo, sperando, vigilando, sed ad celum usque pervenias. Proinde et tu natus humiliter, ut conscendas enitere, primum et ultimum virtutis in vestigio pedem figens, nec declinans alicubi, nec subsistens.

D. -- Humile principium fuit.

R. -- Illud preteriit; que sequuntur cogita. Nec me latet ut primus et ultimus vite dies quibusdam visi sunt humane conditionis statum maxime moderari, sive, ut ipsi dicunt, continere. De ultimo nempe consenserim, de primo autem non ita. Etsi enim, ut ipsi volunt, plurimum intersit quibus auspiciis inchoetur (etsi cum his sentiens Satyricus, ubi de ipso loquitur Venditio, ita scripserit:

distat enim, que
sidera te excipiant modo primos incipientem
edere vagitus et adhuc a matre rubentem),

nos tamen ista respuimus, et hec auspicia, et hanc tantam siderum vim negamus, conditori almo siderum omnia relinquentes, a quo creatum nullum penitus ab hoc virtutis et felicitatis et glorie calle secludimus.

D. -- Humilitas generis multa est.

R. -- Quid tu autem? Multamne superbiam esse malles? Aut quid hinc tibi nunc deesse sentis? Nisi ne fumosis imaginibus atrium, truncisque statuis bustumque familie semesis plenum titulis spectaculo pretereuntibus, tibi insanie sit, qua in triviis de his quos non noveris elato supercilio fabuleris?

D. -- Ignobilis natus sum.

R. -- Ignobilem non nasci tantum, sed et vivere quibusdam felicitas visa est. An in Tusculano saltem a Cicerone positum, non legisti “illud potentissimi regis anapestum, qui laudat senem et fortunatum esse dicit quod inglorius sit atque ignobilis ad supremum diem perventurus”?


 
6

DE OBSCENA ORIGINE
 

D. -- Origo non tantum humilis sed obscena est.

R. -- Vera et summa obscenitas una est animi; illam michi si dempseris pulchra sunt omnia.

D. -- Male natus sum.

R. -- Qui bene vivit, bene nascitur, bene moritur; at qui male vixerit, bene natus esse non potest. Nam quid refert quam fulgido tramite cecus incesserit, aut quid refert unde venias, si in miseriam et in culpam venis?

D. -- In peccato genitus sum.

R. -- Deflet hoc quidem ille vir maximus, et profecto nemo non in peccato nascitur. Cavete autem graviora superaddere, quanquam ne his quoque purgatio sua desit. Sed prima illa deformitas in ipso sepe vite limine sacris undis abluitur, niveusque animam candor subit.

D. -- Male me parentes genuere.

R. -- Quid ad te? quisquis male genuerit, tu bene genitus fuisti, nisi alieno flagitio tuum iungis.

D. -- Fede pudet originis.

R. -- Iam quod alieno tumescitis non miror, et alieno simul erubescitis, et omnino ubique potius quam in vobis et bona et mala vestra reponitis, que alibi tamen quam in vobis esse non possunt. Quod nisi pudendum ipse aliquid penitendumve egeris, quod tuum crimen, aut quis pudor, impudicus pater? tu modo ne paterni dedecoris hereditatem adeas cave, atque illi dissimillimus hac in parte fieri stude. Qui te ignarum genuit, invito tibi suas maculas impressisse non potuit. In te sit, et ex te prodeat necesse est, unde obscurus aur clarus fias.

D. -- Inhonestis parentibus in lucem veni.

R. -- Omnis parens honestus filio videri debet: sed non, ut verendus, sic sequendus omnis filio parens. Est ubi deseruisse consilium sit. Eia igitur, in diversum abi. Si verus est parens, deseri volet, seque, non suum vitium, amari optabit. Unus hic inventus est modus, quo parentum nomen premere et calcare gloriosum filiis ac decorum sit, vivendo aliter, castius scilicet ac sanctius. De parentibus inhonestis lingua filii taceat, dissimilitudo vite, morum, actuum non taceat. Pulchra laus filii, cui a tergo dicitur: “O quantum sene suo modestior adolescens”; contraque nulla gravior senilis nota lascivie, quam admota illi pudicitia iuvenilis. Equidem si parentum gloria filiis male viventibus onerosa est, quanto fasce verecundie, filiorum laus patrum male viventium premit infamiam!

D. -- Damnata de Venere procreatus sum.

R. -- Atqui malle debes impudici patris honestus filius esse et dici, quam honesti impudicus. In omni enim seu laude seu vituperatione, illa precipue extimanda sunt, que cuiusque sunt propria. De alieno nemo iuste reprehenditur seu laudatur, et si, ut dixi, vestrum quicquid id est: conspectius fiat, suo contrario admotum. Ceterum ut cuiusque propria laus aut infamia est, sic laudis aut infamie propria causa sit oportet, neque vero ut unius gladio alter perit, utque unius flammis res alterius uritur, sic unius culpa etiam fama perit alterius, eo quod animi bona solidiora sunt quam corporis aut fortune, ut invito nequeant possessore violari.

D. -- Contra fas contraque leges genitus sum.

R. -- Nil tu contra leges sed parentes tui egerunt. Tu secundum leges age omnia. In hoc quidem nullum penitus tuum crimen fuit: de ortu tuo alii, tu de moribus tuis rationem reddes. Et quamvis odio vage libidinis in immerentes filios ultio legum civilium extendatur, Deus tamen quenquam suis finibus metitur, nec filii iniquitatem patri imputat, nec filio patris. Ipsam quoque Philosophiam iudicare aliter solitam quam leges, ab ipsis Philosophis accepisti. Legibus ergo oppressus, divino simul ac philosophico iudicio relevatus, habes animum unde soleris. Neque enim tibi ut privati patrimonii, sic publice virtutis hereditas interdicta est. Illa enim institutis hominum, hec meritis datur, et antequam nascereris, ut nil glorie, sic profecto nichil infamie meruisti.

D. -- Origo illicita et incesta est.

R. -- Quid de incestu, quidve de adulterio nasci queat, indicio sunt Romulus et Alcides. Perses Macedonie, Iugurtha Numidie Rex fuit, uterque legitimis fratribus regno exclusis, malo quidem more, pessimisque artibus, sed exclusis tamen. Alexander Macedo Philippi dictus, cuius vere sit creditus audisti; denique Philippum extremo vite, Alexandrum non suum filium predicare solitum, idque sibi ultro confessam Olympiadem, hancque ob causam repudio dimissam scriptores rerum prodidere. Constantinus ipse, ex concubina genitus, licet insigni, pre legitimis fratribus ad imperium venit. Adderem his Arturum regem, nisi quod historiis miscere fabulas, nichil est aliud quam mendacio veri fidem imminuere. Ad summam vero, non est quod te deiciat origo: undecunque ortos virtus extulerit. Satis est glorie.

D. -- Male natus sum.

R. -- Bene vive, bene morere. Qualiter natus sis, nec tuum est, nec meminisse quidem potes, nec magnopere inquiras, quod ad te non pertinet, nisi forte, ut humilior mitiorque, non ut mestior sis.

D. -- Turpiter natus sum.

R. -- Morum candor et claritas vite, non maculas modo, sed memoriam omnem fede originis delebunt: hoc remedium dum licet arripe; aliud, michi crede, nullum est.

D. -- Pudet infamium parentum.

R. -- Pone hunc pudorem: unus omnium pater Deus, una omnium mater terra.


 
7

DE SERVITUTE
 

D. -- Servus in hanc vitam intravi.

R. -- Ne doleas: liber egrediere, velis modo, sicut multi qui ex adverso intrarunt liberi, servi exibunt.

D. -- Serviliter natus sum.

R. -- Liberaliter vive. Meliore tui parte liberum esse nil prohibet. Una est peccati servitus gravissima, sed que premere nescit invitos. Illam excute, liber eris.

D. -- Servuum fieri voluit fortuna.

R. -- Potest velle contrarium; et, si moribus suis utitur, scis quid speres. Nosti monstrum illud, nosti ludos et prestigia. Non liber modo, sed domini tui dominus fieri potes. Quanquam quid velit aut quid nolit, nichil ad rem, ut sit inexorabilis, quod interdum est, nullum illa tamen in animum ius habet. In omni autem adversus illam certamine, ab illius hoste poscendum auxilium. Sepe quem fortuna servum, liberum virtus fecit.

D. -- Servitio premor gravi.

R. -- Iugum qui fert volens, leve efficit. Ostendam tibi lenimen unicum ac peculium immortale, dominique tui quamvis potentis arbitrio exemptum, quod te liberum atque ipso domino ditiorem faciet. Sapientie studio incumbe: illa te in libertatem asseret. Dictum Catonis est, a Cicerone firmatum: “Solus sapiens liber est”, ea scilicet libertate, qua certior nulla est.

D. -- Sub durissimis dominis vitam traho.

R. -- Nulla re melius quam fide et obsequio mollientur, et fortassis adeo, ut (quod multis accidit) inde tibi ventura sit libertas, unde te servum luges, forsan et aliunde. Hunc si quidem temporalis dominus liberat, hunc eternus. Scis quanto periculo Malchus minas heri persequentis evaserit, sed evasit tamen. Interim de domino sic cogita: hic te nutrit tuique curam omnem in se transtulit. Cum libertate sollicitudinem amisisse, quid nisi utile damnum voces? Multis serva libertas, multis est libera servitus. Non tam grave iugum hominum, quam curarum est: qui hoc excusserit, illud ferat equanimis. Huic tu servis, huic uni es deditus: immo hic tibi, hic tuus est dominus, immo procurator est tuus. Non habebis honores equidem nec labores publicos; non simultatum studiis, non forensibus procellis et consiliorum volubilitate rotaberis; non navigii tarditas, non agri sterilitas, aut annone caritas te torquebit. Has molestias domino tuo linquens, sepe illo dormies vigilante.

D. -- Difficilis et imperiosus est dominus.

R. -- Non sine causa illi in sortem obvenisse, in animo tuo pone. Quicquid igitur iustum iubet, Deum ipsum iubere credito. Sin iniustum aliquid, maioris domini meminisse conveniet, qui ut te ad honesta quamvis difficilia servum patitur, sic ad inhonesta vult liberum. Sic intelligo quod gloriosorum terre vereque fidei principum alter servos dominis carnalibus obedire per omnia, alter vero subditos esse in omni timore dominis precipit, illud adiciens ut hoc “non tantum bonis et modestis” exhibeant, “sed etiam discolis”. Neque enim de domino iudicare servum decet, sed mores eius qualescunque perferre. Quo enim immitior dominus, eo clarior patientia servi est, et hec est gratia, cuius apud horum alterum sit mentio. Nec tamen ut mores pati, sic et imperia exequi semper oportet. Sunt enim que iustissime recusentur, si imperio domini superioris adversa sint, cui si conferatur hic tuus dominus, non dominus sed conservus habebitur. Sic ergo per omnia dominis obediant servi, si iusta precipiunt: non difficultas retrahat, non labor, non obsequia vel negata premia, vel quod est in rebus amarissimum, irrogata supplicia. In omnibus obediant modo iniustitia atque inhonestas abfuerit; alioquin contumacia et libertas, atque ipsum pectus et iugulus iniquis preceptis ac turpibus opponendus est, servandumque memoriter quod premissorum alter ait qui, cum servos obedire per omnia dominis precepisset, addidit: “Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis timentes Dominum”. Ex his vides status tui conditio quenam sit: non totus est servus, qui ad indigna imperia cogi nequit.

D. -- Superbo domino servio.

R. -- Quid scis an ille superiori suo domino serviat? Forsan uxori, forsan meretricule, forsan his ipsis quibus imperat. Quot suorum servorum servos undique cernimus? Postremo, que durissima omnium est servitus, forsan et ipse sibi, hoc est vitiis et passionibus ac violentis affectibus suis servit. Quid vis dicam? Pauci in veritate sunt liberi; et, si qui sunt, eo illis laboriosior vita est, quo altior. Multo enim citius multoque facilius fidelis servi, quam iusti regis implentur officia. Diocletiani iam privati, et de preterito iudicantis, et experientia edocti, dictum memorabile est: “nichil difficilius quam bene imperare”. Propter quod videri potest, ipsum quidem imperium dimisisse. Tu igitur sortem tuam letus amplectere, fuscam fateor atque humilem, sed facilem ac tranquillam, nisi forte feliciorem reris in spectaculo anhelantem, quam in cubiculo quiescentem.

D. -- In servitium mea me sors impulit.

R. -- Libens facito quod oportet. Est et illud quoque notissimum ac necessitatibus humanis aptissimum consilium:

cupias quodcunque necesse est.

Sic vim ipsam necessitatis eluseris. Fer fortune sarcinam patienter, quam quidam etiam sponte subiere, utque alios servitio liberarent, sibi servitium delegere; in quibus est clarissimum Paulini nomen Nolani presulis, cuius spontanee servitutis exitus felix, ut debuit, fuit. Quidam parvo se pretio vendidere ut, servi effecti, suos dominos peccati vinculis absolverent, atque ad veram reducerent libertatem; in quibus Serapion quidam Egyptius, heremicola nobilitatus est. Hec tibi magis exempla profuerint quam lamenta. Experire et tu tale aliquid, quo vel utilis alteri, vel facilis tibi saltem servitus tua sit. Non id quidem quod non habeas optare, sed eo quod habeas bene uti sapientis est. Illud omnibus contingit, hoc paucis.

D. -- Mortali domino mortalis servio.

R. -- Immortali servire incipe: ille tibi et libertatem spondet et regnum, quamvis et in hoc statu nec honestis artibus operam dare, nec sperare meliora sit vetitum. Et Terentius servus fuit et didicit, haud servili quidem ingenio, et Comedias scripsit, haud servili stilo, quo et libertatem et inter Poetarum duces meruit locum. Quomodo ergo virtutem, solidum anime bonum, servitus impediet, que nec adventitia studia, nec externam gloriam impedire potest? Plato ipse, in servitium delatus, tamen ut scriptum est, quia Philosophus, maior emente se fuit. Generosa professio que maiorem domino servum facit. Et est haud dubie servus eruditus eo maior indocto domino, quo fortuna qualibet maior est animus. Et in libero corpore serva mens habitat, et in servo libera. Obstare servitus potest fori actibus, non animi: curia servum respuit, at non virtus, non industria, non fides. Tyro Ciceronis servus fuit, sed his artibus libertatem adeptus: elegantem de patroni iocis librum posteris liquit. Non potest servus imperator exercitus aut senator esse, at Philosophus, at Orator, at vir bonus potest; aliquando etiam discusso servitio imperator et rex quoque. Neque ad regnum modo et imperium ab hoc gradu pervenisse aliquos novimus, sed ad celum ipsum. Non potest servus militare homini? Deo potest, eiusque militie stipendium est regnare. Dei servus rex est hominum, socius angelorum, horror demonum. Dei autem servus et servus hominis esse potest, atque ita celesti felicitati, terrena servitus nichil nocet.

D. -- Servus sum.

R. -- Si semper fuisti, consuetudo luctum leniat; si minus, spera posse te iterum non esse, quod quandoque non fueris.

D. -- Servus sum.

R. -- Si speras mali finem, minuat spes dolorem; si desperas, patientia, neque malum malo cumules, neque te angas supervacue sciens volensque que totius humane dementie summa est. Sed certe nichil est desperandum: si cuncta defuerint, mors aderit, que te, invito domino, dissolvat ac liberet.


 
8

DE PAUPERTATE ET DAMNO PASSO
 

D. -- Paupertate pressus sum, assurgere nequeo.

R. -- Sepe quidem paupertas modestiam persuasit reluctanti animo, quodque nequaquam Philosophia tentaverat, hec implevit.

D. -- Paupertas meum limen obsidet.

R. -- Non obsidet sed custodit, neque hoc illi novum aut insolitum, ut que urbem Romam multis olim seculis custodivit. Inter tentoria equidem paupertatis sobrie atque sollicite, luxus iners, sopor marcidus, ac vitia languida et enervata, non subeunt.

D. -- Domum meam paupertas invasit.

R. -- Ultro illi ut occurras consulo, venientem leto animo bipatentibus valvis excipiens atque amplectens. Prima enim fronte rigidula ac subtristis (nec immerito viatori ac viro armato exequata, eo quod celer minaxque sit adventus eius), at cum in familiaritatem admissa fuerit, et minime sumptuosa et secura ac facilis hospes erit.

D. -- Foribus meis paupertas insultat.

R. -- Aperi ocius antequam vectes subita vi confringat atque, ostiis vulsis a cardine, victrix introeat: ut enim resistentibus permolesta, sic cedentibus periucunda est.

D. -- Domum meam paupertas irrupit.

R. -- Adversus fures et peiores furibus voluptates, pervigil excubitrix, adversus vulgi morsus et insulsa iudicia, atque avaritie seu prodigalitatis infamiam, que raro alibi quam locupletum sedet in limine. Ab his malis nullo melius ingenio custodiri potuit domus tua, quam illam custodiret paupertas. Ut dives, etsi largus sit, si quid tamen sibi reservat, avarus vulgo dici solet, sic pauper, cupidus quoque largus habebitur. Invidet opibus vicinia, pauperiem miseratur: illas cupit ac vituperat, hanc horret et laudat.

D. -- Domum meam occupat paupertas.

R. -- Iam nullus ibi superbie locus erit, nec invidie, nec damnis insignibus, nec damnorum metui, nec suspitionibus mille, nec insidiis, nec nausee, nec podagre, divitum hospitibus: quibus exclusis habitatura latius tecum quies et tranquillitas et virtus, cui eo plus loci erit, quo fortune minus.

D. -- Lares meos dura subiit paupertas.

R. -- Quid queraris scio: mollius divitie subiissent, sed paupertas tutius. Nulle autem opes sunt, quibus non sit anteponenda securitas. Cum ad felicitatem enim omnia quecunque agunt cupiuntve homines disponantur, esse illa sine opibus quidem potest, sine securitate non potest.

D. -- Paupertate diu premor importuna.

R. -- Ut nichil importabile diu fertur, sic nichil breve difficile. Sed hoc dicis gravius: excute autem illam animi divitiis; an plus auro tribuis quam virtuti? an et hoc in Paradoxis Stoicis non legisti, quod “solus sapiens dives est”? An legisti forsitan, sed sprevisti? quod plerique faciunt legentes, ut fabulentur ornatius, non ut melius vivant, nichil ad honestatem, omnia ad scientiam atque eloquentiam referentes, quo nichil est vanius.


 
9

DE DAMNO PASSO
 

D. -- Opes cunctas trux fortuna preripuit.

R. -- Non tibi fecit iniuriam: suum tulit. Sed vetus et nota hec ingratitudo est: dati immemores, meministis ablati, itaque rare ac tepentes gratie, crebre ac fervide sunt querele.

D. -- Fortuna, ferox, vite quoque necessaria subtrahit.

R. -- Necessaria subtrahere potest nemo, quandoquidem vere necessarium est nichil sine quo bene vivitur. Dico autem bene, non voluptuose, non insolenter aut splendide, sed prudenter, sed sobrie, sed honeste, in quibus nullum sibi ius esse, quamvis insolens, fortuna fatebitur. Et certe cum nec toto quod est usquam auro, neque omni gemmarum pompa atque omnigenum rerum copia, cupiditas expleatur, paucis admodum et, si desint, levi lingue vel manus artificio comparandis, tollitur aut lenitur necessitas naturalis: sic virtuti modicum, vitio nil sufficit.

D. -- Victum vestitumque necessarium avara sors negat.

R. -- Aliunde petendum. Virtus liberalior quam fortuna est: nichil negat, nisi quod et permissum noceat et negatum prosit; nichil eripit nisi quod habuisse damnosum, amisisse utile sit. Non differt, non improperat, non retrahit manum, non rugat frontem, non attollit supercilium, nullum despicit, nullum destituit, nullum fallit, non sevit, non irascitur, non mutatur, una semper et ubique est, nisi quod magis magisque degustata dulcior in dies, et propius conspecta fit pulchrior. Ut sis igitur verus dives, ab hac posce: non te fastidiet nec repellet, quamvis exerceat; difficiles habet aditus primos, cetera prona, iucunda, facilia. Semel vero ubi ad illam perveneris, non senties paupertatem.

D. -- Spoliavit me bonis meis omnibus fortuna.

R. -- Fallit te opinio, malum commune mortalium: nam profecto non bonis et, ut bona permiserim, non tuis, sed que tua forsitan vulgi more credideras; mirorque si nondum intelligis aliena.

D. -- Fortuna me nudum liquit atque inopem.

R. -- Virtus te vestiet, ni respuis, ac ditabit, nisi forte pluris aurum et purpuram quam decorum generose mentis habitum facis; quod si faceres, tunc vere inopem nudumque te dicerem.

D. -- Contra fortune impetum et inopie molestias nullo satis artificio tutus sum.

R. -- Quid miraris? artificium tuum omne et arma quibus te tueri cogitas, in manibus hostis sunt; illa capulum tenet, in te cuspis obversa est. Si consilium queris, his omissis, age aliud, artibusque illis ingenium applica, in quibus fortuna ius non habet: non divitiis virtus, sed virtute divitie queruntur. Virtus una contra fortunam omnem, contraque pauperiem ars optima. Legisti ut ad litus Rhodium naufragio eiectus Aristippus, et ipse nudus inopsque rerum omnium, quas dare potest fortuna vel auferre, dum locorum novitate captus, ut fit, oculosque circumferens, forte illos in quasdam descriptiones Geometricas defixisset, exclamans consolatus est comites, et bono animo iussit esse, neque enim desertis locis applicuisse: cernere se hominum vestigia. Inde oppidum introgressus, ad gymnasium literarum recto calle contendit, atque ibi Philosophicis disputationibus admirationem primo, dehinc amicitias optimatum et munera meruit, quibus non tantum sibi sed etiam sociis victum ac vestitum, et profectioni necessaria ministraret; cunque digressuri quererent quid ille nuntiari domi vellet, hoc unum iussit, nuntiarent eas opes filiis parandas, que naufragio non perirent, quas nec maritima, nec urbana, nec bellica tempestas eriperet preclare.

D. -- Rerum atque animi inops sum.

R. -- Primum te expeditum, secundum plane inopem facit et miserum. Sed ut Aristippi consilium, sic et Theophrasti dictum te legisse arbitror; quid vero lectio sola profuerit! Et meminisse oportet, et in usus tuos lecta convertere.

D. -- Domo, familia, necessariis atque ornamentis omnibus spoliatus, quid agam, quo me vertam?

R. -- Ad eas opes quibus spoliari nequeas, que te undique comitatum divitem et ornatum prestent; et quoniam, ut video, excitanda memoria est, Theophrasti quod memorabam dictum, ad hunc se habet modum: “Doctum ex omnibus solum, neque in alienis peregrinum, neque amissis familiaribus et necessariis, inopem amicorum, sed in omni civitate esse civem, difficilesque fortune sine timore posse despicere casus: at qui non doctrinarum, sed felicitatis presidiis putaret se esse vallatum, labidis itineribus vadentem, non stabili sed infirma conflictari vita”.

D. -- Patrimonium paternum habui, perdidi; quid consilii capiam?

R. -- Patrimonium paternum duplex: alterum ex rebus pereuntibus, quod fortuna moderatur; ex virtutibus et doctrinis alterum, quod extra fortune regnum procul in tuto positum, ledi nequit. Hoc est illud quod, in primis, amantissimi patres filiis tradunt; quod nisi repudietur, eos in finem et post finem viteque exitum exornet, possessoribus suis non equevum modo, sed vivacius multoque perennius. Idque attendens illa nobilis morum et eloquentie et legum parens Athenarum civitas, cum Grecarum omnium leges urbium indistincte filios ad prestanda parentibus alimenta compellerent, eos solos statuit ali oportere, qui liberos erudissent, quod hi soli patrimonium certum suis ac stabile relicturi essent.

D. -- Multa michi ad vitam desunt.

R. -- Cui pauca sufficiunt, quomodo desint multa non video. Sed deesse vite dicitis, quod avaritie deest. Ita fit ut non multa tantum, sed omnia vobis desint, et que habetis, et que cupitis, quod et illa tangere non audetis, et assequi hec non valetis: utrobique par vel miseria vel egestas.

D. -- Nimium pauper dego.

R. -- Solare animum comitibus magnis et illustribus: Valerius Publicola, unus e Romane libertatis auctoribus, Menenius Agrippa, Romane sequester pacis, unde sepelirentur, quia de proprio non erat, de publico habuere. Paulus Emilius, Macedonum regum victor, finitorque regni famosissimi et antiqui, tam dives glorie, tam pecunie inops fuit, ut nisi agello tanti viri vendito, restitui coniugi dos non posset. Attilius Regulus, Gneus Scipio, Quintius Cincinnatus, Romani imperii defensores, tanta rei familiaris inopia fuere, ut primus in Africa maximas res gerens, secundus in Hispania, ille propter villici mortem, hic propter filie dotem, missionem a Senatu petere cogerentur; et obtinuissent, nisi Senatus, Reipublice consulens, optimorum civium succurisset inopie. Quintio autem quaterna agri iugera aranti, Senatus et Populi consensu, rebus in extremis summum imperium deferretur. His accedant Curius hortulo dives, et Fabritius parvo potens, qui oblatas contempsere divitias, et nichil preter ferrum dextrasque et animum habentes ditissimum, Grecie regem ac potentissimum Italie populum domuere, auro ipsi eque ac ferro inexpugnabiles et invicti. Et quid loquimur cives? cum et ipse Populus Romanus omnis eximie fons atque exemplar historie, tamdiu bonus fuerit, ut dicere ceperam, quamdiu pauper fuit. At libidinibus probrisque Nero obrutus, opes suas metiri ac dinumerare non poterat: at Varius Heliogabalus effeminatissimus turpissimusque hominum ac supremus vestri pudor imperii, ventris onus (dictu fedum et auditu, sed pro feda cupiditate mortalium forsitan non silendum), non nisi auro excipi dignabatur, cum non superiorum modo talium virorum cenas, sed Deorum sacra fictilibus agi solere meminisset. O urbs misera, ad tam turpes manus fatis lapsa volventibus! Sed o aurum avaritie votum ingens! O spes ultima et laborum terminus humanorum! in quos usus, oculorum stupor ac mentium, vertebaris? Laudarem factum, aut certe non arguerem, quod errori hominum tam obsceno nulla aptior esset irrisio, si ab homine sane mentis id fieret. Nunc preclaras optandasque divitias, quis negare audeat, que se ferro ac scelere peti velint, dum sic sprete optimis, sic pessimis affluunt?

D. -- Pauperem in laboribus vitam duco.

R. -- Cleantes hauriende aque et rigandis oleribus, Plautus Sarsinas mole manuarie locare operas, urgente inopia coactus est: quantus ille philosophus, hic poeta? simulque quam pauper ille hortulanus, hic pistor? reliquias temporum necessarie debitas quieti, tanta animi vis erat, philosophicis ille vigiliis dedicans, hic scribendis quas venderet Comediis. Lactantius Firmianus vir doctrine multiplicis, rarique inter suos eloquii, filii quoque summi principis magister, idem summa rerum omnium etiam communium egestate vitam egit. Pauper natus est Flaccus, inops vixit Pacuvius, inops Statius, uterque victus causa, fabulas venditavit. Inops demum aliquando Virgilius, donec, preter suum morem, opes ingenio accessere. Multa sunt talia quolibet hominum in statu. Et omitto illos, quoniam nimis multi sunt, qui celestium opum desiderio, non inopiam modo, sed famem, sitim, nuditatem et extrema omnia in terris non equis tantum, sed letis atque exultantibus animis elegerunt. Si his quasi exemplis humilibus atque terrestribus non moveris, ipse celi dominus hic pauper fuit, ut exemplo doceret hanc inopie viam esse, qua tamen ad veras divitias pergeretur. Ipse, inquam, per quem reges regnant, pauper natus, pauper vixit, nudus obiit, cui cuncta interim obsequebantur elementa: tu, homuncio, domini tui sortem fers moleste, nec inepte pudet insolentie. Certe quisquis, illum cogitans, se virtute vallaverit, in ipsa paupertate ditissimus nulliusque egens rei, opes regias non requiret.

D. -- Nulla michi opum copia est.

R. -- Ut animo inopi ac deiecto nulle sufficiunt opes, sic diviti atque erecto nulla non sufficit paupertas. Nempe ille alieno nititur, hic proprio fidit. Edificare in alieno iactura est, questus in proprio.

D. -- Pauperrimus sum.

R. -- Si necessitatibus obsequeris, pauper nunquam esse potes, si cupiditatibus, nunquam dives.

D. -- Hactenus pauper, imo mendicus sum.

R. -- Fortuna hominum non stat, et ut summis ex opibus ad inopiam extremam, sic a paupertate ultima ad divitias magnas creber est transitus. Legisti reor apud Quintum Curtium historicum, ut Abdolominus quidam Alexandri iussu seu permissu, ex hortulano inopi Sidonis rex, et contemptu regni maior est habitus quam regno. Certe, quod non legisse non potes, et Romulus e pastorali tugurio, tante urbis conditor Romanum primus diadema suscepit, et Regum sextus ex humillima, utque aliqui credidere e servili fortuna ad ipsum regni culmen ascendit; nec Alexandri Priamide, nec Cyri illius, inter Persarum reges famosissimi, opulentiora primordia, aut alia fere sunt rudimenta, quam Romuli. Gaius Marius qui fuisset, et futurus sepe esset Rome Consul et, antequam honorum gradus ullos attingeret, mercenarius arator, primos in arvis vite annos egerat, et deinde post tot victorias ac triumphos, interque illos suos septem Consulatus, preter latebras palustres ac carcerem exiguum quoque mendicavit panem. Iulius Cesar, futurus mundi dominus, et testamento dominos mundi relicturus, adolescens pauper fuit. Tu hac talium comitiva non potes aut sperare opes, aut contemnere?

D. -- Solito pauperior sum.

R. -- Bene habet: et solito eris humilior, expeditior, liberior. Vacui amant incedere, qui arduum iter agunt. Carebis solitis opibus, simulque solitis muribus ac furibus et protervis servis, hisque quibus solent abundare divitie, fictis amicitiis, sequacibus atque tenacibus parasitis, totoque illo grege domestico arridentium tibi teque ridentium atque rodentium. Denique si amissas opes, cum amissis tediis conferas, lucrum voces. Certe, ut securitatem sileam, humilitatem, sobrietatem, requiem, modestiam paupertatis comites, si nichil boni aliud illa secum afferret, quam quod et fallacium gregibus adulantium, et servorum tyrannide superborum liberat, abunde erat cause, ut non ferenda modo esset, sed optanda, immo etiam arcessenda pauperies. Sed iam satis sit. Maior enim quam pro re querela est, quam in te mirarer, nisi olim ferme in omnibus notassem nullum gravius, nullum crebrius lamentum, adeo nichil inter homines paupertate melius, nichil odiosius.

D. -- Pauperior sum in vita.

R. -- Eris letior in morte: nemo tam pauper vixit, ut moriens nollet vixisse pauperior.


 
10

DE TENUI VICTU
 

D. -- Tenuis victus est michi.

R. -- Et tenuis voluptas et munda sobrietas: an tu gule studio contrarium malles?

D. -- Asper est victus.

R. -- Equanimis fer gule illecebris caruisse, cum ad manum sint alie dulciores, et queri faciliores et servari. Habet et suas virtus illecebras (Ciceronis utor verbo): has gustare et ruminare cum ceperis, illas magnopere non requires.

D. -- Durus est victus.

R. -- Durities amica virtutibus, mollities voluptati. Quot autem magni viri, ultro se voluptatibus abdicantes, hunc quem tu refugis victum elegere? quorum aliqui, cum possent laute vesci, panem et aquam in delitiis habuere! An vero voluptati quenquam sic obnoxium opinemur, ut non illam valde oderit, si adiunctum illi dedecus intueri oculis possit? Sed funesta suavitas, virtutum hostis acerrima et titillatio bestialis, quam qui sequitur, homo quidem videri potest, vere autem animal brutum est. Ad hec et familiaritas contracta cum vitiis, et consuetudo rerum pessima, mortalem prestringit obtuitum, ut discerni nequeat, quam decorum sit quod torqueat, fedumque quod mulceat.

D. -- Nimis angustus est victus.

R. -- Immo nimis ampla, nimiumque capax gula est, unum visu angustum, re autem, unum omnibus in animam irruentibus vitiis patens iter. Hac flamma libidinum, hac torpor ingenii, hac irarum et iurgiorum fervor ingreditur, hac imperiosa cupiditas, omnia pati iubens atque facere, dum necessaria creditis que damnosa sunt, et munimen vite dicitis quod ruina est; hac invidie faces et emulatio implacata indignantibus animis: tam gule alium obsequentem, quam vos esse gloriamini, inde laudem sperantes, unde pudor metuendus erat; hac postremo superbia, dum inflatus, nec se capiens venter animo suum affricat tumorem et persuadet illi esse se homine aliquid maius, quod ambrosia et nectare pastus sit. Vides ut vitium unum est omnibus aditus, neque hunc, si aliter nequit, inopie vectibus clausum cupis. O paupertas amabilis, que continentie tibi sumis officium! Utile est cogi ad id quod facere tua sponte debueris.

D. -- Tenuis me victus extenuat.

R. -- Malles ne igitur tumefieri? Hec tenuitas podagram tuis pellet e finibus, dolorem capitis auferet, cerebrique vertiginem, vomitumque et ructum et nauseam, et sudorem tediumque et fastidium tui ipsius, pallorem alternum ac ruborem, odorem quoque et oris et corporis, tibi atque aliis importunum; sistet, preterea pedes instabiles, manus tremulas, nutans caput, quodque est optimum, animum ipsum moderabitur frenabitque. Et quid igitur: tam multa corporis atque animi bona, parvo cibi desiderio ac momentaneo gustus incommodo tibi parta conquereris? Dignus, his perditis, gustui deservire.

D. -- Tenuis victus me fatigat.

R. -- Contrarius fatigaret, nisi forte onus requiem vocas. Num legisti lautioris vite tedia magna esse, ita ut quinque diebus continuis, non possit sine fastidio tolerari ab hominibus temperatis et altiora spectantibus quam palatum et ventrem.

D. -- Supra modum victus est tenuis.

R. -- Fuit etas, quando hic fuisset, et est adhuc gens aliqua, ubi esset victus amplissimus. Verum mundo in deterius lapso, vos deterrimi omnium esse nitimini, publice semper prinicipes ruine, ut, qui optimi omnium fuistis, versis usquequaque vestigiis, sitis omnium pessimi et in temporum vitiis ac locorum precipuum teneatis gradum.

D. -- Victus tenuis michi non placet.

R. -- Victum tenuem et virtutis et voluptatis amatores ac patroni laudant: tu quam heresim sis amplexus nescio. Plato Syracusias mensas damnat, nec ullo modo sibi placere ait bis in die saturum fieri. Epicurus in oleribus suis voluptatem ac delitias ponit, et hunc quem tu fugis victum, rebus ac verbis probat. Denique ut ait Cicero: “nemo de tenui victu plura dixit”. Tu duarum notissimos si viarum duces spernis, quid est reliquum nisi ut impetu tui erroris et virtutis hostem, nec amicam voluptatis onerosam sequaris ingluviem, fedum finem nec tam hominis qui iumenti; quodque indignanter ac dolenter dixerim, iumenta multum quidem, sed pro captu suo ventri ingerunt, soli vos, animantium domini, mensuram vestram et nescitis et frangitis. Neque de nichilo est quod multi mirantur, quia patrum et avorum memoria, vinee multo pauciores essent, homines autem totidem aut plures, vina tamen viliora erant. Sic in dies crevit ebriorum sitis.

D. -- De lauto victu ad tenuem sum redactus.

R. -- Bene habet: quod modestia neglexit, implet inopia. Optimum est sponte agere quod debeas, proximum vel coacte.


 
11

DE ORIGINALI INOPIA
 

D. -- In paupertate etiam natus sum.

R. -- Quis non nudus utero matris egreditur? Nil hic precipuum habent reges.

D. -- Antequam nascerer pauper fui.

R. -- Bone memorie es si meministi, delicatissimus si sensisti.

D. -- In paupertate sum genitus.

R. -- An tue tibi querimonie parum sunt? Hec non tua quidem, sed parentum fuerit.

D. -- In paupertate natus sum.

R. -- In paupertate moriturus. Similis principio finis manet. Nisi forte morientis languoribus mederi aurum censes quod in arcule fundo est.

D. -- In paupertate vite michi principium fuit.

R. -- Medium false sepe divitie, at principium et finem vera paupertas tenet. Nudum nasci, nudum mori, humana vere conditio est. Nam quid, queso, purpureum cubile, quid funeralis lectus aureus, et quecunque sub ipsum vite finem mortalis ambitio meditata est, quid ad febrem, quid ad mortem ipsamque de qua loquimur morientium nuditatem? An ut equum phalere, sic parietem aule delectant? mulcere ista oculos possunt intuentium; sensu carentibus delectabile aliquid inesse potest, delectatio autem nulla.

D. -- Nudus inops natus sum.

R. -- Humanas res pene omnes alterna sors variat, eadem quasdam equat, quo reliquarum soletur imparitatem. Harum prima et maxima est ipsa hec originis ac mortis equalitas. Multi et varii viventium sunt amictus, nuditas una nascentium atque morientium, nisi quod illi multa reperiunt ignari, hi omnia deserunt scientes, ut exigui damni sensum debeat ipsa rerum pereuntium lenire cognitio.

D. -- Nudus in hanc miseram vitam veni.

R. -- Id recolens, animo equiore abibis nudus.


 
12

DE NUMEROSE PROLIS GRAVI SARCINA
 

D. -- Numerosa prole pregravatus sum.

R. -- Auro etiam atque opibus imbecilles humeri premi possunt: nemo tamen id queritur sed sic premi gaudet; at qui prima inter vestre felicitatis dona numerantur filii, hisne te igitur pregravatum et non potius sublevatum dicis?

D. -- Multos inter filios inops sum.

R. -- Immo vero filii divitie tue sunt: quo modo inter divitias sis pauper videris: id enim non nisi et avaris et bonorum suorum ingratis accidit.

D. -- Filiorum in turba egestate sordida laboro.

R. -- Filii non labor, sed requies sunt parentum, lenimen laborum, atque omnis solatium fortune si boni sunt; alioquin non de numero sed de moribus est querela.

D. -- Filiorum acie coartatus sum.

R. -- Cur non potius comitatus et vallatus et ornatus? Certe non tantum patres, sed et matres ornamenta sua filios vocant. Non audisti ut Cornelia, Africani magni filia, dum predives mulier Campana, que forte in domum eius hospitii iure diverterat, muliebriter gloriabunda, sua illi longe pretiosissima ostentasset ornamenta, generosam velut ad emulationem provocata, colloquium de industria produxit, donec a scholis filii eius remearent parvi tunc pueri, qui magni post fuere viri; quibus illa conspectis versa in hospitam: “Ornamenta mea, inquit, hec sunt”, preclare quidem, et ut tanti patris filiam decebat. Tu autem ornamenta hec tua vocas impedimenta.

D. -- Quis tot pascet filios?

R. -- Is qui te a iuventute tua pascit in senium, qui non solum homines, sed pisces et quadrupedes pascit et volucres.

D. -- Quis tot natorum corpora vestiet?

R. -- Is qui non tantum animantia, sed agros herbis ac floribus et frondibus silvas vestit. Et quid scimus adhuc? Forsitan hi filii te non modo pascent ac vestient, sed etiam tuebuntur, sed etiam honestabunt. Humanarum rerum ut a voluptate alie incipiunt, in laborem ac dolorem desinunt, sic econtra alie amaro principio incepte, dulci fine clauduntur; qualis est sors virtuosarum omnium fere actionum, que ingressos cruciant, ac progressos mulceant.

D. -- Pauper cum filiis multis sum.

R. -- Miraris quasi fecundam virorum non legeris paupertatem. Diversa sunt operum genera, et varia dona fortune: nulli omnia contingunt, aliis vage merces, aliis rigens tellus, exangue aliis metallum: vive tibi divitie obtigere filii. An vero boves et pecudes et asini, cameli et profuge, apes et columbe et pulli et pavones, servi denique et ancille in divitiis habebuntur, soli filii excludentur?

D. -- O quam multi michi sunt filii!

R. -- O quam plures aliis? Quinquaginta fuere Priamo, triginta Orodi Parthorum regi, centum quindecim regi Persarum Artaxerxi, Septingenti autem Erothinio regi Arabum, quorum fiducia, fines hostium alternis aggressus incursibus, Egyptum Syriamque vastavit. Et est sane potentie genus quoddam multos filios habere. Scio autem quid dicturus sis: “Hi, quos memoras, magni omnes reges fuerant: michi longe alia sors est”. Nunquid vero rex fuit Appius Claudius, profecto ne dives quidem, prisco illo seculo, videlicet quo probrum divitie habebantur, et paupertati cecitas accesserat, ac senectus, et tamen de eo scribens Cicero: “Quattuor, inquit, robustos filios, et quinque filias, tantam domum, tantas clientelas Appius regebat et cecus et senex”. Neque id mirari est, quod privata bene regere cum, tot obsessus incommodis, ipsam quoque rem publicam gubernaret. Humanorum defectuum magna pars in moribus, non in rebus est: non erat Appio sors regia, sed nec optabat, sua sorte contentus; exiguos non lautitiis sed virtutibus adornabat lares, et victu tenui amplam familiam nutriebat. Quodque multi reges mesti faciunt et queruli, letus ille et equanimis faciebat. Non enim fortunam appetitui, sed fortune equaverat appetitum. Non erat Appio sors Cresi regis, nec concivis quidem sui Crassi, sed felicior quedam alia, quamvis angustior, sua sors; nec ad alienam sortem, sed, sicut boni omnes faciunt, ad suam propriam se formabat, ac suos. Certe nec ego exigo ut tu sorte alia quam tua in tuis utaris et in te, neque ut cibo aut amictu regio tuos pascas aut vestias. Vescuntur lautius regii iuvenes et vestiuntur insignius, sed non vivunt melius, nec diutius, nec letius et, quod constat, nec securius, nec honestius certe, nec sanctius. Pro his omnibus unum habent quo excellant: pomposius, hoc est stultius vivunt. Suus cuique vivendi modus, sua est mensura: nec idcirco melior quo maior. Unde fit ut in tugurio sepe letos videas, mestos in regia. Non est omnium una capacitas, sed unus est fons gratie, unus ille cui dicitur: “Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione”. Quid ad rem vasorum seu magnitudo seu parvitas, ubi par est omnium plenitudo? “Sed multa desunt pauperibus!” Quanto plura desunt regibus, cum sit illud Flacci verissimum expertumque:

multa petentibus
desunt multa!

D. -- Laboriosum negotium multos filios genuisse.

R. -- Quid sub celo michi non laboriosum dabis preter unam, ut creditur, voluptatem? qua tamen nichil est in fine laboriosus, nichil quod tot in animis linquat aculeos. An non legis apud Flaccum:

nil sine magno
vita labore dedit mortalibus?

An non audis, quid Poeta alius non ineleganter, hac in parte, luserit? cum enim bona omnia gratis nobis donata esse divinitus, pii omnes uno ore fateantur, non donata dicit ille, sed vendita, et pretium statuit labores; sic enim ait:

laboribus vendunt Dei nobis omnia bona.

D. -- Molesta est tantorum sollicitudo filiorum.

R. -- Non inter veras sententias illa est: “Non posse inveniri vitam hominis carentem molestia”? Nec minus illam: “Omnem vitam esse tormentum”? Quid filii meruere? Qui, si desint, cure alie subibunt. Crede michi: quocunque te vertas, quemlibet fortune gradum arripias, et labores et molestie difficultates vite aderunt. Quid lamentis inanibus opus est?

D. -- Filiis multis premor.

R. -- Sic dicis, quasi felicitate deprimaris tua, et vota prima mortalibus tibi cumulatius obvenisse fers graviter, mirum genus impatientie.

D. -- Quid vero tot faciam filiabus? Quis tot dotes expediet?

R. -- Unus est, et feminarum Deus et marium, is et filios tibi pascet et filias. Utque illis ingenium et vivendi artes, sic his suas dotes dabit. Itaque sic scriptum est: “Spera in eo et ipse faciet”. Quod in te est, optimum dotis genus fuerit, sic filias formare, ut, vel absque dote, recto iudicio placere valeant atque amari. Dotem habuit Romanum imperium Faustina: et quot reris indotate castiores, eaque feliciores fuerint? Non facit faustum coniugium dos, sed virtus. Fac si potes, ut tuarum non pecunia optabilis sit, sed pudor, sed integritas, sed modestia, patientia, fides, humilitas. His ornate gemmis filie tue, hoc onuste auro, his ancillis comitate, limen adeant coniugum non divitum, sed proborum, ubi tutior sepius pudicitia vitaque dulcior, quam in thalamis atque atriis regum fuit.


 
13

DE AMISSA PECUNIA
 

D. -- Pecuniam amisi.

R. -- Et cum illa curas multas periculumque perpetuum.

D. -- Perdidi pecuniam.

R. -- Et laborem custodie, et perdendi metum. Sic, perdendo pecuniam, duo bona, unumquodque et prestantius amisso, securitatem et requiem invenisti.

D. -- Pecuniam perdidi.

R. -- Bene, si te illa non perdidit, quod iam multis possessoribus suis fecit: noxia enim pecunie forma est, venenosus fulgor ac pestifer, itaque velut serpens squamis aureis placens, mulcendo oculos, animam ferit. Proinde si hinc salvus es, gaude tibi ablatum, unde infici posses, teque illesum inter pericula transivisse, letus stupensque recogita. Sin infectus extirpatam mali causam scito, quo facilior ad salutem reditus sit.

D. -- Amisi aurum atque argentum.

R. -- Quid celesti animo cum terrestribus purgamentis? Qui virilius philosophantur, argentum atque aurum inter bona non numerant; qui mollius, bona dicunt, sed non animi. Horum quicquid elegeris, sive non bonum, sive non tuum fuit: eque nulla tibi materia est querelarum. Nam ut omnino bonum dici velis, quod multi magnique negant viri, non tuum certe sed fortune bonum, vel invitus, dices. Ita nec tu de tuo aliquid, nec de suo illa quidem perdidit, sed transtulit.

D. -- Amisi pecuniam.

R. -- Ut non amisisses si tua esset, sic, si tua non erat, amittere nequivisti. Vere autem non tua, sed illius erat quem secuta est; immo ne illius quidem, sed fortune, ut dixi, que eam, cui visum fuerit, brevem ad usum magno sub fenore mutuat. Disce iam tandem a propriis aliena secernere.

D. -- Pecuniam amisi.

R. -- Si te adeo non tue quoque cruciant iacture, tibique vel alienum aliquid demi doleas, disce illa conquirere, que tua sint, propria atque perpetua, quorum et acquisitio facilior et possessio nobilior certiorque. Virtutem si quesieris non amittes. Vos autem sapientie contemptores, cultoresque et amatores pecunie facti estis? Obsorduisse videmini salubribus consiliis ac monitis, quecunque, per sanctos atque eruditos viros, contra hanc presertim humane partem insanie dicta sunt. Audistis Satyricum vestrum protestantem:

nam dives qui fieri vult,
et cito vult fieri;

atque his dictis addentem:

sed que reverentia legum,
quis metus aut pudor est unquam properantis avari?

Hanc sententiam Hebreorum sapiens quam paucis absolverat: “Qui festinat ditari, inquit, non erit innocens”. Audistis alium ex vestris, seu Satyricus sit ille, seu Lyricus, dicentem:

non domus aut fundus, non eris acervus et auri,
egroto domini deduxit corpore febres,
non animo curas.

Dixerat hoc externus sapiens ille brevissime: “Non proderunt divitie in die ultionis”, et addiderat quod prodesset. “Iustitia enim, inquit, liberabit a morte”. Cum ergo pecunia, quam amissam luges, in necessitatibus summis nec corpori possit opem ferre nec animo, mirum cur tantopere vel optari absens valeat, vel amari presens. His atque aliis motus Orator vester “nichil est, inquit, tam angusti animi, tamque parvi, quam amare divitias”. At Orator Ecclesiasticus “avaro, inquit, nichil est scelestius; nichil est iniquius quam amare pecuniam”. Et quam multorum in hoc unum consentit, immo quam nullius dissentit auctoritas. Frustra quidem prevaluit, sapientum sententiis, vulgi furor, itaque ut nullum iniquius, sic nullum ardentius votum quam pecunie est, ut ex qua pendere omnia que optantur persuasum sit. Clamant ab adverso doctissimorum voces hominum, clamat experientia et veritas, clamat vetus et recens exemplorum turba, magnam pecuniam nulli utilem, multis fuisse pestiferam, cum peccato ac labore querendam, cum sollicitudine ac pavore servandam, cum querelis ac merore perdendam. Dicant pecunie amatores, quid vel in his verbis falsi, vel in suis operibus boni sit. Et, ut vera sit extimatio tam laudate rei, quid de hoc quisque viderit aut legerit integrum ac sincerum, spretis vulgi clamoribus sepositisque fulgoribus metallorum, ad memoriam revertatur: quia vero non omnibus videndi experiendique sors eadem fuit, illa animum subeant, que famosis ab auctoribus scripta, nulli unquam docto legendi audiendique defuit facultas. Nonne ergo pecuniam peregrinos mores intulisse, et molles divitias turpi luxu, secula prius integerrima fregisse? nonne ipsas quoque divitias, avaritiam, et abundantes voluptates, desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexisse, et scriptum, et re ipsa sepe compertum est? nonne avarum semper egere? nonne nocens ferrum ferroque nocentius aurum, sacramque auri famem, nil non mortalia pectora cogere, pecunieque aspectu debilitatos spiritus? Nonne

aurum per medios ire satellites
et perrumpere <amat> saxa potentius
ictu fulmineo,

atque hinc pudicitie simul ac vite insidias provenire? Imbre aureo Danaes expugnata virginitas, ac vatis Argolici casus probat, avareque simul coniugis: una si quidem ruine duplicis causa fuit, aurum fatale; quod bene spretum Argie, Eriphile male optatum, male partum illius penates irrupit, scelerumque ingentia semina movit. Nonne opes falsas et caducas, neque prestare posse quod spondeant, neque lenire animi sitim sed accendere, neque curas fugere sed arcessere, neque necessitates tollere, sed augere, verissimeque et proprie dictum

crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit?

Et illud: “neminem pecunia divitem facit, immo contra, nulli non maiorem sui cupidinem incussit”. Neque illud minus:

crescentem sequitur cura pecuniam,
maiorumque fames.

Atque illud:

multa petentibus
desunt multa.

Et “permultis eos indigere, qui permulta possideant.” Denique quicquid sint, non esse perpetuum, nec longevum quidem, ut quod positum sit in manibus fortune, sine intermissione volubilibus subiectum casibus, et saltem morte perdendum. “Dives” enim “cum dormierit nichil secum auferet, aperiet oculos suos et nichil inveniet”; neque id ipsum suum nichil, in quem volet, transferet, “quia in imagine pertransit homo, sed et frustra conturbatur, thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.” His ac mille similibus circumquaque sonantibus doctorum vocibus hominum, obstruxit aures infinita cupiditas, “ut iam frustra divitibus huius seculi” precipiatur “non sublime sapere nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui prestat nobis omnia abunde ad fruendum, bene agere, divites fieri in operibus bonis. Nam qui volunt divites fieri” harum scilicet que vulgo optantur divitiarum, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa et inutilia et nociva, que mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas”. Non magis hunc audiunt consultorem, quam qui ait: “Nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere, divitie si affluant, nolite cor apponere”, neque hunc magis quam ipsius filium dicentem: “Qui confidit in divitiis suis corruet”, neque rursus his omnibus magis illum qui super omnes est, cuius doctrina celestis, nisi ab insanis planeque furentibus contemni nequit, qui profecto divitias et divitiarum comites, voluptates atque sollicitudines spinas dixit, semen verborum salubrium suffocantes. Dixit hoc cuius in ore non est inventum mendacium, viva, inquam, hoc dixit veritas; veruntamen putas invenerit fidem in terra? nullam prorsus aut ratam. Quas igitur ille spinas, suavitatem unicam atque ducedinem mundus vocat, et, quod ait quidam, “gemmas et lapides, aurum et inutilem summi materiam mali”, summi omnis materiam boni putant, certatimque omnes ut summum bonum pre omnibus appetunt. Iamque in urbium plateis haud ironice proclamatur:

O cives, cives, querenda pecunia primum est;
virtus post nummos!

atque illud alterius:

vende animam lucro, mercare atque excute solers
omne latus mundi.

Sic nondum intellectum Dei munus, sed magnum pauperies opprobrium iubet, quid vis et facere et pati. Verumque quotidie cernitur, quod ab alio dictum est:

pars vilissima rerum
certamen movistis opes.

Quis enim, queso, non hodie, sceleris insigni premio et occasione proposita,

fas omne abrumpit; Polydorum obtruncat, et auro
vi potitur?

Pone fidos fratres, pone unanimes amicos in consilio, in convivio, in chorea; dehinc modicum inter illos non dicam pomum aureum, sed pomi frustum: iaciat discordia; his olim armis uti solita, gladiis seria iocique frangentur. Sicut autem auro nichil scelestius queritur, sic, ut ad rem redeam, nil mestius perditur. Peccatum nempe, ingens anime iactura, contemnitur, proximumque illi fame damnum spernitur, et amissum tempus inter levia numeratur. Lente flentur fratres perditi, lentius parentes, lentissime coniuges, sepe vero letissime: sole opes flentur acriter, verissimumque est illud:

ploratur lacrimis amissa pecunia veris.

Sed multa iam diximus, de quo nunquam satis, nunquam parum, semper minus dicitur, quia pecunie ad amorem obstinatis animis, nil dicendo aliud queritur nisi odium aut contemptus, quicquid vulgatis obstat erroribus, vel simulatum creditur vel insanum.

D. -- Perdidi pecuniam.

R. -- Experrectus es, te divitem somniabas.

D. -- Pecunia quam amabam periit.

R. -- Pecunie neque amorem neque odium, sed frugalitatis studium avaritieque fugam laudo. Ut amare enim pusilli animi, sic pati non posse aurum, infirmi est parumque sibi fidentis, atque auro succumbere metuentis. “Magnus ille est”, inquit Anneus, “qui fictilibus sic utitur quemadmodum argento, nec ille minor est, qui sic argento utitur quemadmodum fictilibus: ut intelligas, seu vitium, seu virtutem, non in rebus esse, sed in animis. Nec amatorem pecunie nec osorem, sed absentis contemptorem presentisque dispensatorem egregium, magnum putes.” Hanc sententiam me dictante scripsit Cicero; cum amorem enim divitiarum angusti parvique animi dixisset, adiunxit: “Et nichil, inquit, honestius magnificentiusque quam pecuniam contemnere, si non habeas, et si habeas ad beneficentiam liberalitatemque conferre”. Utor in re certa claris testibus, et o utinam michi simulque illis omnibus fides esset! Nusquam enim humanum genus tam incredulum, seu tam surdum esset, inexhaustus labor hominum, querendique ardor terrasque et maria versans, probat, avaritia atque amore cultuque divitiarum non modo virtutibus, sed vite odium indictum.

D. -- Pecuniam magnam amisi.

R. -- Magnum pondus, et durum et grave simul custodis officium, ut incipiens dixi. Nempe de dominis vos custodes imperiosa cupiditas fecit, omnia facere atque omnia pati iubens, sola ut pecunia cumuletur ac servetur. Itaque in opportunitates ususque hominum inventa erat, in metum ac sollicitudinem versa est. Timere et angi et circumspicere domorum incendia, furum insidias, et servorum fugam, neque aliis prodesse neque sibi, sed exanime tantum et inutile aurum incubare: he divitie vestre sunt.

D. -- Pecuniam, domi dimissam, abstulit nescio quis.

R. -- Vile et caducum est, et certe non proprium quod furto vel vi eripi potest.

D. -- Pecuniam in loculis consignatam non invenio.

R. -- Dicam tibi non antiquam rem. Fuit nuper apud Italos nobilis et egregius quidam vir, possessionum antiquarum dives satis, ditior virtutum, sed pecunie non ita, ut cuius non custos, sed dispensator ac dominus esse didicisset. Erat illi filius primogenitus, fori negotiis apprime industrius, qui, vigili cura et parsimonia ingenti, magnas opes multumque auri quesierat, et erat mirum visu, in patre sene iuvenilis largitas, et in iuvene filio senilis tenacitas. Sepe illum pater hortabatur, ne suum genium fraudaret, ne pietatis oblivisceretur ac fame, neve, in comparationem auri, et decus et debitum et naturalia sibi iura vilescerent, denique ut sibimet et annose matri, et fratribus parvis, et consanguineis, et amicis, et egentibus prodesse aliquando divitias suas vellet. In hos enim usus, non custodiam tantum ac supplicium partas esse dicebat; hoc pater, sed frustra vel surdo canitur vel avaro. Contingit tandem pro Republica filium abesse, et cum electis viris ad Romanum pontificem proficisci, quo digresso, statim pater, occasione arrepta, novis thalami arculeque clavibus introgressus, thesaurum nulli utile e latebris eruit, seque coniugem et filios familiamque omnem exquisitissime induit, emit equos ornatissimos, vasa argentea, suppellectilem speciosam, ultimo domum amplam, sed minime cultam, novis auxit edificiis, et picturis insignibus adornavit munivitque rebus omnibus, quas liberalis et lauta et abundans vita exigit. Multa preterea pauperibus dedit. Sacculos vero in quibus aurum illud filii fuerat, harena lapillisque flumineis plenos obstrictosque, et obserata omniaque quo prius in statu fuerant, dimisit. Que cuncta brevissimo tempore gesta sunt, quod et voluntas egregii senis et pecunia prompta esset. Redeunti dehinc filio fratres obvii fuere, quorum ille occursu hesit, indumenta atque habitum miratus, qualem antea non vidisset, quesivitque cuius essent equi, unde ille vestes; leti atque omnium ignari, simplicitate puerili, domini patris esse, multosque alios domi in stabulo substitisse dixerunt, utrunque etiam parentem multiplici ac regio esse vestitu; magis ille magisque singula cepit mirari; inde, ubi paterne domus limen attigit, vix parentes, vix ipsos parietes recognoscens, nec admiratione iam simplici, sed stupore plenus atque extasi thalamum atque arculam festinus adiit, ubi cum exterius nil mutatum cerneret, parumper animo conquievit. Et quoniam collegarum presentia ac festinatio amplius non sinebant, raptim arculam aperuit, sacculisque conspectis solito more turgentibus atque obstrusis, iam securus abiit; mox negotio publico expedito, domum rediens, in thalamo se inclusit, arculam aperuit, sacculos introspexit, aurumque in harenam versum reperiens exclamavit! Accurrit pater, et “quid inquit rei est, fili? Quid queris, aut quid fles?” “Amisi inquit ille pecuniam, quam multis quesitam vigiliis, multisque laboribus in his sacculis dimiseram, spoliatus tua sum in domo, pater!”. Ad hec genitor “quomodo, ait, spoliatus es? nonne sacculos omnes plenos video?” Ille autem gemens: “Harena, inquit, pater non pecunia est”. Simul hec dicens, apertos patri sacculos ostentabat. Tum senex, fronte nichil mota, “quid, inquit, refert, fili, apud te harenane an pecunia pleni sint?” Memorabile dictum, preclareque sententie: si quidem apud multos otiosa pecunia est, nilque agit aliud, nisi quod locum occupat atque animum, apud plures male atque improbe operosa, apud paucos demum fructuosa est.

D. -- Amisi pecuniam quam amabam.

R. -- Turpi amore relaxatus es: nam amor pecunie avaritia est. Minus hanc amabis, minus hanc optabis: nam et illud Satyricum experimento cognitum, quod “minus hanc optat qui non habet”: optanda autem amissio est magni etiam boni, cui inseparabiliter malum maius adiunctum sit.

D. -- Amisi dulce vite presidium.

R. -- Quid scis an amarum potius excidium? Plures multo propter opes quam propter inopiam periere.


 
14

DE VADIMONIO
 

D. -- Vadimonio exagitor.

R. -- Amissam pecuniam querebare, iam porrectam quereris. Nonne te ultro obligans pecuniam proiecisti? Vulgaris insania plurimorum, qua perfacile et pecuniam perdideris et amicum.

D. -- Pro altero fidem obstrinxi meam.

R. -- Pro te ipso eam solves; et nil debere, ac sine compedibus agere, quam iucundum sit tuo disces incommodo.

D. -- Vadem pro amico dedi me.

R. -- Da posthac amicis egentibus aurum, argentum, vinum, oleum, frumentum, vestes, domos, predia, consilium, solatium; cum amicis demum omnia partire; unam tibi habe nullique unquam tuam dederis libertatem.

D. -- Promisi pro altero: en solvendi dies adest.

R. -- An tu affuturam ignorabas? an te victurum non sperabas? an non heredem saltem tuum cogitas, quem spontaneis vinculis involveres? Bene autem habet quod in caput errantis pena redundat erroris. Sentio autem, dilatio te fefellit: media promissionis inter ac solutionis diem spatia, vana mente metimini; que ut reliqua tempora longa videntur, dum spectes, dum preteriere brevissima. Volant enim hore, dies, noctes, hebdomade, menses, anni, lustra, secula et que distantissima iudicantur, in foribus sunt. Itaque quod in paucorum interstitio mensium tunc stupetis, si aperti essent oculi clare quidem multis in seculis videretis. Sed vos quasi tempus desiderio vestro pareat, non nature sue, non eventurum vobis terminum, nec ituros dies fingitis, atque hac spe velut oculis clausis, precipitium pretervecti, verbo placidi vobis esse videmini, urbani, pro alio promittentes, quasi non verba hec et promissa clandestina mox in publicum eruptura, tumultusque rerum maximos allatura sint.

D. -- Despondi pro meo amico.

R. -- Amicorum indigentiis sis presenti, si quod adest remedio succurrendum, ne te illaqueas, utque in crastinum nichil promittas; quod non dicerem, si succurri aliter quam promittendo non posset. Nunc quid attinet promittere? Quod si implere non possis, stulte facias, at, si possis, supervacue. Sed vos rerum avarissimi estis, et prodigi promissorum, quasi vero res ipsas promissa illa non exigant. Quod si dicas defuisse in tempore ferende opis facultatem, fuisse autem de futuro spem, qua postmodum destitutus sis, nondum ergo didiceras, ut fallacissima rerum omnium spes est: nichil invenias quod tam crebro vos fallat: nichil est tamen cui tam cupide credatis, tam subdola et tam blanda est; ita se dulciter ac latenter insinuat, sic invita divellitur.

D. -- Vadimonio me addixi.

R. -- Credo oblitus illud Thaletis Milesii celebre documentum: vadimonio adesse noxam, et quid de hoc ille vir sapiens dixerit, quod memorasse non inutile crediderim, quodque in latinum versum ab Ausonio, ad hunc modum sonat:

sponde inquit, noxa presto tibi est.

Per mille possem currere exempla, ut probem predes vadesque penitudinis reos, sed nolo nominatim quenquam dicere; sibi quisque verum dicat et secum putet, spondere quantis damno fuerit et malo.

D. -- Memet ipsum sponte obligans erravi.

R. -- Error hic purgatorio igne post obitum non egebit: ubi admissus est purgabitur; de illorum enim genere est, que suum supplicium secum ferunt.

D. -- Promissione me obstrinxi.

R. -- Solutione te libera, et quem lingua vinculis innexuit, manus solvat. Proderit vinctum fuisse cum evaseris: laqueos semper horrebis.


 
15

DE AMISSIONE TEMPORIS
 

D. -- Temporis amissionem fleo.

R. -- Esset hec eo iustior quam superior querela, quo levior est pecunie iactura quam temporis, quod nec necessaria ad bene vivendum est pecunia, et amissa restaurari potest, tempus et necessarium et prorsus irreparabile est, nisi quia nolenti pecunia, volenti autem tempus eripitur; quamvis illud fatear, graviora damna esse que culpa patientis exaggerat, iustam tamen querele causam nego, ubi, qui patitur, volens patitur.

D. -- Nolens ego tempus amitto.

R. -- Quis nolentem cogit, nisi cupiditas, occupationum mater?Solum hoc unum vitium-- ait Comicus --affert senectus hominibus: attentiores sumus ad rem omnes quam sat est. Senes hic quidem notat: omnes vero iam senes, in hac attentiores, facti sunt: omnem etatem, omnem statum, omnem sexum invasit avaritia. Hec tempus miseris et respectum vite brevis hominibus eripit. In hanc unam rem solliciti, evum omne consumitis, vestri et vestrarum pene iam immemores voluptatum; que pestis si nolentes invaderet, posset et nolenti tempus eripi, et iusta esset super pretiosissime rei amissione querimonia.

D. -- Non michi cupiditas tempus extorquet sed necessitas.

R. -- Quenam, queso, necessitas ista est, que tibi preripiat quod, unum ex omnibus, tuum est? Ita dico: divitias, honores, potentiam, clientelas, imperia, et que sunt huiusmodi, suo iure dat atque eripit fortuna; tempus invito non eripitur, sed ipsum per se sensim defluit, non utenti paulatimque consumitur, nec ante perpenditis quam consumptum est. Tum querele sonent sere et inutiles, fletur temporis amissio, sed siletur culpa.

D. -- Me necessitas sola cogit tempus amittere.

R. -- Quero iterum: quenam hec tam violenta necessitas? Nisi forte, dominorum negotiis implicitus, tua negligis, quasi vero non ad hec te sola cupiditas et inexplebilis lucri spes impellat. Pone cupiditates proprias: dominorum cupiditatibus non parebis. Sed hoc virus immedicabile venis infusum et pererrans viscera, sensum hebetat, et non solum tempus, sed libertatem vitamque ipsam non sentientibus eripit. Quod si forte nec tuis nec alienis cupiditatibus, sed curis honestioribus, tue Reipublice, tempus impenditur, non hec temporis amissio, sed laudabilis est impensa, rem caram rei omnium carissime que in terris sunt largitus, et viri boni et civis egregii functus officio es; quamvis non ignorem homines, quicquid preter avaritie studium agitur, vulgo tempus perditum vocare, cum id demum maxime vereque sit perditum, quod illi studio tribuitur. Et, quid scimus, an tu quoque populariter perditum tempus voces? Quod si crederem, omissa incurabilis morbi cura, non iam tempus, sed te ipsum male perditum faterer. Nam si tempus (quod maluerim) Deo tuo non dicam donas sed restituis, quod sine vera non geritur pietate, ingens atque inextimabile lucrum scito. Pro parvo enim temporis impendio, eternitatem queris. Quis unquam mercator permutatione tam prospera usus est?

D. -- Prorsus alia michi perdendi temporis causa est.

R. -- Non intelligo quam tu michi causam dicas. Nam si propter iram, propter mestitiam, propter amorem seu aliam animi passionem cogi credis, falleris: omnium eadem est ratio quam avaritie diximus; omnes voluntarie, nulla est violenta. Quod et sano patet intellectui, et a Cicerone multis in locis disputatum, et creberrime repetitum est. Si nil horum in causa, quod aliud est quam torpor et ignavia? Sic ad id revertimur quod ait Seneca: “turpissima est iactura que per negligentiam venit”.

D. -- Ut amittam tempus, mesta necessitas me cogit.

R. -- Nondum capio quid rei sit. Nam si te hostis in vinculis habeat, si mors instet, possunt, fateor, actus bonos impedire, sed non pios sanctosque cogitatus, qui maxime in eo statu eminent atque effulgent; quibus enim curis tempus certe non perditur, nec scio an alibi usquam minus. Que profecto et in dolium Reguli, et in taurum Phalaridis introire possunt, et in crucem Theodori Cyrenensis ascendere. Sic quocunque verteris, in te unum omissi temporis culpa reflectitur. At vos ex more naturam accusantes, que volubile tempus fecit, cum hic non esset eternitas, in omnibus vosmet ipsos absolvitis, cum rei omnium soli sitis. Omne enim fere tempus perditis imo proicitis, et quasi rem vilem abiectamque contemnitis, quod utinam in virtute saltem aut gloriam poneretis, non in summa semper infamia, inexpiabilique dedecore; quamquam vere, quicquid non in eos usus queritur in quos datum est, perditum dici possit. Ad hoc sane nasci hominem, ad hoc tempus dari constat, ut creatorem suum colat, amet, cogitet. Quicquid hinc excidit, perditur haud dubie. Videte igitur, quantum perditi temporis, quantumque non perditi.


 
16

DE ADVERSO LUDO TAXILLORUM
 

D. -- Taxillorum in ludo perdidi.

R. -- Nonne tibi dixeram, dum vinceres, fenus id esse non lucrum?

D. -- Ludo exhaustus sum.

R. -- Hic est ludo illi mos, qui medicis: perexiguo ingesto plurimum exhaurire. Crede autem michi: nunc potius gaudendum, quam dum falso gaudio exultabas. Melior est acris castigatio, quam blanda fallacia. Illud te lucellum ad ludi voraginem vocabat, hoc te damnum inde retrahet. Satius est turpi freno rectum iter agere, quam habenis aureis preceps in devium agi.

D. -- Amisi in ludo taxillorum.

R. -- Vicisti in ludo morum, si quid egeris profundius attendisti; alioquin morbo insanabili frustra remedia cogerentur, si ab hoc baratro nec te damnum revocat nec pudor. Ubi rebus nichil proficitur, nec quicquam verbis aggrediare.


 
17

DE SPONSA ALTERI ADIUDICATA
 

D. -- Sponsam michi sententia iudicialis eripuit.

R. -- Ast aliis fraus, aliis vis aperta.

D. -- Iudiciali sententia sponsam amisi.

R. -- Quidam dolis, ferro alii, quidam, quod fedissimum genus, auro ipsas coniuges amisere. Nil proprium est homini, hinc furta et insidie, hinc rapine, hinc preces, hinc pretia, hinc ultima rerum, mors. Per hanc rotam temporalium bonorum, dominia volvuntur, quodque est unius fit alterius, mox ad alios transiturum. Quod, si in rebus utilibus ferendum, in damnosis ac gravibus plaudendum est. Quid miri autem volvi humana? Homo ipse volvitur et non stat, sed ut scriptum est, “quasi flos egreditur, et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet.” Tu sponsam quereris amisisse, qui fugiendo et in horas decrescendo, assidue te amittis?

D. -- Sponsam in iudicio amisi.

R. -- In campo alii! Tutius est iure congredi quam bello, legibus decertare quam gladiis. Legisti apud Virgilium, inter illos Lavinie competitores, quanta lis et quis belli finis? Victorem sponsa sequitur, victum mors. Tibi sponsa perdita, salva est vita.

D. -- Iudex me privavit sponsa.

R. -- Adulter aut raptor forsitan te privasset. Levius est sponsam amisisse quam coniugem: in illa enim spes perditur, in hac res. Minor est autem sperate, quam possesse rei sive, ut aliter idem dicam, levior spei iactura quam rei.

D. -- Amisi sponsam in iudicio.

R. -- Non amisisti, sed tuam non esse didicisti.

D. -- Amisi sponsam.

R. -- Qui amittit coniugem, multiplici egritudine liberatur, at qui sponsam, preservatur: utrunque bonum, sed secundum melius. Quid ni autem sit melius nullum pati vulnus, quam inflicto vulneri remedium invenisse? Sed vos

animorum
impulsu -- ut Satyricus ait -- et magna cecaque cupidine
ducti,

coniugium optatis, quod adepti perpetuis tediis et immortalibus agitetis querimoniis, et tum facti peniteat, cum non factum esse non potest, cunque inefficax penitentia et inanis est.

D. -- Sponsam et spem prolis amisi.

R. -- Noli lamenta miscere: illa enim pars est altera precipitis mortalium voti; sic enim ait, coniugium optatis, partumque uxoris. At non semper placitura, sed profutura dant superi. Tenes apud Apuleium Madaurensem, ut latronum lapsa in manus misella illa virguncula, unam trivii in partem, ubi periculi plurimum, loro flectit eum, cui insederaat asellum, ille in adversum nititur, qua securum iter erat, et incautam puellam, in sua damna tendentem, tacitus arguit. Quibus ita luctantibus, latrones quos evasisse videbantur interveniunt, a quibus in captivitatis miserias virgo, in suam perniciem studiosa, retrahitur. Haud absimilis, inter divinam providentiam et humanam stultitiam, de itinere vite huius est questio: illa, futuri prescia, eo vos agit, ubi dulcia et secura sunt omnia, hec obnititur, ceca quidem, et miseriis suis favens. Inter moras sepe, que vitari poterant obsequendo et credendo, inopina vos mala corripiunt.

D. -- Succubui in iudicio et amisi sponsam.

R. -- Dignus es vicisse. Nam duobus de una muliere certantibus, qui mulierem habet, is perdidit; qui vicit, is est victus; qui vincitur, is est victor ac liber.


 
18

DE UXORIS AMISSIONE
 

D. -- Uxorem, heu, perdidi!

R. -- O preposterum ingenium stupendumque hominem, qui uxoris in funere lugeat, saltet in nuptiis.

D. -- Uxorem perdidi.

R. -- O demens! Himeneum cane: nunc tempus. Coronatum, vinctum vidimus dignioribus iam sertis accingere; magno prelio vicisti, et longa obsidione liberatus es.

D. -- Uxorem perdidi.

R. -- Sic dicis perdidi, quasi qui febrem perdit aut scabiem: interdum lucri species est perdere.

D. -- Uxorem perdidi.

R. -- Nunquam tibi fortassis opimiorem questum una lux attulit: quantis compedibus elapsus es, quanto naufragio enatasti?

D. -- Sed uxorem bonam perdidi.

R. -- Solent id quidem omnes dicere, et qui contrarium sciunt. Ego autem, etsi bona uxor, vel omnino mulier bona, rarum mirumque animal sit in terris, vitande tamen altercationis causa, permiserim uxorem tibi qualem dicis amissam. Neque ideo respondebo quod olim, dum hec eadem questio ageretur apud Senecam, respondi: posse te aliam bonam, vel si feceras facere, vel si inveneras invenire. Muto sententiam: nolo te sepius rem periculosissimam retentare, quod, etsi semel bene cesserit, stulte repetitur. Citius centum sui similes mulier mala, quam unam bonam reperiet. Quam ob rem, qui malam habuit, similem timeat, at qui bonam, similem ne speret; sed uterque pariter, ille adversitatem cumulare, hic prosperitatem suam deformare caveat; sic, in omnem casum, secundo coniugio abstinendum. Tu nunc ergo, si, ut ais, bonam coniugem amisisti, preterito potius gratulare, quam futuri spem conspicias, neque quod puppe integra litus attigeris, crebro naviculam ventis credas.

D. -- Coniugii vinculum quo tenebar, mors dissolvit.

R. -- Nolite rursus innectere! Cogita quam optabilis, quanque incomparabilis sit libertas, et consilium Ciceronis amplectere, qui uxorem vivacissimam, et adversus quam frustra mortis auxilium expectandum esset, dum repudio dimisisset, hortantibus amicis ut aliam duceret, non posse simul se uxori et sapientie studio dare operam respondit.

D. -- Uxorem bonam perdidi.

R. -- Quid, si hoc etiam non iactura sed lucrum, et magni fuga periculi est? ut enim sit bonam reperire, constantem ubi querimus. Notum illud summi vatis:

varium et mutabile semper
femina.

D. -- Uxorem bonam ac iuvenili evo floridam amisi.

R. -- Parum ne igitur noti feminei mores sunt? Quam multas pudicissimas adolescentulas, impudicas ac lascivas anus vidimus? Ardor nempe libidinis, quotiens vetule ossibus incubuit, quas (ignis in ligno arido) vinolentius estuat? Vel instantem ergo vite mutationem, vel ut inde periculum non esset, venture utique senectutis pondus ac fastidium, declinasti. Grave iuvenibus coniugii iugum, senibus gravissimum, durum, importabile.

D. -- Amisi iuvenem uxorem.

R. -- Seu proles ex coniugio queritur, seu voluptas, quorum alterum mariti est, alterum adulteri. Ad utrumlibet aptior iuventus. Sive his autem ab uxore preceptis, sive horum altero, eo illam pervenire optabas, ubi inhabilis ad utrunque esset? Sive ad hec natura inhabilem senio fieri posse habilem sperabas, quid nisi votum supervacuum, spes insulsa, est?

D. -- Amissa dulci coniuge solus sum.

R. -- Invidiosa vero solitudo est: malis caruisse comitibus. Vacuo nichil mollius est cubili, nil durius occupato, animis dulces somnos et vigilias honestas amantibus, honestumque aliquid altumque versantibus. Nichil egregiis ceptis infestius muliebri consortio, nec me fugit, quid adversus hec dici soleat, ab his quos miserie delectant sue: “matrimoniorum, inquiunt, expertes, matrimonia condemnant.” Et, ut est in proverbio vulgari: “uxorem verberat, qui non habet.” Ego contra nullos de coniugio queri solitos audivi, nisi qui sarcinam coniugii pertulissent.

D. -- Coniugem amisi optimam.

R. -- Et que optime, queque virorum amantissime videntur, zelo ac suspitionibus aliquanto ceteris acrius inardescunt, quo incendio conflagrare pacem domesticam est necesse. Quorsum igitur querele? Perdidisti uxorem: invenisti libertatem, celibatum, pacem, somnum, requiem. Iam tranquillam sine litigio noctem ages.

D. -- Sine uxore sum.

R. -- Et sine adversario, iam, tui rerumque dominus tuarum esse incipis; ante lucem lectulo matutinus domo egredi, vespertinus regredi, solus aut cum quibus voles, totos dies agere, nullo rationum exactore, permitteris.

D. -- Uxorem perdidi.

R. -- Perdita dudum ac repudiata requies, in cubiculum revocanda erit: illa tibi uxore qualibet utilior comes.

D. -- Uxorem bonam ac decoram perdidi.

R. -- Stulti est compedes suas, quamvis aureas, amare.


 
19

DE IMPORTUNA UXORE
 

D. -- Uxorem patior molestam.

R. -- Felicius amisisses! Atqui modo perditam querebare.

D. -- Uxorem patior inquietam. R: Primo labori venia forsan aut miseratio, secundo non nisi odium debetur; et quem una uxor non castigat, dignus est pluribus.

D. -- Infestam patior uxorem.

R. -- In aliis utcunque fortunam culpes, in uxore autem, et presertim altera, non alium quam te ipsum: i hoc tibi malum tu fecisti.

D. -- Uxorem patior procacem.

R. -- Udas succende paleas, tegulas frange, de reliquo tibi provisum est: ita vero cumulate que te domo pellant aderunt, fumus, stillicidium, atque uxor.

D. -- Perfidam patior uxorem.

R. -- Iam periculo res non vacat. Uxor Agamemnonem, uxor Africanum morti dedit; ut Amphiareum, ut Deiphobum, ut Sansonem sileam, aliosque, quos numerare longum est. Illi quidem prorsus innumerabiles, quos uxores nec mori cogunt, nec vivere patiuntur.

D. -- Mala michi novissima explicas: remedium quero.

R. -- Erunt qui suadeant ut castiges, et pravos mores ad rectum revoces, totum te huic uni negotio impendas. Ego autem quid? castigandam uxorem, si castigando quid proficias, non nego; si id frustra est, sola restat patientia; hac amare, quodque invitus faceres, volens fac. Est Varronis Satyra, Menippeam vocant, de officio mariti. Ibi de hac re illius docti viri consilium breve, sed efficax, his verbis expressum leges:

Vitium uxoris aut tollendum, aut ferendum est.

Hic “tollendum” ponit pro “corrigendum”, et dicti ratio brevis quoque sed elegans hec affertur:

qui tollit vitium -- inquit -- uxorem commodiorem prestat,
qui fert, sese meliorem facit.

Quod dictum scriptores alii sic interpretati sunt: “eiusmodi vitium uxoris, si corrigi non possit, ferendum esse, quod ferri a viro salva possit honestate, quod vitia nempe flagitiis leviora sint”; eamque, non aliam sententiam fuisse Varronis.

D. -- Procax et morosa est uxor.

R. -- Fer mores, si immutari nequeunt, et, qualiter foris vivas, domi disce cum Socrate; et si ille duas simul pertulit, alii plures, uni ne succumbas sarcine?

D. -- Molestam uxorem habeo.

R. -- Cui vero non possit uxor molesta contingere, nisi qui se nuptiis constanter abstineat? Cum et Hadriano principi, et quo nichil altius, nichil mitius, Augusto, Sabina illi, huic Scribonia, utraque coniunx dura ac perversa, moribusque asperis digna repudio. Et Catoni Censorio tam rigidi tamque invicti viro animi, cum Paula quedam violenta uxor ac superba contigerit, quod mireris, humili etiam orta progenie, ne quis hominum speret ignobilitate, vel inopia, vel omnino aliter quam perpetuo celibatu coniugii subterfugisse molestias. Sed quas fuga non evaserit, patientia perferendas sciat; nec luctando nec calcitrando se torqueat, ac iugum sponte susceptum, iactabundus exasperet.

D. -- Importunam prorsus et indomitam fero uxorem.

R. -- Bene agis: ferendum est etenim, quod deponi nequit, etsi premat.

D. -- Molestissimam habeo uxorem.

R. -- Habes unde patientie laudem queras, unde discas requiem optare, unde peregrinari ames, reditumque oderis, ubi vocem exerceas ac bacillum.


 
20

DE RAPTU CONIUGIS
 

D. -- Uxor michi preripitur.

R. -- Violentum omne molestum patienti, fateor, at res ipsa, si per te illam extimes, quam, queso, tante molestie causam habet, cum profecto si importuna est uxor, eius amissio magni oneris sit levamen?

D. -- Rapta est coniunx.

R. -- Si, incommodum corporis curanti, premium debetur, quid non levanti animi angores ac molestias debeatur? Si quis tibi medicus tertianam febrem abstulisset, et gratiam illi haberes et pretium dares, quid nunc facies continuam auferenti?

D. -- Rapta est uxor.

R. -- Nescis quid raptori debeas! Cura ingens indecisumque litigium, una cum coniuge, forsitan et grave periculum tue domus, limen excesserit. Multi perierunt qui vixissent si vel rapto vel aliter coniugibus caruissent. Inter vite mala nichil peius quam intestina discrimina.

D. -- Rapta uxor abiit.

R. -- Si coacta ivit, ignoscito; at si volens, uno actu duplex tibi queritur vindicta. Nam et adultera suum ad raptorem abiit, et ille, tuum virus, suam transtulit in domum. Qualem enim mecho speret, que talis fuerit marito?

D. -- Uxor cum raptore libens abiit.

R. -- Sine paululum: alteri quidem alterius fastidium non longa dies attulerit. Si ante flagitium cogitarent homines, non eo usque precipites ad peccandum essent. Nunc fervidos appetitus, sera damnat penitentia. Nichil nisi post factum cernitis, a tergo oculos habetis, ceca frons est.

D. -- Rapta est uxor michi.

R. -- Hoc genus iniurium nec reges evadere potuere. Et Syfaci Masinissa, et Philippo Herodes suam abstulit.

D. -- Rapta est michi coniunx.

R. -- Quod semel tibi, bis accidit Menelao.


 
21

DE IMPUDICA UXORE
 

D. -- Impudica uxor domi est michi.

R. -- Mallem rapta esset, aut etiam importuna moribusque asperis, potius quam lascivis ac turpibus. Ferenda tamen omnia ingenti nisu ingentique animo, et rerum mortalium contemptores; innumerabiles sunt hominum miserie, quibus una virtus obicitur.

D. -- Impudica est michi uxor.

R. -- Pudicitia insignis, imperiosas efficit matronas, nichil metuit que sibi nichil est conscia. Huic malo igitur, hoc saltem boni inest: esse iam molesta minus incipiet, minusque insolens. Lesa enim conscientia, femineum premit animi tumorem, et sepe obsequentior in reliquis viro est, que se meminit impudicam.

D. -- Lasciva est uxor.

R. -- Non mirandum si formosa, non curandum si deformis.

D. -- Uxor impudica est.

R. -- Pulchra dum limen uxor subit, subire debet animum illud Satyrici:

Rara est adeo concordia forme,
atque pudicitie.

Nam si turpis insaniat, prope gaudendum est: causam adesse divortii.

D. -- Adultera uxor est.

R. -- Adulterium sepe quidem equo ardentius expetiti coniugii, sepe unum alterius adulterii pena est, eoque iustior si multorum. Cogita an tu unquam alii feceris, unde hoc tibi fieri nunc ab alio dignum sit. Iniusta enim atque impudens est querela pati quod fecerit indignantis; et ab alio expectare, alteri quod feceris, lex moralis iubet, et facere aliis quod tibi ab aliis fieri velis, sanctum adeo dogma est, ut illud prophani etiam cogente sententie gravitate atque equitate laudaverint. Sed mortalis petulantie licentia, legum salubrium abrogatrix, omne fas nefasque confundit. Itaque passim adulteri occursant, qui cum thalamos vicinorum coniugiaque fedaverint, suas interim coniuges, vel in publico cerni nolint, et si quis in illas oculum deflexit insaniant: sic severus aliis, sic indulgens sibi, sic iniquus rerum arbiter quisque est.

D. -- Coniugalis michi fides frangitur.

R. -- Vide ne tu hanc aliis, non maritis tantum sed uxori tue fregeris. Nam sunt qui ab uxore exigunt quod non prestant; qui lasciviam suam titulo urbanitatis excusent, alienam ut gravissimum scelus severissime punientes; qui cuncta sibi permiserint, cuncta negent iniquissimi iudices; qui de pudicitia iudicent impudici, impune passim agunt omnia, et ceu soluti legibus, vaga libidine rapiuntur. Uxor, si oculum parumper inflexerit, adulterii rea fit, quasi vero domini, non mariti, ipsi quidem, ille autem non uxores, divine atque humane domus socie, sed capte ex hostibus aut empte pretio sint ancille; cum etsi obsequii plusculum, fidei, nichil plus tua tibi coniunx debeat, quam tu sibi. Par debitum, equus amor, mutua coniugii fides est. Non excuso uxores: viros arguo, primamque illius culpe partem tribuo. Persepe enim uxori dux atque exemplum lascivie vir fuit, et inde mali processit initium, unde remedium debebatur, quamvis autem pudor femine proprius, viro certe prudentia atque constantia sua esse debet. Itaque omnis in viro, quam in muliere, dementia animique levitas, eo est fedior, quo viro debita magis est gravitas.

D. -- Coniugis adulterio mestus sum.

R. -- Usitatus dolor, vetus iniuria, nec minus crebra: vix crebrior coniugii quam adulterii usus est. Denique hoc est, quod ut ait quidam, nec permitti, nec prohiberi potest, quia scilicet alterum honestas, libido alterum fieri vetat. Tu ne tibi ergo feminam unam, tuam totam atque integram voluisses, quod nec ferocissimis tyrannorum, nec regum maximis potuit tua etate contingere, nec priore potuerat? Mitto recentia, ne quos forte presentium offendam: tutius est Herculem ferire quam villicum. Nec vero cuncta veterum attingam: formidatissimorum summorumque hominum fame parcam. Nosti autem, hisque vel in silentio gemitum tuum frena; alioquin urbem lustra, scrutare viciniam: dextera levaque aderunt, qui vel neglectum genium calcatamque thori fidem lugeant, vel ignari soli vulgo noti dedecoris rideantur. Crebriora illa quidem, nunquamque non auribus modo, sed oculis quocunque terrarum perrexeris defutura; at maioribus maior inest consolatio. Reges cogita quos vidisti ac terrarum dominos; dehinc scriptis famaque cognitos recordare; respice et Arthuri fabulam, et historias reliquorum, in mentem redeat Olympias Philippi, Cleopatra Ptolemei, Agamemnonis Clytemnestra, Menelai Helena, Pasyphe Minois, Phedra Thesei, neve ipsam urbem Romam, olim quoque dum quoddam quasi pudicitie templum esset, mali huius expertem credas. Redeat ad memoriam Metella, uxor Sille, illius qui si eius noscet adulteria, non tantum Rome, perque omnem Italiam vulgata, sed que Athenis etiam per Greciam cantabantur, minime, ut arbitror, “felicis” nomen sibi prorsus indebitum usurpasset. Post hanc Iulia Agrippe, quam hinc a flagitio viri virtus, hinc maiestas patris absterruisse debuerat; simulque huius filia, et nomine et lascivia matri par; harumque seu vite seu fortune vestigiis herens Iulia Severi, non sat pudicitie faustum nomen. Quid Domitiani coniugem Domitiam? Quid Herculanillam Claudii, seu (quando hic adulterarum fortunatus coniugum princeps fuit?), eiusdem Messalinam, summum imperii probrum, loquar, que socordem virum ac cesareum deferens cubile, noctu lupanaria circuibat, illa faciens que referri etiam pudor prohibet? Quid has ego, quidve alias stringam, seu quis tam fornix augustis meretricibus non angustus sit? Quarum commemoratio, fateor, nec honesta est, nec ulla ex parte adulterii crimen levat, quin potius gravat. Habet tamen haud spernendam consolationis efficaciam, similitudo conspecta miserie ac paritas erumnarum, non quod alieno quisquam, nisi malivolus delectetur malo, sed quod humilioris fortune hominem indignanter pati que totiens mundi dominos passos novit, vel non ferenda mollities, vel superbia videatur. Toleranda cuique sua sors, illa equius, quam communem parvis constat ac maximis invidiosissimisque mortalium. Proinde non hominibus tantum nuptas, sed deo etiam desponsatas, in hec flagitia labi solitas vides: ac proh pudor, nec tanti sponsi reverentia infelicem precipitemque animam frenat: cui autem parcet effrenis ac rabida libido, que nec celo parcit, nec celestem metuit vindictam, seu quibus abstineat, que nec deo sacris corporibus abstinendum censet? Nec vero tantum hac etate, monstra hec tam feda libidinum cernuntur (quamvis nulla unquam recto iudicio fediora esse potuerint, lesique maioris iram merita), sed evo illo, quo prodigium scelus erat, ut nunc virtus visa equidem ac punita noscuntur. Virgines ipse Vestales, quarum exactissime castitati, Tribuniciam ac Censoriam potestatem cessisse non puduit, quas suorum triumphantium curribus insedisse, ne quoquam forte triumphus impediretur, quas postremo noxios casus obvios a supplicio retraxisse, legumque et capitalis sententie vim fregisse, sola virginitatis maiestate comperimus, quarum preterea, ex diverso, non facinus tantum turpe, sed habitus aut sermo liberior, pena gravi atque infamia non carebat, et honoris tamen et decoris immemores, et terroris incestive damnateque et defosse sub terra vive, per historias occursabunt. I nunc, tot exemplis et tam claris et sacris obrutus, in tanta pudicitie ruina, tot probris illustrium, concussam paululum humilioribus cubiculi fidem defle.

D. -- Uxor adultera est.

R. -- In nonnullis mutande in melius vite causa fuit, qui, maritali compede liberati, reiectoque gravi fasce, ire altius ceperunt, quid te vetat coniugis feditatem primum quoque tibi gradum facere ad vite liberioris ascensum? Sepe et pondus, sepe et comes pedes expeditissimos retardaverit. Ibis ocius quocunque decreveris solus ac vacuus.

D. -- Turpitudine uxoris infamor.

R. -- Ex alieno peccato damnum dolorque nasci potest, non infamia, sicut ex aliena virtute gaudium, non gloria: tua te virtus aut vitium gloriosum efficiet aut infamem.

D. -- Coniugis uror infamia.

R. -- Vel sile vel fuge, vel ulciscere. Medium fecit ille vir sanctus nactus de simplicitate cognomen, et profecto primum molle nimis, tertium predurum, medium honesti humanique consilii videatur, his presertim quorum media itidem est fortuna. Nam superbis potentibus frustra lex ponitur, voluntas, libido, ira, impetus, he potentis insolentie leges sunt. Omne vulnus ferro rescindendum putant, multa sunt autem que non ferro egeant, sed fomentis.

D. -- Impudica est uxor.

R. -- Si pari eligis, etas fortassis illam franget, et labor et filii, et morbi et rei familiaris angustia, quibusdam frenum utile pudor fuit.

D. -- Uxor infamis abiit.

R. -- Opta ne redeat, ne abierit ferum votum.

D. -- Uxor adulterum est secuta.

R. -- Malles ne tuum in cubiculum adulterum induxisset? Hic saltem pudor impudice fuit, turpem vitam procul agere, pepercit oculis erubuitque presentiam tuam, impudicitiam potes accusare, non fugam.

D. -- Feda uxor abiit.

R. -- Si de hoc doles, dignus es ut manserit, dignus ut redeat.


 
22

DE UXORE STERILI
 

D. -- Sterilis uxor est michi.

R. -- Unum coniugalis incommodi remedium: sterilitas obsequiosas facit atque humiles. Que plurimos parit, iam non uxorem se credit esse sed dominam. Sterilis autem flet et tacet. Annam Helcane meministi.

D. -- Uxor michi sterilis obtigit.

R. -- Modo de coniugis impudicitia querebaris, nunc de sterilitate conquereris, atqui, si ea querimonia iusta fuit, hec iniusta est. Expedit impudico viro ut sterilis uxor sit: non pascet filios alienos, quod est in omni uxoris iniuria ac feditate durissimum, si miserum uxor adultera, miserrimum et fecunda.

D. -- Uxor est sterilis.

R. -- Quid ergo, tu puerperam eiulantem audire, et nutrices litigantes, et vagientes infantulos maluisses? Sterilitas omnia tedia hec submovit.

D. -- Sterilis uxor est.

R. -- Vide ne, quod multi faciunt, vitium tuum alteri obicias. Multe uni viro nuper vise steriles, nupte post aliis peperere.

D. -- Sterilis est uxor.

R. -- Quid scis qualem tibi filium pareret, si fecunda esset? Quarundam partus fecunditatem odiosam, et sterilitatem fecit optabilem. Non tulisset imperium Romanum portenta illa feralia, Gaium Caligulam, Neronem, Commodum, Bassianum, si Germanicus, si Domitius, si Marcus Antoninus, si Septimus Severus, aut nullas uxores aut steriles habuissent.


 
23

DE IMPUDICA FILIA
 

D. -- Delicata nimis est filia.

R. -- Duas se habere filias delicatas, sed ferendas tamen, Rempublicam scilicet et Iuliam, dicere solitus fertur Augustus Cesar, Iulieque animum letum quidem usque ad speciem procacitatis, sed reatu liberum. In utraque tamen ita sentiens princeps sapientissimus fallebatur. Nam Respublica iam pridem ab illa sua prisca virtute fornicari ceperat, et filia non tam delicata quam probris, solum patrem latentibus, deformata erat, que tandem, sero licet, erumpere. Secundum tamen hanc sententiam, delicata potest esse filia sed pudica. Quod ut permiserim, negari illud certe non potest: pronum et breve iter ad impudicitiam esse delitias.

D. -- Filia lascivire incipit.

R. -- Occurre principiis: dura ferro, tenera digitis convelluntur. Qui sibi vel alteri habitum querit, a teneris annis incipit: facile et tractantur mollia et flectuntur.

D. -- Lascivire incipit filia.

R. -- Lautas dapes et vestes illi molles ac fulgidas, anulosque et armillas detrahe, et quicquid est aliud, quo et ipsa sibi placeat et placere aliis studeat. Obice illi domesticas curas, pensa, acus et colos, et si quid est operis, quod suaves ac molles manus in callum duret, seduc eam a spectaculis, a concursu populi. Festis etiam diebus illam domi contine, nullum vagis ac discolis cogitantibus tempus linque, occupatio, et labor, et incultior habitus, et victus asperior, et secessus, inque unum aliquid iugis intentio. Ad hec testis carus ac verendus frequens admonitio, dulces mine et si quando res exigat aspere. He sunt castitatis adversus impudicitiam sere ac vectes, qui et insultantes otioso animo passiones arceant et ingressas eiciant.

D. -- Filia impudica est.

R. -- Ecclesiasticum consilium “super filiam luxuriosam confirma custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venire.” Etsi autem nichil pene tristius pati possis, modo tamen paterni officii nichil omiseris. Est unde mestum te soleris: tuus enim potest esse dolor, sed non pudor quidem nec crimen. Nam precipitem in libidines animum frenare difficile est valde, et nisi deus ipse manum adhibeat, impossibile homini. Tantus est enim impetus tanque effrenis, ut contra eum frustra sepe numero parentes, frustra et fratres, fustra etiam ipse vir laboret. Neque id mirum cum sit scriptum: “aliter non possum esse continens, nisi Deus det.” Neve hinc pudicitie excusatio ulla sit: dat hoc Deus pia fide poscentibus, quodque in se est annitentibus, ac scientibus cuius sit donum, riteque et ipsum extimantibus et auctorem.

D. -- Filia adultera est.

R. -- Si nupta, habes participem generum doloris; habes et ipsum Cesarem Augustum et iniurie comitem, et ultionis exemplum.


 
24

DE ADVENTICIO DEDECORE
 

D. -- Alieno crimine infamor.

R. -- Dicebam modo (et sic est) alieni te criminis dolor attingere potest, non infamia. Verum loquor: falsa enim, ut sit dura, durabilis non erit; et infamiam et gloriam, ut longeva sit, tuo tu quidem ex agello animi propria vite falce messueris.

D. -- Alieno crimine mestus sum.

R. -- Credo hercle; esto autem tua letus innocentia, nisi magis alieno tangeris quam tuo. Non patrimonii hereditas sic et fame est, et, si esset, repudiari posset. Onerosam et infamem hereditatem adire nemo cogitur. Nunc, ut dixi, nominum successio nulla est; nulli agnationum aut cognationum gradus; hac in re, seu tu clarum tibi, seu tu fuscum nomen optaveris, a te illud non ab alio petendum erit, tuis opus est meritis. Est quando quidem alienis nec fedari potes nec ornari. Quid tabellionem aspicis, quid testantem? Quid amantissimo clarissimoque seni tuo fidis? Seu quid horres obscurum, nec verum decus inde nec dedecus? Non legatur fama sed queritur.

D. -- Meorum gravor infamia.

R. -- Immo quidem tua te premit opinio, humane miserie radix ingens. Pone illam, falso fasce levaberis.

D. -- Meorum criminibus infamor.

R. -- Nego id quidem fieri posse, sed, ut fatear, prestat tamen alienis te flagitiis infamem esse, quam alios tuis. Multo est enim gravius peccati pondus quam infamie: ubi peccatum, illic miseria vera est. Contra autem falsa infamia, vere miserie nichil habet, ut felicitatis nichil falsa gloria, plebeios licet animos, illa pungat, hec mulceat.

D. -- Meorum infamia non tangi nequeo.

R. -- Tangi pium, sterni miserum. Proinde, dum relique spei sunt, summo studio tuorum fame atque inde suscepte perturbationi tue consule. Si spes omnis abierit, illis omissis, sollicitudinem atque angores deponendos censeo. Nam et incassum niti, et tristitie materiam aucupari, par dementia est.

D. -- Servilibus probris notor.

R. -- Meritam patientie penam luis, cum diluere notam possis scelerum pulsis auctoribus.

D. -- At meorum qui tam facile pelli nequeunt uror probris.

R. -- Quorum, queso? Iam parentum castigatio filiis nullo iure permissa est, inde tibi igitur nichil infamie; quin potius recto iudicio, quasi quidam fulgor ex tenebris nasci potest. Nam cum virtutis proprium difficultas sit, multo difficilius est obscuris, quam claris ducibus rectum iter tenuisse. Sin uxoris, quid hic vero te agere oporteat, et quorum pro remedio meminisse, paulo supra monui. Si natorum, respice qui viri, quos filios habuere: Fabius Maximus ac Scipio Africanus et Pompeius Magnus (non enim imperii atque opum sed etatis et glorie sequor ordinem); quem aut Vespasianus ultimum, aut Aurelius Antoninus unicum, aut Severus primum; quos in genere alio Hortensius ac Cicero; quam postremo filiam Augustus Cesar, aut quem filium Germanicus. Magna de luce magnas tenebras videbis et intelliges hoc prolis infortunium, nescio quidem unde, sed in maximam quanque familiam suo iure familiarius scandere, et cuique suas vomicas domi esse, vel ignotas vicinie vel neglectas, nec fratrum nepotumque deerant exempla. Illa posui, quorum quo propior eo gravior videri pudor solet; omnium una est regula: alterius, quisquis ille sit, maculas, invito alteri nec affigi posse nec herere.


 
25

DE INFAMIA
 

D. -- Mea premor infamia.

R. -- Timui tua ne conscientia premeris.

D. -- Infamia premor gravi.

R. -- Si iustam, non infamiam, sed infamie causam defle: sin iniusta, errores hominum alto animo proculcans, tua te conscientia solare.

D. -- Gravi infamia laboro.

R. -- Ventoso fasce suspiras, sic suapte natura levem sarcinam, ferentis imbecillitas gravem facit.

D. -- Gravis in meum nomen surgit infamia.

R. -- Refert quibus orta radicibus, si veri, vivet, augebitur; alioquin mox arescet ac defluet.

D. -- Magna michi infamia conflata est.

R. -- Bene ais: flatus est enim fama, sepe etiam impurioris, qui vos adeo quatit ac territat. Atqui magna infamia, magne fame principium multis fuit. Puduit vulgus, et ut, iure suo, errori adheret errorem, rebusque modum cunctum excluderet, modicam infamiam immodicis laudibus tandem vicit.

D. -- Multa undique pulsor infamia.

R. -- Circumflantibus ventis in portum redi, et ab aurium procellis, in cubiculum cordis ingredere, cui, si tranquillitas sua est, habes ubi iurgiorum fessus requiescas, et, ut dici solet, in sinu gaudeas.

D. -- Fusca fama, conscientia clara sum.

R. -- Tu ne igitur fama esse clarissima, conscientia turpi cuperes atque obscura? ita ne penitus verum est illud Flacci:

Falsus honor iuvat, et mendax infamia terret!

O rem vanam! vera quidem et iuvare possunt et terrere: umbras metuere non est viri.

D. -- Infamie sarcina ingens est.

R. -- Si flagitio collecta, gravis fateor: si casu, facilis; si honesti studio, gloriosa: si quidem bonis artibus quesita infamia laus est. Insultent fatui? Tu exulta lucro nobili: virtutem nempe rarissimam mercem, magno licet, et quo nullum maius fame pretio comparasti. Is virtutis cultor verus est, qui in illa nil penitus preter illam cogitat. Sed cum reliquorum clarus, tum clarissimus est contemptus fame, virtutis studio susceptus, cum profecto fama viris fortibus, non auro tantum, sed vita etiam sit carior. Qui amore virtutis hanc spreverit, is spreturus omnia credi debet. Quod preclarum, sed perrarum scito, quandoquidem magna pars eorum, qui videri volunt virtuti operam dare, fama eius apprehensa, sic confestim in actione lentescant: ut intelligi detur, unum hoc illos quod apprehenderint intendisse.

D. -- Multi graviter me infamant.

R. -- Plures olim Fabium, et gravius plures etiam Africanum: que res illis eximiam in gloriam versa est. Communem cum talibus sortem queri desine: paucissimis accidit omni semper infamia caruisse. Delicatissima res est fama hominis, et que sepe rubiginem levibus contrahit ex causis, et ad summam, ut nil clarius fama est, sic nil obscurari pronius, nilque peregrinarum, ut sic dixerim, capacius impressionum.

D. -- Gravi uror infamia.

R. -- Pestis hec, verendis maxime infesta nominibus, viris quoque sanctissimis non pepercit, quorum princeps, omnis expers culpe, et ipse tamen ab impiis infamatus, ostendit mali huius immunitatem, que nec Deo obtigisset, hominibus non sperandam.

D. -- Dura atteror infamia.

R. -- Virtutem invidia non tentari, vix possibile dixerim; sufficiat non convelli, sive gloriam cum obtrectatione collidi: si pura, si solida est, splendescet attritu.

D. -- Acri vexor infamia.

R. -- Vulgaris aura, cecis ignorantie pulsa turbinibus, summa rerum cacumina verberat, sed non quatit, vel si quatiat non evertit. Excellentie tibi cuiuspiam signum sit, in vulgi linguas quasi scopulos incidisse, humilia enim et circa terram depressa nomina, nec pleclare laudis lumen excipiunt, nec magne infamie tempestatem. Sepe quod spernitur et quiescit.

D. -- Male de me vulgus loquitur.

R. -- Bene quod in linguas, non in calamos incurristi: vehemens sermo vulgi est, at minime diuturnus. Levibus aut falsis orta causis, brevia sint oportet: tacebunt cum multa latraverint. Fatigari citius solent qui cepere ferventius.

D. -- Vulgi linguis exagitor.

R. -- Quid si oratoris aut poete insignis in stilum impegisses, ut multi olim? quos infames posteritati traditos, inimici eloquentia, videmus, ut sicut nobile michi suspirium Alexandri regis, Homerum Eacidem invidentis, sic metus nobilis Alexandri principis videatur, literatos disertosque viros, ne quid de se asperum scriberent formidantis; quanquam nec literatis obtrectationibus succumbendum, sed vel pari stilo refellenda calumnia, quod Tullius Crispo, quod Demosthenes Eschini, quod innumerabilibus fecit Cato, vel insigni fiducia et omne theatrum superante animi testimonio, resistendum esset, dicendumque quod Calvo Vatinius perorante: “Non quia iste disertus, idcirco ego damnandus sum.” At nunc periculi nil est, si quidem vulgus, ut multum strepat, quamdiu tamen id faciet? Cito, vel volens, vel coactum desinet. Veniet dies que strepidulis his cicadis loquacibusque silentium picis ponat.

D. -- Malam famam apud volgus habeo.

R. -- Ut apud te ipsum utque apud bonos bonam ac perpetuam veramque habeas enitere, nempe ista quam quereris evanescet. Inane genus ac trepidum mortalis, quid ad vos vel adulantium, vel detrahentium, breve istud et obscurum murmur? Venient qui liberius iudicent atque equius. “Et qui sunt, inquies, hi iudices?”. Nosse illos non potestis, sed ab illis nosci, illos dico, qui post vos nascentur, quos nec vestri odium, nec livor, sed nec amor, nec spes torserit, aut metus, si vestrarum extimationem rerum ac sententiam incorruptam vultis, hos iudices expectate: brevis est mora. Properant ecce, moxque aderunt.

D. -- Infamiam factis egregiis et virtute contraxi.

R. -- Est ubi amor damnis alitur, crescitque laboribus inque amaro (dictu mirum) et maligno solo radices agit altius, unde fit ut factionum amantissimos, sepe illos videas, qui multa et gravia pro factionibus passi sunt. Nota quidem et nimium trita res, vestris in urbibus. Proinde nemo vel iustitite vel veritatis amantior, quam qui pro hac flagellis sese obtulit ac morti. Et tu igitur virtutem ama, magisque ac magis illam cole; pro qua famam, rem pulcherrimam atque carissimam, amisisti, pro qua, non leve supplicium fers, infamiam; perditisque et spretis omnibus, eam ipsam, quam tibi nemo unquam eripiet, virtutem, solam solus amplectere, atque illi dicito: “Hec quidem o regina, pro te volens patior, ut me in integrum restitues, aut certe una michi pro omnibus satis est. Tu me sola sinu pio refove, sic non fame tantum, sed vite quoque damna non sentiam”.

D. -- Vulgo passim in triviis laceror.

R. -- Boni consule: notum te vulgus faciet, clarum virtus, conscientia securum.


 
26

DE QUESITO EX INDIGNIS LAUDIBUS PUDORE
 

D. -- Laudasse arguor indignum.

R. -- Malum quidem e bona sepe oritur radice: boni enim et innocui quales ipsi sunt, tales alios opinantur; hinc ad laudandum equo etiam proniores sunt, et quamvis indignum laudare malum fatear, vituperare tamen inmeritum malo est peius.

D. -- Laudavi indignum.

R. -- Si id sciens, reprehensibilis, at si ignorans excusabilis; minus est malum falli, quam fallere: falli enim alienum, fallere autem proprium fallentis est crimen.

D. -- Aliena laus in meam vergit infamiam.

R. -- Immo quidem tua, vel culpa, vel ignorantia: ex alieno enim ut laus, sic infamia nulla est.

D. -- Laudasse indignum valde doleo.

R. -- Vide ergo ne id ipsum sepe doleas: cave ne temere ad laudandum vituperandumque prosilias; est enim utriusque rei libido, et ut dicam proprie, morbus ac pruritus quidam lingue mobilis et quietis inscie; cuius frenum ac custodia, inter opera perfectionis eximie numerantur, dicente scriptura: “si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.” Qua in re nimis sepe fallimini, et heu nimis illud eiusdem Apostoli verum sit, quod “linguam nullus hominum domare potest: inquietum malum.” Ad mentiendum ergo quotidie vos illa precipitat, quos hinc suus urget impetus, inde falsa rerum species trahitur. Sunt enim qui aspectu vel eloquio vitia morum tegunt. Quod de Alcibiade accepimus, de multis vidimus. Sunt qui virtutes velo occultant contrario, seu id natura vultus scilicet, aut sermonis austeritate insita, seu etiam arte quadam studioque adversus id quod vulgo concupiscitur adhibito. Nam ut multi qui se bonos, sic aliqui qui se malos fingerent sunt reperti, quo vel humani favoris pestilentem auram, vel invisam honorum temporalium sarcinam declinarent. Quod de Ambrosio lectum est. Accedit amor atque odium, accedit ira et invidia, spes et metus, affectusque animi varii et occulti, hisque ipsis interdum, quorum sunt incogniti, semper autem iudicii veri hostes. Accedit quod viventis laus, divino eloquio, propter vite mortalis incostantiam, prohibetur. Quanto igitur magis vituperatio? Deinceps itaque ad laudandum tardus, ad vituperandum tardior veni, cum uterque enim, ut dixi, malus error sit, peior est ultimus.

D. -- Laudando inmeritum erravi.

R. -- Errando discitur. Et sepe error unus multis obstat erroribus, dumque errasse semel pudet, ne similis iterum error obrepat occurritur. Laudasti incaute, linguam frena. Hoc boni saltem illi insit malo.

D. -- Indignum laudasse pudet aut penitet.

R. -- Pudor et penitentia, et dolor scale sunt et gradus quidam, ad resipiscentiam et salutem: pauci sunt qui ad rectum iter nisi per devia multa cespitando perveniant, multosque ideo voluptatis servos in iuventute vidimus, qui virtutis amici in senio evaserunt.


 
27

DE AMICIS INFIDELIBUS
 

D. -- De amicis queror.

R. -- Quid hic hostibus faciat, qui de amicis querimoniam instituit?

D. -- Amicos experior infideles.

R. -- Impossibilem rem narras, ne forte autem amicos credideris qui non erant; nempe id non modo possibile, sed commune est.

D. -- Infideles sunt amici.

R. -- His querelis plenus est orbis terre. Verum amicitia infidelitasque non coeunt: qui infidelis esse incipit, desinit esse amicus, seu, quod potius, ut crediderim, numquam fuit; cunque omnis virtus inmortalis sit, omnis fictio evi brevis, non fides est sublata, sed fictio.

D. -- Infidos experior amicos.

R. -- Amici falso habiti, si nunc primum infidelis animi latebras pandunt, erroris tui finem letus aspice, et caveto interim ne morbi contagia in te serpant. Sed quicunque illi fuerint, tu amicitie fidem serva; etsi non propter inmeritos at propter te meritum aliena peste non infici; quod libentius facies, si quantum tibi displiceat illorum perfidia, ipse tecum acriter excusseris. Sepe vitii odium, calcar ad virtutem fuit.

D. -- Inmeritus amicorum odia traxi.

R. -- Odiosi cives, odiosi socii, odiosi cognati, odiosi coniuges, odiosi fratres, odiosus demum patri filius et filio pater, et, ad summam, nulla necessitudo est que non odiis esse possit infecta, sola quidam amicitia sincera mali huius ignara est, interque hanc et reliquas hoc interesse diffiniunt, quod ille omnes adiuncto odio durant, nomenque suum retinent, huic uni non modo si odium accesserit, sed si amor abscesserit, amicitia iam non est. Neque vero magis odiosus amicus esse potest, quam amor etiam odiosus.

D. -- Perfidos patior amicos.

R. -- Si quid spei reliquum, perfer, dum in fidem redeant, et ardenter ama: multi enim tepido amore amicitias extinxerunt, aut parum fidendo perfidiam docuere; si nec ita proficis, spesque omnis interiit, utere consilio Catonis, qui amicitias que non placent, sensim dissuendas censuit, non subito discindendas, ne, geminum grave damnum, simulque et amici perditi videantur, et quesiti hostes; nisi forte acrior casus ac more impatiens maturo consilio uti vetet; qui, si incidat, inter erumnas amicitiarum ultimas numerandus erit, ferendus tamen alto animo ut reliqua, cedendumque necessitati, et parendum tempori. Sed hic casus vere vix amicitie nunc notus est.


 
28

DE INGRATIS
 

D. -- Multos experior ingratos, grave vitium.

R. -- Ingratitudinem vituperare supervacuum: omnium nempe mortalium hanc sermo condemnant. Non est laborandum ut suadeas, quod omnibus persuasum est, et inextirpabiliter insitum. Est qui solum in virtute bonum locet, est qui neutrum, sed in voluptate, virtutis hoste, ponat omnia; sunt qui castitatem pulcherrimum ornamentum vite dicant, sunt qui hanc ipsam in se spernant, in aliis vero vel ridiculam, vel difficilem certe longeque laboriosam putent, quod Augustinus, tantus vir futurus, in se sensit, ubi Ambrosii celibatum laboriosum sibi visum ait, qui aliis non laboriosus modo, sed damnabilis vite status visus erat. Unde illud Platonis, qui cum celibem castamque vitam diu tenuisset, ad extremum sacrificasse legitur nature, ut sibi illam placaret, quam sic vivendo violasse, et in quam graviter peccasse videretur. Mirum id tam docto homini videri potuisse, sed visum esse non est dubium. Erunt quoque qui fortitudinem eminentissimam clarissimamque virtutem ducant, vulnera adversis excepisse pectoribus, campum rutilo sanguine cruentasse, intrepidisque demum animis mortem oppetiisse; erunt qui hec omnia summe tribuant insanie, et nichil melius securo atque imbelli ducant otio. Venient denique qui Iustitiam gubernatricem rerum humanarum, et virtutum matrem censeant, qui religionem iter ad eternam vitam credant et ad celum scalam; venient, contra, qui iustitiam ignavie, religionem avaritie ac superstitioni ascribant. Hi sunt de quibus scriptum est, quodvis habent in viribus, qui omnia virorum fortium esse confirment. Neque solum ex hoc genere violentorum hominum raptorumque, sed ex ipsa doctorum acie, quantos oppugnatores habeat iustitia facile est in libris Reipublice Ciceronis advertere. Sunt qui fidem et promissorum observantiam magnis et meritis laudibus efferant, sunt qui fidem frangere non fallere dicant esse, sed plus scire et esse ingenii, que, licet vulgo multorum hodie sit opinio et multorum vox, apud Lactantium nominatim Mercurio tribuitur dicenti, sicut ille ait: non fraudis esse decipere, sed astutie. Pulcher enim ingenii Deus et eloquii, et ad summam, nulla virtus tam laudata est, quin vituperatores inveniat. Gratitudinem nulla barbaries gentium, nulla morum immanitas non laudabit. Nemo usquam non vituperabit ingratitudinem. Sit fur, sit sicarius, sit proditor, sit ingratus: vitium suum excusare non audebit, sed negare; que, quamvis ita sint, nichilominus tamen innumerabiles sunt ingrati. Nec est fere vitium aliud quod tam multis verbo damnatum, tam multi rebus ipsis amplectantur ac teneant. Quid concludam? Damnandum utique non solum verbo, sed animo maxime atque iudicio et, in se, cuique bono fugiendum ac vitandum, in altero tolerandum, sicut cetera quibus humanum scatet genus, quibus mali abundant, boni excercentur. Perfer igitur et gaude potius ingratum ferre, quam ingratus fieri.

D. -- Ingratos multos invenio.

R. -- Vide ne quid in te culpe sit: multi enim dum benefici dici volunt, iactatores sunt, atque exprobratores. Onerosum genus, quorum beneficia plus offense preferunt quam gratie, idque nichil est aliud, quam pretio odium parere, mercimonium insanum.

D. -- Bene meritus, multos male memores et ingratos patior.

R. -- Tu ne hoc illis invides, tuamque cum illorum forte commutatam cupis? Noli obsecro, cuiuscunque sit vitium, virtus tuam veniat in partem.

D. -- Multos habeo ingratos.

R. -- Quid expectas audire, benefacere ut sinas, deque alterius culpa tuum ipse damnum facias? Quin tu potius contrarium fac, et qui multos habes, cura nunc etiam ut habeas plures; habebis autem si multis benefeceris. Multi enim semper ingrati, sed plures hodie, vereorque ne confestim gratum esse portentum sit: ita in dies retro eunt omnia. Ea petentium improbitas, et ea debentium oblivio atque superbia est; neque ideo desistendum neque cecorum emulatione eruendi oculi, quos potius facere debet aliena cecitas cariores.

D. -- Michi multi sunt ingrati.

R. -- An tu multis idem fueris, recordare: una enim ingratitudo aliam punit; sicut in reliquis unum sepe peccatum alterius pena est.

D. -- Multis ingratis profui.

R. -- Multis indignis profuisse satius, quam uni digno defuisse; proinde perge, neu malorum odio bonos mores exuas, nec prodesse aliis cesses, quod ab aliis male sit cognitum. Cognoscent hi fortasse melius; si ne id quidem, nosse Deum, nosse te, satis est. Non est vera virtus cui conscientie premium non sufficit.

D. -- Profuisse multis infeliciter cessit.

R. -- Cave ne unius crimen obsit alteri, quodque est gravius, tibi experire alios: cedet forte felicius. Quidam preterea diu ingrati, urgente animum pudore, tandem fuere gratissimi, magnoque cum fenore spes amissa rediit. Ad hec sepe quod requisitus debitor negavit, ultro non debitor obtulit: nullum bonum opus unquam periit; qui bene agit, ante alios, se cogitet: una quidem virtus multis prodest, sed prima et maxima pars virtutis in agentem rediit, itaque ut mali omnes et ingrati sint, non idcirco vir bonus beneficio cessabit. Namque in multos spargit, in se cumulat, sibi ipse beneficus uni saltem non ingrato.

D. -- Proieci beneficia in ingratos.

R. -- Atqui gratis dare nec avarus metuat: eo autem liberalitas maior, quo spes premii minor est.


 
29

DE SERVIS MALIS AC PESSIMIS
 

D. -- Malis servis obsideor.

R. -- Nunc recte ais “obsideor”: olim tibi circumfultus videbare, sed obsessus eras, non familiari solum exercitu, sed hostili.

D. -- Indomitis servis premor.

R. -- Tue acies contra te militant, insuave negotium.

D. -- Superbis servis obsessus sum.

R. -- Eosque qui te obsident pascere cogeris, inamena necessitas.

D. -- Servis obsideor pessimis, voracibus, furibus, mendacibus, impudicis.

R. -- Quid servorum epithetis affluere est opus? Servos dic, omnia dixeris.

D. -- Servis obsideor: quid consulis?

R. -- Quid consulam, seu quid dicam, nisi Terentianum illud:

ere, que res in se neque consilium, neque modum
habet ullum, eam consilio regere non potes.

Nota sunt tamen hac in re Senece consilia: vivendum cum servis familiariter, comiter, clementer; familiarem esse iubet. At quibus? Nempe his quorum familiaritas contemptus est genitrix. Addit: non verberum, sed verborum castigatione utendum erga surdos, scilicet, torpentes dominicamque mansuetudinem duro pede calcantes: admittendos pretera in sermonem, in consilium, in convictum. Et quos, queso? Utique procaces, stultos, ebrios, perfidos, insolentes, non neque sermonem teneant neque consilium habeant et convictum fedent, salutis viteque domini et patrimonii et fames segnes, gule autem proprie atque libidinis vigilantissimi curatores. Verum ille ideo fortassis hoc consuluit, quia in servo verum opinatur, quod iam ante de amico dixerat: “Fidelem, si credideris, facies.” Credo, non cogitans ex optimo genere hominum amicos esse solitos, servos ex pessimo; equidem non si mille annis lupum agnum credideris agnus fiet.

D. -- Obsideor a servis, quid consilii affers?

R. -- Nunquam aliunde quesieris, quod in te est: non obsideberis nisi dum velis. Neque vero nunc obsiderent, nisi, quod in urbibus male pacatis accidit, una pars animi, quasi factio seditiosorum civium, obsidentibus faveret. Vis hoc malo liberari? Purga animi tui statum! Servos enim castigare neque his Senece consiliis, neque aliis potes. Te, si velis componere, nemo vetuerit: pompas abige, pelle superbiam; ita enim vel fugabis servorum inimicam aciem, vel inminues.

D. -- Multis servis obsideor.

R. -- Bene, si strepitus vel inanis queritur iactantia; sin obsequium aut iucunditas, nichil peius. Servi, etsi boni sint (quod inter prodigia numerem), numquam tamen multi bene serviunt. Inter se enim dissident, murmurant, altercantur, alter ad alterius respiciens manus; ipse interim otiosus, complosisque suis sedens manibus, domini habitum induisse, suum decus existimat, et nichil censet honestius, quam nil agere, cuncta pollicitus. De his namque nunc loquimur, qui falsa professione ventris ignavi negotium agentes, servitio humili, non tantum voluntarie, sed importune sese offerunt, innumerabilis turba sed vilis, qui, cum tot pateant artes abiectissimam elegerunt, alieno vivere et id ipsum nulla alia re mereri quam titulo famulatus. Nempe illorum quos non voluntas propria sed aliena vis et sua sors ad servitium traxit, ut numerus rarior, ita crebrior virtus et notior fides. Nimirum aliud est servire velle, aliud cogi. Hi ergo fortune memores, ut eosdem se in omni statu prebeant, neu virutem cum libertate perdiderint, quod inviti faciunt, aliquando fideliter faciunt; cum id nequeant, quos volentes somnus venter, gula, otium, cupiditas mali duces in servitium deduxere, in quo mirum non est, si ducibus suis student, atque id agunt quod secuti falsum simul atque humilem titulum servitutis absumpserunt: contra, hi qui tale nichil quod sequerentur habuere, naturam secuti ac fortunam, sepe quod liberi fuerant, servi ostendunt. Et si fortasse de talibus intellexit, possum inoffensis auribus Senecam audire.

D. -- Multi domum servi occupant.

R. -- Multe igitur lites, multa iurgia, multa bella; de re qualibet pugna erit, nova quotidie crimina proferantur, ac purgentur, et tu medius inter partes sedeas oportet, iudex factus ex domino. Non potes litigium domo expellere, litigantes potes.

D. -- Obsideor famulis sine quibus vivere nequeo. Quid agam?

R. -- Si eo usque perventum est, ut sine hostibus tuis esse non audeas, paucitate illorum ac vilitate tibi consule: pelle formosos, pelle comptos ac callidos, pelle vel facie sibi placentes, vel ingenio vel genere, inter paucos eosque hebetes atque incultos tutius ages, non quia meliores, sed quia minus ausuri, quos velut hieme serpentes coacta vis veneni, atque vilis inertie torpor obstrinxerit; denique hec summa est, ut in servo sola quidem, aut certe prima fides extimanda sit. Si quid hac in parte pretuleris, crede michi, magno cum fenore vitiorum, qualiscunque illa brevis tibi veniet voluptas, quia sane perrara est fides; proximum remedii genus, ipsa quam dixi paucitas vilitasque, non plus habens boni, sed minus audacie.


 
30

DE SERVIS FUGITIVIS
 

D. -- Discesserunt servi.

R. -- Quorum molesta presentia erat, gratus debet esse discessus: nil ferme displicet cuius contrarium non delectet.

D. -- Abierunt servi.

R. -- O, si redeant videasque oculis, quod animo iam vidisti: quot illos vitia circumstent, quot nequitie, quot doli, quot mendaciorum artes, quot scelerum species, quot furtorum! quid ni horreas comitatum, limenque redeuntibus obstruas, meritoque gaudeas, tuam domum malis exhaustam, levatamque ponderibus?

D. -- Servi simul omnes abiere.

R. -- Simulque cum illis cure graves, molesteque sollicitudines, metusque perpetui. Cogita quot implendi ventres, quot tegendi humeri, quot armandi stringendique pedes vagi, quot acuti ungues observandi: duro te negotio liberatum dices.

D. -- Fugierunt servi.

R. -- Et cum his odia in dominum, et contemptus et murmura, et querele, quin et execrationes taciteque devotiones inmeriti capitis. Quibus, inmerito servitio, caruisse, quis tam ambitiosus ut nesciat ascribendum lucro?

D. -- Diffugierunt servi.

R. -- Quis unquam de fuga hostium questus est? Iulio Cesari tribuitur superbie, quod hostem quem intercipere concitabat fugientem mestus aspexerit, at modestis victoribus terga hostium vidisse satis est, quin et idem ipse alibi fugientibus parci iubet, sola hostium contentus fuga; idem facito. Et si tui hostes graviore supplicio digni essent, fugisse sufficiat, atque illorum fuga tam metire victoriam, ablatamque tibi necessitatem vindicte severioris, intellige.

D. -- Servi fugiere.

R. -- Sponte igitur fecere quod cogendi erant. Gratiam habeto: depellendi immanes beluas tibi demptus est labor; hinc quereris? fugierunt qui nisi fugissent, tu fugere debuisses. Fugierunt qui aut fugiendi erant, aut fugandi. Nunc tu liber, nunc securus, nunc domus tue dominus remansisti.

D. -- Fugierunt servi.

R. -- Fugitivos iudicandi ius est domino. Tu te dominum dissimula, neve hoc iure utere. Si boni essent, non fugissent; malos amisisse non iactura, sed questus est: venenosa animalia tutius est vitare quam capere.

D. -- Servi me solum reliquerunt.

R. -- Vere solum, vereque inopem, si, ne solus sis, servili egeas comitatu. Ita nec amicos habes, nec te ipsum. Quid autem, servi ne igitur tui sine te esse cupiunt, tu sine illis esse non potes? Vide, ne hoc ipso servis tuis ipse miserior sis, quod si forte non servos cogitas sed pretium, non desiderium inane sed turpis avaritia castiganda est, de quo satius est dictum, dum de amissa pecunia loqueremur.


 
31

DE VICINIS IMPORTUNIS
 

D. -- Vicini importuni sunt michi.

R. -- Vide ne tu illis importunior.

D. -- Graves vicinos perfero.

R. -- Multum cunctis in rebus valet opinio. Leves finge animo, leves erunt.

D. -- Vicinos malos habeo.

R. -- Multi suam culpam proximis imputant: acutius aliena cernuntur, discutiuntur exactius, severius iudicantur, suarum rerum nemo non et mitis arbiter et pius est iudex.

D. -- Acres amarosque patior vicinos.

R. -- Ne fortassis in gustu sit vitium, non in re. Fastidiosis etiam dulcia amarescunt.

D. -- Vicinos duros ac superbos queror.

R. -- Multum sibi quisquis permittit, nil alteri; hinc, in iudicio rerum, multiplex obliquitas et iuges offensionum cause; et sepe, unde culpa est, inde primum oritur querela. Quid nunc scimus, an tu illis qui tam duri tibi videntur, durus et tetricus et intractabilis videare?

D. -- Asperos patior vicinos.

R. -- Duplex est remedium: patientia et fuga. Primum probo: ferendi artificio, omnis mitescit asperitas.

D. -- Vicinos pessimos ferre non valeo.

R. -- Si nec ita proficis, quis te tenet? Migra illico: non, ut procaces, ita et sequaces erunt. Quod ferre non potes, pondus excute, et quem pugnando hostem pati nequis, fugiendo evade: quid refert quo te tramite in tutum eripias? Nullum iter ad tranquillitatem animi difficile iudicandum est. Quod si sepe idem feceris nec profeceris, scito culpam tuam esse, nec minus forsitan alienam. Magna pars litium vulgarium duos fontes, etsi forte nocentiorem alterum, nullum habet innoxium. Quamvis nempe politicum et sociale animal dicatur homo, si verum tamen inspicitur, nullum minus. Verumque est illud Satyricum, maiorem esse serpentum ferarumque concordiam quam hominum. Si quidem ursi, apri, tigres, ac leones, denique vipere, aspides, crocodilii et, ad summam, omne animal preter hominem, utcunque in sua specie quiescit, interdum homo autem nunquam. Homo hominem premit semper atque atterit, perpetuis bellis ac litibus inquietam vitam sibi prestat ac proximo. Sic enim se res habet, ut ubi maior est locorum vicinitas, ibi videas maiorem distantiam animorum. Rara sine iurgiis ac rancore vicinia est. Nemo vestrum, nisi fallor, Arabum aut Indorum regibus invidet: lippus est livor, longinqua non aspicit.

D. -- Vicinis obsideor infestis.

R. -- Si penitus ab hac peste vis absolvi, in solitudinem te reconde.


 
32

DE INIMICITIIS
 

D. -- Inimicitias habeo.

R. -- Fac ut iustitie sis amicus: nullum certius presidium; vera virtus fortune minas calcat ac despicit.

D. -- Inimicitie michi sunt.

R. -- Et cautior eris et notior; multos inimicitie illustrarunt, qui obscuri mansissent si hostibus caruissent.

D. -- Hostes undique michi sunt.

R. -- Obstabunt ne invisibiles animorum hostes subeant, voluptates; non tam hostes tibi sors obtulit, quam custodes, malo malum maius arcebitur.

D. -- Hinc illinc hostibus premor.

R. -- Illi quoque suis premuntur affectibus, estque apud illos ultor tuus, isque non unus: pro te partes faciunt ira, metus, odium, inquietudo, necdum peracti penam criminis exigunt; sic interdum ultio preit offensam, et fortasse non secuturam. Armabuntur, laborabunt, sudabunt, estuabunt, anhelabunt, trepidabunt, et fortassis horum nichil ad te. Multi sepe gravibus odiis sibi non aliis nocuere.

D. -- Est michi pugna cum hostibus.

R. -- Et illis secum. Et tutius aliquando cum hostibus, quam cum vitiis, pugnatur; quisquis alium odit, primum anime sue vulnus infligit, proximum nonnunquam suo corpori: nimia nempe cupiditas ferendi nocendique, multos incautos nudatosque dedit hostibus. Sic semper prima pars malorum in auctorem vertitur, interdumque novissima, cum sepe interim sit illesus, in quem pernicies parabatur.

D. -- Undique michi bella consurgunt.

R. -- Nunquam clarior sanctiorque fuit Populus Romanus quam dum multis ac gravibus bellis occupabatur? Pax initium mali fuit. Secum namque subiit libido, blanda hostis ac pestilens.

D. -- Graves inimicitie michi sunt.

R. -- Magne inimicitie plerunque magnarum amicitiarum fuere principium.

D. -- Habeo inimicos.

R. -- Habeto et fidem simul et clementiam. De reliquo quicquid evenerit, cura saltem ut humanitate sis ac virtute superior. Sunt et sua iura cum hostibus, cum quibus ita rem gere, ut amicos fieri posse non dubites. Atque hoc sanius consilium scito quam Biantis, qui sic amicos diligi iubet, ut inimicos fieri posse memineris. Quod dictum, quamvis ab aliis laudatum, nec michi certe nec Tullio probatur: est enim verum amicitie venenum. In odio ergo cogitandus amor, non odium in amore; longeque Aristotelicum illud in rethoricis Bianteo consilio preferendum: non oportet, ut aiunt, amare tanquam oditurum, sed magis odisse tamquam amaturum. Quod profecto scribens Aristoteles Biantem ipsum, callidamque eius ac malivolam sententiam notabat.

D. -- Inimicitias habeo.

R. -- Sed invitus habe; et armato semper in pectore cor amicum pacis habitet, atque ita bellum exerceas ut coactus videare, non forte odio succumbat humanitas, neu tam vindicte studeas quam glorie aut saluti. Scis ut Romanis invisior est Hannibal quam Pyrrhus, cum uterque hostis et prior Pyrrhus Italiam invaserit, at non delendi animo, ut Hannibal, sed vincendi. Omnibus enitendum modis, aut in actu quolibet vera virtus emineat, sic ut nichil bello queri aliud quam pax honesta videatur.


 
33

DE PREREPTA FACULTATE VINDICTE
 

D. -- Optate facultas eripitur ultionis.

R. -- Cui peccatum eripitur, nichil eripitur, multumque tribuitur; quedam habentibus eripi lucrum est; ea ne habeantur obstare lucrum maius.

D. -- Facultatem ultionis perdidi.

R. -- Felix iactura quod noceat amisisse.

D. -- At optata et sperata ultione prohibeor.

R. -- Primum erat nolle male agere, proximum prohiberi.

D. -- Necesse est occasionem ultionis omittere.

R. -- Si pulcherrimum vindicte genus est nolle ulcisci, pulcherrima est necessitas non sini; ultro virtutem amplecti optimum, proximum est conpelli.

D. -- Ereptam michi vindictam doleo.

R. -- Veniet tempus cito, forte, quo gaudeas, neque aliter accidisse ullo velis modo. Quidam ad que coacti veniunt, velle incipiunt et amare, et de necessitate consensus oritur, dumque voluntas fieri incipit, desinit esse necessitas.

D. -- Videbar ulcisci posse, nec potui.

R. -- Non posse malum agere, potentia magna est, nempe que omnipotentis est propria.

D. -- Vindicta michi presens excidit.

R. -- Colubrum tibi e manibus excidisse credito, vide ne iterum subrepat. Nichil homini tam contrarium quam inhumanitas; per hanc enim homo esse desinit, idque sic esse, ipsum nomen indicio est; nullus morbus tam contrarius, nec mors quidem: illa secundum naturam accidit, hec autem contra. Sevire in hominem inhumanum est, quamvis meritum: non oportet exulcerati animi motum sequi, et privati memoria doloris, nature communis oblivisci.

D. -- Me ulcisci vetitum in perpetuum dolebo.

R. -- Forsan in perpetuum gaudebis. Quotiens putas, post inimicitias depositas, et in gratiam reditum cohorruisse aliquos, amicorum in amplexibus, cogitantes: “hunc ego perditum volui, et interdum a successu impio parum abfui? O sors optima in quam piam partem consilium crudele vertisti!”.

D. -- Iustam iram exequi non sinor.

R. -- Iram iustam vix invenias, cum sit scriptum: “Ira viri, iustitiam Dei non operatur”, et rursus ab altero:

ira furor brevis est.

Optimum igitur non irasci, proximum non ulcisci, sed frenare iram ne animum rapiat quo non decet, tertium est ulcisci non posse, etiam si velis.

D. -- Pulchra michi preripitur vindicta.

R. -- Pulchrior venia relinquitur, et pulcherrima omnium oblivio. Hec, inter omnes principes, Iulium Cesarem illustravit: innumere et ingentes viri huius victorie, gloriosissimi sunt triumphi, incomparabilis rei militaris excellentia, altissimum ingenium, preclara eloquentia, nobilitas generis, forma corporis et invicti animi magnitudo, cum cuncta collegeris, nichil in eo clarius clementia et offensarum oblivione reperies, que quanquam sibi materiam mortis attulerit, ut iure Pacuvianum illud in funere caneretur:

Men servasse, ut essent, qui me perderent?

Ex quo tamen necessario moriendum erat, potest quammodo tali ex causa optabilis mors videri.


 
34

DE ODIO POPULARI
 

D. -- Populus me odit.

R. -- Habes quem predixeram popularis finem gratie, pro dilectione odium.

D. -- Populus gratis odit me.

R. -- Miraris quod sine causa odit, qui sine discretione dilexerat? consequens hoc illius, inde modestia exulat, ibi regnare impetum est necesse.

D. -- Odit me populus.

R. -- Hec belua iniurie prompta est, segnis officio. Vulgi amor levis, odium grave.

D. -- Populus michi suscenset.

R. -- Ab amante plausus, ab irato populo pernicies, impar periculum ac spes.

D. -- Populo odiosus sum.

R. -- Nichil impetuosius stultorum turbis, ubi insaniam singulorum publicus furor, et furorem publicum singulorum rabies impellit, alterque alterum trudit; nichilque periculosius quam incidere in illorum manus, quibus pro iustitia sit voluntas, pro maturitate precipitatio.

D. -- Odit me populus.

R. -- Non amasset utinam, ne novisset quidem! Amor malorum odio finitur, utrunque anceps, sola ignorantia tuta est.

D. -- Populo sum invisus!

R. -- Populus odiosus leniendus aut linquendus.


 
35

DE INVIDIA PASSIVE
 

D. -- Invidetur michi a multis.

R. -- Prestat invidiosum esse quam miserabilem.

D. -- Invidia exerceor emulorum.

R. -- Et quis unquam virtutis amicis exercitio hoc caruit? Percurre animo omnes terras, omnia secula, cunctas historias evolve, vix insignem virum hac immunem peste reperies, nolo nunc narrationem ingredi, que nos longe nimis a proposito distrahat, sed si aliquid meministi omnium que legisti, non possunt ignota tibi esse, quam plurimi quorum comitatu non tantum consoleris, sed etiam glorieris.

D. -- Invidetur michi.

R. -- Linque honores et officia publica, desine incessu elato et superbo comitatu per ora civium volitare, sequestra te ipsum quantum potes ab oculis malorum invidorum, nec vultu, nec verbo, nec habitu, digito te notandum prebeas; vulgus et livor in plateis habitant, sicut et mala ferme omnia. Quidam hostes nullo melius modo, quam fuga vincuntur ac latebris.

D. -- Et profugum et latentem livor insequitur.

R. -- Tolle mali materiam: malum omne sustuleris. Nimiis opibus modum pone; quicquid eximia specie inflammare animos potest, vel abice vel absconde. Si quid est quo carere nolis aut nequeas, modeste utere; invidiam quam insolentia exasperat, humilitas lenit. Sunt que illam extinguant, efficacia quidem, sed morbo ipso peiora remedia, miseria, scilicet, et infamis vita. De quorum altero dictum est, miseriam solam invidia carere. De altero Socraticum illud: interroganti enim Alcibiadi, quibus modis invidiam declinaret, respondit Socrates et “vive, inquit, ut Thersites, cuius vitam si nescires, in Homerica leges Yliade”, ironicum planeque Socraticum responsum. Non est enim consilium, ut invidiam vites, vitare virtutem; satiusque est Achillem esse cum invidia, quam Thersitem sine; quamvis illud constet, magnos interdum viros, ut securi viverent, et virtutem ad tempus et ingenium occultasse.

D. -- Invident michi multi.

R. -- Invidiam nisi vel ignavia vel miseria vix evades; quam si sic evaseris, in contemptum incides: utroque caruisse difficillimum.

D. -- Invidia multorum premor.

R. -- Est, ut perhibent, calcande aliud iter invidie, per excellentem gloriam, sed perraro vestigio signatum, ita ut plures hoc calle gradientium, in id quod fugiunt relabuntur.


 
36

DE CONTEMPTU
 

D. -- Sed contemnor.

R. -- Si iuste quidem, est, non inficior, quod doleas; feras tamen. Alioquin, est quod rideas: nichil est enim ridiculosius, sed nichil crebrius, quam contemni sapientem ab insanis.

D. -- Spernor.

R. -- Circa hoc verbum unum, quattuor bona esse dixere aliqui: spernere mundum, spernere nullum, spernere sese, spernere se sperni; hoc tibi ultimo opus est.

D. -- Spernor a multis.

R. -- Si maioribus fer, si paribus patere. Illi suo iure utuntur: fere namque contemptui sunt minora maioribus. Hi se contemptu efferunt, et maiores fieri, quando aliter non possunt, hac tentant via. Sin minoribus, sine illos insanire, neque magni facias contemptum, qui illis infamie sit, tibi glorie. Sprevit Achillem Thersites, de quibus modo diximus, Homerum Zoilus, Augustum Antonius, Virgilium Evangelus, Ciceronem Calvus, et, quod ex Evangelio didicimus, quodque est maximum, Herodes, pessimus miserrimusque hominum, Christum sprevit. Quid vel contemptis hoc nocuit, vel contemptoribus profuit?

D. -- Spernor et irrideor.

R. -- Irrisivum nescio quid et histrionicum inesse animis solet, eoque magis quo minoribus. Quid mimis est opus? Alter alterum ridet.

D. -- Spernor ab aliis.

R. -- Recordare, an tu alios aut spernas, aut spreveris. Hic est mos humanus, spernere et sperni. Mutuo vos vicissim odio, mutuoque premitis contemptu, et vultis aliis esse venerabiles, neminem venerantes. Placere vultis Deo, cuius operum nullum vobis placet, eo quo placere debet modo, in quo preclare quidem noster ait Cicero, si preclarum aliquid sub Deorum nomine dici posset: “Minime, inquit, convenit cum ipsi inter nos viles neglectique simus, postulare ut diis immortalibus cari simus et ab his diligamur”. Illud ergo preclarius Malachie prophete: “Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non unus Deus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum?”

D. -- Sperni graviter fero.

R. -- Etsi nemo sperni velit, multi cupiant timeri: multo tamen est sperni securius quam metui. Itaque quod ait Anneus in epystola quadam: “Non minus contemni quam suspici nocet”, non admitto; illud ab eodem alibi dici rectius existimo: “Periculosius timeri esse quam despici”. Proinde cum veteri sapientum edicto, tria hec vitanda didiceris: de quibus totidem continuis tractatibus egimus, et sint mala omnia, haud dubie tamen malum minus, hoc ultimum quamvis ignobilius, nec deest suum cuique remedium. Odium obsequio lenitur, livor modestia, contemptus amicitiis illustrium, et honestis artibus ac virtute. Nemo primum Bruto contemptior Rome fuit, nemo minus postea. Age et tu bonum magnumque aliquid, quo contemni nequeas.


 
37

DE PROMISSI MUNERIS TARDITATE
 

D. -- Sero promissa complentur.

R. -- Quid singulariter de hoc quereris, quod omnibus est commune? Nulla quidem res magis munus inquinat, quam dura frons et lenta dilatio. Sed hic est mos, cito vultis accipere, tarde autem dare, ad illud alacres, ad hoc mesti, ad illud precipites, ad hoc segnes. Ingratitudinis duplex radix, duplex materia querelarum, dum et illos mora, et celeritas hos constringat.

D. -- Multa michi promissa sunt, nichil impletur.

R. -- Magnis promissoribus minimum fidei esse debet: nota vanitas, note blanditie, nota hominum mendacia. Multa tibi unus aliquis promisit: sufficit promisisse; quere alium qui promissum impleat: non potest unus omnia facere. Fecit hoc promissor, ut eum interim diligeres.

D. -- Quod michi promittitur non fit.

R. -- Duarum cupiditatum, potentior est que tenet, quam que poscit.

D. -- O quot ille pollicitis abundabat!

R. -- Aut irridebat, aut ad tempus diligi volebat, ut dictum est, et forte dum tibi multa promitteret, unum aliquid a te poscebat, quod vel magni pretio mendacii bene partum extimaret. Sepe autem qui divites sunt verborum, esse inopes rerum nosse debueras.

D. -- O quam multa michi promissa sunt!

R. -- Si michi credideris, multa promittentibus, nichil credas.


 
38

DE REPULSIS
 

D. -- Repulsam passus indignor.

R. -- Vis ne igitur quecunque poposceris adipisci, ita ut negari tibi nichil possit? Vide ne intolerande superbie sit hoc velle. Meminisse Magni Pompei decuerat, quo nescio an quis maior umquam fuit, de quo tamen scriptum est:

Queque dari voluit, voluit sibi posse negari.

Quam multa Cesaribus, supra humanam magnitudinem summo etiam imperio gloriosis, negata cognovimus: et tu graviter unam aut alteram fers repulsam? Denique quam multa quotidie Deus poscit ab homine nullius rei indigens, nec impetrat?

D. -- Non possum equo animo repulsam pati.

R. -- Cur petendi tibi arrogas licentiam, et negandi aliis carpis libertatem? Quid quod sepe indigna petitio, dignam repulse prebuit materiam? Quid quod sepe etiam petenti repulsa utilis fuit, cui quod petierat impetrasse, damnosum erat?

D. -- Iniustam patior repulsam.

R. -- Si iniusta est repulsa, iusta ergo petitio: gaude cuiuscunque potius culpam esse quam tuam.

D. -- Unde non merui repulsam tuli.

R. -- Multi se magna meritos putant. Unde penitus nichil merentur; hinc repulse dolor, hinc querele iste, quibus orbis terre et omnis vita hominum plena est.

D. -- Pudendam patior repulsam.

R. -- Pudendum nichil preter culpam. Quem pudorem tibi inferre potuit, quod tui non erat arbitrii?

D. -- Repulsam patior unde non credidi.

R. -- Credulitas incerta est, certa autem res. Non posse quod petitur negare, non est liberi, sed servi. Non posse repulsam pati, non est civis, sed tyranni.

D. -- Optate sperateque rei passus sum repulsam.

R. -- Si quicquid sperant cupiuntque homines assequerentur, dii essent omnes; tu vero ut indignationes multas ac dolorem fugias repulsarum, disce optare possibilia et honesta, non assequi velle quicquid inconsultus et inexplebilis appetitus optaverit, quicquid spes vana suggesserit.

D. -- Non tantum repulsus ego, sed indignus michi antepositus fuit.

R. -- Et quotiens indigni dignissimis preferuntur? et quotiens indignos indignissimi iudicant, alienarum severior, suarum quisque favorabilis rerum iudex. Multi se indignos dicunt, pauci credunt.

D. -- Parve rei patior repulsam.

R. -- Multis parva negata magna ultro oblata vidimus. Si repulsis compensentur munera, fortune lances equabuntur, sed vos illas indignatione augetis, hec oblivione atque dissimulatione minuitis.

D. -- Dignus eram, ut arbitror, non repelli.

R. -- Ut sit ita, an tu omnia pro dignitate hominum dari existimas ac negari? Utinam ita esset, ut et plures bonos spes premii, et pauciores malos faceret metus pene! Sed non ita est. Amor, odium, spes, cupiditas, affectus inconditi cuncta permiscuere. In te uno fortune stilum publicum vis mutari, et non te potius ad communem cursum humani moris inflecti.

D. -- Quanto indignior michi anteponitur competitor!

R. -- Et Lucius Flaminius, mox ob indignum facinus iudicandus, et ordine Senatorio amovendus, Scipioni Nasice prelatus fuit, viro omnium optimo, Senatus et populi sententiis iudicato. Et Vatinius Catoni, illaudatus laudatissimo, non solum populi amicorum simulque hostium iudicio, sed toto etiam Ciceroniano volumine. Quid hic dicis? Ut sint gravia, non sunt nova que pateris.

D. -- Multum sperabam, modicum non mereor.

R. -- Ut multum quoque merearis, dixi iam, non omnia pro meritis dari. Quid quod semel negatum, eidem id ipsum mox concessum vidimus? Quod in ipso de quo loquor Scipione accidit, repulsarum duritiem sepe pertinax virtus infregit. Testes sunt Emilius Paulus, Metellus Macedonicus, Lucius Mummius, qui Consulatus repulsam passi omnes, iidem speciosissimis consulatibus ac triumphis postmodum honestati, suis civibus quibus contemptui fuerant, spectaculo fuere, numquam ad id perventuri si repulsas populi lamentis potius acerbare, quam virtutibus superare voluissent. Lucius Silla, quamvis in finem civilibus discordiis irritatus, famam suam nota crudelitas infecerit, nobilitate tamen et gloria insignis civis, non Consulatus sed Preture (tanto minoris rei) repulsam cum tulisset, summam Reipublice post adeptus, et preturas et Consulatus et imperia, non tantum consequi potuit, sed donare. Non debet repulsa spem auferre, sed afferre sollicitudinem ac virtutem acuere, que nichil tam asperum quod non leniat; idque etiam si quando non fecerit, non tamen ideo deferenda est, ne propter se ipsam suumque proprium finem culta videatur. Denique hi repulsas suas forti animo tulere. At Publius Rutilius repulsa fratris audita, qua erat passus in petitione consulatus, statim morte obiit repentina. Elige utrum sequi malis.


 
39

DE INIUSTO DOMINO
 

D. -- Iniustum dominum patitur Respublica.

R. -- Sed fortassis id merita; et id sceleri scelus est debitum. Non solum apud inferos, sed ubique feri iudices, ubique iustitia suum opus exercet; etsi sepius cunctetur interdum properat. Verumque re ipsa fit quod scribitur; “utique est Deus iudicans eos in terra”. Demones ex hominibus fieri, quidam opinati sunt, perpetua criminum licentia peccandique libidine; quod, ut forte tolerabiliter dictum sit, malarum voluntatum similitudo effecit, qua homo malus, atque in malis obstinatus pene demonem equat. Cui sententie, si recipitur, illud fortasse non dissonum fuerit, ut permissu divine iustitie demonem demon premat. Qua in re illud duntaxat, ut videtur, est miserum, quod nonnumquam sceleratorum suppliciis miscentur innoxii, et nimis verbum crebrumque comprehenditur illud Flacci:

Sepe Diespiter neglectus incesto
addidit integrum

quod ipsum non sine certa, licet vobis occulta, iustitia Dei, fieri, indubitata fide creditur.

D. -- Crudelem dominum perpetimur.

R. -- Crudelitas mala quidem, et nature hominum adversa, sed utile vitiis, et lascivienti populo frenum, pavor undecunque oriens. Amare insciis expedit timere quicquid quidem sit: nemo tam trux dominus, ut non truculentior sit voluptas, prosperitatis comes ac filia. Male agentibus nichil peius quam securitas ac libertas. Qui nichil metuit, proximus est ruine.

D. -- Iniquum dominum infausta plebs patitur.

R. -- Nullus, michi crede, misera in plebe miserior quam Tyrannus, quod si dubitas, Dionysum contemplare: ille vir improbus nec indoctus, de se ipso suaque tyrannide quid sentiret, aptissime pendentis supra amici verticem gladii cuspide, declaravit. Nota est historia. Timet plebs Tyrannum, et Tyrannus plebem, sic reciproco pavore se cruciant; hoc refert, quod miseria plebis apparet, et Tyranni latet. Non minus tamen affligit purpureo velamine tectum vulnus, neque minus auree gravant compedes quam ferree; est et sua, ut in sordibus utque in fumo, sic lautitiis ac splendore, miseria. Aurea quidem tyranni vestis extrinsecus? Obverte illam: ardentibus intus aculeis plena est, ita ut vides non penitus aut impune seviunt tyranni, aut inulta plebs premitur.

D. -- Inclementissimus nobis est dominus.

R. -- Non tot passim essent domini, nec tam late furerent, nisi populi insanirent, et cuique civium pro se carior foret res privata quam publica, voluptas quam gloria, pecunia quam libertas, vita quam virtus.

D. -- Unum dominum serva fert patria.

R. -- At non unum, sed triginta simul, illa legum nobilis mater Grecieque lumen alterum Athene.

D. -- Patria dominum unum fert.

R. -- Multos autem Roma: quis Caligulas nesciat ac Nerones, et Domitianos ac Commodos, et Heliogabalos et Bassianos et Galienos ac, ne singula imperii probra exequar, Maximinos et, pietatis hostes, Iulianos ac Decios? Sardanapalum Assyria pertulit, Cyrum Persis, Alexandrum Grecia atque Asia. Reges dictos, vere autem tyrannos acerrimos et immites tulit, et Dionysios Sicilia, Phalaridem, Agathoclem; Lacedemon Cleomenem Agidemque quem Argi quoque perpensi femineamque uxoris avaritiam, que viro ipso rapacior in sexu suo tyrannidem miris modis exercuit. Sed quo feror? Quis aut veteres aut novos numeret tyrannos? Qui tam multi hodie, tamque alte, hinc suis opibus ac potentia populorum, illinc moribus atque dementia, radicati sunt, ut nec numerari iam valeant, nec convelli, neque minus apud vos quam apud Egyptios aut Medos libertate pessumdata ac sepulta, versa servitus in naturam sit, sic ut pars maior populorum tyrannum si non habeat, quesitura precario seu pretio emptura videatur, usque adeo patres vestros esse quod nati erant puduit: vos enim pene omnes in servitio nati atque educati, ut doloris antiquam, sic novam querele materiam non habetis.

D. -- Potentis domini gravi premimur iugo.

R. -- Aristophanis Poete utilis fabella, que monet non nutriendum in urbibus leonem; tamen si nutritus fuerit, obsequendum illi esse. Nec Tyrannidis naturale malum impatientia cumulandum, quanque ipse feceris potentiam detractandum: raro equidem tyrannus absque culpa civium surrexit in populo. Vetus est autem verbum. Ede quod nutristi.

D. -- Dominum importunum patimur.

R. -- Si omnis potestas a Deo est, seu ad bonorum exercitium, seu ad malorum penam, par est ut divino imperio te subiectum sentias, non humano. Cuius si minister immitior videtur, patientia fortassis efficiet ut mitescat. Vix est enim ullum tam ferox ingenium, ut non obedientia et obsequio leniatur. Vel ferendum denique, vel ponendum est omne quod premit, nempe nichil est tertium preter impatientiam, que, ut dixi, molesta non minuit, sed acervat.

D. -- Malus nobis est dominus.

R. -- Omnes vos unum habetis notum hostem, unus ille multos habet incognitos, periculosior status.

D. -- Dominus nobis est pessimus.

R. -- Sed non erit diu. Si bene Philosophis visum est, violentum nichil esse diuturnum. Et sane si vel unum patria civem bonum habeat, malum dominum diutius non habebit.


 
40

DE INDOCTO PRECEPTORE
 

D. -- Est michi preceptor indoctus.

R. -- Etsi doctum facere non possit indoctus, verumque sit commune illud: signum scientis est posse docere; sub indocto tamen preceptore, doctus aliquis fieri potest, vel per se ipsum, vel, quod est verius, influentia celesti atque inspiratione. Et, ut Ciceronis utar verbo, aliquo “afflatu divino”, sine quo nec doctum certe, nec bonum virum fieri posse credendum est. Hoc enim non solum vera religio sentit, sed gentilis quoque Philosophie consentit auctoritas.

D. -- Indoctum preceptorem nolens audio.

R. -- At celestem preceptorem audi libens, qui fecit aures tibi, non has tantum quas videmus, sed invisibiles alias, intus in anima; illum audi, “qui docet hominem scientiam”, sicut scriptum est. Quo insuper tacente, frustra preceptor, quicunque mortalis, quamvis doctissimus, laboraret.

D. -- Preceptorem indoctum egre fero.

R. -- Vel ab illo fugiens alium quere, vel ad te ipsum redi, et memento Epicurum, sepe a Cicerone licet irrisum, visum tamen Senece magnum virum, non indoctum modo preceptorem habuisse, sed nullum, ut gloriabundus idem ipse commemorat. Augustinum vero, quod de se ipso testatur, cui non omnia credere nefas est, et Aristotelicas cathegorias, que inter difficillima numerantur, et artes liberales, quas singulas a preceptoribus didicisse magnum ducitur, nullo hominum tradente, ut idem ait, omnes intellexisse. Novissimumque Bernardum, virum doctrina et sanctitate clarissimum, omnes suas literas, quarum inter cunctos sui temporis abundantissimus fuit, in silvis et in agris didicisse, non hominum magisterio, sed meditando et orando, nec ullos umquam alios, ut de se etiam ipse ait, preceptores habuisse, quam quercus et fagos. Hec si facta sunt, cur non iterum fieri possunt? Quod nisi sic esset: quid fecissent primi hominum, quibus nec preceptor ullus erat, nec reperti aliquid? Mirando igitur, cogitando, assurgendo, et ingenium acuendo, ea ipsa que vos cum omnibus preceptoribus vestris vix intelligits invenere. Aude et tu aliquid, teque magnis inserere ne diffidas: si mortalis defuerit, eternus aderit preceptor, a quo sunt omnes, et omnia ille fecit, et ingenia, et scientias et magistros.


 
41

DE DISCIPULO INDOCILI AC SUPERBO
 

D. -- Discipulum habeo indocilem.

R. -- Perdis operam, litus aras, semina proicis: natura non vincitur.

D. -- Discipulum indocilem sors dedit.

R. -- Terre aride colonus, solve boves, quid te torques? Illi parce et tibi, cum tot sint labores necessarii et inevitabiles: supervacuos querere stultitia est.

D. -- Discipulum habeo literarum indocilem.

R. -- Si docilis est virtutum, illic insta: melioribus illum artibus ornaveris. Quod si neutrum capit, vacuum sine, neve quid in pertusum vas effuderis, quod neque ibi subsideat, teque iugi tedio exhauriat. Sic habeto enim: omnes qui sunt, quique erunt, aut fuerunt virtutibus aut doctrinis clari, non posse unum ingenium accendere, nisi alique intus in animo scintille sint, que preceptoris spiritu excitate et adiute generosum discipline fomitem arripiant; alioquin algidum in cinerem, ne quicquam flabis.

D. -- Intractabilem discipulum ac superbum habeo.

R. -- Superbia hostis ingenii est, dumque subesse dedignatur, et discere negligit discipulus insolens; egre manum ferule subiciet, doctrine animum, reprehensionibus aurem, collum iugo.

D. -- Habeo prosperitate tumidum discipulum.

R. -- Sicut tumor oculorum visui, ita tumor animi ingenio nocet: ut disciplinis aditus fiat, comprimenda est omnis elatio. Scis ut Alexander Macedo, cum aliquando Mathematicis animum applicasset, et Geometrica sibi quedam obscuriuscula traderentur, difficultatibus offensus preceptori imperat, ut id ipsum clarius tradat, et quid ille respondeat: “Hec, inquit, eque omnibus difficilia sunt”, ut scilicet omnem illi spem regii fastus excuteret. Sic est enim hercle, nulle sunt fortune partes in ingenii rebus: quisquis doctus ac sapiens fieri vult, obliviscatur interim se potentem.

D. -- Discipulum rudem elatumque habeo.

R. -- Contra ventum, adverso flumine, navigas: contrahe carbasa, terram pete.

D. -- Contumacem habeo discipulum protervumque.

R. -- Non harenam tantum fodis, sed serpentem nutris, aconitum excolis, hostem doces.

D. -- Dure discipulum cervicis instruo.

R. -- Surdo canis. Sed sic est: hos clamor, hos silentium delectat. Potentissima semper in rebus omnibus consuetudo est; viden ut piscator tacitus, clamosus venator? at clamosior aliquanto schole arbiter quam silve.

D. -- Duricordem discipulum nactus sum.

R. -- Sepe facilius ursi caput mollias quam hominis. Quid vis autem? Est in fabulis lupum, vulpeculam, literas didicisse; nam elephantis studiosi non anilis fabula est, sed naturalis historia. Et hic tuus forsitan studio naturam leniet; apud me, autem, una fere pastoris ac preceptoris vita est; mirum nisi uterque tandem a convictu mores traxerit. Ille beluas regit, hic pueros.


 
42

DE NOVERCA
 

D. -- Novercam habeo

R. -- Ergo et patrem; sic sunt ferme res humane, ut tristitia letis, et amara dulcibus temperentur, atque utinam ex equo! Impermixtum hic dulce non habitat.

D. -- Iniusta michi est noverca

R. -- Non inepte Virgiliano epitheto uteris; quanto autem illa iniustior tibi, tanto in illam ut sis iustior enitere.

D. -- Noverca michi superbissima est.

R. -- Est femine proprium superbia, et noverce est. Si gemine cause unum pariunt effectum, non est quod stupeas, est quod feras teque et privignum simul et filium bonum probes.

D. -- Superbissima est noverca.

R. -- Nulla re melius quam humilitate vincitur superbia.

D. -- Novercam ferre nequeo.

R. -- At fer patrem: si hunc valde diligis, facile illam fers.

D. -- Noverca impia et importuna est michi.

R. -- Esto illi pius ac patiens: pietatem patri debes, patientiam femine, reverentiam noverce.

D. -- Insolens est noverca.

R. -- Noli pati ut potentior sit illius insolentia, quam pietas tua. Nichil durum, nichil arduum est pietati: hec ad Deum homines erigit, Deumque ad homines inclinat. Quotiens noverca sevierit, non tu illam, sed patrem cogita.

D. -- Iniuriosa est noverca.

R. -- Muliebres iniurie contemptu melius quam ultione plectuntur.

D. -- Gravem patior novercam.

R. -- Bene ais “patior”. Succumbere enim, et mulierculam pati non posse, non est viri.

D. -- Odit me noverca.

R. -- Ipsam ama. Nam et inimicos diligere, divinum est preceptum, et amare ut ameris, philosophicum est consilium.

D. -- Noverca me odit.

R. -- Si patrem tuum amat, satis est tibi: odisse patris amatricem filio non licet; sin et illum odit, quem non oderit? Nam et si alterum plus quam virum amat, tu ille ne fueris.

D. -- Nimis me odit noverca.

R. -- Minus malum forsitan noverce odium, quam nimius amor: Phedriam nosti et Hippolytum. Certe odium quod ulcisci nefas leniendum, aut fugiendum, aut ferendum est; nichil est quartum: querele sepe odium exaggerant.


 
43

DE DURITIE PATERNA
 

D. -- Durum patior parentem.

R. -- Durities patris sepe filio salubris, semper damnosa mollities; non lingue tantum, sed nec virge parcendi docti consulunt. His duobus animorum iuvenilium constat in primis cura; que si frustra sint, gravioribus morbis graviora remedia adhibentur, abdicatio et carcer, quin et more veteri Romano, ad extremum supplicia et mors, quod non Consules modo et duces, quibus imperium in omnes publici consilii prestaret auctoritas, sed privatos illos priscos ac severos patres, quibus sola patria potestas ius in filios daret, sepe acerrime observasse legimus, in quibus maxime Cassii ac Fulvii nobilitata severitas. I tu: nimis blandum patrem, dic durum.

D. -- Patrem patior durum.

R. -- Qualem putas ille te passus est puerum, qualemve deinceps adolescentem? Difficile id quidem persuadere his sibi valde placentibus, sed crede michi: nichil durius quam etatis illius inconditos mores pati.

D. -- Patior durum patrem.

R. -- Quid si durus est filius? Dura duris efficacius leniuntur, et sepe medici mollioris deformior est cicatrix.

D. -- Patrem durum habeo.

R. -- Si pater verus est, diligit, et si diligit non que mulceant, sed que prosint cogitat.

D. -- Durissimus pater est michi.

R. -- Que tibi durissima, illi forsan utilia videntur, cui et certius iudicium et incorruptior est affectus. Adolescentia non nisi que sub oculis sunt metitur, etas maturior multa circumspicit.

D. -- Pater est michi durissimus.

R. -- Vide ne tu illi durior, ut dum ille dedecori tuo obstat, tu illius vitam perditis moribus inquietes.

D. -- Perdurus pater est michi.

R. -- Qui salutem filii negligit, ille demum durus est pater, etsi fronte mitissimus, at qui filium ad rectum iter trahit, ope consilioque adiuvans, et sepe verborum, sepe rerum stimulis impellens, sepe vel tardum increpitans, vel invitum cogens, quamvis severior sit adspectu, durus est minime. Fructuosior filio severitas patris solet esse, quam comitas.

D. -- Durus est pater.

R. -- Supercilium paternum, zelus, dolor, metus, etas excusant.

D. -- Durum patrem egre fero.

R. -- Quid, si quod multis sic affectis iure accidit, ferre duritiem cogaris alterius? Quid, si ipse contumacis filii pater esse incipias? Tunc intelliges quam suave patris iugum, et quam iustum sit imperium; nunc non nisi unum intelligis quod delectat, inque hoc uno, iudicium tuum habes, non delectatione animi sed titillatione sensuum circumventum.

D. -- Durus michi pater est.

R. -- Ut sit durus, illum tibi, non te sibi, iudicem dat natura, quam secuta lex civilis, castigatores parentum filios erubescit. Pudeat te audere, quod ulli filio licere legem puduit; sine de te iudicet, qui te genuit aluitque; tu de illo iudicium linque aliis, patremque si vere laudis non est capax, decoro saltem silentio venerare.

D. -- Duris pater est moribus.

R. -- Non arguendi mores patrum, sed ferendi sunt. Nichil turpius in Alexandro sonat, quam quod non dicam patrem conviciis attemptasse, sed paternis laudibus invidisse visus est. De patre vel gloriose loquendum, vel tacendum.

D. -- Habeo durum patrem.

R. -- Habes ubi amorem, ubi pudorem, ubi patientiam, ubi obedientiam tuam probes: nullum in terris imperium iustius quam patris, nulla honestior servitus quam filii. Nichil tam suum cuique est, quam filius patri, nichil cuique indignius eripitur. Sed vos precipiti ac intempestivo desiderio subesse nati contemnitis, preesse concupiscitis: sic et patribus vos aufertis, et patrum ante vobis imperium usurpatis, duplex indignitas. Ita fit ut insolentia iuvenilis undique rerum turbet officia. Hinc forte prohibiti de patrum asperitate querimini, vestro digni iudicio, quibus omnia liceant, ob id unum, quod nati estis, et placere vobis ad speculum didicistis, tum demum, cum preesse ceperitis, sensuri quam id vobis turpiter ante tempus optatum esset.

D. -- Rigidus pater est michi.

R. -- Quid, si pius est rigor? Pater filio rigidam pietatem, patri filius obsequium reverens obedentiamque humilem debet. De Manlio Torquato in historiis, et apud Marcum Tullium legisti, ut perindulgens in patrem, idem acerbe severus in filium fuit, vulgi forte iudicio reprehensus, in altero ab incorruptis extimatoribus in utroque laudatissimus: tanta diversitas rerum est.

D. -- Pater durus est michi.

R. -- Sero bona vestra cognoscitis, o mortales, at cum nosse cepistis, nimis agnoscitis; hinc et presentia fastiditis et amissa lugetis, alterum superbe nimis, alterum nimis humiliter; et ubi agende grates, et ubi habenda patientia, utrobique querimonie, nusquam equanimitas. Sic in Deum atque homines gratis estis?

D. -- Durus est pater michi.

R. -- Veniet tempus quando hunc ipsum patrem suspires, nec responsurum voces, et qui nunc videtur saxis durior, plumis mollior videatur.

D. -- Durum patrem habeo.

R. -- Patrem dum habueris non agnosces.


 
44

DE CONTUMACI FILIO
 

D. -- Habeo filium contumacem.

R. -- Equum est ut qui patrem ferre non poteras, filium feras, utique sarcinam graviorem; magis animum premit pungitque acrius superbi filii verbum unum irreverentius prolatum, quam severi patris quecunque durities. Ille enim iniuriam facit, hic iure suo utitur.

D. -- Filium habeo rebellantem.

R. -- Impudenter de minorum rebellione conqueritur, qui maiorum iusta contempsit imperia.

D. -- Filius contumax est michi.

R. -- Tandem fortassis intelligis, quid tuus ille tam durus pater visus est tibi.

D. -- Filium patior insolentem.

R. -- Si etatis est vitium, cum etate transibit; multorum ferox adolescentia, progressu temporis, ad virtutem mirificis provectibus flexa est.

D. -- Rebellem filium habeo.

R. -- Non solus: et David, et Mithridates Ponti rex, et Severus imperator Romanus rebellantes filios habuere, et multis post seculis Britannici pacem regni, ut fama loquitur, turbavit regii adolescentis in patrem concitata rebellio; sed quisquis sua deflet incommoda, nullus aliena vel publica.

D. -- Impius ac rebellis est filius.

R. -- Magna tibi portio paterne molestie dempta est, mortem filii timere.

D. -- Habeo ignavum et inertem filium.

R. -- Nescis ut Africanus ille vir magnus, dissimillimum filium sibi longeque degenerem amavit unice. Et profecto maior non dicam amor, sed miseratio debetur ei, quem minus adiuvat natura. Nullius rei eget qui virtutum dives est, quarum indigentia vere miseros ac proinde misericordie egentissimos facit. Tu in filio, etsi non virtutem, ama quod filius, si ne id quidem, at quod homo est, postremo si nichil est quod ames, miserere. Proprium patris, ut severitas, sic misericordia est.

D. -- Perdite filius est vite.

R. -- Pondus infaustum, eoque gravius, quod dum ferri potest, nequit abici: perfer, et qua datur corrige. Sic enim aut filium curaveris, aut certe patris officium egeris: hoc tibi debitum, illud optabile.

D. -- Impius, inhumanus, intractabilis est filius.

R. -- Si quidem mollities ac voluptas in perfidiam ac scelus eruperint, venenosum animal exigendum domo est, neque ubi, sed quid natum extimandum; et in silvis ortas aviculas pascitis, et domi natos scorpiones occiditis.

D. -- Impius filius est michi.

R. -- Periculosa seponere, antequam noceant, sapientis est. Non te pietatis umbra decipiat, nulla impio debetur pietas; est, ubi sit, crudelitatis species pium esse; sed dum aliquid vel minimum spei est, semper ad misericordiam inclina, mementoque te patrem esse, non iudicem, nec hic tibi Terentianum illud excidat:

Pro peccato magno paululum supplicii satis patri

 
45

DE DISCORDI FRATRE
 

D. -- Habeo discordem fratrem

R. -- Quid autem, ille ne igitur te concordem habet? unanimitas fraterna, que unum ex duobus facere debuit, in duo non iam diversa, sed contraria penitusque pugnantia scissa est. Grave sed antiquum malum, quod et mundus, et mundi caput ab initio habuere, si quidem vetus urbis Rome, sed vetustior orbis infamia est, fraterno sanguine maduisse. Tu quod in singulis paribus fratrum vides, et altero, quin etiam adhuc solo in uno tot millium, quid stupeas, non habes.

D. -- Est michi discors domi frater.

R. -- An et hoc miraris esse magna in domo, quod in ipsius materni uteri fuit angustiis, ubi olim, etsi maioris mysterii velamentum esset, certe non discordes tantum fratres legimus sed bellantes? Est ne igitur novum, si armati faciunt, quod non nati solent?

D. -- Nulla michi apud fratrem gratia est.

R. -- Multo prius hoc in scholis edoctus, quam domi expertus esse debueras: provisa vero nec querimur nec miramur.

D. -- Odiosum fratrem habeo ac discordem.

R. -- Ut ferme nullus amor equior fraterno, sic nullum, ubi inceperit, iniquius odium, nulla acrior invidia. Sic paritas incitat animos atque incendit, cum cedendi pudor, et amor excellentie, eo ardentior quo incunabulorum recordatio, et quecunque benevolentiam paritura viderentur, ubi semel a recto calle deflexum est, odium et contemptum pariunt: hic nature rebellantis ardor animi, optime quidem pro obsequiio atque humanitate placabitur. Vix est enim tam immite ullum, tamque asperum ingenium, quod non tandem molliat vera ac iugis humilitas verborum, et rerum omnium lenis et non ficta tractatio. Sin id serum atque invalidum deprehendas, seu forte huc tu cogere tuum ipse animum non potes, quo honeste quidem atque utiliter cogetur, tunc, antequam in perniciem res erumpat, ultimo remedio utendum erit: extirpanda mali radix, et, discordiarum mater, propellenda communio; in quo ita te facile prebueris, ut quantum iuri tuo demptum, tantum virtuti fameque additum invenias. Impie ac superbe cupiditatis aculei, nulla re melius, quam pia et miti liberalitate franguntur. Bonum aurum quo pax domus et caritas fraterna redimitur. Vetus valde, nec verum minus est verbum, magnam discordiarum bellorumque materiam, duo hec esse pronomina, “Meum” et “Tuum”, que si de vita hominum tollerentur, haud dubie tranquillius viveretur.


 
46

DE AMISSO PATRE
 

D. -- Patrem amisi.

R. -- Iustum est ut quem presentem querebaris, absentem queras nec invenias; nichil equius quam fastidita impie frustra optari.

D. -- Pium patrem amisi.

R. -- Pium ille filium dimiserit. Gratulare autem seni tuo; illud tandem illi accidit, quod semper optaverat: te incolumis, rebus humanis abiit.

D. -- Pium patrem perdidi.

R. -- Pius filius, nullam magis ob causam fortuitos casus timet, quam ne qua sibi incidens calamitas patris animum merore conficiat; tuo iam tantum periculo securior vives, non erit quem rumores de te pungant, quem tua frangat adversitas, quem tua debilitat egritudo, quem tua mors perimat.

D. -- Patrem, amantissimum amisi.

R. -- Incipias de aliis curare: qui de te curet amplius non erit. Pietatem ab altero tibi exhibitam repende alteri; raro illi rependitur, cui debetur.

D. -- Pium patrem miser perdidi.

R. -- Si pietatis ratio tibi constat, solare fortunam tuam recordatione preteriti temporis: coluisti parentem, et dum licuit pia semper in illum officia congessisti, pater obiit, pietas vivit, alioquin est, fateor, unde perpetuo mestus sis.

D. -- Pater me moriens destituit.

R. -- Fer nature ordinem: prior exiit qui prior intraverat; nec te ille destituit, sed precessit.

D. -- Amisi patrem.

R. -- Nescis quid sit patrem amittere, nisi filium habuisti.


 
47

DE AMISSA MATRE
 

D. -- Matrem perdidi.

R. -- Altera tibi superest mater quam non perdes, et si velis; ex illa veniens, in hanc pergis, illa tibi paucorum mensium domum dedit, hec multorum dabit annorum, illa dedit corpus, hec aufert.

D. -- Mater obiit mitissima.

R. -- Mater subsistit durissima, que te et matrem quam requiris, in uno gremio servabit, cuius in utero tecum erit, te et illam ut credimus, die ultimo paritura.

D. -- Pia me deseruit mater.

R. -- Deseri metuens festinavit, gratamque illi suam mortem fuisse credibile est, tuam non visura amplius, atque unde maxime metuebant securitate parta.

D. -- Defuncta est mater optima.

R. -- Feliciter hec excessit, te superstite, quo premisso, ut feminei sunt affectus flebiliter abiisse.

D. -- Obiit mater.

R. -- Obeundum erat, idque ambobus, nec de morte queri potes nec ordine.


 
48

DE AMISSO FILIO
 

D. -- Sed amisi filium.

R. -- Melius dic “premisi”, secuturus cito quidem, et fortassis hodie, et quid scimus an hac ipsa hora? Nulla fides vite est, cum tanta sit fides morti. Secuturus dixi; sequens dicere debui: continue sequeris, nusquam in vita pedem figere permissum homini, uno semper gradu itur ad mortem; mirum dictu, seu ille vinctus, seu solutus, seu stans, seu ambulans, seu sedens, seu sanus, seu eger, seu vigilans, seu sopitus, ad metam fertur, atque illorum more qui vehuntur navibus, vel quiescens, properat.

D. -- Amissi filii desiderio excrucior.

R. -- Compesce animum, quoniam quem cupis invenies: nulla est mora. Non posse pati desiderium parvi temporis, puerile seu femineum est; viro enim nichil breve, difficile. Nosti, credo, quibus verbis desideria huiusmodi apud Platonem Socrates, apud Ciceronem Cato et Lelius consolentur, virtute quamvis et gloria supremi viri, hac spe tamen, longe impares. Nosti preterea quid animi Emilius Paulus, quid Cato ipse, quid Pericles, quid Xenophon ille Socraticus condiscipulus Platonis atque emulus, quid innumerabiles alii natorum in mortibus habuere. Nec te preterit, ut Propheta idem et rex, filium quem languentem fleverat, non flevit extinctum, cogitans quod irrecuperabilia lugere, supervacue dementie verius quam pietatis est. Quibus se virilibus exemplis interserit, Spartana illa mulier, apud scriptores quidem innominata, sed non pariter illaudata, que audito quod filius in prelio excidisset: “Ideo, ait, illum genui, ut esset qui mori pro patria non timeret”. Par Livie virtus maiorisque Cornelie, sed clariora sunt nomina; quarum prior ingentis nati, et ad summum spectantis imperium, ut terre traditus fuit, luctum mox deposuit, numquam vero memoriam intermisit; altera filiis multis, immo omnibus amissis, quorum aliquos a populo inteferctos inhumatosque conspexerat, commiserantibus et illius sortem femineo more deplorantibus, miseramque vocantibus, non se miseram, sed felicem esse respondit, que tales filios genuisset. Insignis mulier, nec presenti misera, et preterito etiam felix, que contra publicam opinionem et consuetudinem miserorum, se felicitate preterita et leti temporis memoria solaretur, grata quod habuisset, quod amisisset equanimis, ob hoc unum digna uteri prosperiore successu. Et illa quidem mulier, tot tam gravibus fortune vulneribus inconcussa permansit, tu vir unico deiectus luges?

D. -- Amisi filum.

R. -- Amisisti simul et metus multos, infinitamque materiam sollicitudinum et curarum, quibus ut careres, vel tibi vel filio moriendum fuit. Securum patrem sola mors facit.

D. -- Filium amisi.

R. -- Si pium, nichil est quod illi metuas: in tuto est; at si impium, tuorum numeratorem annorum, tue stimulum senectutis extulisti.

D. -- Filium perdidi.

R. -- Si virtute preditum, gaude quod habueris, at si vitio preditum, gaude saltem quod amiseris. Utrobique nature beneficium agnosce, seu quod talem dedit, seu quod talem abstulit.

D. -- Ante tempus michi filium mors rapuit.

R. -- Non fit ante tempus, quod in omni tempore fieri potest. In omnem etatem multi sunt aditus morti, in adolescentia infiniti.

D. -- Sine filio remansi.

R. -- Et sine angoribus, et sine pavoribus. Iam non erit cui noctes insomnes, cui sollicitos dies agas, cui spes longas atque inextricabiles ordiare, qui canos tuos rugasque consideret, ereditatem extimet, sumptus arguat, moram mortis incuset. Undique tibi securitas et quies, geminum bonum ingens, titulo licet mortis asperius.

D. -- Acerba filii morte deiectus sum.

R. -- An non Anaxagoram audieras? An oblitus eras, te genuisse mortalem? An id potius forsan luges, quod qui sequi debuerat antecessit? Equidem cum in multis inordinata vita hominum sit, nullum penitus ordinem mors habet: et senes decrepiti cunctantur, et festinant iuvenes, et precipitant pueri, et infantes primo vite de limine retrahuntur. Hic tardius licet, ille ocius; hic maturus, ille acerbus; nemo non moritur: hec summa est. Ubicunque vero hoc est, qualibet etatis parte quis obierit, etsi acerbus fuerat, morte maturuit.

D. -- Extinctum fleo filium.

R. -- Si fleturus eras morientem et nascentem flesses: tunc mori ceperat, tunc desiit. Noli autem tuam et illius sortem optimam lugere: ille iter ambiguum a tergo habet, tu securum ante oculos, non iam amplius, “aut caro oneri timens, ut Maro ait, aut alteri”.

D. -- Cum filio vite dulcedo omnis extincta est.

R. -- Magnum fateor ac dulce solatium patri filius bonus, sed sollicitum ac grave, et sepe dulcissima offendunt, et carissima impediunt, et pretiosissima rerum premunt. Et fortassis hic filius obstabat altiora animo volventi. Iam mestior licet ac liberior factus, assurge. Bona de malis elicere sapientis est.

D. -- Mors me filii mestum fecit.

R. -- At quod restat alacer exige. Illi vixeras, vive iam tibi.


 
49

DE INFANTIS FILII CASU MISERO
 

D. -- Infantis filii miserabilem casum fleo.

R. -- Humanum nichil flendum. Homini premeditata omnia esse debent, si non sunt. Non casum filii, sed inscitiam tuam defle, et conditionis oblivionem.

D. -- Filii infantis miseram mortem queror.

R. -- Nulla mors misera, quam mors anime non sequetur, a quo periculo infans tuus immunis est.

D. -- Infans meus precipitio periit.

R. -- Qualiter quis pereat, quid refert, modo ne turpiter pereat? Et perire turpiter non potest, qui sine peccatis periit.

D. -- Precipitio periit infans meus.

R. -- At Archemorus serpente, alii gravide lacte nutricis, alii morbis, qui pene plures illam in etatem, quam in senectutem incidunt.

D. -- Periit infans meus precipitio.

R. -- Repentina mors innocentibus optanda, nocentibus metuenda est.

D. -- Infans meus ex alto preceps periit.

R. -- Languide pereuntibus, mors durior sepe, et angustie longiores. Dolor omnis eo tolerabilior quo brevior.

D. -- Periit precipitio infans meus.

R. -- Precipitari et ruere illius etatis est proprium. Fecit infans tuus quod faciunt omnes, etsi non omnes casu pereant. At tu sine illum periisse: pereundum erat; et feliciter secum agitur, prius pereundo, quam vite malis implicaretur, que quam multa sint, sciunt experti et intenti; nemo enim non expertus est, non intenti autem multi, qui quasi somnium vitam agunt, cuius reminisci nequeant experrecti. Periit innocens infans tuus, qui fortasse si viveret, nocentissimus periisset. Noli illum in tuto positum deflere: fortune minas omnes evasit, et preoccupavit mortem que illum dilata preoccupasset.

D. -- Lupus meum devoravit infantem.

R. -- Ista iam vermium est querela.

D. -- Infantis miseri corpusculum, lupus rapuit in cavernam suam.

R. -- Felicis animam infantis, in celum angeli rapuere.


 
50

DE FILIO QUI ALIENUS INVENTUS EST
 

D. -- Et (quod morte gravius) qui meus credebatur, alienus est filius.

R. -- Si ad communem spectaretis patrem, Comici consilio, humani nichil a vobis alienum putaretis.

D. -- Diu alienum filium ut meum pavi.

R. -- Suum filium pavisse natura fuerit, alienum caritas. Modo, post factum, non peniteat sed delectet.

D. -- Filius ille meus dictus alienus apparuit.

R. -- Aperta tibi ad magnum et singulare meritum via est, si hunc ipsum, ut hactenus, sic deinceps quasi tuum paveris: id illi quidem longe gratius atque acceptius Deo erit. Solent enim ingrati filii, seu sibi naturali quodam iure debita, patrum alimenta contemnere; et preterea scelus est amare filium, qui ex te genitus sit, et a Deo creatum hominem non amare. Ita undique apud Deum atque homines pietatem eximiam tibi quesieris ex alieno flagitio.

D. -- Pavi pro filio qui non erat filius.

R. -- Pavisti ut filium, pasce iam, si non ut filium, ut fratrem: omnium qui sunt, quique erunt, fueruntve, unus est parens, unus rector. Noli te per insolentiam dissimulare, aut per invidiam atque odium sacrum nature vinculum rescindere: omnes invicem fratres estis.

D. -- Filium quem putabam meum non esse audio.

R. -- Vide a quo audias et cui credas. Multi enim, malis stimulis impulsi, falsos rumores studio confingunt, alii lingue fluxu quodam effrenique impetu, et que sciunt et que nesciunt pari loquuntur audacia. Difficilis est autem de filiatione sententia.

D. -- Filium qui meus dicebatur alienum esse audio.

R. -- Cur hoc aliis potius quam uxori credis, qua hoc unum saltem nemo certius novit? Illa tibi certe filium dedit, quem nunc alii nituntur eripere. Audisti, credo, ut patrum memoria, vir illustris fuit, cui forma et genere par uxor obvenerat, sed fama pudicitie ambigua. Ex hac unicus infans pulcherrimus natus erat, quem cum die quodam in gremio habens mater, gravem curis et suspirantem virum animadvertisset, quesivit que tanti causa suspirii. Rursus ille suspirans: “Vellem, inquit, dimidia dominii mei parte pacisci, ut ita michi constaret hunc puerum meum, sicut tibi constat esse tuum”. Ad hec illa nichil fronte mota nec animo: “Enimvero, inquit, nequaquam tanto pretio est opus. Da michi centum prati iugera ubi greges meos pascat, de hoc ipso certum ego te faciam”. Cum ille impossibile prorsus id diceret, convocatis qui prope aderant proceribus, et sponsione interposita, natum illa ulnis extulit. “Et est ne, inquit, hic vere meus?” Cumque vir annuisset, illa brachiis protentis, ei puerum porrexit et “Accipe, ait, dono eum tibi, iam haud dubie tuus est”. Risu astantium oborto, pro uxore diffinitum, et vir omnium sententiis condemnatus est. Crebre nimis inter homines huius generis lites ac lamenta sunt. Proni in nuptias, immo lubrici ac ruentes, vix videre diem creditis quo mariti, hoc est viri, sitis, quasi aliter non possitis, dehinc prefusi in gaudia, seu verius in furores, coniugii dies primos, in strepitu inter epulas et choreas agitis, inter epithalamia et iocos et cantus et tympana, reliquam vitam omnem in suspitiones et iurgia: utrobique reprehensibiles. Nam neque rem adeo ancipitem sic amare, neque tam inseparabilem sic horrere, neque tam amabilem sic odisse decuerat, coniecturisque fallacibus apud homines sanctissima divine atque humane domus iura confundere, atque arctissima vite huius vincula dissolvere.

D. -- Quid, quod meum uxor non esse ipsa confessa est?

R. -- Singulare velut aliquid narras. Quotidiana sunt hec. Alie viventes hoc fatentur, alie morientes, quarum alique nuntiandum viris post obitum reliquerunt.

D. -- Non esse meum filium ipsa michi fassa est coniunx.

R. -- Fassa est idem Olympias Philippo, magno viro; magni filii iacturam, non fletum, nec suspirium, nec querelam legimus. Nunc fabellam accipe ridiculam, sed materie non ineptam. Circa litus Occeani, quod Britanniam ab adverso conspicit, ante non multos annos, fama est fuisse mulierculam inopem, sed forma appetibili, et insigni lascivia, hec duodecim parvos filios, totidem ex viris genitos habebat, annuis etatum interstitiis inter se distantes. Instante ante mortis hora, vocari prope virum iubet et “non est, inquit, amplius ludi tempus: nullus horum puerorum ad te spectat, preter maiorem solum. Primo enim anno nostri connubii casta fui”. Sedebant tunc forte pueri omnes, humi, circa ignem, more gentis aliquid manducantes. Stupente igitur viro, atque illis rei novitate suspensis, illa singulorum patres ordine nominat; quod audiens omnium minimus, qui triennis erat, panem quem dextera, et rapam quam habebat in manu altera, in terram posuit, at tremens desiderio et ambabus manibus in altum erectis, adorantis in morem, “Da, inquit, queso, michi genitrix aliquem patrem bonum!” cunque illa in fine verborum patrem parvuli nominasset, et famosum quendam divitemque hominem, reassumpto in manibus cibo, “bene habet, inquit, bonus est pater.”


 
51

DE AMISSO FRATRE
 

D. -- Fratrem perdidi.

R. -- Nondum audio propter quod valde lugeas; nimis enim vere ait Naso rarum esse fratrum gratiam.

D. -- Fratrem amisi.

R. -- Fieri potest enim ut et fratrem et domesticum simul hostem amiseris; en iactura: rem malam boni nominis perdidisse.

D. -- Fratrem perdidi.

R. -- Perdidisti forsitan, qui te perditum optabat, quique in rebus obstabat tuis, multis quidem magne laudis aditum fraternus obstruxit livor.

D. -- Amisi fratrem.

R. -- Filiorum fortassis etatule, quod sepe vidimus, grave iugum, vite tue emulum, glorie obicem, id quod constat patrimonii participem amisisti. Fratre impio nullus hostis infestior.

D. -- At amisi pium et benevolum.

R. -- Sed mortalem: non tutela corporis est virtus, verum animi ornamentum: illi gloriam immortalem prestat; corpusculum mortis imperio non eximit, immo quidem sepe illud ante tempus in mortem trudit, quod si nature sue linquitur, eque boni pereunt malique, quin et vulgo imbecilles bonos, et vivaces malos cernimus, immortalem nullum.

D. -- Bonum et gloriosum fratrem perdidi.

R. -- Si frater periit, superstes est gloria, virtus, anima, preter quas humana omnia, pari mors turbine propellit ac dissipat. Has tu igitur ceu totidem filios fratris amplectere, atque his bonis immortalibus mortalia damna compensa, quod si filii supersunt, alii vera illos pietas tuos facit.

D. -- Amisi germanum optimum.

R. -- Avide illo uti debueras: id si lentius egisti, non mortis iniuria, sed segnities tua est. Illa ius suum exercuit, tuum tu neglexisti.

D. -- Mors me lusit: non putabam tam cito moriturum.

R. -- Omnia que nolentibus accidunt, cito fieri videntur; que optantibus autem sero.

D. -- Vix illum mori posse credideram.

R. -- Cuncta sibi vehementissimus amor indulget, nichilque sibi non spondet, amarosque cogitatus et quicquid est gustui adversum vitat ac refugit. Unde et qui amant pene sibi eternas delitias suas fingunt; tu si fratrem natum noveras, et mortalem nosse debueras, et idcirco si provisam mortem inopinum velut aliquid doles, longe erras, si improvisa autem fuit, errasti.

D. -- Sciebam mortalem, sed de morte non cogitabam.

R. -- Inconsulte. Sed hec dissimulatio vestra est, vix umquam mori creditis mortales, cum et contingens mori semper, et aliquando etiam sit necesse, immo vero cum non mori numquam, mori autem semper vestre lex immobilis sit nature; sed vos adsidue morientes, sensum a presentibus, animum a fine divertitis, vulgare malum; quod quid est aliud, quam ultro oculos claudere, ne radios solis aspiciant, tamquam luci ut oculis damnum sit, illam non videre, nec minus clarum, quod non videas, nec minus verum esse, quod nescias. Quis tam cecus ut non videat, quis tam hebes ut nesciat? Veritati rerum nichil detrahit sensuum aut intellectus infirmitas. Vos equidem non infirmi neque obtusi, sed, quod excusatione careat, dissimulatores eximii, etsi ad fallendum vosmet ipsos, ingeniosissimi, qui tanto studio inutilia discitis, necessaria nescire nitimini. Ne quicquam tamen: clausis namque sese oculis ingerunt, et nesciendi avidum ingenium irrumpunt, et obliviscendi cupidam memoriam interpellant, et multa in dies fert vita hominum, que vos cogitare adigant, quod nolletis, queve dissimulationes vestras aut propriis, aut externis; excitent argumentis. Sed ad plenum fateor: figmenta mortalium, sola mors discutit.

D. -- Et mortalem et moriturum fratrem scivi, mortuum tamen fleo.

R. -- Magna pars humanorum actuum suplerfluit. Quid fles mortuum? aut quid illi, quid tibi, quidve alii tuus hic fletus prodest? Ut sit malum mors, quod docti negant, quod nemo negaverit, mali irreparabilis est fletus inutilis. Et certe si quid preter animi vitium dici miserum decet, si quid penitus in rebus est flebile, flendum potius dum impendet, quam dum transit. Quod Regem profecto illum non latebat, cuius paulo ante meminimus.

D. -- Optimi fratris morte afficior.

R. -- Nullus affectus intensior quam paternus, quam ob rem, ut que in morte filii dicta sunt, fratris ad interitum transfer, et que utrobique dici solet, amicorum etiam in morte profuerint, que iactura par summis est, ferenda tamen ut reliqua. Uno enim animi robore toleranda sunt omnia, que videntur gravia, etsi creditur oppressura sunt.

D. -- Amantissimum fratrem amisi.

R. -- Invisum amisisse peius fuerat: illius enim amor, huius autem ipsa quoque memoria dulcis est.

D. -- Gratissimum ipsis ab incunabulis vite comitem perdidi, solus sum.

R. -- Non est solus, cum quo virtus et honestas habitant, inter quas affixam precordiis fratris imaginem esse, nec mors ipsa vetuerit. Sic nec frater tuus perditus, nec tu solus.


 
52

DE MORTE AMICI
 

D. -- Amisi amicum.

R. -- Si ut debes, in amico virtutem amasti, illa certe non perditur, nec moritur. Ideo veras amicitias immortales dicunt, quod nullo unquam dissidio amicorum, nec ipsa demum morte solvuntur. Sic discordiam vitiumque omne vincit virtus, ipsa vero nulla re vincitur.

D. -- Amicum amisi.

R. -- Cetera cum amiseris non habes; amicos carosve omnes, tum maxime habeas, dum videantur amissi: presentia enim delicata, ne dicam fastidiosa itidem ac superba, minimis rebus offenditur amicorum, recordatio iucunda et suavis est, nil amarum retinens, nil dulce non retinens.

D. -- Amicum optimum morte amisi.

R. -- Si commoditates perditas quereris, utilitatis tu michi calculum, non amicitie quidem ponis, si convictum, cogita, quam parva pars temporis viventium quoque presentiam exhibet amicorum, quantum cure, quantum morbi occupant, quantum sopor ac voluptas, quantum quoque peregrinantium discursus, sollicitudinumque diversoria et secessus, quantum denique studia, quantum otia quantumque negotia, nunc aliena, nunc propria, et illa rerum multiformium iugis atque invicta necessitas, cui nulla prosperitas eximitur, convictui detrahunt exoptato, quot congressus rari, quam breves solliciteque more, quam duri digressus, quam reditus feri, qui obices, quenam impedimenta, qui laquei. His ac similibus vite difficultatibus amicitieque compedibus ad memoriam reducti, intelliges quantulumque est quod tibi mors abstulerit. Nam si id in amicitia solum libras, quod unum illi perpetuum ac stabile fundamentum est, prorsus nichil ibi mors potuit auferre. Audisti apud Tullium, se solantem Lelium, ut illi Scipio suus vivit, ut, in memoria eius, nec extincti amici fama, nec virtus extinguitur. Quid Scipionem tuum tibi nunc vivere prohibet? Sed vos quoniam Scipiones et Lelii non potestis esse, nec viri quidem esse vultis, et quia summa non prehenditis, media desperatis aut spernitis, quasi ut poesim, sic virtutem mediocrem nec Dii nec homines sint laturi.

D. -- Amicum michi mors eripuit.

R. -- Amici corpus eripere mors potest, non amicitiam nec animum: sunt enim ex illorum genere, que nec morti nec fortune subiacent sed virtuti, que una humanis in rebus libera, et quecunque illi subsunt, libertate donare potens est. Non esset tanti pretii amicus, si tam facile perdi posset.

D. -- Sine amico remansi.

R. -- Si rite colis amicitias, nec tibi veteres desunt, nec novi unquam defuerint amici, quin ex hostibus tibi amicos ea quidem reddit opinio: nichil magis Augustum Cesarem conciliavit Herodi, quam quod is hosti suo amicissimum, sibique propter illum inimicissimum se fuisse professus est: sua dignum amicitia iudicavit eum, qui tanta fide, sui licet hostis amicitiam coluisset. Tanta est virtutis et amicitie pulchritudo, ut etiam in hoste delectet cogatque illum quoque amare, qui se oderit.

D. -- Amicus michi fidissimus obiit.

R. -- In memoria tibi splendidus est tua, ubi tam sepe tecum sit, et nunquam totus obierit. Qui si tibi forte aliter quam morte perierit, non tu amicum, sed opinionem falsam amicitie perdidisti.


 
53

DE ABSENTIA AMICORUM
 

D. -- Amicorum torqueor absentia.

R. -- Solet id quidem evenire: sed qui amici mortem ferre didicerit, aliquanto facilius ferret absentiam nec franget abitus, quem non fregerit obitus.

D. -- Abest michi optatissimus amicus, dextra manus dexterque oculus meus abest.

R. -- Etsi irredituri abessent, nichil tamen non ferendum viro dicerem, nunc redibunt, et tua tibi restituentur integritas.

D. -- Abest amicus dimidia mei pars.

R. -- Dimidium anime fuit Virgilium vocat Horatius, quod a multis postea usurpatum, iampridem in proverbium venit. Sed si amicus non naturaliter tantum, sed civiliter possidetur, quid amicitie nocet absentia, quominus tecum ubicunque sit amicus, sedeat, ambulet, colloquatur vel iocosa, vel seria? Et quod presens forte non faceret, absens faciat. Nam si nil aliud videritis, nisi que sunt ante oculos, et sola vos presentia delectarent, brevis admodum visio, et angusta delectatio vestra foret.

D. -- Amici absentis dulci desiderio laboro.

R. -- Atqui amaris soliti estis laborare non dulcibus. Accipe vero nunc, quod vulgi aures vix capiant: dici nequit, quam tenera, quanque fastidiens presentia sit interdum etiam amicorum; sepe parvis offenditur, ut quos valde dilexeris, quorumve presentiam vehementer optaveris, non amicos modo, sed fratres aut filios, quod forte sollicitudinis studio, vel occupationibus tuis obstent, abesse nonnumquam malis. In absentia nil amarum, nil quod pungat preter desiderium, quod dulce tamen, ne tu ipse quidem negas.

D. -- Dilecti absentia me affligit.

R. -- Est id, fateor, commune mulierum, atque omnium muliebriter amantium, quorum delectatio omnis in sensibus est: nichilominus de iis ipsis Poeta loquebatur ubi ait:

illum absens absentem auditque videtque.

Id si ita est, cur non amicus absentem quoque amicum audiet et videbit? nisi forte purgatiores ad huiusmodi visionem lascivie sunt oculi, quam virtuti, aut plus aliquid dignitatis insano quam casto tribuitur amori, cui preter honestos ac volucres cogitatus, quos pro libito vagari, et esse ubi velint, nulla distantia, nulla vis prohibet. Epistolari quoque remedio consultum est, quo nescio an presentia ulla sit gratior. Rome quidem erat Marcus Cicero dum ad Quintum Ciceronem fratrem suum proconsulatum Asie administrantem scribens: “Cum tua, inquit, lego te audire, cum ad te scribo tecum loqui videor”, et mox eum ad glorie excellentiam exhortans. Efficacissimum id dicit, in dictis factisque suis omnibus fraternam sibi animo definxisse presentiam. Nescio an Athenis an ubi esset Epicurus dum amico scribens, “Sic fac, inquit, omnia tamquam spectet Epicurus”. Certe in Campania erat Anneus, dum Lucilium suum in Sicilia degentem literis alloquens, ut secum studeat, secum cenet, secum ambulet hortatur; que facere ille non posset, nisi animo fierent, et non oculorum neque aurium, non manuum, neque pedum ministerio indigerent.

D. -- Oculi mei absentem amicum anxie requirunt.

R. -- Non possum negare quin oculis aliquid per absentiam detrahatur, animo autem nichil, immo, nec oculis quodammodo, ut predixi, si tamen amicitia vera est. Unde et illud apud eundem Poetam et legimus et laudamus, ubi de Evandro ac Pallante eius filio agit, quem senex Enee comitem belli contra Turnum adiunxerat, atque abeuntem dimittens Poeta infit: Stant pavide in muris matres oculisque sequuntur,

pulveream nubem,

quasi in ipsis omnia sunt oculis. Et Cicero ipse in epystola quadam, Balbum amicum suum in Gallis sub Cesarem militantem, non solum in animo habere, sed in oculis ferre, se dicit.

D. -- Amicus abest meus.

R. -- Interdum non cognoscitur amicus, nisi abesse ceperit, sicut cunctis in rebus, sic in amicitiis, copia ingens gustum hebetat, penuria acuit. Quod si magister amorum intermissionem amantibus utilem dici, quibus omnibus in presentia est voluptas, cur non eadem utilis sit amicis, quorum in virtute iucunditas tota est, que absentie nullum sentit incommodum, cum ubilibet presens sit? Noli ergo desiderio succumbere, sed amicum mente complectere, quem tibi nec discessus eripiat, nec mors ipsa.

D. -- Amici dulcis absentiam amare fero

R. -- Perfer modo, et molliores partes animi presenti virtute consolida; amariuscula enim hec quam defles absentia, forsan in tempore cariorem tibi amicum, et amici presentiam effecerit dulciorem.


 
54

DE NAUFRAGIO
 

D. -- Gravi naufragio iactatus sum.

R. -- Maris tu michi memoras naufragium, animi autem siles, quasi vero vel gravius vel crebrius ullum sit: ibi est tempestas illa cupidinum et affectuum, seu ventorum repugnantia, que vos tensis concupiscentie speique velis, gubernaculo mentis excusso, constantieque ancoris in alto perditis, per omnes litorum fluxus perque omnia maria circumvolavit. Illud te naufragium in hoc traxit; tolle cupiditatem, navigationem ipsam aut certe periculum navigandi, magna ex parte sustuleris. Illa non in naves solum, sed in scopulos et in mortem cogit miseros. Itaque fere omnes, qui suis auspiciis in mari perierunt, prius in animo periere, priusque illos avaritie demersit unda quam pelagi. Rara est quidem sine precipitatione cupiditas. Quicquid enim vult, confestim vult, morasque omnes et illarum comites, sumptus, odit; ea brevis in exitium via, et crebri prima naufragii causa est.

D. -- Magno naufragio vexatus sum.

R. -- Didicisti Deum orare, votaque facere, et pacisci multa, quorum etsi metus causa fuit, tu tamen adgnosce fidem, terre redditus, non impune Deus luditur: odit ille fedifragos.

D. -- Fedum naufragium passus sum.

R. -- De naufragio non queritur, nisi qui evasit: gaude igitur salvus et doctior. Transacti periculi grata solet esse memoria, sicut ex diverso finite prosperitatis amara recordatio. Quanti vero olim faceres vidisse tritones equoreos, et montes spumeos aquarum, atque assurgentes fluctus in nubila, et pelagi monstra natantia? Habes unde brumali nocte ante focum fabellas horrificas narres attonitis, trepidulamque familiam admiratione suspendas; iam quid sit Poetica tempestas intelligis, et qui male credulus stupor fuit, iam notitia certa est, quam bene vel metu mortis, vel iactu mercium sis adeptus.

D. -- Duro naufragio laboravi.

R. -- Sine labore nil discitur: hoc si sapis, perpetuum documentum tibi erit, ne quando amplius credere vitam ventis in animum inducas.

D. -- Passum sum triste naufragium.

R. -- Si primum, cave ne secundum adeas, si secundum, sile. Scitum est illud apud Publii mimographi:

Improbe Neptunum accusat qui iterum naufragium facit

D. -- Terribili naufragio vix evasi.

R. -- Nescio quid terribilius adeo sit in aquis mori, quam in terris, quandoquidem in alterutro moriendum est, seu quid optabilius vermium cibus esse quam piscium. Postquam tamen enatasti, cura ne iterum fracto vitam remo aut lacere credas tabelle. Disce terrenum animal terram pati, et celum potius ambire quam pelagus.


 
55

DE INCENDIO
 

D. -- Ex incendio vix abii.

R. -- An ne igitur evasisse fortune trahis ad iniuriam? Sine queri Alcibiadem, qui hostili ex incendio non evasit. Quanquam et terrestre previderis, celestibus quis iam obstet ex incendiis? Romanus michi rex Tullus Hostilius et Romanus respondeat Imperator Carus, quorum primus Rome in regia, alter in castris Tygrim amnem, si communibus historiis est fides, igne arsit ethereo.

D. -- Bonis meis omnibus amissis, nudus, ex incendio evasit.

R. -- Quando precor hoc diceret seu Bias, ut omnes volunt, seu Stilbon, ut vult Seneca, qui incensa patria admonitus seu increpitus, quod nichil suorum bonorum ex incendio efferret ut ceteri: “Bona, inquit, mea omnia mecum porto”. Preclare sive horum alter id dixerit, sive uterque, quamvis he voces ex ore primi semper auctoris clarius sonent; sed, omisso auctore, dicti veritas utique nota est. Herent nempe precordiis vera bona, vivoque nichil eripitur possessori, sed ne mortuo quidem. In anima enim sunt, quo nec fortune nec mortis dextra se porrigit. Tu salvus et incolumis periisse tibi aliquid eorum doles, que si tua fuissent, procul dubio tecum hodie salva essent. Michi etenim crede: vera bona non pereunt; non est aurum virtute nobilius, ne par quidem, quod non igne consumitur sed pugnatur.

D. -- Magnum me afflavit incendium.

R. -- Ceculus nescio quis famam divinitatis igne quesivit; apud Virgilium Iulii comas flamma corripiens, primam dubie spem salutis attulit, Servio caput arsisse, non poeticum sed historicum regni omen fuit, constat ex flammis Yliacis prodisse Romani Imperii fundatores; denique et Heliam incendio obiisse, Deumque ipsum in flamma ignis apparuisse, sacre loquuntur historie, ut non inmerito vestris in urbibus index hic soleat esse letitie, qui tibi materia est doloris.

D. -- Domus igne subito confragravit mea.

R. -- Et templum Diane olim arsit Ephesie, quo nichil secula illa formosius viderunt; arsit et templum celi Deo sacrum Hierosolymis, ipsis etiam qui illud incenderant miserandum hostibus; et etate hac Lateranensis arx illa religionis ac decus eximium orbis terre, bis flammis exusta est, evidens et apertum, ut michi videtur, ire celestis indicium, non mirabile fateor, sed tremendum. Ad extremum, ut minores taceam, Saguntum, Numantiam et Corynthum, innumerasque alias, et sepe tentavit Romam et nonnunquam pene ad ultimum, et Carthaginem, semel et bis Troiam flamma combussit. Arsere urbes, arsurumque mundum ipsum credimus: tu in tuam domum ausum ignem, qui in celum ac terras arsurus est, quereris?

D. -- Ex incendio vix evasi.

R. -- Evasisti igitur; an id doles? Nisi evasisses, siluisses; nunc autem vivus cinis, cinerem fles extinctum.


 
56

DE GRAVI NEGOTIO AC LABORE
 

D. -- Gravi negotio defatigor.

R. -- Nulla sine difficultatibus gloria; nulla non virtus in excelso habitat, haud facile adeunda, confragosum huc durumque et scrupeum est iter.

D. -- Nimio labore defatigor.

R. -- Labor area est virtutum, requies voluptatum. Nil sine labore laudabile, nil excelsum. Proinde laudis Herculee fundamentum, labor; nulla re magis Ulyxes quam labore cognoscitur: quantalibet prudentia fingeretur, si otiosa fuisset, ignota esset. Labor Romuleos duces, Scipiadas et Camillum, labor Fabios, labor Curios, labor Fabritium et Metellos, labor Magnum quoque Pompeium, labor Hannibalem, labor Iulium Cesarem illustravit, labor Catonibus, labor Mario famam dedit, Papyrium Cursorem ac Fescennium Nigrum laboriosa militia claros fecit. Ut Philosophos, ut Poetas sileam, quorum vita omnis, quid nisi clarus ac delectabils labor est? Nisi superfluum sit, quid de artificibus dicam, quibus ipsa qualiscunque est gloria, quo studio querenda sit nosti; a quibus industria et antelucana vigilia preveniri, deque hoc queri solitum Demosthenem accepimus; qui profecto non parvus stimulus esse potest magna tractantibus, quando minima quoque sic animos acuunt atque exercent. Proinde omne genus hominum percurre: ubi fame multum et plurimum est laboris, et omnino virtutum amatoribus amandus est labor, sine quo ad eam quam amant et quam cupiunt gloriam pervenire fas non est.

D. -- Labore exerceor continuo.

R. -- Parum profecerit magnus labor nisi sit iugis. Nam et ipsa que labore queritur gloria, nisi sit perpetua nec magna videbitur.

D. -- Nimis crebris exagitor laboribus.

R. -- Nimium et parum pro varietate patientium accipitur; ignavo labor omnis est nimius, nullus industrio.

D. -- Multi me cruciant labores.

R. -- Non te cruciant si vir es, sed acuunt et exercent. Vis autem nosse quid inter laborem et delitias intersit? Sardanapalum confer cum Alcide, Sergium Oratam cum Attilio Regulo, Apicium cum Gaio Mario.

D. -- Labor me iugis extenuat.

R. -- Multis pro remedio labor fuit, et quos quies infecerat, defecavit, detersitque. Nam curare illum animos constat, et orientibus vitiis obstare, et radicata convellere. Denique inter prisce virtutis ac seculi exemplaris causas, hinc labor a scriptoribus ponitur, hinc paupertas; optabiles corporum molestie, que medentur molestiis animorum.

D. -- Durus est labor.

R. -- Dura virtus, durus labor, mollis voluptas, mollis inertia; similia bene cohabitant, inter diversa divortium est.

D. -- Nimium laboriosa sors est mea.

R. -- Honoratum te ingrate accipis. Nescis ut nocte media dum dicate Deo virgines stratris surgunt, algent, vigilant, divinis obsequiis exercentur, adultere suis interim perfruuntur illecebris? Dum pro defendenda patria miles in castris, pro augenda dux in tabernaculo, pro ornanda studiosus inter libros excubat, leno infamis inter suas acies, inque suis tentoriis inquiescit? Quibus vero sit melius diffinire nemo, cui vel modicum ingenui sit pudoris, hesitet.

D. -- Labore urgeor acerrimo.

R. -- Bene spera; causa tantum laboris honesta sit. Honestus est labor, quove uno claris ascribare nominibus: omnes quidem qui ad gloriam nituntur, laboriosus atque arduus trames agit. Ad ignaviam devexa et facilis via est. Denique quisquis nascitur, ad laborem nascitur, nec regum filios excipio. Labor et virtus vestre artes sunt, non otium et voluptas quibus qui se applicant, hi demum a natura hominum degenerant, atque in pecudem se transformant.

D. -- Gravi atteror labore.

R. -- Idem cedentibus gravis labor, qui nitentibus levis est, perfer modo forti animo, et assurge presentique molestie finem confer. Multos quidem labor extulit, multos industria, sopor nullum.


 
57

DE DURO ITINERE
 

D. -- Durum iter pedibus meis ago.

R. -- Quid, tu igitur alienis malles? Atque neque alienis manibus operari, neque alienis oculis videre, neque alienis auribus audire, neque alieno palato degustare, neque alienis naribus vultis olfacere: quid hoc unum singulare habet, ut tantum pedibus ambulare delectet alienis?

D. -- Pedes eo.

R. -- An vero in hunc mundum intrasti eques, an exibis? quid per mundum ire nisi eques doles? O principium humile! et o finis humilior! Quam superba inter utrunque sunt media, et in brevi cursu, quanta prorsus oblivio terminorum, nec unde certe, nec quo pergitis meministis.

D. -- Iter longum cogor pedes agere.

R. -- Cogi quidem durum fateor; cogi autem volens nequit. Indignatio et dolor necessitatis pondus exaggerant; patientia et consensu animi fortune cuspis obtunditur. Vis non cogi? Fac sponte quod cogeris. Vis ut iter longum breve fiat? Volens i.

D. -- Equitare velim, pedes ambulo.

R. -- An insanie parum est, unum ob quadrupedem (cuius usum nescis), quamdiu tibi fortuna concesserit nature munerum oblivisci? Quod multi faciunt, qui vilis atque intractabilis et caduci equi fiducia dediscunt pedibus suis ire; quibus, queso, quid aliud quam divitem cupias podagram, hoc est pedes inutiles, equos multos?

D. -- Longum iter pedes ibo.

R. -- Ibis pro libito, nemo te transvehet, nemo morabitur, nemo concutiet, nemo deiciet, nemo aget in preceps; unus tibi labor vie, unum opus ire, nil tibi tuo cum vectore negotii. Non cogeris enim equuum frenare, non pungere, non adequare, non substernere, non circumducere, non fricare, non pascere, non aut tergum ungere, aut arentem pedis ungulam et tractare digitis ancipites clavos, aut nocturnos sudibus arcere concursus, et somno exciri, trepidus semperque sollicitus, quid belua, pervigil, cum vicinis agat; saltem noctibus quiesces: nam qui equitant, noctu etiam laborant.

D. -- Pedibus longum iter ago.

R. -- Calceatus forsitan. Sancti autem patres nudis pedibus deserta lustrabant, nuntii Dei omnipotentis Apostoli, mundi climata circuibant, hic ad orientem, ille ad occidentem, hic ad arthon, ille ad meridiem, navigantes interdum; raro id quidem, neque aliter quam cogente locorum situ. Sed quem, precor, equitem legis, preter unum ex omnibus Ioannem? Neque id amplius quam semel, idque perexiguo vie spatio, dum, quod Clemens scripsit, et ecclesiastica habet historia, ad recuperandam perditi adolescentis animam, pia illum festinatio perurgeret. Quomodo autem equitarent, quorum dominus pedes ibat? Vix asellum semel quidem, ille mox in crucem ascensurus ascendit. Quod si sanctitate inaccessibili hec exempla te pregravant, at Romane legiones, que orbem terrarum subegere, magna ex parte pedestres fuisse noscuntur, in quibus non se solum atque arma suis pedibus quisque portabat, sed multorum panem ac viaticum dierum, vallum quoque, quo in finibus hostium castra in dies circumsepta nocturnis ab insultibus tegerentur. Unde eleganter Cicero noster, quodam loco de militibus Romanis agens, cum fortibus viris ceterarum gentium arma non impedimenta, sed quasi vestimentum esse dixisset, hoc precipuum illis dedit ut diceret. Romanis solis arma non vestem esse, sed ut humeros ac lacertos. At cum eas quas dicebam militares sarcinas subiissent, tum demum videri sibi esse vestitos; neu quis moderni sermonis consuetudine labi possit, militum appellatione pedites accipi, eosque ab equitibus, quamvis utrique militent, hoc secerni nomine solitos, multis Romane historie locis advertere est. Proinde magnum tibi lenimen ac solatium laboris horum recordatio prestare potest, non inermi tantum ac vacuo et duro, licet tuto tamen calle pergenti, sed armato etiam atque onusto et periculoso tramite peditanti; si quidem nichil ad tolerantiam asperarum rerum efficacius, quam cogitare eadem multos fortibus animis fuisse perpessos; pudet enim generosum spiritum non posse unum, quod innumerabiles potuere; que cogitatio non in laboribus modo qui difficiles, sed in his quoque qui miserrimi videntur cruciatibus, in doloribus corporeis, maxime in ipsa demum morte profuerint.

D. -- Longum ego durumque iter pedibus mestus ago.

R. -- Nichil eque durum iter lenit, mestum animum serenat, ut nobiles ac suaves cure, que nisi boni et docti viri pectus incolere, viasque omnes comitari, nesciunt. His si grata societas amici leti et eloquentis accesserit, non tantum leve iter, sed et breve videbitur. Multos iucunda confabulatio sic affecit, ut et vie duritiem non sentirent, et de brevitate longi licet itineris quererentur, neque ivisse, sed vectos esse se crederent. Est et illud enim inter Mimos Publii notissimum:

Comes facundus in via pro vehiculo est.

 
58

DE STERILITATE ANNUA
 

D. -- Sterilitate premor annua.

R. -- Iam tibi fertilitas grata erit: optime res omnis contrarii collatione cognoscitur.

D. -- Fefellit ager meam spem.

R. -- Non te ager fallit, sed improbitas cupiditasque animi. Cuncta vobis ad nutum successura promittitis insolentes, vestro digni iudicio, quibus ipsa rerum pareat natura; que, si suum ius servare ausa, profundam semel avaritie vestre perruptamque voraginem, cui nichil est satis, inexpletam liquerit, insolens vobis et avara atque iniuriosa videbitur. Non sunt he autem iuste nec modeste spes, sed immodici figmenta desiderii: ea quidem fingitis eventura que cupitis; si quid deest, damnum dicitur. Tuus ager suum morem tenuit. Et tu tuum tenes! Terre etenim ubertas et sterilitas alterna, sed cupiditas vestra perpetua est. Vos, iniquissimi omnium interpretes, cum illam grate et sobrie, hanc patienter ac fortiter ferre debueritis, illam contemnitis, hanc defletis, illa tumidos facit, hec querulos.

D. -- Ager meliora pollicitus me fefellit.

R. -- Terram bobus ac rastris, celum votis ac precibus fatigatis. Ventorum spiritus, opportunitas imbrium, germinum decor, agri species, pulvis hibernus, lutum vernum, estivi soles, maturitas autumnalis, omnia cupidos in spem trahunt. Ut arentem stupam flamma omnis incendit, ut inanem pulverem flatus omnis impellit, sic avarum animum lucrum omne suspendit atque erigit, omnisque non rei modo, sed vel tenuis spei iactura confundit ac deicit. Sed frenate, miseri, motus inconditos, infinitam concupiscentiam coercete, et spem credulam mille tandem delusam successibus castigate! Quid nunc celum terramque respicitis? Non aliunde fertilitas quam a Deo est. Illum mortales agere sinite, et videte quid agitur et laudate; sinite opificem operari, et unius artificii perito homini exhibendam reverentiam non negetis. Deo pudeat, terrea vascula, celestem figulum arguere, sed in omnibus illi voce atque animo gratias agite, qui necessitatum conscius vestrarum, neque cupiditatum nescius, illis succurrit, his occurrit. Utrobique misericors, utrobique terribilis, in consiliis super filios hominum, ut de illo scriptum est. Sperate iam tandem non in agris vestris, sed in domino, et facite bonitatem, et inhabitate terram, et pascimini in divitiis eius. Delectamini in Domino et dabit vobis petitiones cordis vestri, que ubi ceperitis in Domino delectari, avare esse non poterunt, neque iniuste. Revelate Domino viam vestram, et spectate in eo, et ipse faciet. Iactate super Domino curam vestram, et ipse vos nutriet. Quid, celesti manu editi, non nisi terram cogitatis, terramque diligitis? Nolite has sacras voces, ut soletis, spernere. Nolite auras pluviasque et tempestates ydoneas aucupari aut precari, nolite in terram spem habere, sed in illo qui respicit terram, et facit eam tremere, qui de saxo durissimo fontes liquidos elicit, qui te denique ab agello tuo falli passus est, ut in illo spem poneres qui non fallit.

D. -- Multum solita de copia demptum est.

R. -- Id modo subducitur quod plus equo vel dederunt anni precedentes, vel sequentes dabunt: modestie quantulumcunque sat est. Avaritia lucro crescit, eoque fit pauperior, quo plus habet. Magna vitiorum genetrix, magna nutrix atque hortatrix est copia; patere malis tuis demi aliquid, quo minus copie, minus erit insolentie, minusque libidinis. Adde quod hec tui ruris iniuria, apud multos beneficium ac largitas haberetur, tuque ipse si assuevisses inopie, ubertatem hanc et copiam iudicares; tantum in iudicio rerum semper consuetudo preiudicat, tantamque vim habet: nunc quid mirum si temperata fastidiunt, qui supervacuis assuevere? Qua nulla maior procella modestie est.

D. -- Sterilitas urget insolita.

R. -- Sepe quidem fortiores viros sterilior plaga fert, fertilior molliores; neque fert modo, sed facit atque alibi natos durat aut mollit; sic mollivit Gallos primum, post Romanos, Asia, Alexandrum Babylon, Hannibalem Capua; contra vero Romanam indolem duravit et cotis in morem acuit illa arens et scopulosa pars Ligurum. Te quem copia molliebat, duret inopia. Sobrietatem te doceat ager tuus, et quod libri uberes nequivere, glebe faciant aridule. Nemo despiciendus est magister discipline utilis: disce bene vivere, disce vel senex, disce vel nolens, disce vel indignans.


 
59

DE VILLICO MALO AC SUPERBO
 

D. -- Villicum insolentem patior.

R. -- Insolentem tantum et non furem? Bene tecum agitur.

D. -- Villicus malus est michi.

R. -- Malum fer equanimis: villicus, nisi pessimus, bonus est.

D. -- Villicum durum egre fero.

R. -- Mollem delicatumque ferres egrius: durities rusticorum epitheton est, duris cum bobus, cum stiva et vomere, cum ligonibus et rastris, dura denique cum tellure lucrantur, quid ni ipsi etiam duri sint? Si nil aliud est quam durus, bonus est villicus.

D. -- Rusticum importunum ferre nequeo.

R. -- Atqui vel feras villicum, vel ipse villicus sis oportet, vel incultum rus; elige: dura sunt omnia.

D. -- Rusticus intractabilis, indigestus est michi.

R. -- Nil horum impremeditatum tibi esse debuerat: mox, ut terram habuisti, labores varios presagire, sterilitatem et villici fastidia debuisti. Dixi, dum rure gloriareris, excultos rusticos, ultimos hominum, terris abeuntem iustitiam reliquisse; si unquam genus humanum revivisceret, eosdem illos puto ultimos reperturam: ita quos sequebantur precesserunt, maiorumque omnium pessimi facti sunt.

D. -- Asperrimus villicus est michi.

R. -- Ubi veritas dixit quod terra homini spinas et tribulos germinaret, subintelligendum fuit et rusticos tribulis cunctis asperiores.

D. -- Villicus est michi nequissimus.

R. -- Aut villici nequitiam tolerare condisce, aut famem perpeti; mutare enim villicum non proderit: ad unum modum ferme omnes facti sunt, nisi quod semper peior est ultimus.

D. -- Villicus fur est michi.

R. -- Dixisti tandem quod dicturum prestolabar; ita enim furtis addicti sunt, ut eis aliquanto sit dulcius, id modicum quod furantur, quam quicquid ex omni iusto labore percipiunt; et hoc ipsum tandem est ferendum, nec queri unus debet, quod omnibus est commune. Profecto autem etsi Poeta rusticos ultimos a iustitia derelictos faciat, ut bis dixi, apud vos tamen hominem primum humano semine genitum, et agricolam fuisse constat et parricidam, ut fuisse semper pessimi videantur, dumque id recolis non mireris fures.

D. -- Villici culpa rus perditum ac desertum est.

R. -- Hoc quotidie multis clarioribus; Anaxagore accidit, et Archite, uterque credo doluit, neuter excanduit.


 
60

DE FURTIS
 

D. -- Id modicum quod superest a furibus vix defendo.

R. -- Rure te villicus tuus patientiam mali huius edocuit, quanque in urbibus exhiberes.

D. -- Me fures infestant.

R. -- Contra hoc malum nil querelis agitur: suppliciis opus est; interim custodia proficit vigilanti. Sunt qui nil custodiant et accusant fures, cum vetus sit proverbium: Occasio furem facit.

D. -- Limen meum fures obsident.

R. -- Claude ostium, obde seram, aperi oculos et intende; si neglexeris, temet ipsum culpa: raro fur intentis obfuit. Illi iustius queruntur, quibus non sunt domus, quales sunt quidam populi sub meridiem et sub arthon, et ideo apud Scythas, ut scriptum vides, nullum scelus furto gravius; et sequitur ratio: quid enim inter silvas superesset, si furari liceret?

D. -- Fures michi subtrahunt res meas.

R. -- Suas fieri volunt, nec tu vetas. Puta ergo negligentiam tuam plecti, rerumque te tuarum custodiam hoc pretio doceri. Utilia non discuntur gratis.

D. -- Michi molestissimi fures sunt.

R. -- Importunum plane genus hominum, iure optimo bonis omnibus odiosum; non modo ut pestilens, sed ut vile; sic enim habe: non aliter quam summa animi vilitate aliquem ad hoc trahi. Haud inmerito igitur Aurelius Alexander princeps iuvenis, sed bonus, tanto furum odio flagravit, ut de illo scribat Elius Lampridius, “si quem talium vidisset, paratum digitum habuisse, ut illi oculum erueret: tantique eum stomachi fuisse in furtorum infamia laborantes, ut si eos casu aliquo videret, commotione animi choleram evomeret, toto vultu inardescente, ita ut nichil loqui posset.” Nobilis prorsus indignatio generosi animi, vere ingens furum feditas, que viro forti et sublimi sic subito nauseam extorqueret. Quin immo cum quidam ex honoratis, aliquando furti reus, ambitiose tandem favore quorundam amicorum regum ad militiam aspirasset, et statim in furto deprehensus esset (vix enim illi vitio assueti desistere unquam sciunt) quesivit Alexander a regibus qui illum promoverant, quid apud eos paterentur fures; cunque illi respondissent: “Crucem!”, illico eum, de illorum sententia, crucifixit.

D. -- Furtis infestor.

R. -- Contra furta, bona et vigilantia atque custodia, sed optima est paupertas: quamdiu aliquid erit quod furibus dulce sit, eorum vel manus certe vel oculos non evades. Vis fures non metuere? Pauper esto.


 
61

DE RAPINIS
 

D. -- A predonibus spoliatus sum.

R. -- Quamvis civili lege, nisi fallor, scriptum sit quod nullus fur improbior quam qui vi rapit, sunt tamen clandestini fures, me iudice, viliores: illi enim fraude agunt, hi autem vi, et ideo, iuxta sententiam Ciceronis, illi vulpeculis, hi leonibus assimilantur. Adde quod fures rebus spoliant, ingeruntque suspitiones, at predonibus spoliasse fere sat est, suspitionibus non relinquunt locum.

D. -- In predones incidi qui me nudum reliquerunt.

R. -- Incidit in predones Cesar, a quibus non spoliatus modo sed captus, magno se tandem pretio redemit, futurus rerum dominus, quamvis huic damno solatium ultio mox secuta prebuerit, non exiguum lenimen iniuriarum. Incidit in manus hostium Regulus totiens iam victor, qui magno cum imperii vestri damno atque discrimine, eundem immani supplicio peremerunt. Incidit in hostes quoque Valerianus Imperator, qui eum multo cum imperii dedecore, fedo senili servitio confecerant. Tu si nil ultra quam spoliatus es, et fortune tue et predonibus gratiam habe, qui tibi libertatem vitamque reliquere. Non est enim aliud beneficium latronum, quam quod Cicero ait in Philippicis, ut commemorare possint his se vitam dedisse, quibus non ademerunt. Fer tu igitur sortem tuam communem tibi cum magnis his atque aliis claris, et, si comparetur, facilem etiam atque optandam; neque felicior esse velis his, qui dicuntur felicissimi.


 
62

DE DOLO MALO
 

D. -- A circumscriptoribus sum deceptus.

R. -- Miraris? Mirarer ergo, si inter homines conversando illesus evaderes! Quis homo enim hominem non decipit? Fides exulat, regnat fraus: hoc ne nunc noviter perpendis? Non tanto studio, neque tot laqueis venatores atque aucupes feras ac volucres captant, quot versuti homines alios quoque simpliciores; quod, si unquam verum fuit, vestra etate verissimum est. Monstrantur digito fraudum magistri, et ille prudentior iudicatur, qui peritior est fallendi. Vis ne igitur non decipi? Aut morere, aut fuge hominum consortia.

D. -- Dolo malo unde non timui circumventus sum.

R. -- Si timuisses, deceptus forte tam facile non fuisses; et nunc cogita, an tu quenquam aliquando fefelleris: Estis enim fere omnes ad fallendum proni. Feres autem facilius ab altero tibi fieri, alteri quod feceris; sed vos et que facitis aliis non sentitis, et que ab aliis fiunt vobis, pati non potestis, rerum omnium iniquissimi iudices.

D. -- Dolo amici damnum tuli.

R. -- Erras, ut in multis: nullus in amicitia dolus est. Sed in hac etiam vulgo erratis: amicos creditis, qui non sunt, amicitiamque, rem inextimabilem atque sanctissimam, facili probatis experimento, usque adeo rerum utilium curiosi, levi comessatione, aut brevi confabulatione queritis amicum. Nec citius queritis quam perditis, si tamen quod non habetur perdi potest. Postea ab amicis vos deceptos dicitis, et hanc infamiam amicitie inuritis innocenti.

D. -- Dolo damnificatus sum.

R. -- Multis profuit falli: eris cautior in reliquis. Quidam parve rei damno, maximarum rerum pericula declinarunt.

D. -- Circumscriptor iniquissimus me fefellit.

R. -- Immo tuum exercuit atque excitavit ingenium, docuitque non fidere nisi expertis et probate fidei. Enumerarem exempla, quibus casum tuum solareris, nisi essent innumerabilia. Quis enim vivens non decipitur? Quicquid mali mortalibus accidit, minus est quam quod homo patitur ab homine. Et quoniam sequi omnia nec possibile nec necesse est, memento Caninii, qualiter Syracusis fuit dolo malo quondam a Phitio circumscriptus. Habet tamen Caninius quo solari queat, eques Romanus ab extraneo et vivente deceptus, cum Augustus Cesar Imperator Romanus, a romano cive moriente delusus sit. Nota res est, ut Marius quidam, qui ipsius Augusti beneficio ab infimo militie gradu ad summos honores atque opes ascenderat, semper publice predicare solitus se illum unum heredem habiturum, eique bona sua omnia relicturum, a quo omnia percepisset; id ipsum cum pridie quam obiret eidem affirmasset Augusto, fraudulentum spiritum emisit, tandem nulla Cesarei nominis, vel tenui, mentione in testamento habita. Dignus vere cuius cadaver unco in Tiberim traheretur, qui dominum ac benefactorem suum fallere, nec morte dedisceret.


 
63

DE HABITATIONE ANGUSTA
 

D. -- Anguste habito.

R. -- Angusta domus ad multa est habilis; inter alia contra fures utilis, de quibus paulo ante querebaris, qui in ea latebras non habent; sicut, ex adverso, de magna domo recte dicitur, quod dominum fallit, et prodest furibus. Artam sane vel amplam domum pro numero inhabitantium accipio; tu nunc, ut tibi videris, anguste habitas: at quanto habitat angustius anima tua, quantoque fedius inter saniem et cruorem? Nec migrare illam inde si fieri possit unquam velis.

D. -- Arta domus est michi.

R. -- Domus lutea celestem animum non angustat. Sepe parva domus magne glorie capax fuit, cum magna, interim, multe infamie plena esset. Non format domus animum, sed ab illo formam accipit: ut leta igitur atque honesta pauperum tuguria esse possunt, sic infames mesteque regum arces divitumque palatia. Nulla tam parva domus est quam non amplificet magnanimus habitator, magnoque hospiti se prestet ydoneam.

D. -- Parva domus mea est.

R. -- Parva Evandri regia, magnum cepit Alcidem; modicis edibus futurus mundi dominus natus est Cesar; pastorali casa Romulus ac Remus, tam magne urbis auctores, educati. Non amplis atriis habitavit Cato, volubili dolio Diogenes, angusto tugurio Ilarion, imis terre specubus sancti viri, in exiguis hortulis magni Philosophi, sub divo modicisve sub tentoriis summi duces, in stupendis palatiis Gaius et Nero, tu cum quibus habitare malles elige.

D. -- Angusta est michi domus et humilis et inculta.

R. -- Muri fures ventosque submoveant, et, utriusque peiora, vulgi tedia, frigus, estum, soles, imbres arceant, turres aeree volucribus, domus ampla superbie, ornata luxurie, referta cupidini; nullum virtus spernit habitaculum, nisi vitiis occupatum.

D. -- Peranguste habito.

R. -- Vis ne tibi domus omnis amplissima videatur? Sepulchrum cogita.


 
64

DE CARCERE
 

D. -- Carcere claudor indigno.

R. -- Melior est indignus carcer, quam indigna libertas, multoque satius inmeritum pro iustitia mala pati, quam per scelus bonis affluere, quamvis nec mala illa dici debeant, neque hec bona; sed loquor ut vulgus, quod dolorem malum ingens, voluptatem summum bonum iudicat.

D. -- Carcere clausus sum.

R. -- Quis non carcere clauditur, aut quis inde digreditur, nisi dum moritur? Vetus hec tua omniumque sors est: unde proprie, unde nove igitur querele? Ita enim scito: ex quo die natus es, et antequam nascereris, in carcerem atque in vincula missum te, illius imperio, cui omnis celi ambitus exigua domus est. Et si quid summo creditur Poete, tenebrosum utique carcerem et cecum. Illius carceris exitum si felicem cupis, huius angustias non horrebis; sicut nec supplicia, nec mortem, nec humani aliquid, ad quorum patientiam et contemptum nisi preparatus armatusque erit animus, in quacunque fortuna calle graditur ancipiti.

D. -- Turpi carcere claudor atque angusto.

R. -- Nullus carcer turpior, et angustior nullus quam iste corporeus, quo usque adeo delectaris, atque unde tantopere solvi times.

D. -- Carcere detineor importuno.

R. -- Multos periculo instanti, atque hostium manibus carcer eripuit: multis limen carceris pro clipeo fuit, et quod intrasse profuerat, exisse nocuit, ut exitu admoniti, quod horruerant utile, quod optaverant miserum, faterentur.

D. -- Carceri mancipatus sum.

R. -- Quid scis an fortasse non carcer, sed, ut dicitur, custodia sit? Quotiens vinculis explicitos hostilis mucro, sive hoste sevior paupertas, invasit? Quotiens evasisse penituit? Et carcerem que diuturnum queri ceperant, non fuisse perpetuum questi sunt? Vidimus in carcere quosdam laute viventes, mox, inde digressos, tenuem ac difficilem vitam mesto fine clausisse.

D. -- Miseram in carcere vitam dego.

R. -- Quidam libros in carcere texuerunt, tu querelas texis inutiles; quidam literas in carcere didicere, tu patientiam dediscis.

D. -- Carcerali custodia vinctus teneor.

R. -- Plerique cavernis ac speluncis, alii se murorum angustiis inclusere, carcerem spontaneum, vel Dei amore vel mundi odio vulgique fastidio, eligentes. Tu si hoc animo non es, tuique carceris finem cupis, expecta: aut te hinc homo eruet, aut mors, que clavem carceris alteram habet; unus quidem introitus, exitus multi sunt. Alium misericordia, alium ius eruit, alius innocentia sua, alius custodium negligentia evasit, alius pretio, alius ingenio, et vel subterraneis cuniculis, vel tenebras amice noctis elapsus est; quibusdam, patrum memoria, terremotus et ruina carceris viam fecit; ad postremum, quos nichil emiserit, mors absolvit. Nec minus varii evadentium eventus: Marium Consulatui carcer dedit, Iulium Cesarem Pyratarum custodia summum misit ad imperium; hac etate quidam de limine carceris ad dominium transivere, et catenam sibi excussam iniecere aliis; denique Regulum et Socratem multosque alios, non tam carcer extinxit, ut visus est, quam carceri clarus finis eripuit. Et, ad summam, quosdam carcer ad insignem gloriam, alios ad eximiam fortunam, ad regnum alios, multos ad celum misit, ad sepulcrum omnes, nullum cepit quem non redderet.


 
65

DE TORMENTIS
 

D. -- Iniuste torqueor.

R. -- Quid nunc diceres si iuste? Nullum nempe tormentum conscientia maius est; illa incolumi, hec externa despicito: intra te est consolator tuus.

D. -- Torqueor prorsus indigne.

R. -- Tortoris miserere tui: ille te gravius torquetur. Quamvis enim mundus obstrepat, minus mali est pati iniuriam quam inferre.

D. -- Torqueor.

R. -- Novum mali veteris lamentum: numquid enim non antea torquebaris? Inter tormenta natus, inter tormenta vixisti, inter tormenta moriturus: quid nunc novi accidit? Mutantur tormentorum species, tormenta non desinunt. Excute totum tempus etatis, quem sine tormentis diem egeris recordare: aliqua falsis forsan gaudiis adumbrata reperies, veris autem plena tormentis; quibus, si acriter extimes, nullam vite partem vacare fateberis. Unde non inmerito quibusdam omnis vita supplicium visa est, sed vos nichilominus quam he philosophice voces tangunt: herent quidem aurium vestibulo, mentis claustra non subeunt. Hic ad omnem corporis offensiunculam ingemiscitis, animi iuge mortiferumque supplicium non sentitis, illic impatientes, hinc hebetes.

D. -- In equuleum levor.

R. -- Quid refert in equuleum an in lectulum torquendus ascenderis? Te carnificis nodus premet, at hunc febris, hunc podagra, hunc uxor, hunc filius, hunc amica, hunc divitie, hunc paupertas, hunc medici manus, hunc magistri ferula, hunc nequam servus, hunc dominus insolens, hunc infinita cupiditas spesque anhela, hunc tortore quolibet peior metus. Perquire mortalium status: vix ullum invenies non in equuleo pendentem. Sed, cum mille sint equulei, nisi ligneum non timetis.

D. -- Torqueor.

R. -- Aut innocentia, in tormentis, aut iustitia te ipsum consolare. Nam si iniuste torqueris, gaudendum est: experimentum tibi atque aliis, et fulgor quidam tue virtutis accesserit attractati ac sublati; fragrantior ac notior fama erit. Ut bene oleant, teruntur aromata; et pulcherrima rerum, ne lateant, attolluntur. Sin id iuste peteris, acquiesce remedio: et concrete sordes flammis aut asperitatibus eluuntur, et magni mali medicina tristior sit oportet. Quem morborum tedet, amara non respuat. Quem scelerum penitet, supplicia non recuset.

D. -- In equuleum tollor.

R. -- Si inmeritus, habes unde ex alto sevitiam alienam despicias, at si meritus, unde a terra divulsus, ipse tuum clarius aspicias crimen, quodque commissum doles, non doleas plecti.

D. -- Torqueor.

R. -- Aut tentatur virtus, aut punitur vitium: alterum sepe utile: alterum semper expediens. Bona exercitatio iusti est, pessima nocentis impunitas.

D. -- Torqueor.

R. -- Disce iter ad patientiam et ad mortem.


 
66

DE INIUSTO IUDICIO
 

D. -- Iniusto iudicio damnatus sum.

R. -- Unius iudicis aut paucorum voce testium damnatus, populi vocibus, aut tacito iudicio, quodque est melius, conscientia ipsa, quodque est optimum, divina sententia absolvendus, si quidem ad tribunal eternum iudicis iusti provocatio salva est. Solet is perperam iudicata rescindere.

D. -- Iniuste iudicor.

R. -- Ut iustitia iniustos, sic iniustitia iustos premit. Ubi igitur iniusta damnatio, ibi iustus est reus. Nemo autem tam demens, nisi insaniat, ut hec perverti seque iniusto iudicio premi velit; nemo tam pavidus, nisi sit pessimus, ut non potius damnari eligat iniusto iudicio, quam absolvi. Tanto enim id satius, quanto est melior oppressa iustitia, quam imperiosa nequitia, quantoque est optabilior mens bona, quam propria fortuna, quamvis illa laboribus, hec delitiis affluat. Plus dicam: tanto est melius iuste etiam damnari quam iniuste absolvi, quanto est peius impunitum quam punitum crimen. In hoc enim sceleri iuncta iustitia est, malo quidem magno bonum ingens. In illo autem scelus et impunitas, que, nescio an scelere ipso peior sit, una certe et iustitie hostis et multorum radix est scelerum.

D. -- Iudicio gravor iniquissimo.

R. -- Mens in solido fundata et bene sibi conscia, humeros habet inexpugnabiles. Superimpone quantumlibet damni, infamie, supplicii: nullo fasce curvabitur, et viribus suis et multo maxime celesti ope consistet. Erunt preterea, quorum sese paribus soletur eventibus, haud spernendi comites, Rome Furius Camillus ac Livius Salinator, Athenis Aristides atque Meltiades, multique alii, inter quos quidem quod mireris Cicero et Socrates: an te horum alicui, an Publio Clodio similem fieri malis? Atque horum quisque civis optimus, et in sua urbe clarissimus, sed iudicio damnatus, et vel in exilium, vel in carcerem, vel in mortem actus. Ille vero scelestissimus, et inter multa flagitia notissimi quoque convictus adulterii violentarumque religionum, concordibus omnium iudicum sententiis absolutus est. Quisquam ne adeo false metuens infamie est, qui non illius absolutioni, Ciceronis hostis sui damnationem atque exilium anteponat? Sed humana hec atque communia; sin altius aspicis, videbis pressum falso iudicio celi Regem familiamque eius electissimam, tanti vestigiis herentem ducis, et qui hunc postea secuti sunt tanta innocentia tantisque virtutibus, in hos ipsos iudiciarii turbinis incursus ac scopulos incidisse.

D. -- Falso iudicio offendor.

R. -- Est qui te vindicet: “is qui facit iudicium iniuriam patientibus”, quique ait: “Mea est ultio et ego retribuam eis in tempore”. Est et ubi non cogitas: ipso iudicis aut testis in pectore; magni ibi habitant ultores. Nullus belue morsus est acrior quam conscientie.

D. -- Iniusto iudicio lesus sum.

R. -- Illatis iniuriis bene uti, ars non ultima est; qua instructo sepe profuit iniquitas aliena, cum sua cuique semper noceat, prosit numquam.

D. -- Innocens damnatus sum.

R. -- Quid igitur? Nocens malles? Sic enim Xantippe coniugi Socrates moriens respondet, muliebriter lamentanti, quod is innocens moreretur. Atqui etsi aliqui contrarium opinati sint, longe tamen est innocentem condemnari tolerabilius, quam nocentem. Hic enim solum supplicium grave est, illic et causa supplicii.

D. -- Iniusto populi iudicio damnatus sum.

R. -- Expectas ut populus in te rectum videat, quod nec in se nec in alio unquam vidit? Magnum tue innocentie argumentum fuerit, a nocentibus condemnari.

D. -- Populus inmeritum me condemnat.

R. -- Idem, hercle, non inmeritum, sed multa et magna promeritum Camillum, de quo nunc loquebar, et Livium, ipsum denique Scipionem Africanum, aliosque Cornelios tales viros, iniustis iudiciis agitatos ad voluntarium coegit exilium.

D. -- A Rege innocens condemnor.

R. -- Et regum plerumque sententie non iustitie, sed vindicte sunt, quisquis liberius verbum contra licentias regias emiserit, cuicunque, in intuitu libertatis, frons obductior fuerit, is lese reus erit Maiestatis.

D. -- Sed condemnor a iudicibus.

R. -- Iniquo iudice nullum venenosius est animal; a serpente lesos se dolent quidem homines, non queruntur: fecit enim serpens quod suum erat, quamvis non quod placitum patienti. Certe iudices erant, qui eos etiam de quibus dixi Socratem condemnarunt, Clodium absolverunt, quorum utrum esset iniquius, dubitari potest. Proinde in populis, aut sub regibus, atque iudicibus degenti, propositum animo esse debet, aspera quelibet et iniusta patienda si veniant, non deflenda cum venerint.


 
67

DE EXILIO
 

D. -- Exilio pellor iniusto.

R. -- Quid tu igitur? Iusto pelli malles exilio? Nempe quod ad iniurie cumulum, animum in diversum trahit? Habes enim iniusti exilii solatium, comitem iustitiam, que, iniustos cives destituens, te secuta, tecum exulat.

D. -- Iniusto exilio pulsus sum.

D. -- An te rex expulit, an tyrannus, an populus, an hostis, an tu ipse? Nam si rex, aut iniustum exilium non erit, aut ipse non iustus, atque ita nec rex quidem. Si tyrannus, ab illo te pulsum gaude, sub quo boni exulant, fures imperant. Si populus, moribus ille suis utitur: bonos odit; et is quoque multiceps tyrannus nunquam sui similem pepulisset. Non te igitur patria, sed malorum cetibus arceri, neque in exilium, sed in partem bonorum civium cogi putes. At si hostis, agnosce iniurie levitatem, non hostiliter sevit, qui omnia cum posset, patriam abstulit, spem reliquit. Sin tu ipse, mores populi perosus aut Tyranni habitum, elegisti, non modo ne doleas, sed etiam gloriare virtutem patrie pretulisse, non tu flebilem sed honestam et prorsus invidiosam bonis atque optabilem, non iam exilii, sed absentie causam habes. Sponte Pythagoras Samon liquit, Athenas Solon, Lycurgus Lacedemona, Romam Scipio.

D. -- Exilio damnatus sum.

R. -- Multos exilium honestavit, multos acrior aliqua fortune vis atque iniuria notos reddidit et illustres. Quid te vetat illis inseri, qui, quasi ignem de silice, claram famam collisionibus quesiere?

D. -- In exilium agor.

R. -- Habes in historiis magnos rei huius socios, quorum speciosissimus comitatus, non sensum modo doloris imminuat, sed oblivionem afferat. Non minor in exilio Camillus fuit, quam fuisset domi: quantus civis, quantus exul, qui victorias ac triumphos, non iustitia minus quam prosperitate conspicuos, in Capitolium duxit! Mox, hinc pulsus, pro accepta iniuria, ingrate salutem patrie rependit. Non facile aliud tam clari exulis exemplo fateor: sed Rutilius et Metellus tam nil exilium fracti sunt, ut Rutilius revocatus ab illo, cuius nutu non parere capitale erat, exilium amplexus, reditum contempserit, seu ne ulla in parte Senatui iniustisque licet legibus patrie obstaret, seu ne forte exul iterum fieri posset? At Metellus eodem quo in exilio profectus erat vultu atque animo remearet. His Marcellus accedat: hic ultimus, qui in belli civilis tempus incidit, pulsus nempe, non solitam modo constantiam honestarumque artium studium non omisit, sed strinxit arctius, et publicis liber curis, uni excolendo animo tam ardenter incubuit, ut ad scholas missus honestissimas, non ad exilium videretur. Quod quidem, in Cicerone, conspectius operum splendor et literarum copia maior facit, non exilii modo sed carceris dulce solatium.

D. -- Exilium patior.

R. -- Exilium breve cito te patrie tue reddet, longum vero aliam tibi patriam dabit, unde exulent qui te exulem voluere, dedissetque nunc, si ad naturam rerum non ad opiniones hominum aspiceres: valde enim angustus est animus, qui sic ad unum terre angulum se applicat, ut, quicquid extra sit, exilium putet. Multum abest exilii deplorator ab illa animi magnitudine, cui totus orbis carcer exiguus videtur. Interrogatus Socrates cuias esset, “Mundanus, inquit, sum”. Vere Socraticum responsum; Atheniensem se alius respondisset: Socrati autem patria omnium mundus erat, non hic solum, quem vulgo mundum dicitis, cum pars ultima mundi sit, sed celum ipsum, quod hac rectius appellatione comprehenditur. Illi patrie destinati estis, ad quam sin suspirat animus, qualibet in parte terrarum peregrinum atque exulem se noverit. Nam quis patriam vocet, ubi non habitet nisi ad breve tempus? Illa vere cuiusque patria dicenda est, ubi quisque perpetuo securus ac tranquillus deget. Quere hanc? in terris, puto, irrita erit inquisitio. Ut nature autem lex est data mortalibus ac prescripti fines, dum hic vivitur, terra omnis patria vestra est; intra quam, qui se exulem facit, non tam rei, quam animi vitio laborat. “Non habemus hic manentem civitatem”, dixit Paulus. Inquit Naso:

Omne solum forti patria est.

Ait Statius:

Omni homini natale solum.

His te vocibus armatum velim, quibus ubique unus, et vel numquam vel semper in patria tua sis.

D. -- Ire in exilium iubeor.

R. -- I sponte: peregrinatio erit non exilium. Et memento quibusdam exitum, quibusdam vero reditum pro exilio fore. Sunt quibus nusquam peius quam in patria sua sit.

D. -- In exilium cogor.

R. -- Cupiendo quod cogeris, efficies ne cogaris. Omne violentum patientia vincitur, et desinet esse violentum quod volenti fit.

D. -- Ire in exilium est necesse.

R. -- Tu fac volens, quod vel nolens faceres; fac letus omnia, ne quid mestus patiaris: ita omnem vim necessitatis, omnes clavos quos adamantinos illi tribuunt, catenasque, omne tedium molestiamque discusseris. Sed vos impossibilia cupitis, necessaria fugitis, utrunque nequicquam.

D. -- In exilium eo.

R. -- Immo forsan in requiem: sub obtentu false miserie vera felicitas. Iam saltem ab invidia tutus eris: propera, mixtamque cum gloria securitatem arripe. Tutis et honestis latebris nil est dulcius: nulle his conferri possunt urbium platee.

D. -- Pellor e patria.

R. -- Pulsum te pessimis, optimis insere, neque te patria, sed patriam te indignam rebus proba. Sentiat illa quid perdidit, tu nil perdidisse te sentias. Mali cives tui tedio simulque presentis odio ac suspitione careant, boni autem amore absentis ac desiderio teneantur, sequanturque oculis atque animis abeuntem. Illi se solos linqui doleant, tu te comitatum gaudeas proficisci, neque te in tergum respicias, neque reditum cogites, neque cum illis esse cupias, qui te cupiunt abesse: neque demum quod a te fieri debuit, ab alio factum egre feras. Debuisti cedere civium invidie, utque illam fugeres, ultro in exilium ire. Huius ero consilii dux eram. Nec exempli duces deerant clarissimi: nam in primis tres magnos Scipiadas id fecisse noveras, tamque perseveranter, ut patriam sua presentia, qua nil clarius habebat, spoliatam indignam quoque cineribus defunctorum, quidam insuper, famoso dignam epigrammate iudicarent. Nomina sunt immortali memoria, que tibi per famam perque omnis historie fidem ignota esse non poterant: Africanus, Nasica, Lentulus.

D. -- Mittor in exilium.

R. -- Immo in experimentum tui: videris quem tu in exilio prebeas; si succumbis exul verus, si consistis exilio clarus, ut multi olim qui invicti et fulgidi per asperitates incesserunt, ut sequentibus rectum iter ostenderent. Sine tyrannos sevire, sine populum furere, sine hostes ac fortunam fremere: pelli potes, capi, cedi, perimi, vinci autem, nisi manum extuleris, non potes, neque ornamentis tuis spoliari, cum quibus, quocunque ieris, et civis et patrie principum unus eris.

D. -- Exulatum pergo.

R. -- Perge alacer, i securus: nescis quam longa sint brachia tui regis. Nil illi longe est, ubique te proteget qui protexit in patria.


 
68

DE OBSESSA PATRIA
 

D. -- Obsessa est patria.

R. -- Obsessa fuit Troia, obsessa Tyrus, obsessa Carthago, obsessa Hierosolyma, obsessa Numantia et Corynthus, everseque omnes: quem iam pudeat obsideri? Ipsa urbium caput Roma obsidione tentata est, sed cum iam Roma esse desiisset; quid Capuam, quid Tarentum, quid Syracusas, quid Athenas, quid Veios minoresve alias loquar? Sunt et sua urbibus fata, et pauce fatum obsidionis evasere; sed longitudo temporum notitie rerum obstat, ut ipsis etiam civibus suarum fata urbium sint ignota. Tu presentem sentis obsidionem, nec futuras prevides, nec preteritas meministi; sic est usus: quod te premit defles. Valde sensibus dediti estis, beluarum more.

D. -- In patria sum obsessus.

R. -- Dicebam te incommodum tuum flere: iam optabile videri possit exilium, eo quod minus officiat libertati; neutrum tamen officit, si libertas animi vera est. Ille et inclusus egredi, et exclusus regredi, et ubi voluerit esse potest.

D. -- Obsessus in patria mea sum.

R. -- Obsessus et Priamus, non civis, sed Rex, in patria sua fuit, cum tota illa famosa magis quam fortunata familia. Obsessus Argis Antigonus Macedonum rex, et Eumenes Pergami; obsessus, hac etate, intra urbem Genue rex Sicilie Robertus, nullo veterum regum minor, si que veros reges facit, vera virtus attenditur. Tu, homuncio, sortem regiam lamentaris? Obsessus Ambrosius, obsessus Augustinus, ambo simul intra Mediolani ambitum. Obsessus ad ultimum Augustinus idem, intra episcopii sui muros: quo tempore, miseratus lacrimas suas, Deus a terrena illum obsidione, ad celestem regnum transtulit.

D. -- Obsideor.

R. -- Et quis, oro, non obsidetur? Hos peccata obsident, illos morbi, hos inimicitie, illos cure, hos negotia, illos otia, illos divitie, hos paupertas, illos infamia, hos laboriosa celebritas, omnes corpus quod tantopere colitis et amatis: ille vos carcer arctissimus circumcingit atque obsidet obsidione perpetua. Ipse orbis terre, ubi fremitis et bellis assiduis insanitis, ubi imperiorum terminos ac regnorum tanto studio prolatatis, qua a vobis incolitur, quid est aliud, quam, quod ait Cicero, quasi quedam parva insula, circumfuso illo mari quod magnum, quod occeanum, quod athlanticum appellatur in terris? quod tamen tanto nomine, quam sit parvum vides. Undique obsessi estis omnes: tu te obsessum ut rem novam narras? Vide potius, si quid in te opis aut consilii est, quod possit ad tutelam patrie conferre. Hoc fac potius ac memento Syracusii Archimedis operosi senis, querele enim nec tibi nec patrie profuerint.

D. -- Obsideor intra patriam meam.

R. -- Quid tu igitur? an alibi malles obsideri? Posses id, fateor, malle, et quidem pie, quo scilicet te obsesso illa esset immunis. Ceterum, quod ad te attinet: an solamen exiguum videtur, quicquid sit, in patria tua pati, ut quantum ledit adversitas, tantum leniat locus ipse?

D. -- Intra muros patrios coartatus sum.

R. -- Ita hoc dicis, quasi nulle maiores vobis sint angustie quam murorum. Quam multi, ex his qui in urbibus habitant, sic assidui in curia atque in foro sunt, ut vix toto (quam longus est) anno semel portas urbis aspiciant! Adde nomen obsidionis: erumpere gestient, et vincti sibi compedibus videbuntur arctissimis; non hoc facit obsidio sed opinio, qua nichil est in vestre mortalis vite fluctuatione potentius. Fabulam locus poscit. Decrepitum quendam senem fuisse nuper Aretii fama est, qui nunquam patrium limen excesserat; id cum ad aures presidentium pervenisset, ludendi studio hominem ad se vocant et sibi compertum dicunt, illum clam urbem egredi solitum, occulta cum hostibus habere colloquia. Ille autem per sanctos iurare, se non solum tunc presentis belli tempore, sed nec ulla umquam pace, per omnem quamvis longam vitam muros urbis egressum; contra illi incredulitatem fingere, et suspectum eum Reipublice dicere. Quid multa? Gravi ni pareat pena imposita, ne egrediatur imperant. Illum, ferunt, impatientia prohibitionis irritatum, die postero, quod numquam antea visum erat, extra muros patrie deprehensum. Sic invetitum semper, pervicacia animos urgente, nitimini. Et tu nunc te arctatum dicis, et tibi urbs tota non sufficit, cui, nisi obsidereris, forte pars minima, domus forsitan una sufficeret; quod maxime studiosis evenire solet. Quid, quod fere omnis obsidio brevis est? Adest loci solamen ac temporis; equanimitas sola deest. Ut lugeatis et queramini non natura rerum, sed mollities vestra est.


 
69

DE PATRIA EVERSA
 

D. -- Quid, quod eversa funditus est patria?

R. -- An non fortunas quarundam, ex his quas paulo ante nominabam, et similes aliarum innumerabilium audivisti? Tyrum et Thebas et Persepolim, Persici regni caput, evertit Alexander Macedo, quod mireris, ad suggestum scorti unius. Magne urbis tenuis fortuna est: Troiam evertit Agamemnon, Saguntum Hannibal, Carthaginem atque Numantiam Africanus minor, Hierosolymam Titus, aliasque alii. Romam nullus in totum diruit; sed senectus attrivit, civilibus adiuta discordiis. Et quid refert quis everterit, quam constet eversam? Ruine Mediolanensis recentior fama est, sub Federico imperatore barbaro et immani. Quid tu ergo? Tuam patriam rebaris exemptam imperio fortune, cui urbes maxime atque imperia subessent? An usque adeo te fefellit amor, ut urbem unam, quod tu ibi natus esses, fingeres immortalem, cum sit mundus ipse mortalis? Celum ruet ac terra, montes et maria movebuntur, et creata de nichilo in nichilum redigentur: tu ruisse tuam patriam aut miraris, aut quereris? Sunt, quod paulo ante dicebam, ut hominibus, sic urbibus mortes sue, non tam crebre ille quidem, quod et pauciores urbes et diuturnioris evi sunt, morti tamen obnoxie; non sunt enim soli homines, sed preter animos, humana cuncta mortalia.

D. -- Patria ruit.

R. -- Resurget forsitan. Nam et alique surrexerunt, et quibusdam cecidisse materia fuit felicius resurgendi: nempe hodie Saguntum et Mediolanum sedibus suis stant, at Mediolano proxima, laudum Pompeii ultima, ut aiunt, mutavit locum iisdem barbaricis manibus, et sub idem tempus eversa. Similiter et Hierosolyma et Carthago. Spera ergo. Si spes cecidit, et de patria actum reris, cave tu succubuisse fortune. Peior est enim animorum deiectio quam murorum. Virilis, non feminea, virum decet pietas: quamvis doleas patriam cecidisse, noli tamen simul occumbere, quando tua nil iam ruina Reipublice collatura est. Quin te ipsum et, si que sunt, civium reliquie, ad feliciora tempora reservare satage, factis prius, non lamentis. Opus est ubi sit etiam ipsa fuga laudabilis (audisti ut Terentio Varroni, cuius culpa ac temeritate pene ruerat imperium Romanum, publice ab omnibus gratie acte sunt, quod de Republica non desperasset; quod fecisse collega eius, vir clarissimus, et culpe omni illius expers, videbatur) si aliud nil est reliqui. At tu saltem cum Biante bona tua tecum portans, quamvis nudus muros patrie tue cadentis egredere, et illam patriam aspira, cuius regni non erit finis. Quo cum tandem, Deo te vocante, conscenderis, non obsidionem metuas, nec ruinam, nec eorum aliquid que vestris in urbibus metuuntur.


 
70

DE METU PERDENDI IN BELLO
 

M. -- Bello vinci metuo.

R. -- Pacem quere.

M. -- Valde vinci metuo.

R. -- Timor modestus cautionem, vehemens vero desperationem parit, quarum altera nil in bello melius, altera peius nil in rebus omnibus.

M. -- Magno prelii quatior terrore.

R. -- Quid bellantium timor mali ferat atque ex timore oriens mestitia, Flaminius ad Thrasumenum, Crassus apud Carras, Pompeius in Thessalia expertus est, quibus in locis, et sepe alibi verum Poeticum illud apparuerit:

Pessimus in dubiis augur timor.

M. -- Eventum pugne nimis horreo.

R. -- Differ interim dum spes redit. Male pergitur, unde abstinendum mens terrorque denuntiant. Solet inesse animis presaga quedam vis, cui obstare fortassis non sit usquequaque consilium. Non est exemplorum numerus, seu veterum seu novorum, clarissimis tribus uti satis habui.

M. -- Instantis pugne casum metuo.

R. -- Excute res tuas, quas te melius nemo est qui noverit. Vide ne non rei natura, vel virium defectus, sed presagium sibi fingat ignavia: cui nichil usquam non formidolosum ac difficile est. Hec si libertati igitur, si glorie, si saluti tue officit, virtutis auxilio comprimenda est, excitandusque animus, et monstrandum illi, sepe pauciora esse et leviora pericula quam pavores; obversari sepe oculis falsas imagines rerum terribilium, quibus consternati quidam, sine ferro paratam sibi victoriam tradidere hosti. Non est enim falsus atque inanis metus vero lentior sed eo sepe vehementior, quo paventem maiora omnia sibi fingens error quoque precipitat. Atque itaque Poeta idem ait:

Male cuncta ministrat
impetus.

Si nec his attollere iacentem animum potes, sed virtutem pavor exsuperat, campo abstine: vix bene geritur, quod pavide geritur. Sic affectus, in aciem si descendas, tecum erit qui contra te dimicet: tui enim ipsius adversus te melior pars rebellat. Malus semper hospes, animi pessimus in bellum comes, metus.


 
71

DE BELLI TEMERARIO COLLEGA
 

D. -- Stultum habeo ac temerarium collegam.

R. -- Est aliquid cause fateor, ut timeas, sed, ex diverso, aliquid est ut speres: hoc enim ut quibusdam calamitatis, sic aliis glorie prebuit materiam. Temeritas Terentii Varronis, Emilio Paulo mortem peperit, at Lucii Furii et Minucii temeritas, Marco Furio Camillo et Quinto Fabio Maximo singularem gloriam quesivit. Note sunt historie.

D. -- Est michi collega preceps et incostans.

R. -- Esto tu costans et modestus: nusquam virtus clarior eminet, quam suo admota contrario; cur non tu potius illum regas quam te ille precipitet?

D. -- Est insolentissimus collega.

R. -- An tibi excidit, ut ipsi de quo nunc diximus Camillo tribuni militum consulari potestate quinque simul college, imperio pares, ultro se submisere? Habet hoc virtus excellens: possessoribus suis auctoritatem, miratoribus reverentiam ac pudorem confert. Nullo melius modo college insolentiam represseris, quam industria ac virtute. Sic efficies ut illum tibi parem dici pudeat, sicut puduit Minucium, et aut te sponte subiciat honestiore suffragio, quam si eum tibi populo subiecisset, aut omnes intelligant, illum tibi parem nomine, rebus imparem, et quicquid bene gesseritis tuum esse, quicquid secus illius.

D. -- Collega michi stultus obtigit ac perversus.

R. -- Quedam per contrarium discuntur. Solet magistri tardiusculis discipulis ineptum aliquid proponere, quod cum respuerit discentis ingenium, ad vera facilius retrahatur. Redit ad memoriam obscuri hominis clarum verbum. Ante non magnum tempus, cum Florentia civitas statum mutasset (quod crebro nimis ac libenter facit), atque ad imam plebem frena Reipublice pervenissent, unus ex insolenti grege, qui diu tenuerat illa, et mestus amiserat, vicini inopis mechanici humilitatem spernens: “Et tu, inquit, qui neque literas noveris, neque umquam patrios fines excesseris, vili semper artificio vitam trahens, cum paribus tuis qualiter hanc tantam et tam nobilem urbem reges?” Ille autem, nichil motus. “Et quid negotii, inquit, est? Quid vos egeritis nullus ignorat: si per omnia contrarium agimus, aberrare non possumus”. O verbum dignum docti hominis ex ingenio prodisse! Tu nunc igitur in collega tuo contrarium tibi statuas exemplar, cui dissimillimus fieri velis.


 
72

DE MAGISTRO MILITIE INCONSULTO
 

D. -- Est michi magister militie inconsultus ac preceps.

R. -- Hoc aliquanto periculosius non negem. Legiones vestras interroga iacentes ad Trebiam, ad Thrasumenum, et ad Cannas multisque aliis in locis. Si remedium vis, dubiam linque militiam; si forte non datur, at tu fortiter atque industrie ministerium tuum age, ut inter tui ducis errores, tua virtus emineat, nec te ruina opprimat aliena, sed tu potius, siqua est via, publice humeros subicias ruine. Rem difficilem, sed neque impossibilem, neque insuetam iubeo. Ut enim sepe multis militibus obfuit unius ducis ignavia, sic interdum unius viri virtus, et exercitium servavit, et ducem. Neu si longior quam oportet, tu res suis in locis queres, michi nominum et temporum commemoratio sola sufficiet: Publicus Decius bello Samnitico, Calphurnius Flamina bello Punico primo, Africanus minor bello Punico tertio, tribuni omnium militum ducumque et exercituum servatores; tanta esse tua virtus ac felicitas potest, ut aliena infamia eximiam in gloriam tuam: anceps sane negotium, sed extrema in necessitate unicum. Proinde utcunque alios fortuna rotaverit, tu virtutis gubernaculum, si michi obsequi volueris, nec in pace nec in bello, nec in vita destitues, nec in morte.


 
73

DE INFAUSTO PRELIO
 

D. -- At prelio victus sum.

R. -- Iam timor evanuit, sperare incipies: hec est horum series affectuum. Nam cum spes ac metus de futuro sint, iam, ut futurum potest esse quod speras, sic futurum esse desiit quod timebas.

D. -- Magno prelio victus sum.

R. -- Tantum ne animo victus sis. Nempe ille si cecidit, actum est. Meministi ut Marcellus prelio victus, die proximo in aciem rediit, victoremque suum maiore quam ab illo pridie victus erat, prelio vicit; et Iulius Cesar, ad Dyrrachium inferior, ad Pharsaliam mox ingenti prelio victor fuit. Multi, prelio victi, bello fuere victores. Non cadunt animi virorum fortium unius lucis eventu: non magnanimi tantum, sed longanimes sunt. Victus hodie, cras pugnabis cautius. Ducis artem, infausta prelia, quasi tristes fidique edocent magistri, atque ubi sit erratum plagis admonent. Sic agricolam sterilitas, architectum lapsus edium, equitem casus crebri, nautam graves acuunt procelle: errando discitur.

D. -- Victus sum

R. -- Non est victus nisi qui se victum credit, cuius spes obruta et extincta est, cuius animus arma deposuit. Aspice Romanos animos: cum semper, tum presertim bello Punico secundo, non tanta defectione sociorum, non conspiratione regum ac gentium, non tot infelicibus preliis ac ruinis pene ultimis victi sunt, nulla unquam apud illos pacis mentio, nullum diffidentie vestigium, nulla denique nisi alta prorsus et invicta consilia. Hoc sane quid est aliud quam virtute animi fortune duritiem mollire, atque illam in pudorem sui et amorem tui cogere? Tandem igitur, ut dignum erat, emersere, et milies strati surrexere altius, ut non hostes tantum suos modo tam formidabiles, sed totum mox ex ordine terrarum orbem, virtus illis ac fortuna subiceret.

D. -- Victus sum fateor.

R. -- Nunc demum incipis nosse fortunam, et hoc saltem boni, fugiens, invenisti: nemo ferme res magnas gratis discit; multos docet experientia, quos schola non docuit, et preceptoribus surdum caput hausit oculis quod auribus non valebat. Nulla rerum humanarum certior magistra quam adversitas, nulla discutiendis erroribus aptior.

D. -- Magno fortune vulnere corrui.

R. -- Surge, ne iaceas: nusquam clarius quam inter fortune vulnera prominet animi magnitudo. Nunc nosce te ipsum, quantarumque sis virium valde ictus intellige.

D. -- Speratam victoriam amisi.

R. -- Si insperatam prudentiam quesivisti, non spernenda rerum permutatio videri debet.

D. -- Victus sum bello.

R. -- Bello victus libertatem retinet ac vitam, vitio autem victus utranque amittit; quisquis igitur illi succumbit vere vincitur.

D. -- Victus sum.

R. -- Quid scis an illud Magno Pompeio Thessalico dictum die, et tibi conveniat:

Vincere peius erat?

Ut damni plus, sic peccati minus solet habere qui vincitur: lucrum ingens, quod optantes quidam non vinci modo, sed mori etiam elegerunt. Et profecto mercantur egregie qui, morte corporis, querunt anime salutem; sed plerique malis suis gaudent, bonis anguntur: tanta hominum mentes habet cecitas.

D. -- Victus sum.

R. -- Potest id quidem tibi non scientie miltaris inopia, sed fortuito contigisse. Nusquam enim fortunatior, ut ita dixerim, est fortuna, quam in prelio; cum multa alibi, illic omnia posse illam perhibent.

D. -- Prelio victus excessi.

R. -- At non continuo nudus: possunt arma victis auferri; vera autem bona, que sunt arma animi, etiam qui videntur victi retinent. Ea enim ut ex incendio ac naufragio, sic adverso ex prelio efferuntur. Nec illa tantum que in animis abdita ferro tangi nequeunt, sed illa quoque que maxime periclitari in preliis ac ferro exposita videntur. Itaque non, quisquis bello vincitur, bellicis simul spoliatur laudibus; licet etiam armis amissis ex acie fugientem, quodque est maius, in acie pereuntem, secum ducis eximii nomen ferre. Nam et ad Thermopylas Leonidam non tam victum quam vincendo fatigatum, inter ingentes stratorum hostium cumulos occidisse, cum suis Grece memorant historie; quam Deiphebo famam Maro applicat; et in campis Emathiis, si Lucano creditur, stetit ordine certo infelix acies. Et novissimo prelio quod in Africa cum Hannibale gestum est, nec melius instrui aciem, nec acrius potuisse pugnari, ut de victore victus, sic et de victo itidem victor ipse, confessus est, uterque ingens rerum talium extimator. Quid amisit autem, qui veram artis sue gloriam et bene geste rei conscientiam non amisit?


 
74

DE BELLO CIVILI
 

D. -- Bello quatimur civili.

R. -- Nomen hoc a civibus tractum, et tu unus es civium. Vide ergo ne et tu unus sis huic malo fomenta prebentium, et virili parte culpe non careas. Hic enim est mos: alter alterum inflammat, donec singuli furorem publicum exciverint; tum demum furor publicus singulos urget ac precipitat, nec unquam publicum malum a se incipit, quamvis, accensione auctum, totam infecerit, sive etiam everterit, civitatem. Si primam tamen queris originem, singulorum in erroribus radicatum est. Hoc est autem quod cavendum moneo, ne tu quoque unus fueris ex his qui, vel materia, vel flatu, civile incendium aluerint. Multi enim faciunt unde mox queratur, et, quasi ab altero inflictum, vulnus suis manibus factum lugent. Multi iam suo incendio periere. Quod si tibi nil es conscius, pius est dolor boni civis in calamitate publica, sed quem soletur innocentia. Humanis enim malis, nullum flebilius culpa est, immo quidem, ut quibusdam maximis viris placet, nullum aliud est malum.

D. -- Civili vexamur bello.

R. -- In furore civium te sequestrum pacis exhibe. Si id frustra est, at tu saltem pro libertate, vel solus et pro iustitia partes fac, quod et si patrie fortassis inutile, at tibi certe laudabile. Utriusque rei exemplum, una tibi urbs dabit: Menenium Agrippam, et Porcium Catonem hunc novissimum.

D. -- Implacabile civibus bellum est.

R. -- Si nil opis in te est, ambi alios, increpa, deprecare, obtestare, castiga, obsecra, ingere quibus potes publicam ruinam, que privatas in se continet, et, cum nullius propria videatur, est omnium; denique hinc pietate, hinc terroribus animo placa. Si nil apud homines proficis, Deum ora, opta civium respicentiam et salutem patrie, modisque omnibus boni civis officium imple.

D. -- Bello civili Respublica in estremo est.

R. -- Ne quid vel civilibus vel externis bellis inopinum accidat, ne quis imparatum casus opprimat, semper hoc unum volve animo, non homines modo, sed, preter animos, humana omnia esse mortalia; esse, ut hominibus, sic urbibus et magnis imperiis, suos morbos, nunc extrinsecus obrepentes, nunc ipsum intra corpus exortos; in quibus sunt secessiones, et simultates et discordie et bella civilia. Esse omnibus constitutum terminum, qui preteriri non poterit, suum finem cuncti que videntur instare, et si paululum differatur, affuturum tamen ubi sunt urbes clarissime. Fuisse silvas asperrimas et futuras esse. Stulte de se sperare urbem aliquam, quod assequi regina urbium Roma nequiverit. Hoc inter fata hominum atque urbium interesse, quod illa propter innumerabilem infinitamque frequentiam et vite brevitatem quotidie in oculis sunt, hec propter raritatem atque evum longius, vix semel multis in seculis et cum stupore cernuntur. Hec te cogitatio firmiorem contra omnes casus tam publicos quam privatos faciet, hec tibi demum etsi non amenam atque utcunque tolerabilem viam sternet ad inopiam, ad exilium, et ad mortem, docebitque non hoc proprium patrie tue malum, quod omnibus est commune.


 
75

DE DISCORDIA ANIMI FLUCTUANTIS
 

D. -- Animi discordia laboro.

R. -- Nullum hoc bellum peius, ne civile quidem: illud enim civibus inter se, hoc homini secum est, illud inter partes populi, in plateis urbium, hoc intus in anima, interque ipsas partes anime geritur. Itaque cum sit belli quedam species, que “plus quam civile” bellum dicitur, ubi non solum cives, sed cognati etiam inter se pugnant, quale inter Cesarem ac Pompeium fuit, de quo dictum est:

ille locus fratres habuit, locus ille parentes.

Quanto hoc bellum iustius nomen id vindicat, ubi non pater contra filium, nec frater adversus fratrem, sed homo ipse contra se litigat, quo durante litigio, nulla quies animo, nulla potest esse securitas?

D. -- Discordat animus et diversis secum pugnat affectibus.

R. -- Diversitatem illam abice, unum velle incipe: tunc composita erit et immota pax animi, cum discordes affectus, quasi seditiosi cives, in unam convenerint voluntatem. Alioquin ut contrarii et corrupti humores febrem corporum, sic contrarii affectus febrem pariunt animorum, que tanto est periculosior, quanto et animus corpore est nobilior, et eterna mors terribilior temporali. Utrobique tamen adhibitum temperamentum et equalitas quedam, ad salutem via est.

D. -- Pugnat animus nec quid velit eligit.

R. -- Malum simul malique causam stringis, quia nempe non eligit, ideo pugnat; eligat, et confestim pugna cessabit; eligat dico bonum velle, nam si malum, magis magisque certabit: vitia enim inter sese pugnant, Semper virtutum concordia summa est.

D. -- Animus in partes scissus dissidet.

R. -- Animum in tres partes distinxere Philosophi, quarum primam in arce, hoc est in capite locavere, moderatricem vite humane, celestem, serenam, semper Deo proximam, ubi tranquille honesteque voluntates habitant; duarum reliquarum alteram in pectore, ubi ire estuant utque impetus, alteram subter precordia ubi concupiscientie atque libidines, duplex huius pelagi tempestas. Quid agendum igitur tibi sit vides. Fac quod Menenius ille, cuius paulo ante memini: persuasit plebi ut subesse patriciis in animum induceret, quo impetrato, urbem scissam in duas, ad unitatem salubri consilio reduxit. Et tu coge, vel consilio, vel vi, partes ignobiles parere nobilibus: tum demum, et non aliter, animi pacem spera; qua sublata, quid aliud quam vaga semper et propositi inscia et fluctuans et inconstans vita hominum est, et ceca prorsus et misera? Multi prius ex hac vita abeunt, quam quid velint sciant.

D. -- Fluctuo in consiliis, nec quid velim scio.

R. -- Iam dixi multis hoc accidere, non uno aliquo tantum in tempore, sed et in omni vita et usque post vite finem. Et profecto ex omnibus que dixisti dicturusve es vix hoc malo peius aliquid invenies.

D. -- Fluctuo et in diversum agor.

R. -- Maximum argumentum male se habentis animi, fluctuatio est. Ut enim corpus egrum sepe thoro volvitur, sic eger animus consiliis agitatur; de quo vix ulla michi spes salutis; parumque abest, quin melius sperem de homine vitiis pertinaciter inherente, qui si conversus fuerit ad virtutes, in his forsitan constans erit, quam de homine vario, nullis se consiliis applicante, qui, etsi aliquid boni inceperit, non consistet, neque perseverabis, indocilis stare. Et fieri potest ut de hoc intelligere liceat Senece illud obscurum quod “tota vita elabitur aliud agentibus”. Modo enim hoc, modo illud agentes, numquam idem, semper aliud, agere sunt dicendi; quamvis et alios sensus locus ille recipiat.

D. -- Inter varias curas iactor.

R. -- Quasi tumidos inter fluctus vite tue puppis, consilii inops et magistro destituta, concutitur naufragio proxima, ni tu illam dum nondum manu clavus excidit, tuto aliquo et salubri sistas in portu, iactisque ancoris conquiescas, prius quam te animi tempestas oppresserit.

D. -- Fluctuo, propositi incertus.

R. -- Hinc, preter anime pericula, que innumerabilia et immensa sunt, ipse quoque oris habitus prodit varius et inconstans, similisque animo a quo vultus fingitur, ut ait Cicero. Dumque hoc in statu fueris, nunc letus, nunc tristis, nunc pavidus, nunc securus, nunc celer, nunc tardus incedes, insigni varietate conspicuus, quale aliquid traditur de Lucio Catilina. At ubi te primum composueris, atque ad unum aliquid direxeris, unum velle ceperis, quod bonum utique sit oportet, quoniam natura malorum semper varia est, ubi hoc, inquam, feceris, preter animi quietem, rerum optimam, uniformitas quoque vultus ac tranquillitas consequetur, nec spe ulla, nec metu, nec merore mutanda nec gaudio, res quidem venerabilis et paucorum hominum, que apud veteres Grecos in Socrate apud vestros in Lelio laudata est, postremo vero in principibus vestris, Marco Antonino et Aurelio Alexandro.


 
76

DE AMBIGUO STATU
 

D. -- Ambiguo in statu sum.

R. -- Quid est, queso, de quo ambigis? Moriendum ne mortalibus, an spernanda que fugiunt et nullam in prosperis spem habendam, an inevitabiles casus rerum esse sed tolerabiles, nec flecti quidem sed frangi posse fortunam? At hec omnia certa sunt.

D. -- Ambiguo in statu positus, quid de me futurum nescio.

R. -- Ubi, quando, qualiter moriaris, ambigere quidem potes; mori autem oportere, nec male mori posse qui usque in finem bene vixerit; nec cito mori, qui quibusvis in spatiis vite viri boni munus implevit, vel, si id non licuit, at spem dedit; nec alibi quam in patria, qui mundum omnem sibi patriam fecit; nec alibi quam in exilio, qui veram suspirat ad patriam dubitare, ni desipis, nullo potes modo. Unde igitur iste ambages? De fortuna forsitan. An tibi fidem, quod vix ulli umquam fecit? An suos potius mores servet tamquam pelagus procellosum, nunc ficta tranquillitate fallax, nunc fluctibus altis minax, nunc horrida naufragiis? Ne de hoc quidem ipso, si qua tibi experientia rerum est, dubitatio ulla superserit: quamvis enim eventus ambigui, ipsa tamen ambiguitas, ipsa et virtus, que te inter incerta certum faciat, certa est, cui cum te totum dederis, provisa omnia, nil erit ambigui.

D. -- Ambiguus status est michi.

R. -- At non ambiguus Deo. Id sat est: illi te ipsum fidens crede, et dic ei: “in manibus tuis sortes mee”; id cum pie feceris, pone metum, pone ambiguitatem, pone sollicitudinem. Ille scit quid de te acturus sit. Nullius rei dubius, parva quidem, sed firma in navicula magnum sulcas mare: fidus tueque salutis amantissimus gubernator est. Quid refert an viam vector ignoret, si magistro navigii nota est?


 
77

DE VULNERIBUS ACCEPTIS
 

D. -- Vulneribus crucior gravissimis.

R. -- O, si anime tue vulnus aspicias, quam tibi hec levia videantur! Sed vos delicatissima corpora, insensibiles pene animas habetis, altera vestri parte nichil, altera pati omnia parati, quodque est funestius non sentire.

D. -- Vulneribus inflictis afficior.

R. -- Hostilis mucro loricam penetrat, non animum: ille, nisi ultro suis sese armis spoliet, inviolabilis ferro est. Disputatum habes a magno quodam viro, parvo quidem, sed arguto volumine, neminem ledi posse nisi ledatur a se ipso. Cui sententie, quamvis ab opinione hominum vehementer abhorreat, pro veritate subscripserim.

D. -- Gravissimis multisque vulneribus laniatus sum.

R. -- Nullum vulnus gravius esse potest quam ad mortem. Talia vero uno in corpore multa esse non possunt; si unum ergo gravissimum, reliquia omnia levia sint oportet. Tribus et viginti vulneribus confixus Cesar, unum non amplius letale habuit; ut sane fuerint cuncta letalia: plus ne quam semel mori potuit? Multa licet ac profunda sint vulnera, unus est vulnerum effectus, quorum sepe, etiam in corpus extinctum, inhumana repetitio non vulnerati penam, sed sevitiam vulnerantis, exaggerat.

D. -- Vulneribus debilitatus sum.

R. -- Sic utinam simul debilitata superbia cum sororibus suis, et accesserit vulnerum comes humiltas, ne de nichilo scriptum sit: “Humiliasti sicut vulneratum superbum”. Bonum vulnus et utile, quod plurimum ac maiorum vulnerum medicina est.

D. -- Vulneribus deformatus sum.

R. -- An adolescentis illius oblivisceris, cuius mentio bis in hoc sermone incidit? Sero quidem sponte faceres, quod ab alio factum gemis.

D. -- Transverso vulnere facies exarata est.

R. -- Non vulnus sed causam vulneris attendo: iusto cicatrix bello parta, miris modis honestat faciem viri fortis. Speciosum pro iustitia susceptum vulnus, multoque speciosior est mors.

D. -- Vulnere accepto claudus sum.

R. -- Dictum tenes Horatii Coclitis, qui cum die illo, quo mirabili magis quam credibili fortitudine atque constantia, solus Tusci regis exercitum Sublicio in ponte sustinuit, testudine suorum manibus a tergo fracta, et collapsa, hostibus clausum iter sentiens, utque erat armatus, et mille hinc atque illinc missilibus circumventus, ex alto se in Tiberim proiecisset, unoque cum vulnere, unde claudus mansit, inter ruendum accepto, nando ad suos, corpore reliquo incolumis pervenisset, idque vitium sibi post tempus in petitione honoris obiceretur, sic elusit adversarium: “Minime enim, inquit, claudico, sed ita dii immortales voluerunt, ut per singulos passus meminerim triumphi mei”. Preclarum plane factisque par dictum.

D. -- Manum vulnere perdidi.

R. -- Si levam, damnum levius, at si dexteram, Marci Sergi viri fortissimi remedio uti licet qui hac manu bello Punico amissa, sibi ferream fabrefecit, cum qua, multis ac trucibus preliis, non otiosus bellator interfuit: id si parum successerit, dextre officium in sinistram transfer. Nosti ut Cesareus miles Attilius, bello Massiliensi, cum iniectam puppi hostili dexteram amisisset, leva prehensam tenuit, donec pelago mergeretur.

D. -- Utraque manus ferro abscissa est.

R. -- Ubi plus licentie fortuna, tibi plus negotii virtus habet: fortune tamen omnis aculeus virtute contunditur; hac armatus, etiam sine manibus, fortis erit. Memento Cinigeri Atheniensis qui post Marathoniam pugnam, opus immortale Miltiadis, hostibus ad naves profugis imminens, obtruncata manu dextra, qua unam navium fuge plenam strinxerat, sinistram mox adhibuit, qua rursus abscissa, fere in morem morsu post affixo sic tenuit, quos aliter non valebat. Nec tibi miles ille Cannensis exciderit, qui vulneribus usu manuum privatus, contra suis intentum spoliis victorem, quod unum sibi supererat, dentibus quidem pro manibus usus est, cervicemque eius arreptam ulnis implicuit, nec laxavit prius, quam auribus truncis ac naribus, os hostis lacerum tuens, seque ultus moriens iam letior expiraret. Ferociora hec, illa suaviora mitibusque animis aptiora remedia, ut semper ceu rem fragilem caducamque teque velociter deserturam corpus aspicias, ut cum id evenerit, nec concidas nec mireris quidem, sed exteriore membrorum ministerio amisso, in ipsos anime sinus intimos te convertas, ubi invenies aliquid magnifice loquendum agendumque, nec lingua opus esse nec manibus.

D. -- Vulneribus deformatus sum.

R. -- Dixi iam; immo, si causa vulnerum pulchra est, honestatus ac insignitus. Viri quidem fortis, pro iustitia magnum aliquid aggressi, durumque aliquid propessi, non fedis frons sulcata vulneribus videri debet, sed notis stellata fulgentibus, neque vero cicatrices aut vulnera, sed virtutis sunt dicenda vestigia, et preclaris affixa frontibus signa meritorum. Proinde si Cesareum illum quoque centurionem Cesium Scevam mire virum fortitudinis, sed iustitie nullius, mille lacerum perfossumque vulneribus, hostes quoque venerati, et propter unius virtutis admirationem vulnera ipsa deosculantes, armorum fragmina et sagittas et tepenti cadavere eductas, Deorum templis ceu sacrum aliquid affigebant; quid de fortis iustique viri pretiosis vulneribus sentiendum sic intelligis.

D. -- Vulneribus multis infirmus ac deformis sum.

R. -- Curate, miseri, vulnera: nisi nunc sanentur, hesura perpetuo; de his enim terra viderit, que illa conteget consumetque, cicatricosaque corpora excipiens, plana restituet.

D. -- Inflicto vulnere hac aut illa parte corporis truncus sum.

R. -- De partibus litigas, totum illico relicturus.


 
78

DE REGE SINE FILIO
 

D. -- Regnum est michi, non filius.

R. -- Parum ne tibi igitur sollicitudinum et curarum regni onus imposuit, nisi filii insuper pondus accesserit? Sarcinis vestris delectamini, et dulce est vobis sub fasce succumbere. Nullum publicum pondus regno gravius; nulla privata sarcina gravior, quam filius, etsi nulla carior.

D. -- Cui regnum dimittam? Nullus est filius.

R. -- Dimitte civibus libertatem: nil his gratius, nil te dignius potes. Fuerunt qui viventes, nec successore carentes, hoc ipsum facile meditati sunt: Hiero Syracusius et Augustus Cesar. Quanto vero satius fuerit multis benefacere, cum possis, quam optare ut uni malefacias? Quid est autem melius, quid dulcius, quam in libertate vivere? Quid peius, quid periculosius quam regnare?

D. -- Non est filius quem heredem regni faciam.

R. -- Non est tibi materia perpetuande tyrannidis. Nam quid sunt aliud regna quam vetuste tyrannides? Non sit bonum tempore, quod natura est malum. Adde quod persepe qui in regna succedunt, a maiorum suorum calle discedunt. Exemplo sunt Hieronymus Siculus tyrannus, et Iugurtha Numidicus, qui Romanorum amicitiam tanta fide ab avis tamque feliciter diu cultam, cum sua uterque pernicie alter insolentia, alter perfidia, violavit. Non habes igitur successorem regni? Non habebis tuorum actuum eversorem, sed habebis populum, tui nominis amatorem et cultorem, tui memorem, libertatis tibi per secula debitorem. Bene tecum egisse fortunam credito, et melius multo, quod filium tibi vel abstulit vel negavit, quam quod regnum dedit.

D. -- Sine filio rex sum.

R. -- Nunc honestius atque liberius regna; sepe amor filiorum ab amore virtutis animum deflexit. Legisti ut apud Taprobanem insulam ingentem, que longe trans Indiam in orientali sedet Occeano, per transversum diametrum obiecta Britannie, rex arbitrio populi consentientis eligitur vir ex omnibus optimus: nil sanguis, nil opes prosunt, omne suffragium de virtute oritur, ita ut numquam iudicio favor officiat. Sancta et felix electio, que ad nostros reges utinam pervenisset, neque, malis peiores et peioribus pessimi succedentes, orbem terrarum, tradita per manus nequitia ac superbia, corrupissent. Illic tamen quantumlibet optimus ac perfectus vir, unanimi sententia omnium comprobatus, ad regnum tamen non perveniat, nisi et senex et filiis carens, ne aut etatis fervor, aut filii amor, transversum, quo non expedit, animum agat: itaque et si filium habet ad regnum non assumitur, et si post regnum illi forte filius natus sit, statim regno cecidit. Neque enim prudentissimi viri possibile opinati sunt, ut idem animus, simul et populum curet et filium.


 
79

DE REGNO AMISSO
 

D. -- Regno excidi.

R. -- Iam solatii genus est filium non habere.

D. -- Regno excidi.

R. -- Utilis casus: in precipiti sedebas. Salvus, in plano depositus, et periculosam altitudinem post terga respicens, videbis te, regni solio descendentem, ad private vite requiem ascendisse, et, si nulla est sine securitate iucunditas, nulla felicitas, aliquanto iucundius te, aliquantoque felicius atque ita altius esse quam fueras, cognosces.

D. -- Regno depulsus sum.

R. -- Habeto gratiam depellenti. Durum auribus, animo liquidum quod iubeo: depulsus enim es unde erat abeundum; quod sponte debueras, coactus facis. Optanda vis, equidem, non deflenda. Nam quis pudor, hominem natum aut regnum super homines optare, aut, se parem factum, hominibus indignari? Si excellere pulchrum atque optabile, quid ni omnium pulcherrime rei excellentia exoptanda sit? non superbie igitur, neque licentie, sed virtutis, ex qua vera diademata regum, non ex gemmis auroque fieri, nemo tam auri cupidus aut gemmarum est qui neget. Quis autem queso hominum non videt, inter homines principatum humanitati debitum, non opibus, que opulentum hominem faciunt, non humanum magis, atque ita nec meliorem certe nec hominibus altiorem? Sed hic unus ex multis erroribus vestris, est in excellentie appetitu, quam, in sua sede contentam, ubi non est queritis, non videntes consequentiam rerum veram et causarum; sicut enim inter divites divitiis, inter robustos viribus, inter formosos forma, inter disertos eloquentia, sic profecto inter homines humanitate precellitur.

D. -- Regia de sede cecidi.

R. -- Si incolumis, perrarum. Solent enim qui decidunt perire, regnoque simul atque anima spoliari; quibus illa relinquitur, tranquillior gratiorque si sapiunt vita est. Quod illos minime latuit, qui non collapsi aut depulsi sed et stantes et volentes, aut Imperio cessere, aut Pontificatum iam sublimiorem regnis et imperiis reliquere. In quibus Diocletianus clarum nomen habet, qui, dimissum ultro ad Imperium revocatus, sprevit opes turbidas, ancepsque fastigium et quesitum ab aliis, querendumque tantis cedibus, rursus oblatum expertus exhorruit; et Philosophice graviterque cum amicis iocans, oleribus, que in hortulo suo privatus sibi ipse plantaverat, post habendum censuit.

D. -- Regia arce detrusus sum.

R. -- Latentium illa discriminum plena erat, inter que dudum cecus animi, quibusdam velut aureis (nec minus urgentibus quia fulgidis) manicis atque compedibus, tenebaris; quibus nunc solutus, lumine reddito, quod fortuna suis auferre sequacibus solita est, illius circulatricis instabiles ludos vides. Et quis avarus adeo, ut non auro visum redimat, eligatque inopem magis integritatem nobilissimi sensus, quam divitem cecitatem? Atqui non minus nobilis, sed sine comparatione nobilior animi visus est quam corporis. Illum gaude regni nutantis impendio redemisse, rem magnam parvo pretio, neque rem unam tantum: non modo enim cecitas cum regno abiit, sed libertas rediit: publico servitio liberatus es.

D. -- Regia exuor maiestate.

R. -- Chlamys regia sceptrumque et diadema, crede expertis, ponderosissima rerum sunt: multiplici levatus fasce, queri desine.

D. -- Regnum amisi.

R. -- Immo quidem evasisti, et nudus ex ingenti fastigio enatasti: solent terre redditi querelas premere, votaque solvere.

D. -- Regni felicitatem perdidi.

R. -- Seu felicitatem miseram, seu felicem miseriam dici mavis, hanc fateor perdidisti, seu utranque simul falsam felicitatem veramque miseriam.

D. -- Regnum simul ac potentiam, regiasque opes perdidi.

R. -- Gaudendum perditis que te perdere potuissent.

D. -- Regni potestate careo.

R. -- Et regni curis et casibus, quorum tedio atque odio quidam solio excedere voluerunt; quod ut vellet Augustum modestia, Neronem metus impulit. Nonnulli etiam excesserunt, ut paulo ante memoravi. Id qui velle non potest (sunt namque pervicaces et indomite voluntates), necessitati saltem victorique suo gratias agat, ad eum statum vi redactus, quem optasse debuerit. Primum boni animi votum esse debet, honesta consilia libenter amplecti, proximum vel coacte. Quod magnum illum Syrie regem non preterit Antiochum, qui omni que cis Taurum est Asia privatus, Senatui Populoque Romano gratias agebat, quod eum magna nimis sollicitudine liberatum, ad mediocria redigissent. Facete quidem ille si ficte, sapienter graviterque si vere.

D. -- Regni e solio descendi.

R. -- Dicebam superbie impudentis, addam et amentie negligentis esse, conditionis oblitum, fastidire quod sis, esse velle quod nequeas. Non possunt omnes homines reges esse; sit satis esse homines. Quid non sui regni avidis sua sordet humanitas? Quiescite, miseri. Bene secum agi putent hi, qui reges esse desierint. Cum enim dura omnium mortalium, tum durissima regum sors, quorum et vita innocens labori, et scelerata infamie, atque utraque periculis exposita, quocunque se verterit difficultatum scopulos, rerumque naufragia circa se videt. Hinc erupisse tu miserum ducis: nil unquam tibi felicius accidit, quam quod miserrimum arbitraris.

D. -- Regnum meum ad alium translatum doleo.

R. -- Non tuum certe, sed fortune; que, si donare illud tibi potuerat, cur auferre cum velit et transferre non possit? Vide autem ne preter transferentis voluntatem, que sola sufficiens est, alie etiam cause fuerint transferendi; ille, scilicet, quas quidam sapiens vir expressit: “Regnum, inquit, a gente in gentem transfertur, propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos.”

D. -- Rex esse desii.

R. -- Homo esse incipis: ea est enim regum insolentia, ut quod esse dignatus est Rex regum, dici se homines dedignentur.


 
80

DE PRODITIONE
 

D. -- Proditus sum ab amicis.

R. -- Hostibus, credo: si amici enim essent, non te proderent.

D. -- A familiaribus sum proditus.

R. -- Ambiguum est nomen: et familiaris amicus, et familiaris hostis dicitur, quo periculum maius vita hominum non habet.

D. -- Proditus sum ab eis, quibus ante alios fidebam.

R. -- Vix fallitur qui non fidit. Enimvero quo maior quisque, eo minus potest tuto fidere, eoque plus fidere ac pluribus est necesse; unde fit, ut cum commune, tum vel maxime regium sit prodi, neque omnino ullum genus tam obnoxium huic malo. Proditus a suis, ut fama est, Priamus, proditus Minos, Nisus, Ethes, Agamennon, Alexander, et ante ipsum Darius, proditi ex nostris Romulus, Tarquinius Priscus, Servius Tullus, Africanus minor, magnusque Pompeius et Iulius Cesar, et mille alii, vel reges, vel regibus altiores. Et quid proditos loquor, quasi querendi sint? Quis autem non proditur, et in parvis quotidie et in magnis, nisi cui nullus est penitus a quo prodi possit? Proditus ad extremum Christus, nec regum peste terrestrium, celestis ille rex caruit.

D. -- Proditus sum magisque meorum fraudibus, quam propriis tangor incommodis.

R. -- Pie id quidem ac magnifice. Nam et Africanus ille, cuius proxime memini, sese territum, non tam mortis metu quam insidiarum a suis, apud Ciceronem dicit. Veruntamen neutro nimium tangi debes, quando enim ita iacta sors est, ut lucrum ac perfidia proditoris, bona fides damnumque sint proditi. Elige utrum malis.

D. -- Proditor me fefellit.

R. -- Plus ille sibi nocuit quam tibi: te prodidit, se perdidit, te pupugit, se confodit, te dum spoliat, se perimit. Tibi enim regnum forte vel opes, sibi animam, famam, conscientie quietem, convictumque hominum eripuit. Nil scelestius proditore, nil turpius sol videt, cuius obscenitas tanta est, ut et qui artificio eius egent, execrentur artificem, et qui ceterorum scelerum famam querunt, huius infamiam reformident.

D. -- Proditus sum.

R. -- Proditus es ne tam facile iterum prodi possis: multi sepe parvis damnis admoniti, magnis occurrere didicerunt.


 
81

DE AMISSA TYRANNIDE
 

D. -- Tyrannidem amisi.

R. -- Si utile damnum est amisisse regnum, quanto est utilius tyrannidem amisisse? Etsi enim, ut dixi, cum de rege sine filio loqueremur, pene omnia regna tyrannides fuerunt, tempore tamen quesierunt robur, et oblivione hominum velum sibi iustitie texuere; tyrannidis iniustitia simul ac novitas odiosa est.

D. -- Tyrannidem deposui.

R. -- Sarcinam Reipublice gravem, tibi periculosam, nulli bono utilem, damnosam multis, omnibus odiosam.

D. -- Tyrannidem exui.

R. -- Ne sis nudus, indue iustitiam, modestiam, parsimoniam, honestatem, pietatem, clementiam, caritatem, vestes optimas, quibus comparandis, nullo opus est auro, sed sola animi voluntate; vestes paratas bonis omnibus, tyrannis vel incognitas vel invisas, qui margaritis ac purpura obvoluti, humanitate interim ac virtutibus nudi sunt.

D. -- Cives michi tyrannidem extorserunt.

R. -- Libertatem sibi debitam receperunt, vitam tibi indebitam reliquerunt: hanc tu civibus tuis debes, qui tibi preter odium nichil debent; ita pro gratiarum actione querimoniam instituis, at iam pridem mos iste percrebruit, ut qui fecit iniuriam queratur, qui passus est sileat.

D. -- Longa tyrannide spoliatus sum.

R. -- Servierunt tibi, quibus forsitan te servire dignius fuit; nunc iniuriam longi et iniusti servitii finem vocas, cum iustitie principium iniustitie finis sit, ut si multorum calamitates populorum unius hominis pavisse licentiam turpe fuit, pulchrum sit pascere desiisse, deque hoc conqueri impudentie sit extreme.

D. -- Longa tyrannide sum deiectus.

R. -- Sponte descendisses melius optime vero non ascendisses. Nunc qualitercunque descendisse, bonum ideo, quia iustum, meliorque coacta iustitia, quam voluntaria iniustitia est. Audite, impii, tyrannum apud inferos exclamantem:

Discite iustitiam moniti.

Audite et me apud superos exhortantem: “Discite iustitiam vel coacti”. Hec enim tempestiva, hic utilisque ni respuitur, illa ibi admonitio utique sera est: frustra enim discitur, quod fieri amplius non potest. Ponite vero iam tumentes animos, superbumque et ferox dominandi votum ponite, et, si non prius, saltem post tyrannidem amissam, tyranni esse desinite, et optandi, quod iam assequi non potestis, finem facite; si non iustitie, saltem verecundie hoc prestate, ut mutatis moribus et novo habitu mentis assumpto, amissione divitiarum ditiores facti, quantum fortune detrahitur, tantum animis addidisse videamini. Nunquam ne igitur advertistis, ut non solus ille rex regum et dominus dominantium omnipotens, a quo omnis potestas est in celo et in terra, manum muneribus suis plenam et extendit et retrahit, occultis sepe, iustis semper ex causis, sed temporalis quoque rex regem, tyrannus tyrannum, et gens gentem deicit et pessundat? An vero non Prophetam illum querulum audivistis: “Et congregabit, inquit, quasi arenam captivitatem. Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt?” Coaptate animum fortune, seu divine potius voluntati, et cavete ridiculum fedumque illud exemplum Dionysii tyrannorum pessimi, qui patria pulsus, in exilio puerilium literarum scholas tenuisse dicitur, ut quam in cives non poterat, in pueros tyrannidem exerceret: Trux ingenium affixumque proposito, honestique inscium atque equi iuris impatiens.

D. -- Tyrannidem amissam valde doleo.

R. -- Quantum doleres iuste possessionis amissionem, qui tam doleas iniuste? Quantum doleres re propria expoliari qui sic doleas aliena?

D. -- Tyrannide me deiectum graviter fero.

R. -- Feres levius, si causam libres; multi quidem tyrannorum, solo nominis odio ceciderunt; plures tamen certas cadendi causas habuisse notissimum est et quotidie fit notius. Apud Aristotelem quidem legis, in Politicis, quod propter uxorum iniurias multe tyrannides perierunt; id quoquo modo, seu active seu passive acceptum fuerit, verum erit. Hoc est seu propter iniurias a tyrannis illatas uxoribus alienis, seu aliis illatas ab uxoribus tyrannorum. Primi exemplum habes, non modo tyrannidum, sed regnorum (Troiani scilicet et Romani), secundi vero Agidem Lacedemonum tyrannum, qui cum ipse sibi subditos spoliasset, ad spoliandas eorum uxores avarissimam suam coniugem destinabat, que sibi causa non ultima esse potuit maturande calamitatis; quamvis hic Aristoteli notus esse nequiverit, qui etate floruit Alexandri, neque tam longevus fuit, ut ad huius etatem pervenire potuisse videatur, cum tamen eisdem in libris, non sine admiratione quadam, Hieronis ac Gelonis nomen inveniam, qui qualiter sibi noti esse potuerint, attenta ratione temporum, non satis expedio.

D. -- Nec ego alienis iniuriosus uxoribus, nec mea uxor alicui: tyrannide tamen excidi.

R. -- Sepe se nocentissimi innocentes putant. Sunt tamen et alie non minores cause precipitande tyrannidis: insolentia scilicet, que Iulio Cesari apud Historicos obicitur, illa presertim, quod senatui se honorificentissime adeunti non assurrexerit, que hodie nec causa quidem ulla esset. Crudelitas quoque, que Mezentium apud Virgilium ad supplicium reposcebat, Gaium vero Caligulam, et Neronem, et Domitianum ad supplicium traxit. Et invidia, qua maius tormentum non invenisse Siculos Tyrannos Flaccus ait, neque vestros hodie maius invenire res loquitur. Postremo nulla tyrannorum aut maior pestis aut crebior, avaritia est, itaque relique singulorum, hec est omnium; relique singulos cives afficiunt, hec populum universum. Superbia et invidia ipsos inter tyrannos regnant, crudelitas inter paucos sevit, avaritia inter omnes. Quiescit illa nonnunquam ac minuitur, hec semper crescit ac vigilat. Qui preesse igitur in populis volunt, vitare in primis hoc vitium decet, omnemque vitii huius infamiam omnemque suspitionem: nichil est enim quod odiosum eque faciat tyrannum, eque presidentia ac dominio indignum. Reliqua interdum magnanimitatis aut iustitie sese velo tegunt, hoc unum vilitatem animi miseriamque non exuit, et contra communem humani moris errorem, ut nil miserius, nil vilius; avaritia est, sic nil quoque miserius creditur, nil vilius. Ideoque hoc vitio laborantes, indignissimi honore et imperio iudicantur. Indignantur homines illi subici, qui avaritie sit subiectus, atque illum alienum in corpus ius habere, quod suum non habeat in metallum, velle sibi licitum aliorum vitam, ne dicam pecuniam extorquere, suam tangere non audenti. Prima quidem igitur ad securitatem et quietem via est, non modo tyrannidis appetitum, sed omnem regnandi cupidinem abiecisse; nam quid stultius, quid laboriosius, quidve periculosius, quam totius in se unum populi sarcinas transferre, fragilem forsitan suis propriis perferendis? Si vero eligere meliora, consuetudo, veri hostis, et opinionum perversitas non permittit, illud est proximum: Aristotelici dogmatis meminisse, ut scilicet non tyrannum quis se prebeat, sed Reipublice curatorem. “Introitus, inquit, et oblationes oportet videri, colligere dispensationis gratia et, si quando opportunum fuerit, uti ad bellicas opportunitates, universaliter autem exhibere seipsum custodem et camerarium, tanquam communium, non tanquam propriorum”. Et iterum: “Preparare, inquit, oportet et ornare civitatem, tanquam procuratorem existentem non tyrannum.” Et rursus: “Oportet non tyrannum, sed economum et regalem videri esse subditis, et non suimet curantem, sed procuratorem, et, mediocris vite, persequi non excellentias.” His quidem horumque similibus ut Aristoteli placet, et michi, fit durabilior principatus. Ita tamen talem videri expedit, ut vere etiam talis sit. Simulatio enim, tot sub oculis hominum, quos res tangit, qualibet arte vel ingenio, longa esse non potest. Vide nunc igitur, an in parte horum aliqua erraveris, et queri desine et mirari; neque enim tyrannidem his vitiis obnoxiam desinere, sed durare mirabile est. Ad summam, et reges et tyranni omnes, quicunque in potentatu aliquo sunt, debent, si regnare diu volunt, acriter excutere memoriterque dictum illud Catonis apud Livium: “Avaritia et luxuria omnia magna imperia everterunt”.

D. -- Amissa tyrannide private redditus sum fortune.

R. -- Hostis civium eras, factus es concivis. Equam disce civilitatem, et beneficium fortune humilioris agnosce; cum honestius, tum tutius inter cives bonos, quam super omnes cives vivatur. Iam tibi tranquillior rerum status, iam securior vita erit, sine metu, sine suspitionibus, sine excubiis, sine ferro; quibus in malis, quenam vite suavitas speranda sit nescio.

D. -- Tyrannide perdita privatus dego.

R. -- Elige an lamentis acerbare fortunam malis, an equabilitate lenire. Profecto enim si non vulgi strepitum, sed animum ipse tuum et in silentio preteritique memoriam interroges, multis te explicitum atque elapsum malis invenies. Iam tutus vivere, siccusque iam mori poteris, nec sanguine madidus nec veneno.


 
82

DE PERDITIS ARCIBUS
 

D. -- Validis arcibus spoliatus sum.

R. -- Adhuc ergo tyrannidis supererant semina, que iam tandem amissis arcibus abiecisti? non est satis venenosum stipitem precidisse, ni radicem vulseris: qui arcibus fidit, tyrannus esse non desiit.

D. -- Montana arce privatus sum.

R. -- Ubique arces sunt compedes libertatis, at in montibus nymbi etiam quidam sunt quodammodo, unde vestra superbia in subiectos tonet ac fulminet. His privari non modo non flebile sed optandum est. Sunt enim aliqua ex his etiam, que bona vulgus appellat, quibus boni quoque modestique animi tententur, atque ad illicitum urgeantur; quibus motibus si obstare virtutis ope non valeas, quidni optanda sit amissio earum rerum, que hos pariunt motus?

D. -- Arcem fortissimam amisi.

R. -- Tu fortissimam dicis, fragilem probat eventus. Amisisti potius rem usu ineptam, difficilemque custodia, rem inutilem tibi, vicinis omnibus odiosam. Iam dormire noctibus incipies, et dormire alios sines.

D. -- Tutissima michi arx diruta est.

R. -- Quomodo esset tuta que periit, ipse tecum cogita; ego autem tibi ostendam munitissimam tutissimamque arcem sine muris, sine turribus, sine ullo prorsus operoso rerum apparatu: si vis tuto vivere, bene vive. Nil virtute securius; bene autem vivere, non hoc dico superbe, laute, pompatice, sed iuste, sed sobrie, sed modeste. Nullis opus est arcibus, que non tutum te prestiterint, sed, sollicitum, formidabilem ac molestum. Que est autem hec voluptas, metui nec amari? an illud Laberii notissimum non audisti:

Necesse est multos timeat, quem multi timent?

Hoc ille dixit in Iulium Cesarem: quanto id in alios, illo et minores et formidabiliores, rectius dici potest; nescio quidem, cur tam multi cupiant timeri. Nemo enim gratis metuitur, una et metuit; et periculosius uni est multos metuere, quam multis unum. Nonne satius multo est quod nullus te metuat, et tu nullum, quam quod te multi metuant, et tu multos? segregari enim ista nequeunt, semperque metu metus queritur. Poscis huius dicti causam? illa profecto est, quam Ovidius Naso ait:

Quia quem metuit quisque perire cupit,

dictum prius est ab Ennio:

Quem metuunt, inquit, oderunt, quem quisque odit periisse expetit.

Eras in tua arce metuendus, sed et metuens. “Et quos, inquies, metuebam?” Immo vero quos non? Omnes metuet, qui metui ceperit, sed illos in primis a quibus ipse metuitur. Nam et Cicero Ennium secutus. “Qui se, inquit, metui volent a quibus metuentur, eosdem metuant ipsi necesse est.” Sepe idem repeto, quia ita res se habet; nec advertitis, in hoc ceci, ut in reliquis; dum supra omnes esse nitimini infra omnes estis: quid est timore depressius? sic conatus omnis vester in adversum desinit.

D. -- Arcem michi carissimam amisi.

R. -- Fac tibi cariorem aliam quam non perdas; circumvalla animum piis intentionibus, honestis vitam actibus; prudentiam ac fortitudinem ante fores loca, iustitiam atque modestiam in propugnaculis, humanitatem ac mansuetudinem undique in muris, spem, fidem, caritatem arcis in medio, providentiam supreme turris in vertice, bonam famam in circuitu. Dei atque hominum adsit amor, absit metus; dignos cole, ceteros preteri, neque cultos neque offensos; ita nec te alius, nec tu alium contremisces, et in domo humili tutius vives, quam in arce vixisti. Hanc tibi arcem nemo usquam invidebit, hanc tibi nemo poterit aut volet eripere; hac malos in stuporem, bonos in amorem imitandique studium excitabis. O quam facile erat, tranquillam serenamque vitam agere, ni vos eam inquietam ac turbidam fecissetis, omnia ferme et vestram et proximorum in perniciem conquirentes! Ad quid enim arces iste, nisi ad vestram simul alienamque molestiam, ut neque vos unquam scilicet quiescatis, et, instar aranearum muscas captantium, pretereuntibus insultetis; atqui cunctis animantibus lustra sufficiunt ac nidi: solus homuncio arces querit, quo nullum animal superbius nullumque timidius.


 
83

DE SENECTUTE
 

D. -- Senui.

R. -- Vivere optabas, et vixisse te penitet. An quid aliud rei est?

D. -- Senui.

R. -- Ibas assidue, et pervenisse te stupes. Stupendum potius nisi quo semper ires aliquando pervenires.

D. -- Senui.

R. -- Quidni vivendo senueris et eundo processeris? an tu etatem retrogradam expectabas? ut velox utque instabile, sic et irremeabile tempus est.

D. -- Velocissime senui.

R. -- Dicebam tibi tempus fugere: iam credere incipis. Dici nequit, non modo inter opiniones hominum diversorum, sed unius hominis opinionis quid intersit. Iuvenis ante oculos etatem habens, longissimam opinatur; hanc ipsam senior a tergo respiciens, videt esse brevissimam. Semper futura preteritis longiora videntur, cum vel eque sint brevia, vel eo etiam breviora, quo, ad finem properantibus, naturalis motus solet esse vehementior.

D. -- Senui.

R. -- Est unde gaudeas; si tamen non inter vitia senuisti, aut si vel ad ultimum surrexisti, bona tibi et utilis est senectus, nec exiguum divini favoris indicium. Meministi ut Egyptium illum senem Cesar alloquitur, nec ingratum deis, etatis asserit argumento?

D. -- Senui.

R. -- Hac in re saltem unus ex paucis: ex tot enim millibus millium eorum qui nascuntur, quota pars illorum est, qui ad senium usque perveniant! Ex his ipsis perpaucissimi sunt, quibus iustum senectutis spatium explere datum sit.

D. -- Senui valde.

R. -- Prodigium ac stupor valde senis occursus, metienti animo quot ille periculosis passibus huc venerit; insignis quidem senum raritas, ingens casuum vite mortalis argumentum est.

D. -- Senui.

R. -- Durum ac difficile stadium cucurristi: mirum nisi iam fessus et quietis appetens, lete proximam metam spectes.

D. -- Cito senui.

R. -- Vite cursus nunc brevis, nunc brevissimus, longus nunquam, durus semper asperque et ambiguus, huius ultima pars senectus, finis autem est mors: quid hic habes querimonie singularis? Senuisti? peregisse iam debes vite munus. Venisti ad exitum? Quiesce. Amens viator est, qui labore vie exhaustus, velit ad initium remeare. Nichil fessis gratius hospitio.

D. -- Senui.

R. -- Multum tibi placuit vite si eum transisse fers graviter.

D. -- Senui.

R. -- Si vivere delectabat, en: vixisti; si oportebat, paruisti. Et quis, sane mentis, vel quod fieri optaverit factum doleat, nisi male se optasse sentiat, vel quod neque omitti, neque sine multo labore agi poterat, actum esse non gaudeat? undique igitur gaudendum tibi est, seu voti compos delectabilis, seu necessario et gravi functus officio es.

D. -- Senui et voluptates corporis fugavit etas.

R. -- Utere animi voluptatibus, que nec minores et profecto stabiliores sunt, nec unquam fugiunt nisi cum anima: huic herent, hanc sequuntur. At corporee voluptates, venientes, culpam ferunt; abeuntes, penitentiam pudorisque et doloris materiam relinquunt. His te explicitum ac liberum gaudere debes, et liberatrici tue gratiam habere, que te manibus tuorum hostium eduxit, tibique debitum munus, sed neglectum dilatumque, suscepit.

D. -- Senui, solitisque voluptatibus careo.

R. -- Novis assuesce: habet et senectus voluptates suas, quas gustare ubi ceperis, que nunc doles amissa fastidias et reverti nolis.

D. -- Senui et incanui.

R. -- Boni senis verenda canities: plus habet, non modo auctoritatis, sed honeste etiam voluptatis, quam fede omnes iuvenum illecebre. Neque vero mutati coloris te peniteat: nam quis tam corrupto sensu, tanque obliquo potest esse iudicio ut non candidorum calathos liliorum, quam nigrantium carbonum cistas aspicere, seque, si transformandus sit, cygno similem malit esse quam corvo?

D. -- Senui et squalentes arant vultum ruge.

R. -- Et tellus arata fructum fert uberius, et vite maturiores fructus bene culta in senectute proveniunt. Ruge te offendunt oris? Vultum animi compone: non illum ruge occupant, non variant anni, nisi ut formosior sit in dies, denique semper te, si non tu eum neglexeris, honestabit.

D. -- Senui, rugisque et informi situ obsitus: vix me ipsum agnosco.

R. -- Hoc tibi iam ab initio eventurum dixi: minus quidem avide speculo imminebis, minus tuis forsitan, minus haud dubie muliercularum oculis placebis, quibus placere velle maior ne vanitas, an libido sit nescio. At qui fidem, qui constantiam, qui gravitatem, qui prudentiam querunt, certius inter has rugas, quam in planis ac mollibus maxillis, se quod cupiunt reperturos sperent.

D. -- Senui meliorque post tergum etas remanet.

R. -- Immo deterior, non semper que delectant magis, atque optantur, meliora sunt: multi malum suum concupiscunt; quod non esset, nisi quia illud Satyrici verum est:

Pauci discernere possunt
vera bona.

D. -- Senui et letiores abierunt dies.

R. -- Omnium ferme dies temporum inter se simillimi, animi hominum diversi; quin unus idemque animus, secum discors, hinc iuvente furor, hinc impatientia senecte, talibus vitam implevere iudiciis, ut melius putet esse quod peius est, optimumque quod pessimum. Ceterum dies omnes in se boni: bonus enim Rex est et conditor seculorum, itaque hic fervidus, hic gelidus, hic siccus, hic humidus, hic nubilus, hic serenus, hic turbidus, hic tranquillus: si ad universi decorem natureque ordinem aspicias, boni omnes. Ad vos autem vestrumque iudicium relati, ex equo prope omnes mali, mesti, dubii, solliciti, laboriosi, anxii, amari, queruli, flebiles, erumnosi. In his tu michi nescio quos nominas letos dies, qui, dum aderant, tristes lamentisque suis pleni erant, nunc ut leti videantur, nichil est cause nisi quod abierunt quidque illis pretium, desiderium tibi auget, irredituri, multaque secum tibi olim segnius forsan amata rapientes. Stultus enim nichil pene amat nisi quod perdidit.

D. -- Senui. O si dilapsa redeat iuventus!

R. -- O non minus stultum quam inane votum ut tu sentis, at, si altius aspires, non inefficax: redibit enim in tempore, et, ut scriptum, vides. “Renovabitur ut aquile iuventus tua.”

D. -- Senui et etas bona retro est.

R. -- Omnis etas ut bona bonis, sic male viventibus mala, utrisque autem brevis, prorsus et extremo proxima est, ubi vos manet hinc bonorum merces, hinc supplicium malorum. Quenam hec igitur etas bona, ubique aspera, semper fugax, nisi quantum ad eternitatem via est? Alioquin, etsi dulce aliquid inesset, omnem fuga dulcedinem extinctura videretur: quis enim fugiens degustat? Fugienti Dario fetide atque obscene potus aque suavissimus fuit; sitis, ut putat Cicero, ut ego sentio, gustum metus extinxerat: urgebat in tergum Alexander victor. Vos a tergo rapidum tempus premit, anni celeres, precipitesque dies, hore volatiles. Ante oculos autem mors est; nec arctatis reditus, nec impulsis mora, nec preventis est transitus. Vie huius, tot difficultatibus tantisque terroribus obsesse, quenam, queso, pars bona est? Sed intelligo: nempe etatem probris ac libidinibus aptiorem bonam dicitis. Est hic quidem fandi mos, ut bonum dicatur, quod affectui utentis aptissimum est, quamvis affectus ipse sit pessimus. Sic catenam predo, captis insontibus; sic tyrannus arcem libertati plebis impositam; sic veneficus presentaneum aconitum; sic sicarius pugionem promptum cedibus, bonum vocat; sic vos igitur etatem bonam, que ad id scilicet, quod maxime cupitis, apta est, vocatis. Ita neminem istorum, qui annos irreduces deplorant, pueritiam quidem vel infantiam videas optare; que profecto optime partes essent, si abesse quam longissime a senio bonum esset, ut memorant; sed nec adultam ac solidam iuventutem, nec incipientem nec adhuc viridem senectam: pessimam omnes et periculosissimam vite partem, adolescentiam, requirunt; “o quintum vigesimum annum, dicunt, ubi te reliquimus?” ne quem lateat, quam vos preteritarum peniteat feditatum, qui non nisi tempus apprime illis ydoneum exoptatis.

D. -- Senui: cur non cum Virgiliano rege suspirem:

O michi preteritos referat si Iuppiter annos!?

R. -- At nil tale suspirantem legimus Socratem, nil Platonem, nil Fabium, nil Catonem, et fuere senes; sed sunt, fateor, sapientes regibus rariores; itaque si rex Evander fuit sapiens, non eque sane illud Evandrium suspirium, iam commune nostris senibus vulgatumque. Surdam, stulti senes, et profugam adolescentiam revocant ac suspirant; nec suspiriis tantum seu tacitis votis, sed medicaminibus irritis, atque inani artificio nature vis affertur indomite; qua in re facete admodum lusit Hadrianus princeps, canescenti cuidam, cui aliquid negaverat; eundem postea, ad easdem preces, medicato interim crine, redeuntem, ita repulit. “Vade, inquit, hoc iam patri tuo negavi”.

D. -- Senui. O si mea nunc redeat iuventus!

R. -- Reversuram modo illam dixi; iam reversam dico. Si tam facile votorum omnium compos fias, nichil incassum voles; pauper certe divitias optare potest, libertatem servus, speciem deformis, sanitatem eger, fessus requiem, exul reditum; at iuventam optare verus senex nequit; puerile potius votum est.

D. -- Senui. Heu cur tam cito dulcis me iuventa deseruit?

R. -- Nunquam non cito deseruit quod iuvabat, nunquam non prepropere affuit quod angebat; vanum autem est optare quod haberi nequit, nocuitque habitum, et si redeat nociturum sit; sed iam parce suspirii: dum hoc animo fueris, cito canus fieri potes, senex nunquam; desiderium enim iuventutis in sene, quid est aliud, quam quedam pueritia senectutis?

D. -- Senui incurvatusque sum.

R. -- Iam iam terram aspice; unde venis, et quo pergis cogita: hinc egressus, huc redis. Natura te principii simulque finis admonet; poteras aberrare: publicum tibi iter ostenditur, si ne id quidem est satis, ingredi vel curvatus intende. Solent ceci in via manu retrahi.

D. -- Subito senui.

R. -- Immo sensim, pedetentim, paulatim, leniter; sed nichil cogitantibus omnia subito eveniunt, sicut, econtra, cogitantibus omnia nichil est subitum; quod si flenda tibi fuerat senectus, singuli dies vite flendi erant: illis enim passibus ad hunc terminum ibas.

D. -- Heu senui.

R. -- O votorum instabilitas: huc maxime anhelabas, huc pervenire optabas, huc non posse pertingere formidabas, quo, cum perventum esset, ingemisceres. Monstrum incredibile, nisi tam crebrum esset: senes fieri volunt omnes, senex esse vult nemo; immo vero senex esse ad miseriam, senes dici ad iniuriam trahunt, quasi sit probrum senuisse, quod profecto nullis videri debet, nisi quibus dedecus sit vixisse; que ingens, non inficior, turba est, cui te tamen exemptum esse oportet, ut nostro colloquio frui possis; alioquin, ut auribus illabantur, sana consilia in animo non descendent.

D. -- Tandem senui.

R. -- Et quos ager, et quos equor, et quos bellum, et quos alea decipit, singula detrimenta dinumerant, tu unus in finem expergisceris, et tu queri incipis, dum iusta est querelarum finis omnium.

D. -- Senui.

R. -- Stultum est senectutem non cogitare nisi cum venerit, nam profecto si venturam, si assidue venientem prospexisses, presentem imperturbatus aspiceres.

D. -- Heu michi iam senex sum.

R. -- Hoc ne igitur defles, durum ac difficile munus implesse, damnosumque iter ac scrupeum transisse atque inamenam hanc fabulam peregisse? atqui Comico more plaudendum erat.

D. -- Senex sum.

R. -- An oblitus es, ut nuper tibi perfamiliater notus unus modernorum sententiam rei huius ex tempore protulit, non modernam sed antiquis parem? amico enim dicenti: “Compatior tibi: nam, ut video, iam senescis; esses utinam qualis eras quando te primum novi!” subito ille respondit: “Parum ne tibi ergo amens videor, nisi ampliorem michi nunc etiam amentiam impreceris? noli queso michi compati quod sim senex, sed compatere quod iuvenis fui. O quantum sensum tegit brevis ista responsio, quod metiri nequit, nisi qui etatis huius bona probaverit, et illius mala meminerit. Bono tuo igitur gratulare, quanquam illud quoque verum sit, quod sepe bona invitis eveniunt et mala nolentibus; viro autem bono, et virtutum amico, et passionum hosti, pluris est haud dubie dies unus huius quod accusas temporis, quam illius alterius integer annus.

D. -- Heu michi, iam senui.

R. -- Iam si perstas, tibi quoque cum vulgo iure dicitur non senuisse miserum, sed vixisse, ita ut hec sub vite finem tam inepte diceres. Parcite autem iam lamentis, querulum genus, et volentes ite sub imperium nature: nichil flendum quod illius immota lex statuit. Quid naturale autem magis homini nato, quam viventem senescere, senem mori? at vos conditionis immemores utrunque respuitis, cum vel alterum vel utrunque necessario obeundum sit. Quod si neutrum volebatis, et tertio abstinendum erat: nascendum, michi credite, non fuit. Patimini, senescentibus statim membris, animos aliquando senescere, neque semper in vobis proverbium verum sit: “Posse unum animum corpora multa consumere”; sinite, sine murmure, corpus simul atque animum ad extremum ferri: simul intravere, simul exeant; neque altero ad metam properante alter retrorsum niti velit alterumque retrahere. Frustra tergiversamini: ire oportet, nec redire licet, nec subsistere; idque vobis facilius debet esse, immortalitatem anime et corporis instaurationem expectantibus, quam ceteris quibuscunque, quibus vel horum alterum defuit vel utrunque. Frustra, inquam, obluctamini humanumque iugum quod nascendo subiistis excutitis.

D. -- Senui et vires corporis imminute sunt.

R. -- Si aucte vires animi, bene est: feliciter permutasti. Maiora enim gesta esse semper et geri posse, animi viribus quam corporis, nemo nisi animi inops est qui nesciat; sin vires etiam animi ut sepe accidit, per ignaviam decrevere, fateor inutiliter vixisti, tuum crimen, non etatis.

D. -- Senui et res meas agere nequeo.

R. -- Si quid animo sit agendum, tanto id a sene melius fieri constat, quanto experientie illi plus est rerumque notitie et passionum minus ac malis vinculis expeditior animus. At res alias non agere senem decet, sed egisse, cui corporeus labor omnis a tergo est, cui si nunc etiam inheret nec avelli vult, ridiculum illud antiquum renovat Romani senis, qui iussus a principe fori laboribus abstinere, quorum ferias imbecillis hinc etas, hinc fortuna opulens merebatur, sic indoluit, ut se quasi mortuum fleret atque ab omni familia fleri vellet. Mirus senex, qui quietem ceu speciem mortis horreret, cum nichil seni apertius quiete, nichilque sit turpius sene laborioso ac sollicito, cuius vita omnis tranquillitatis exemplar esse debet. Didicisse et potes a Philosophis, quid est illud quanque optabile senibus bonis vivere, vita ut memorant peracta, qua maxima tamen pars mortalium inexpleta moritur.

D. -- Senui et repente fugit etas mea.

R. -- Forma, valitudo, velocitas, vires, vestra fere omnia fugiunt; virtus manet nec cessura senio nec morti. Illi uno bono stabili ab initio insistendum erat; si neglectum fuit, difficilius ad extremum, fateor, sed virtutis studium nulla etas respuit, immo quo difficilior eo clarior virtus. Multi nosse seipsos ac sapere vix tandem in senio cepere, serum quidem at intempestivum minime: etsi enim non iam vite desinenti ac instanti, saltem morti utile; cui, hercle, uni hore ut sine horrore mestitiaque transigi posset, si non ultimum modo, sed totum vite tempus impenderetur, bene, nisi fallor, impensum esset; nam nec frustra nascitur qui bene moritur, nec inutiliter vixit, qui feliciter desiit.

D. -- Senui, iam vicina mors est.

R. -- Mors eque omnibus vicina esse potest, et sepe ibi quoque vicinior est, ubi videtur absentior. Nemo tam iuvenis qui non possit hodie mori, nemo tam senex qui non possit annum vivere, si nil aliud quam senectus incidat.

D. -- Prorsus senui.

R. -- Inmo maturuisti. An hoc defles? An poma cum maturuerint querantur, si sensus illis ac sermo datus sit, et non potius gratulentur se ad id pervenisse, ad quod nata erant? Est, ut ceterarum rerum, sic etatis maturitas quedam, que senectus dicitur; quod ut ita esse videas, et etas et mors iuvenum acerba quidem, et dicitur et acerba est, acerbitati autem obiecta maturitas, que, cum in pomis ac frugibus bona sit, quid nisi in homine sit optima? non quod nesciam antequam maturescant multa marcescere: ea vero non etatis culpa, sed perversitas est nature, non quidem omnium, sed multorum, qui ad bonum nati, magno nisu in adversum tendunt. Maturuisse igitur debes si quid in te suci nobilis fuit. Iam messoris tui manum securus expecta: non mors, illa quam metuis, sed laborum finis ac principium vite est; non mors, inquam, sed difficilis vie terminus, ad quem pauci tranquilla navigatione perveniunt, sed pene omnes nudi, flentes ac naufragi. Tu per mediam senectutem, leve iter in finem, prospero agens vento, e multis rerum fluctibus portum subis. Subducenda iam fessa puppis in terram tibi, et quocunque te flexeris, de fine cogitandum; idque utilius fuerit quam etatem bonam, quod stulti solent, et naturam matrem optimam accusare.


 
84

DE PODAGRA
 

D. -- Turpi torqueor podagra.

R. -- Nesciebas senectutis morem? incomitata non venit, magnam sepe morborum aciem ducit.

D. -- Podagra crucior molesta.

R. -- Extrema et ignobili parte corporis laboras: quid, si nobilissimis laborares corde vel capite?

D. -- Pigra coerceor podagra.

R. -- Vaga mens hominis freno eget: hunc paupertas tenet, illum carcer aut gravior morbus, ludens te pedibus alligat fortuna; non podagra, sed pedice sunt: iam disce consistere.

D. -- Podagra inutilis factus sum.

R. -- Ad cursum credo vel ad saltum, ad choreas, ad palestram: an te autem ad hec natum putas? Ad alia, si nescis, altiora quedam officia natus es, que si caput non egrotat exequi nil prohibet. Studere licet artibus ingenuis, dare operam pietati, servare iustitiam et fidem, fragile corpus et fugacem mundum spernere, odisse vitia, amare virtutes, colere amicitias, consilio patriam iuvare; hec sunt viri boni munimina: quid hic pedibus loci est?

D. -- Debilitatus sum podagra.

R. -- Pugnare cum hostibus forsitan morbus vetet, non cum vitiis, quod neque facilius et certe crebrius est bellum. Et quid scimus, an hic ipse dolor corporis, contra quem dimices, tibi ad exercitium animi datus sit?

D. -- Pedibus consistere nequeo.

R. -- Vide quam de reliquo edificio spem habeas, cuius fundamentum tam invalidum sentis. Vigila ne te incautum opprimat ruina. Contrahe sarcinulas, teque ad migrandum para.

D. -- Podagra me ingens habet.

R. -- Solet hic morbus, ut perhibent, divitias comites habere. En tibi remedium aliud, bene spera: aut languoris amaritudinem opum dulcedo solabitur, aut inopie pellet asperitas; ita vel solatium aderit vel finis. Si hec fallunt, veniet que non fallet; illa vite malis omnibus finem dabit.

D. -- Pedum premor egritudine.

R. -- Si salutem cupis, aut pauper sis oportet, aut ut pauper vivas. Multos hac egritudine liberasse traditur paupertas, vera defecatrix corporum, quosdam vero frugalitas, quam voluntariam seu fictam et imaginariam paupertatem dixerim. Vidisti aliquos perpetua vini abstinentia curatos. Ita fit, dolor dolore, clavus clavo pellitur, ut antiquo dicitur proverbio. Vix molestum aliquid sine molestia curatur: ut preterea cum hoc morbo, cunque aliis multis pacem habeas, non Baccho solum, sed et veneri bellum indixisse profuerit. Sed quid agimus? animorum remedia promisimus, non corporum? Habes tamen quam puto unicam morbi huius curam, hanc si probas utere; si minus, non te fallant opifices fomentorum: patentia enim in adversis efficacissimum atque optimum, et sepe unicum remedii genus.

D. -- Podagre vitio curvatus sum.

R. -- Ad iter inhabilis, minus ydoneus ad laborem, non ineptus ad reliqua gerere, non rei modo familiaris, sed reipublice et summi, si ita sors tulerit, imperii curam potes. Itaque memorandum valde Septimii Severi Romani principis dictum unum, qui senex ac podagricus, dum coniurationem nobilium, qui se vivo filium eius Augustum dixerant, deprehendisset, comprehensis auctoribus seditionis ac filio, omnibusque ante solium eius affusis, metuque ultimi supplicii tremefactis ac territis, ipse manu ad caput relata, “tandem, inquit, sentitis caput imperare, non pedes.”

D. -- Podagra me miserum miris modis torquet.

R. -- Noli solas asperitates rerum flere, sed memento, si quid dulce aut iucundum tibi obtigit, quo incommodum hoc solari possis. Unus ex multis pessimis vulgi mos est, ut in adversis querulum atque impatiens, obliviosum in prosperis et ingratum sit, quo nichil iniquius fieri potest. Nam quis equis auribus audiat, exempli causa, vel Severum ipsum quem diximus de podagra, vel Domitianum de calvitio, quod egerrime dicitur tulisse, vel Augustum senem de sinistri debilitate oculi, vel Iulium Cesarem de timore nocturno et quiete visis turbida, vel postremo alios fortunatissimos viros, de una seu de altera nature, si dici licitum sit, aut fortune iniuria sic querentes, ut imperii atque opum, victoriarum ac tantorum ingrati atque immemores sint honorum, dum se homines meminerint, quos plenam perfectamque felicitatem hic sperare dementie sit, amara dulcibus temperare modestie. Hoc podagre proprium, hoc morborum omnium commune remedium invenies; sanumque consilium sanctumque, fateberis, senis illius leta multa adepti, dura multa perpessi, qui bonis de manu Dei lete acceptis, mala queque patienter suscipienda censebat, quamvis mali aliquid dare vel facere manus illa non noverit, sed humanam respexit opinionem.

D. -- Podagra me in lectulo nodis insolubilibus pressum tenet.

R. -- Te iacente, stare animus potest, celumque et terras ac maria permeare.


 
85

DE SCABIE
 

D. -- Scabie premor importuna.

R. -- Iam non miror, si angores meros egre fers, quando id luges cui dulce aliquid immixtum est.

D. -- Gravi vexor scabie.

R. -- Sunt qui hanc salubrem dicant; ego autem ne tam meste rei letum nomen tribuam, arram potius salutis sive ad salutem viam dico. Mollis est qui asperitatem vie brevem respuit, cuius exitus sit iucundus.

D. -- Arida me scabies exercet.

R. -- Iam horologio non egebis: erit tecum que te noctibus excitet, teque honesto cuipiam fortassis officio vigilem reddat. Nemo tam piger, quem non scabies sollicitum faciat.

D. -- Scabie torqueor.

R. -- Morbus ignobilis, sed nobilis cura est: labor, estas, balnea, pervigilium, dieta. Si nec ista profuerint, ad patientie medicinam recurrendum erit: illa omnibus morbis utilissima est.

D. -- Scabie crucior tediosa et feda.

R. -- Neutrum nego. Ubi ergo Publius molestum otium “podagrici pedes” dixit, me sinente potes addere, mestum negotium scabrosi manus. Sed quid dices, si quo fedior morbus, eo pulchrior patientia est? Quid, si parvo ex malo bonum ingens elicis? hec nimirum una est rerum que contemptum corporis maxime pariunt, quo nichil est melius mortali.

D. -- Totum me scabies occupat.

R. -- Totum te, verum est; id quidem metuo; sed plus est forsitan, quam quod dicere voluisti, totum enim corpus intelligis. Sed est vobis invisibilis animorum scabies, cupiditas ac libido, et pruritus quidam ulciscendi querendique, qui quo magis scalpitur, acrius estuat. Hunc ne tolli nec leniri poscitis, nec sentitis quidem, tanto minor vobis est semper vestri cura quam corporis.


 
86

DE VIGILIA
 

D. -- Dormire non possum.

R. -- Vigila et gaude: vite tibi tempus auctum; inter obdormire, enim, atque emori quid interest, nisi quod alter temporalis, perpetuus alter est sopor? Itaque nescio an non satis proprie, et somnus brevis mors, et mors somnus longus sive eternus dici possit.

D. -- Somnum perdidi.

R. -- Non vi quidem, sed blanditiis repetendus est; si incumbas, perdis operam: cogi nequit; age aliud, da requiem temporibus tuis, animo curas leves: improvisus aderit; facile animis vagis et corporibus fessis obrepit.

D. -- Sepe michi somnus interrumpitur.

R. -- Fac quod solitus fertur Augustus Cesar: lectoribus aut fabulatoribus accersitis, interruptum reintegra; sin gravioribus curis hoc accidit, pone illas: hunc receperis; de huiusmodi enim loquebatur Maro ubi ait salubres curam somnos abrumpere.

D. -- Somni requiem amisi.

R. -- Et terrorem somniorum nocturnosque metus. Quamvis enim sapientis meliora fantasmata Aristoteles opinetur, et verum sit, tamen et vir ille ingenio eque magnus et imperio, et ille alter sanctitate et patientia eque insignis, de quibus paulo ante simul diximus, somniorum graves sensere molestias. Nam, quid alii sentiant, quisque novit in se, et lectulum proprium suarum testem habet illusionum atque ambagum et formidinum. Certe horum alter tempore extremo per somnium exterreri solebat (sic de illo scriptum est), alter, ut dixisse dudum videor, dum de otio et quiete dissererem, inter ceteras vite molestias, queritur quod terreant eum somnia et visiones horrore concutiant.

D. -- Solito minus dormio.

R. -- Solito igitur magis vivis, Nempe quod doctis placet, ut mors somnus, sic vita vigilia est.

D. -- Somnum morbus expulit.

R. -- Sanitas reducet.

D. -- Somnum amor exclusit.

R. -- Bis rem unam dicis. Morbus est enim amor, et morborum maximus.

D. -- Somnum metus extinxit.

R. -- Securitas suscitabit.

D. -- Somnum senectus eripuit.

R. -- Mors vicina restituet.


 
87

DE INQUIETUDINE SOMNIORUM
 

D. -- Somniis inquietor.

R. -- Si verum est quod sapiens quidam ait, multas curas sequuntur somnia; quod vestri quoque approbant auctores. Radicem mali amputa, curas pelle: somnia quoque pepuleris; quo enim queso tot curas, et tam nichil profuturas, in tam brevi vita, de qua iam ab initio provisum est? quid torqueri iuvat? et turbidam curis vitam et infestam somniis quietem, vestra vobis facit amentia. Divinam providentiam vestro vultis superare consilio; neque sentitis, ut ex alto vestre ridentur insanie vestreque deliberationes, illo de tempore, quod non solum extra vestrum arbitrium, sed et extra notitiam vestram est; neque auditis Flaccum exclamantem:

Prudens venturi temporis exitum
caliginosa nocte premit Deus
ridetque si mortalis ultra
fas trepidat.

Omne tempus in vestram trahitis perniciem, de preterito mesti, de presenti anxii, de futuro pavidi trepidique; deque his curis supervacuis dignos metitis manipulos, laborem vigilantes, consopiti somnia. Sin illud forte verum est, quod vacantem quoque curis animam, inquietam somniis esse, vel natura hominis, vel peccatum cogit, nonne, cum ex mille somniis nec unum verum esse verum sit, postquam alterutro falli oportet, satius est inquietari somniis quam mulceri, et amara somniare quam dulcia? mesti enim somnii fallacia leta est, leti autem mesta.

D. -- Somniis fatigor.

R. -- Sperne totam hanc ineptiam et quiesces; si id nequis, his te solare comitibus, qui similia passi sunt, his duobus nominatim, quos modo dicebam, dum de vigilia quereris.


 
88

DE CELEBRITATE NOMINIS IMPORTUNA
 

D. -- Celebrior sum quam vellem notiorque.

R. -- An tu hoc spernis quod maximi exoptarunt duces ac principes, philosophi et poete? quid enim tot laboribus, quid tantis bellis ac studiis aguntur, nisi ut celebres notique sint? Aut quid, demum, aliud insignes artifices moliuntur? Declaravit hoc Phidias in Minerve statua, quod opus omnium que hominum manibus facta sunt, primum aut inter prima posuerim, ubi cum aliquid inscribere vetitus fuisset, vultum suum clipeo statue sic insculpsit, ut et ab omnibus nosceretur, et convelli inde, nisi toto opere dissoluto, nullo posset ingenio: nosci in premium sui laboris optabat. Si quis enim non famam sed pecuniam cogitare dixerit artifices, in communibus fortassis assentiar, in illustribus negem. Multa sunt rei huius indicia. Sic cum iactura temporis damnoque, etiam sepe operi insistunt, ac ne quid fame excidat, lucrum spernunt. Comprobavit hoc maxime nobilis illa constantia eorum quattuor artificum, qui ad famosissimum illud opus, quod Artemisia Carie regina dilectissimi coniugis memorie extrui fecit, magno pretio acciti, cum ante perfectum opus obiisset regina ipsa unde operis pretium sperabatur, perstiterunt tamen unanimiter in finem, nil iam aliud quam suum decus et facti memoriam cogitantes. Proinde omnes homines claritatem famamque desiderant: solus tu, ne parvo illas tedio emptas velis.

D. -- Imo et ego apud posteros clarus esse cupiam, inter coetaneos recusem.

R. -- Quid ita, cum hoc maius, eoque difficilius ac rarius sit, obstante que presentium famam interpellat invidia?

D. -- Quia inter absentes mera est gloria: nullus obstrepit, nullus obstat; inter presentes autem et contradictio et labor. Magnus enim labor est magne custodia fame, ut non ineleganter ait quidam.

R. -- Nimis aut delicatus aut segnis es, qui sine labore magnum aliquid speres, cum pro minimis tot se offerant labores.

D. -- Ego vero non labores respuam, sed tedia: nam quis ferat assidue visitari, obsideri, posci, exagitari, et, sui interim negligentem, totos dies ac magnam brevis vite partem aliis dare, ut tua necessitate posthabita, aliene inservias voluptati; quod malum si ab initio incidisset, nunquam ad hanc ipsam famam que me cruciat ventum esset; sed et nunc preclaros animi conatus, et egregia potens est impedire negotia, importunum.

R. -- Id quidem ita esse non nego, durum certe sed tolerabile, imo et invidiosum et optabile; ceterum utcunque tuo iudicio acceptum erit, pene inevitabile: nam que ad evadendum via, nisi vel superbia vel ignavia? Altera honestum desiderium te petentium arcebit, altera etiam extinguet. Si quod est aliud remedium, urbium fuga est, quanquam si claritas vera sit, nec fuga sufficiet. Sequitur claritas possessorem suum quocunque perrexerit, et ubicunque constiterit, secum erit; nec rure unquam, nec in silvis quidem desinet clarus esse, qui in urbibus clarus fuit. Non potest fame fulgor abscondi: inter tenebras eminet, et ad se oculos atque animos trahit. Nunquid non audisti Dandamum Brachmanorum senem preclarissimum, ab Alexandro Macedone usque ad ultimas Indorum solitudines, Cynicunque Diogenem ab eodem usque ad illud suum dolium, quo pro volubili utebatur hospitio? Nunquid non usque ad squalidam ac desertam Literni villulam, a placatis sola virtutis veneratione latronibus, Scipionem Africanum, eundemque ab ipsis hostium ducibus usque transmaria? nunquid non Titum Livium ab ultimis Galliarum extremaque procul Hispania usque ad urbem Romam? nunquid non denique sanctos patres, usque ad intimas et horrendas heremi latebras a Romanis etiam Imperatoribus visitatos? et sileo Salomonem. Immo vero quis unquam vir clarus visitationibus caruerit? Amici et noti mutuis alloquiis et confabulationibus delectantur, ignoti autem solo recreantur aspectu. Habet enim virorum illustrium presentia dulce aliquid, quod non sentit nisi ipse qui fruitur Hoc tu laboriosum ne dixeris; operosum est, fateor, sed et gloriosum.

D. -- Celebritate nominis atteror.

R. -- Si hanc vis abicere, virtus abicenda est, cuius e radice oritur; id si merito refugis, ferre hanc sarcinam equo animo est necesse, ad quam multi ne quicquam omni studio viteque ipsius impendio aspirant, et tu forsitan aspirasti. Patere te videri ab his, qui hoc nisi te tuumque nomen diligerent, non optarent.

D. -- Multi me undique usque ad importunitatem fastidiumque concelebrant.

R. -- Quid tu igitur an contemni malles atque abici?

D. -- Innumerabiles usque ad tedium me honorant.

R. -- Tu vero Dei munus agnoscito: ille te honorat, ut te illum et honorare delectet, et inhonorasse peniteat, omnis honor et omne quodcunque homini ab homine bonum fit a Deo est.

D. -- Permolesta res est honor immodicus, et crebra visitatio.

R. -- Ut hec fatear, at predulces sunt huius molestie radices, amor et veneratio; his si animi gustum applicueris, bene sapere incipient que molestant. Amara dulcibus tempera, non in hoc tantum, sed in omnibus quecunque fert presens vita; in qua non facile reperias mel cui non sit admixtum fel, et sepius amara preponderant.

D. -- Celebritate nimia fatigor.

R. -- Sepe id quidem accidit; de quo questum divum Vespasianum novimus triumphantem, dum, solennitate pomparum, expectatione ac tedio esset affectus, increpantem seipsum, qui triumphum nec sibi nec maioribus suis, aut debitum aut speratum tam inaniter in senio appetisset. Quamvis autem non sit optanda celebritas per seipsam, ferenda est tamen, et amande cause ipsius, virtus et industria, neque unquam, ut illa careas, deserende. Multo est gloriosus labor optabilior, quam ignava requies.

D. -- Salutatoribus obviis offendor.

R. -- Habes huius quoque tedii participem Crysippum philosophum. Immo quem non habeas, preter illos qui popularibus auris, ut Maronis utar verbo, gaudent? Ille tamen insignis questus est, credo, ideo quod acutissimum virum, talis enim traditur, et suis studiis acerrime deditum, salutatio crebra et improvisa turbabat, utque idem ipse ait, “perducebat ad mortem”. Nichil est autem quod queraris: quod optabas, accidit, notus in populo ut esses; alioquin tot salutatorum incursibus non pateres; poteras latere, poteras quiescere, poteras, quod aiunt, in gremio gaudere, quod optimum vite genus aliqui diffiniunt. At vos magnis in urbibus noti et clari esse vultis, et otiosi simul et liberi et tranquilli, quod nichil est aliud, quam in magnis pelagi tempestatibus, ut immobilis sis, optare. Denique superbi fuerit, obsequentium amicorum voces pati non posse equo animo, cum sint hostium patienda convicia.


 
89

DE DOLORE MALIS EX MORIBUS HOMINUM CONCEPTO
 

D. -- Malos mores hominum egre fero.

R. -- Si caritate motus, laudo, si ira vel indignatione, non laudo: quid ad te enim, quibus moribus sint alii, modo tu sis bonus? an nunc primum intelligis vulgi mores? an tibi negotii parum sentis vitam tuam componere, nisi invigiles aliene, et illud aggrediare, quod nec ars unquam efficere valuit nec natura, unde nichil unquam speres nisi tedia et labores? Fuerunt he tamen et Philosophis cure, quorum alter in publicum egrediens semper flebat, alter contra mores hominum ridebat; neuter sine causa, sed illud pietati, hoc superbie propinquabat.

D. -- Quis enormes ac subitos hos habitus ferat?

R. -- Male te per vim dehonestari ferres, si necesse esset, qui sponte sua alios deformatos pati nequeas. Sine illos indui ut libet, tu ut licet atque ut decet induere, atque ita te ulciscere: non minus lascivos oculos honesti habitus offendunt, quam modestos inhonesti; illi igitur voluptatem consilio adhibeant suarum rerum, tu adhibeas honestatem. Nusquam alibi quam inter tenebras gratior lux, nusquam alibi quam inter vitia virtus est clarior. Quid quereris? Aliena feditas tuo adiciet decori.

D. -- Quis hos morbos animorum atque hos perferat invidos?

R. -- Linque invidos sibi, neque illis alium cupias tortorem: satis ipsi se torquent; et suis malis et alienis anguntur ac tabescunt bonis. Non est compatiendum sponte languentibus; non sunt autem contagiosi, ut corporum, sic animorum morbi; non transeunt ad nolentes. Immo vero nobilis animus, vitiorum odio, ad amorem virtutis accenditur.

D. -- Quis tot ferat insolentias?

R. -- Humilitas! eo acceptior, quo pluribus est obsessa superbiis.

D. -- Quis tot fraudes, quis tot artes avaritie, quis tot species libidinum?

R. -- Que tibi merito displicent declina, et, que in aliis damnas, ne in te damnent alii, caveto.

D. -- Quis hoc gule regnum?

R. -- Maxime inter ebrios speciosa sobrietas! ubi eque boni omnes, nullus excellit.

D. -- Quis tam multa mendacia?

R. -- Si mendacio offenderis, veritati stude.

D. -- Quis tot ubique tyrannides?

R. -- Non te hinc arma neque opes expedient: sola virtus est libera.

D. -- Totus orbis odio michi est.

R. -- Miserari miseros magis decet quam odisse, nisi, ut dixi, sponte sint miseri; quin tu mundo suos mores linque, tuos reformare stude, et ab aliis aversos, in te ipsum oculos reflecte. Sic et tedium evaseris, et, cum mundum nequeas, id quod potes et debes: temet ipsum corriges. Non est quod te frustra natum credas, si hoc feceris.


 
90

DE MINUTIS TEDIIS RERUM VARIARUM
 

D. -- Turbidos urbium clamores odi.

R. -- Ruris ergo silentium silvasque ama: que ferri fugarique nequeunt fugienda sunt.

D. -- Vulgi contentionibus fessus sum.

R. -- Vulgo aures dum prebueris non quiesces.

D. -- Vulgi strepitu fatigor.

R. -- Vulgi verba despicito: pene enim quicquid vulgus loquitur aut nichil, aut falsum est. At strepitum illum omnem et confusas voces si vitare vetitum, tantum auribus excipe; idque non aliter, quam mugitus boum aut balatus pecudum aut ursorum murmur. Quid enim nisi beluarum voces sunt vel inertium vel ferarum?

D. -- Vulgi fragore perturbor.

R. -- Finge animo te aquarum exundantium ac scopulis allisarum sonitum audire; persuade tibi esse vel ad fontem Sorgie, ubi, ingenti strepitu, exhorrendo specu, lucidissimus amnis emanat; vel ubi Reatini gurgites, quos Nar in Tiberim convehit, alto de colle descendunt; vel ubi ad ea que Catadupa nominantur (ut ait Cicero) Nilus se, ex altissimis montibus, precipitat; vel ubi similiter, ut ferunt, Hister in Euxinum ruit; denique ubi vel Ligustice rupes thirrenis fluctibus furenti austro, vel Charybdis oblatranti Scylle Sicanis vorticibus torta respondet, consuetudo prestabit ut quod tediosissimum sentis, quadam cum voluptate percipias.

D. -- Latratibus canum vexor.

R. -- Qui vulgi latratus ferre didicit, nullos horrebit canes; nam neque tam multi alii, neque tam rabidi aut mordaces.

D. -- Immitis equus ac fremens, infidus servus et contumax, non tantum tedio, sed periculo etiam michi sunt.

R. -- De utroque animali quid sentirem dixi olim, et nil nunc muto. Addo aliquid; ut vitare quidem possis equi tedium, si nil aliud, pedes tibi, ut servi autem, manus, dare possunt; nec lamentis dignum quo carere valeas, cum velis.

D. -- Muscarum tedio affectus sum.

R. -- Vide ne muscarum tedio musca fias, et ab alio quam a Deo creatam muscam credens, in illius qui muscarum princeps dicitur potestatem venias; quod affecto cuidam tediis similibus accidisse, auctor est Augustinus, Principium illud Ioannis famosissimum exponens. Et musca et pulex, et bruchus, et culex, et cinifex, et locusta, ceteraque huiusmodi non sine certa causa creata sunt ab illo qui vidit cuncta que fecerat, et erant bona valde; et si nulla esset alia, illa sola sufficeret, ut his armis humana superbia domaretur; potuit enim Deus Egyptiis leones, tigres, vel dracones immittere; minuta et vilia immisit animantia, quo clarius et celestis potentia et terrena fragilitas nota esset.

D. -- Pulicibus inquietor.

R. -- Sanis cogitatibus conquiesce. Cogita nichil mali preter peccatum homini contingere posse; multis non hec modo facilia, sed que videntur gravissima profuerunt. Quid scis an, si pulices abirent, sopor nimius, aut male libidines subirent? Crede bene in omnibus tecum agi: bene erit.

D. -- Nocturno pulicum prelio victus sum.

R. -- Quid superbis igitur, umbra et cinis? quid erigeris, iners lutum? a pulicibus victus contra Deum calcitras, iumentum indomitum ac stolidum.

D. -- Offendor pulicibus.

R. -- Visne tu homines offendere? a pulicibus te defende; vilissimo impar animali, nobilissimum aggrederis, et, pulicum cibus, homines voras?

D. -- Pulicibus agitor.

R. -- Terrena omnia hominis ad obsequium facta sunt, pars ut pascat, pars ut vestiat, pars ut vehat, alia ut defendant, alia ut exerceant doceantque et conditionis admoneant, quedam denique ut delectent fessumque rebus animum levent, quedam vero ut delectationem noxiam frenent, ac salubribus tediis contemptum huius lucis simulque desiderium vite melioris incutiant. Quantum enim, queso, mors timeretur, quantumve, si tediis vacua esset, placitura mortalibus erat hec vita, cum tediis plena sic placeat, sic abitus timeatur? nec vite iucunditas viventi, nec amenitas vie semper est utilis viatori, expeditque nonnunquam durum aliquid occurrere, quo optabilior finis sit.

D. -- Nocturne aves flebilibus notis infeste sunt.

R. -- Non ut arbitror philomena, que apud Virgilium:

Flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen
integrat, et mestis late loca questibus implet.

Dulcis enim fletus, et suave carmen, et delectabiles sunt querele. Mestior te forsitan strix offendit, neque tam proprio, quam poetarum carminibus infamis bubo, qui quibusdam tamen quam leti fuerit augurii, apud Iosephum legis; quamvis utrunque ridiculum, hinc spem, scilicet, metumve concipere. Huius enim et multorum tristis aspectus ac lugubris cantus, at uterque naturalis; non sic canunt ut vobis aliquid nuntient, sed quia canere aliter non norunt. Da illis philomene vocem: flebunt dulcius; nunc nature parent sue. Vos naturam ipsam, superstitionibus vestris ut pareat, cogere delirando nitimini.

D. -- Proxima in turri pernox noctua importuna michi est.

R. -- Noctuam inquietas noctes Augusto facere solitam audisti; et quem, queso verebitur, que mundi dominum inquietat?

D. -- Mures thalamum infestant.

R. -- Quid scis an hoc ipso in thalamo exorti, quem tu forsitan peregrinus inhabitas, de te iustius queri possint, qui natale illis advena solum turbas? sed omissis iocis, horum omnium ratio una est: idcirco equidem his infestam vitam agitis, ut discatis alteram optare, atque illic animum habeatis, ubi nec mures, nec fures, nec aranee, nec tinee nec damna, nec tedia ulla sunt.

D. -- Procaces rane et strepidule tedium pariunt cicade.

R. -- Finge solatium parere: solatium erit. Opinio rem quocunque vult trahit, non ut verum mutet, sed ut iudicium regat et sensibus moderetur. Inventus est nuper qui, rure habitans, ad fugandas nocte luscinias, saxis armatus sudibusque consurgeret, quo cum parum proficeret, circumfusas arbores iuberet abscindi, ut vel sic prerepto frondenti domicilio abirent; quibus manentibus, abire illum oporteret, iamque importunis cantibus pulsus sopor abiisset; is tamen proxime paludis in ripa, nocturnos strepitus ranarum modulatissimam quasi fidium harmoniam intentissimus hauriebat; inhumanum ferreumque hominem, vixque inter homines numerandum, et moribus quidem qualem audis forsitan et vidisti, vulgaribus tamen negotiis haud insanum, qui nunc ideo ad memoriam rediit, ut constaret, quantum in rebus omnibus possit opinio.

D. -- Ranarum et cicadarum strepitu offendor.

R. -- Non ille quidem ut offendant strepunt, sed nature communis beneficio utuntur; at hoc ipsum superbam impatientiam vestram ledit, sicut reliqua quecunque aliter fiunt dicunturve, quam exigit oculorum vestrorum atque aurium voluptas. Sed, ut fabulam vestri erroris ad antiquas fabulas remittam, cogita nunc vel ranas suam veterem querelam, et ultricem Latonam raucis vocibus, vel cicadas versum in suam speciem Titonum stridulis plausibus memorare, sinesque forsitan suum illas agere negotium, et tu tuum ages. Cur, iniusti nature semper accusatores, innocuis animantibus succensetis, nec advertitis quanto maiora sunt tedia que vicissim ipsi vobis infligitis? sileo raptoresque urbium et mille iniuriandi ledendique artes, mille violentias, mille dolos, quorum pleni sunt vici omnes et compita; taceo latrunculos toto orbe dispersos, et itinera sevis interrupta predonibus, quibus magna pars terrarum hodie invia est, et spectacula mundi pulcherrima prerepta mortalibus; dissimulatum illud et miserrima iam consuetudine roboratum, quis dignis questibus explicet, aut humane pondus ignavie verbis equet? quod pacatis quoque regionibus, passim legitimus predator occurrit, qui sollicitum viatorem exhaustumque laboribus et onustum curis, ere suo spoliat, iniustissimi nescio cuius iuris obtentu; quo effectum ut, quod amenissimum fuisset, orbem terrarum permeare, id alicubi periculosissimum, ubique sumptuosissimum ac tediosissimum sit. Sic vestri Principes et Patres Patrie, immo vero vestra patientia, vestri mores libertatem publicam parvo pretio vendiderunt. Quid custodias loquar supervacuas, et obstrusos passus ac suspitionibus vanis plena omnia, absentieque solamen unicum literarum commercium interdictum? quod ipsum quia mutari iam non potest, forti animo ferendum est. Verum ita: ut nature opera ferre non renuat qui, tot insolentias, tot immanitates hominum, tot tedia, tot rapinas pati solitus, didicisse debuit quam inique natura parens levibus ex causis quotidie laceretur, cum tot acerba et gravia pati hominem ab homine sit necesse.

D. -- Magno torqueor calore.

R. -- Expecta: hiems tedium hoc pulsura festinat.

D. -- Frigore crucior importuno.

R. -- Ecce: tibi estas accelerat, huius ipsius allatura desiderium.

D. -- Frigoribus urgeor.

R. -- Vix incommodum invenies, cui non invenerit natura remedium, et sepe unius remedia multa sunt. Arcent frigus tectum, vestis, cibus, labor, exercitium; raro quisquam frigore vincitur, nisi victus inertia. Piget ignem inter remedia numerare, magnum mortalis ignavie argumentum: non tam facile vini e dolio immixta aqua, linteo madente detrahitur, quam e turba hominum <hieme> accenso igne, inertes a fortibus segregantur. Omnes eo confugiunt, quibus nichil sanguinis nervorumque animi est. Videre licet, si non libet, iuvenes vestros ut formosi videantur, deformatos abscissosque pube tenus sese ignibus ingerentes; quanto erat honestius pudenda contegere, quam semiustis natibus, inamenum naribus nidorem inspirare.

D. -- Nunc tremo, nunc estuo.

R. -- Credo id facillime: mores novi, et te loquente quid occurrit dicam. Recens ac brevis historia est: pater in Galliis pro capitali causa cum adolescente filio comprehensus, et secundum ritum gentis in ahenum missus ac decoqui iussus erat, cum forte igitur in aquam hieme gelidam nudi ac vincti pariter descendissent, cepit adolescens tremere, et frigus magna dentium collisione testari; ubi subiectis ignibus cepit aqua fervescere, ille lamentis ac gemitu impatientiam caloris exprimere, contra immotus ad utrunque et torvo illum vultu respiciens senex: “Vilissime, inquit, meretricis fili, nec frigus igitur nec calorem pati potes?” verbum mali, forsitan, sed constantis solidique animi, dignumque quo illesus e vase mortifero prosiliret, ceterum vestris nunc adolescentibus convenientissimum, quibus nichil effeminatius, nichil enervatius est, estatem solem execrantibus, ut Athlantes solent, <hieme> ignem adorantibus ut Caldei.

D. -- Nix me tedio afficit.

R. -- Delicati etiam iucunda fastidiunt: atqui nivem sine ventis descendentem, quidam inter pulcherrima rerum ponunt; porro si quid est nive pulchrius, nil certe candidius.

D. -- Nunc estibus, nunc frigoribus nimiis, nunc siccitate, nunc imbribus angimur.

R. -- Impatientissimum caloris Alexandrum ferunt, nempe qui et vini et ire et prospere fuit impatiens fortune; contra vero caloris ac frigoris patientiam parem dant Hannibali. Cur non tu aliquam tibi vel dissimilis partem laudis arripias? eque ille utrunque potuit ferre, tu neutrum. Hoc vobis primum tribuit voluptas que emollit enervatque, et, ut vere dicam, castrat animos, ut non hostiles tantum gladios aut mortem, sed impressiones aerias formidetis. Clamo autem sepe; frustra quidem, quoniam surdis clamo. Linquite suum officium nature: nichil sine eternis agit illa consiliis. Stulti et ingrati, ne una prorsus aque stillula plus minusve quam expedit in terram cadit, etsi non singulorum libidini, at saluti omnium consulitur.

D. -- Hic luto, hic pulvere turbor, hic nubibus, hic ventis ac tonitru.

R. -- Atqui terre varietas, celi varietatem sequitur: udus aer lutum parit, siccus pulverem, sic de motu aeris venti, de vaporibus nubes, de ventis ac nubibus tempestates ac fulmina prodeunt. Qui rerum causas novit et nature se prebuit, obsequentem consequentiam effectuum non deflebit. Et de ventis licet apud quosdam magna sit questio, nonne tamen tibi aer omni carens vento, pene semianimis videatur, ut non inepte quidam, ventum animam dicant sive spiritum? pulverem certe apud multos viris fortibus dulcem vides, idque ut de luto etiam credi possit, diversorum operum una virtus efficiet. Tonitrua vero et concitatiores celi motus, quid nisi comminationes et monitus miserantis Dei sunt? qui certe non minaretur, nisi amaret hominem sed feriret, cum multe et graves nunquam desint feriendi cause. Ad terrorem vero hec formidinemque mortalium spectare, sed, ante alios, illorum qui rebellant Deo, non solum nature gnarus meminit poeta, sed vates illa etiam divini conscia consilii, que ait: “Dominum formidabunt adversarii eius, et super ipsos in celis tonabit”. Formidate verum tonantem, adversarii! Enitimini in gratiam redire, ut amici Dei effecti nichil omnino nisi eius offensionem timeatis; hoc potius agite, et querelas mittite.

D. -- Fusco et nubilo contristor aere.

R. -- Nulla tempestas durat: et sereno nubes succedunt, et serenum nubibus. Frequens immo iugis alternatio, et ferendum sine questibus quod tam breve est.

D. -- Offendor nubibus.

R. -- Offensio admonitio quedam est, ut iam hinc tibi provideas, ne tenebras, quas momentaneas egre fers, aliquando perpetuas patiaris.

D. -- Igne celesti turbor et grandine et procellis.

R. -- Hec et his similia ad timorem salutiferum, vel, si spernitis, ad vindictam sunt. Audi unum: “Ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum”, audi alterum: “Ignis, grando, fames et mors, hec omnia ad vindictam”.

D. -- Tempestatibus turbor equoreis.

R. -- Noli hic naturam sed tuam vel stultitiam vel avaritiam accusare; quis huc te coegit?

D. -- Tenebrosis nubibus et contrariis ventis afficior.

D. -- In tenebris natus, et in tenebris moriturus, inter rerum contrarios ventos vivis: disce quod semper pateris tandem pati.

D. -- Tonitru ac fulmine quatior.

R. -- Plus hic aliquid quam tedium est, in primo equidem metus ingens, nisi stultis quibusdam contemptoribus, in secundo autem mors. Itaque quibusdam visum est de fulmine non nisi inexpertum queri. At quis, oro, nisi amens hec non metuat, cum cautum apud fortissimos hominum Romanos videat, veteri statuto, ut comitia populi Iove tonante non habeantur? Ceterum metus hic, nisi ad emendationem vite spectet, inutilis est. Quid prodesse enim potest timor, ubi nullum est remedium formidate rei? Huc vertenda res igitur ut, licet naturalibus causis tonet ac fulminet, nichilominus tamen commonitorium existimetur illius, qui nullis obstructus causis, ipse fons omnium causarum est. Ille quidem ideo tonat in celis, ut tu in terris bene vivas, et oblivione discussa, irascentem dominum recognoscas, quodque amore debueras, saltem metu facias. Nolite queri omnia eque bona et mala; expedit vobis, michi credite, ut sepius tonet; et quam sepe tonuisse memorie traditum est eo anno, quo verus Dei adversarius ac pietatis hostis Domitianus interiit, non ut exclametis, sicut ille “Feriat iam quem volet”, sed ut iram Dei piis lacrimis ac humili prece vincatis.

D. -- Ebriorum congressibus letitiaque contristor.

R. -- Vinum letificare cor hominis, et bacchum letitie datorem, etsi David Virgiliusque non dicerent, notum est. Et quamvis illud quoque verum sit, quod horum non facundior, sed sanctior Vates ait: “Fluminis impetus letificat civitatem Dei”, plus tamen fervidi gaudii seu letitie gestientis, ut Philosophi vocant, pauca potentis vini dolia, quam multa nitentis aque flumina continent. Fateorque ebriorum letitia nil tristius, nil opificibus et tabernariis, quos merito “civitatum fecem” Cicero vocat, ineptius, vel ferendum tamen, vel urbibus abeundem, vel foro saltem ac plateis tabernarum scenis, tanquam scopulis abstinendum.

D. -- Turbis premor frequentiaque civium importuna.

R. -- Trux et inhumanum votum est, optare Patrie solitudinem, quo ipse sis laxior. Ob hoc enim illa olim, ut nosti, soror Appii Claudii mulctata et illa in voces ultio apud scriptores celebrata est; ut vero istud iniquum et supplicio dignum, sic vitandi studio fastidii se turbis eripere et, si res poscat, Urbi cedere modestum ac sapientibus usitatum est.

D. -- Longo et segni iudicio laboro.

R. -- Ad quid inventa transactio est, nisi ut litem finiat, et tarditatem iudicii antecedat?

D. -- Mesto et turbido atteror litigio.

R. -- Pro te aptis epithetis usus es: ubi enim lis, ibi nec gaudium nec tranquillitas esse potest. Tu, si litibus vis carere, litium contemne materiam: avaritia lites parit, et partas alit.


 
91

DE TERREMOTU
 

M. -- Terremotum timeo.

R. -- Magnum, fateor, nature parentis incommodum, nec immerito a precedentibus segregatum: nempe cunctis gravius, sed rarius, idque remedii loco sit. Sepe quidem instans tonitru celi facies mesta prenuntiat, terremotus presagium nullum est, etsi eum Pherecydes aqua putei hausta predixisse referatur. Adde quod adversus celi minas aliquod fortasse refugium, subterranee offerunt caverne, quale illud legitur Augisti Cesaris fulgura metuentis, quod adhuc Rome via cernitur Flaminia, et nomen servat auctoris. Contra terremotum nulle sunt latebre, nulla fuga: quo enim extra terram fugiat terrenus homuncio? aut quid fiet si et supra verticem celum tonat, et sub pedibus terra tremit? nisi forte quis in pelagus fugiendum dicat, quod et celestis et terrestris varietatis est particeps, et suis insuper motibus inquietum.

M. -- Non tu michi remedium das ut soles sed periculum exaggeras.

R. -- Sentiebam ita tibi visum iri, et sic haud dubie se res habet. Sunt que dissimulari queunt et verbis extenuari, ut que fama terribilia visa erant, re ipsa nunc tolerabilia, nunc et contemptibilia videantur; id sane de quo agitur tale est, ut sua quadam vi humani eloquii argumenta discutiat. Unum est solamen, ut dicebam: raritas. Vidisti etatem pene integram terremotibus vacantem, quo in spatio innumerabiles obiisse non est dubium, qui in vita solum rei terribilis nomen audierint, nullum res visa terruerit; alioquin quem non conspecta permoveant, vel antiqua illa, vel hec nova, quorum vel in libris vel in animis hominum qui viderunt, memoria recens est? Quando et olim uno eodemque die, motu horrifico et concussa Rhodus, et nove insule e profundo maris emerserunt, et vetuste urbes Asie duodecim corruerunt, nonnulle etiam terre hiatibus hauste sunt. Dehinc eadem pestis in Achaia Macedoniaque deseviit, demum in Campania illa pulcherrima, non Italie tantum, sed totius etiam mundi parte, circa Senece etatem, qui inter Questiones Naturales rei huius meminit, quando et Herculaneum et Pompeios urbes tractus illius nobilissimas, ipsam quoque Parthenopem ea peste vexatam legis. Ac ne cuncta sequar, que infinita materia est, nuper Alpes aerias, que Italos a Germanis separant, quarum motus insolitos Maro ait, et motas et multis in locis disiectas cernere potuisti. Et confestim postea ipsam urbium reginam, graviter agitatam usque ad ruinam turrium ac templorum, aliquotque alias humi stratas; moxque velut perpetuo malorum ordine, Germanie partem illam, que nobilior habetur, totam scilicet Rheni vallem tremuisse atque in ripis Basileam urbem funditus, et octoginta eoque amplius castella, uno simul temporis momento corruisse notum est, horrendum plane negotium, nisi arcem terribilium mors teneret. hanc qui timere desierit, nil timebit, utque eleganter ait Flaccus:

Si fractus illabatur orbis.
impavidum ferient ruine.

Nam quid refert an in te lapis exiguus sic descendat ut perimat, an te ingens obruat Apenninus, seu potius fractus orbis, ut est dictum, si utrobique nil amplius est quam mori? nisi quia quibusdam fortasse mors clarior videri potest, qua maiore infligitur instrumento. Hec tandem nostri consilii summa est: quando et adversus fulmen aliquid diximus esse remedii, et utrunque, vel obstando vel cedendo, reliquis malis occurritur; contra hoc unum nec fuga valet, nec ingenium, nec vis ulla; hunc qui unus horribilia cuncta facit, ponendum ante omnia: metum mortis. Aliquanto non inficior factu difficilius, quam dictu, sed nequaquam impossibile. Et quoniam ab hac peste, nec tempus ullum, nec locus immunis est, omnibus locis atque temporibus ad omnium (que vel naturaliter, vel fortuito evenire possunt) tolerantiam, preparandum armandumque animum, quod nisi virtutis amor vitiique odium accesserit, utique fieri nequit. Denique quando non celum modo, quod in continuo motu est, et elementa undique comminantur, sed et terra cui insistitis, et que periculorum omnium firmissimum presidium sperabatur, ipsa quoque concutitur, incolas que suos fallit ac territat, ad celum animi volatibus ascendendum, interque hos rerum motus atque hominum, omnem in illo spem habendam, qui respicit terram, et facit eam tremere, de quo scriptum est: “Ego dominus et non mutor”. Quisquis in illo vestigia devote mentis affixerit, iam in solido et in tuto erit, neque amplius aut ipse movebitur, aut ullos metuet terremotus.

M. -- Non possum terremotibus non moveri.

R. -- Potes autem a terra omnem spem atque omne desiderium removere. Hoc fac ut securus vivas, eaque vel tremente vel ruente consistas: stultum est firmam in re tremula spem habere.


 
92

DE PESTE LATISSIME SEVIENTE
 

M. -- Pestem latissime sevientem horreo.

R. -- Et hic quoque nil amplius, quam mortis est metus, quo deposito, plena securitas parta erit. Enimvero is magnis animis, non depositus modo, sed ne admissus quidem esse debet. Nam quid minus viri est quam horrere comunia?

M. -- Pestem timeo.

R. -- At quid aliud tibi, si morieris ad usitatum genus moriendi, pestis addiderit, quam ut comitatior moriare, sin evaseris, ut dulcior vita sit, tot circumfusis erepta periculis si mori periculum non natura est? neque enim omnes pestis perimit, alioquin ex hac peste novissima, cui par a seculis non fuit, nullus hominum evasisset. Evaserunt multi, qui melius obiissent; hinc, ut vides, fece solita nunc etiam mundus exuberat, quam nulla unquam pestis, nulla mortis manus exhauriet, tam concreta est.

M. -- Pestem metuo.

R. -- Dic quod est verius: mori times. De quo nobis, ut te video in querelas pronum, antequam res desinat disceptandum reor. Preter hoc enim, quid est quod pestis nomen exhorreas, cum potius, ut est dictum, solatii genus sit perire cum plurimis?

M. -- Pestem horreo.

R. -- Si ad hoc te humani generis caritas quedam trahit, est quod laudem: nichil est enim magis hominis, quam humana incommoda miserari; sin tui tantum, est quod arguam. nam quid pestis nocitura mortali, ni ut facias quod facturus es? nisi illud inter damna connumeres, non lugeri, quod in talibus accidit, et feliciores censes, qui

multum fleti ad superos

apud Virgilium memoratur.


 
93

DE TRISTITIA MISERIAQUE
 

M. -- Tristis sum.

R. -- Refert qua ex causa tristis sis aut letus. Ista enim ut alia multa, indifferentia dixerim, que levi momento possint bona esse vel mala. Tristitia nempe de peccato utilis, modo ne desperationi subrepenti clanculum manum det, at gaudium de virtute, deque memoria bonorum operum honestum, modo ne ingerenti se superbie fores pandat. Harum igitur passionum premitterentur cause, vituperatio illico locum laudis invaserit, nunc tu ipse quid sis tristis cogita.

D. -- Huius vite miseria mestus sum.

R. -- Felicitas te letificet alterius vite. Neque enim tam hec misera, etsi profecto miserrima sit, quam illa est felix.

D. -- Mestus sum.

R. -- Mali huius tot radices, quot sunt que, uno nomine, “adversa” dicitis, de quibus et multa iam diximus, et ut te pronum in querelas video, multa nunc etiam sunt dicenda. Est autem quando nulla prorsus apparens causa, non morbi, non damna, non iniurie, non ignominie, non carorum mortes, neque ullus omnino rerum talium et inopinus rumor, sed dolendi voluptas quedam, mestam animam facit; pestis eo funestior, quo ignotior causa atque ita difficilior cura est. Itaque hanc ceu anime scopulum, omni velorum, ut dici solet, ac remorum auxilio, fugiendam censet Cicero, cui in hoc quidem, ut in multis, assentior.

D. -- Presentis me miserie cogitatio mestum facit.

R. -- Miseriam conditionis humane magnam multiplicemque non nego, quam quidam integris voluminibus deflevere; sed si in diversum aspicias, multa itidem que felicem vitam ac iucundam faciant videbis, etsi de hoc nemo hactenus, nisi fallor, scripserit, aggressique aliqui destiterint quod, difficilem et contrariam scribentibus, steriliorem longeque imparem materiam se sortitos intelligerent, eo quod humana miseria nimis multa prorsus evidenter emineat, felicitas parva et latens stiloque altius fodienda sit, ut ostendi possit incredulis. An autem, ut ex multis summam delibem, parva vobis gaudii causa est, imago illa et similitudo Dei creatoris, humana intus in anima? ingenium, memoria, providentia, eloquium, tot inventa, tot artes hinc animo famulantes, hinc corpori, quibus necessitates vestre omnes divino beneficio, comprehense sunt? tante quoque opportunitates, et tam varie rerum species, non necessitati tantum vestre, sed oblectationi servientium miris et ineffabilibus modis? tanta vis radicum, tot herbarum suci, tot florum tam iocunda varietas? tot odorum et colorum et saporum et sonorum ex contrariis orta concordia? tot animalia celo, terris ac pelago, non nisi vestris usibus dedita, hominisque solius ad obsequium creata? nisi enim peccati iugum sponte subiissetis, omnium que sub celo sunt dominium haberetis. Adde collium prospectus, apricationes vallium, umbrosos saltus, algentesque Alpes, et tepentia litora. Adde tot salubres scatebras aquarum, tot sulphureos fumantesque, tot nitidos ac gelidos fontes, tot infusa et circumfusa terris maria, tot amnes assidue mobiles, et immobili stabilitate certissimos regnorum fines. Adde lacus, maris emulos, et stagna iacentia, et rivos inter montium convexa precipites, et floreas ripas,

riparumque thoros, et prata recentia rivis,

ut Virgilius ait. Quid sonoris litoribus spumantes scopulos, antraque roscida, et flavescentes agros, et vineta gemmantia, et commoditates urbium, et ruris otia, et solitudinum libertatem? Quid spectaculorum omnium lucidissimum atque angustissimum stellantis celi ambitum, incomprehensibili celeritate volubilem atque incomparabili decore mirabilem, inque illo fixas et errantes quas dicitis, seu vagantes stellas, solem in primis ac lunam

clarissima mundi
lumina,

ut Maro ait, seu

lucidum celi decus,

ut Flaccus ait. Hinc terre fruges, hinc vigor animantium, hinc varietates tempestatum: hinc vos annum, hinc menses et dies, et noctes et momenta metimini, sine quibus vita fastidio non careret. His accedit corpus, licet caducum et fragile, imperiosum tamen aspectu, serenumque et erectum, aptumque celestibus contemplandis; accedit immortalitas anime, et ad celum iter, ac pretio exiguo merces inextimabilis, et que in finem sciens distuli, quia tam magna erant, ut per me illa non caperem, nisi fidei magisterio didicissem: resurgendi spes, et hoc ipsum corpus post interitum, agile quidem lucidumque et inviolabile, multa cum gloria resumendi; et, quod omnem non humanam modo, sed angelicam dignitatem supereminet, ipsa humanitas sic coniuncta divinitati, ut qui Deus erat, homo fieret, idemque, unus numero, perfecte duas in se uniens naturas, esse inciperet Deus et Homo, ut hominem Deum faceret, factus homo. Ineffabilis dei pietas atque humilitas, summa hominis felicitas ac gloria! altum undique occultumque misterium, mirum et salutarem commercium, quod nescio an celestis, sed profecto mortalis lingua non equat. Parumne tibi autem vel hoc uno nobilitata conditio humana, parumque expurgata miseria videtur? seu quid, oro, altius non dicam sperare, sed optare, sed cogitare homo potuit quam ut esset Deus? ecce iam deus est. Quid iam restat, oro, quo vota vestra suspirent, nedum reperire quidem, sed nec fingere maius aliquid relictum? certecum ad salutem vestram se divinitas inclinaret, non aliud, cum posset, nisi humanum corpus humanamque animam assumpsit, nec angelice speciei ascribi voluit, sed humane, ut sic quantum te Dominus tuus amet agnoscas et gaudeas. “Ita enim, ut preclare ait Augustinus, demonstravit carnalibus et non valentibus intueri mente veritatem, corporeisque sensibus deditis, quam excelsum locum inter creaturas habet humana natura”. Quid, quod idem ipse vos, qui hac sua dignatione tam mirifica Angelis quoque pretulerat, ipsos vobis Angelos custodes adhibuit, ut, modis omnibus, vestrum inter creaturas excellentiam demostraret? ait nempe Hieronymus, tantam dignitatem esse animarum, ut unaquaque ab ortu suo, habeat angelum, sibi ad custodiam deputatum. Paterna vere et plusquam paterna de vobis deo cura est, et, ut dictum Satyrici parumper inflectam, vere

carior est illi homo quam sibi.

Quis hec inter tristitie locus aut querele? non natura igitur vestra sed culpa mestos vos et querulos facit.

D. -- Mestum me originis vilitas, et nature fragilitas, nuditasque et inopia et fortune asperitas, et vite brevitas et finis incertus facit.

R. -- Multa studio conquiris, ut mestus sis; contrario instandum erat, ut honesto gaudio letus esses. Novi autem mores: cupide malis vestre incumbitis; proinde quod ad vilitatem originis attinet, aut corporis feditatem, quicquid quorumlibet ingeniis acervatum est, non solum admota resurrectione (illa quam vera mortalium fides sperat), et glorificandorum corporum nobilitate diluitur, sed presenti etiam decore munitur, interque omnia divine manus opera singulari quadam hominis maiestate. Nam quid ortus obscenitas, humane detrahit dignitati? nonne feda e radice procere frondentesque arbores herbosum solum gratis umbris vestiunt? nonne fedissimo fimo, segetes lete fiunt? nec fastiditur origo vilissima rei optime? vos segetes Dei estis in area iudicii ventilande, summique patris familias in horreo reponende; terrestris fuit origo, quanquam nobilis ac celestis ex parte sit; sed fuerit qualiscunque ortus, quantumlibet difficile incrementum: sedes ultima celum sit. Quid illa nuditas imbecillitasque corpora multarumque rerum gravis indigentia, que humane conditionis infamie ascribuntur? variarum nonne artium ac multiplici remediorum supplentur auxilio? ut magis ad gloriam hominis quam miseriam trahi possit, quod animantibus ceteris ratione carentibus prevalidam cutim, unguesque et villos mater natura providerit, homini unum repertorem omnium contulerit, intellectum, ut illa scilicet alieno, hic suo quodam proprio et interno presidio tutus esset, cetera quantum nascentibus obtigisset et non amplius, unus hic tantum haberet, quantum vivendo meditandoque sagaci assequi posset ingenio. Sic servis dominus ac bubulcis, si quid forte cibi nobilis largiatur, suam cuique portiunculam assignat, uxori nichil aut filio, ut illi hoc tantum, hi pro eorum captu plus minusve percipiant. Sic illis frenum preponitur, his libertas. Animantibus igitur que vel senio vel scabie depilata, aut caligantia oculis aut pede clauda conspicimus, remedii nichil est nisi ab homine conferatur; homo autem, per se nudus, ingenio vestitur atque ornatur, et, si res poscat, armatur; claudus atque debilitatus equo aut navi fertur, aut vehiculo aut auxiliaribus bacillis innititur; denique modis sese omnibus adiuvat attollitque; quin, amissis artubus, pedes ligneos, manus ferreas, nasos cereos, fabricari didicit et fortuitis casibus obstare; valitudinem fatiscentem medicaminibus erigit, gustumque torpentem saporibus excitat; visum languidum ocularibus refovet, qua in re maioribus vestris acutius cogitastis, qui vasculis vitreis aqua plenis, ut Seneca meminit, utebantur; prope delectabilis nature ludus (blanda parens ac benigna!), quod hinc filio eripit, inde restituit, et, cum tristem fecerit, consolatur. Quid, quod equus, bos, elephas, camelus, leo, tigris, pardus et similia quantarumlibet virium, cum senuerint, contemnuntur, cum obierint, non sunt? cedunt senio, succumbunt morti; solum hominem virtute preditum, que hominis solius est propria, et venerabilem senectus et mors gloriosum ac felicem facit, transferens non extinguens; et, ad summam, animalia quedam robustiora sunt homine, quedam velociora, quedam sensibus vegetiora, nullum dignitate prestantius, nullum cuius par cura creatori fuerit. Dedit sphericam capitis figuram effigiemque sideream,

pronaque cum spectent animalia cetera terram,
os homini sublime dedit celumque videre
iussit et erectos ad sidera tollere vultus

ut preclare ait Naso, dictum licet prius a Tullio. Dedit oculos, dedit frontem, in quibus secreta animi relucerent, dedit rationem, dedit orationem, dedit lacrimas, dedit risum, affectum, signa latentium que, quamvis ad argumentum miserie quidam trahant, quod fletus precox, risus serus sit (ortus enim statim flet, ante diem quadragesimum non ridet), id vel maxime prudens animal arguit, venturique prescium, non equidem finis, quem virtutis gubernaculo felicem dico, sed difficilem, quod ingressus est stadii atque instantium laborum. Denique quodcunque robur est aliis, quecunque velocitas, quecunque opportunitas, quecunque commoditas, tota homini deservit; ille indomitos boves ad iugum, et feroces equos ad frenum cogit, ursos unguibus, apros dentibus, cervos cornibus metuendos, decus fecit ille mensarum; linces, vulpes et infinita id genus animalia, quia esui non erant, usui pellis ac corii reservavit; retibus maria, canibus silvas, volucribus celum omne lustravit; et quibuscum nullum erat homini commercium, humanas voces intelligere et humanis nutibus obsequi docuit: sic ex omni nature parte partum aliquid. Non est tibi bovis robur, at tibi bos arat. Non est tibi equi celeritas, tibi tamen equus ambulat. Non est tibi herodii volatus, sed herodius tibi volat. Non est tibi elephantis aut cameli moles, sed ille tibi turrim vehit, hic sarcinam. Non est tibi cervi corium, non agni pellis aut vulpecule, sed illi hec tuo nomine possident. An ne igitur his qui vos inopes talium dicunt, haud inelegans responsum illud sit Romani ducis: “Habere ista hominem nolle, sed hec habentibus imperare”? et hec quidem modo breviter, partim philosophice partim catholice dixerim. Ad egritudinem vero animi, ita enim hanc Philosophi appellant, depellendam, et tranquillitatem revehendam, proderit nosse, quid de primo Cicero, in Tusculano suo tertia luce disseruit, quid de secundo Seneca, in eo libro quem de animi tranquillitate composuit. Festinanti equidem ad alia, et spectanti metam, non vacat universa complecti; pro tempore igitur alligatum vulnus, ostensique medici animorum, quibus, si hec non sufficiunt, uti queas. Iam tria illa que ultimo questus es, ne responso quidem digna credidi, quando et asperitas fortune ipsa est, de qua magna pars huius secundi colloquii nostri fuit, et futura est, et asperitatem ipsam vite brevitas lenire debet ac minuere; et incertum vite finem statuit natura, ut presens semper aut proximus crederetur.


 
94

DE DENTIUM EGRITUDINE
 

D. -- Dentium vexor egritudine.

R. -- Quantum fidas intestinis vide, quando ipsa te ossa destituunt.

D. -- Tremere dentes incipiunt.

R. -- Quid in mollibus spei est? duri et solidi nutant artus.

D. -- Dentibus eger sum.

R. -- Invalidum et caducum animal est homo, cui etiam que prevalida videbantur, infirma sunt.

D. -- Magnus me dentium dolor habet.

R. -- Et que ad decus precipuumque oris robur obtigerant, doloris in materiam verti vides, ut intelligas quam mansura sit hec, cui tam securus insides, mortalis compago domicilii.

D. -- Iam michi unus alterque dens cecidit.

R. -- Iam ergo vel hinc existima, quantum Deo debeas, tot tantisque muneribus, quorum paucissimis ac minimis caruisse, supplicium et flebile damnum ducas. Digna ingratitudinis pena est: servus ut domini largitatem, quam presentem sprevit, absentem lugeat, et quam lucris intelligere noluit, damnis intelligat.

D. -- Iam dentibus exarmatus sum.

R. -- Iam inermis cum voluptate luctaberis, minus comedes, parcius ridebis, lentius mordebis alienam famam. Loqui parantem fracta sepes dentium frenabit. Si non castitas, saltem pudor, ab illicitis osculis senilem petulantiam cohibebit.

D. -- Iam michi senectus dentes fregit.

R. -- Iure suo illa usa est, tu nature gratias age, que tibi hoc suo dono uti permisit in senium, quod a multis in iuventute repetiit. Qualis fuit apud vos ille modo regum maximus, qui adhuc virenti evo pene dentibus caruit, etsi iuvenilem hanc iacturam, senili postmodum eximio oculorum, ut ipse aiebat, quodque ipse tacebat, ingenii atque animi vigore solaretur; exemplum utile omnibus aliquo vel nature vel etatis incommodo affectis, ne singula defleant, neve omnem insolitum teporem munificentie celestis iniuriam vocent, sed servatis perdita mulceant, aspera lenibus, dulcibus acria.

D. -- Dentes michi rapuit senectus.

R. -- Hos si illa non raperet, raptura mors fuerat. Plena ossium sepulcra inspice: testarum dentes arentium, primum quidem terrifice albicantes, mox ruptis vulsos radicibus atque effusos videas; non hic numerus, non hic robur decorque valuerit. Filia Mithridatis Ponti regis, utroque gemino ordine dentium fuisse legitur; Prusie vero Bithynie regis filius, pro superiori ordine dentium, unum inferioribus cunctis parem, hoc est unum os ab una in alteram maxillam, nec invenuste, nec incommode protentum habuisse. At Zenobia regina Orientis, inter ceteras forme laudes, tanto dentium nitore describitur, ut inter loquendum ridendumque, non dentibus sed candidis margaritis plenum os habere videretur. Horum quoque nunc busta perquire: singulare nichil invenies, cuncta pridem equa omnibus sparsit et attrivit mors. Nimis corpus amatis ac membra mortalia, nimis animum immortalem ac virtutem spernitis. O ceci semper et iniqui rerum extimatores!

D. -- Iam sine dentibus sum.

R. -- Iam ergo dentium dolor nullus, sed nullum quoque presidium, nullus usus: sine dentibus, cum labore, premolendus cibus, et, nisi dissimulas, cogitandum eo tibi iter instare, ubi nil editur, atque ubi solo gaudio cibisque anime vivitur.


 
95

DE EGRITUDINE TIBIARUM
 

D. -- Tibiarum vexor egritudine.

R. -- In omni edificio periculosissimum est illud vitium quod fundamentis insidet. Cetera enim utcunque corrigas, hoc ruinam trahit; qua instante, quid est reliquum nisi ut quam primum e fatiscenti migretur hospitio?

D. -- Tibiarum egritudine sum affectus.

R. -- Huius egritudinis, ut multarum, causa fere omnis non aliunde quam ex vobis ipsis est; iure igitur in vos, ex vobis orta, reflectitur. Obliti enim illud consilium sapientis: “Palpebre tue precedant gressus tuos”, et illud alterius: “Primum argumentum composite mentis existimo posse consistere, et secum morari”; neque consistere potestis, neque gressus vestros attendere, sed ut ceci precipites hac illac palpitando discurritis; quid miri igitur si nunc ad lapidem, nunc ad lignum offenditis? Illud plane mirabile est, quod culpas vestras insonti tribuitis nature. Quin etiam voluptas mira dementie: equorum vos frementium turbis ingeritis, unde sepe ferratorum calcium vestigia reportatis. Nonne tibi videtur quid apud Ciceronem uni dicitur, pene omnibus convenire? “Hec mala, inquit, stultissime tota ipse tibi addidisti”. Sic est, hercle, nolite vos fallere: mala vestra, magna ex parte, vobis ipsi facitis, que postea deploretis. Tu si domi perstitisses, hoc est tecum, neque hanc forsan egritudinem, neque harum querelarum materiam invenisses. Vaga vita et instabilis, quod variis afficiatur incommodis, non iniustum est.

D. -- Tibie doloribus agitor.

R. -- Si tu causam doloribus prebuisti, gaude culpam plecti; si minus, exortem culpe animum solare. Et si doles molestiam adesse, at abesse culpam, gaude. Utcunque se res habeat, dolorum cuspidi patientie clipeum oppone, perpetuum in omni anxietate documentum, quo nulla unquam medicina salubrior reperitur.

D. -- Tibie doloribus pregravatus sum.

R. -- Consulent medici ut iaceas, nec te de lecto moveas, haud inepte illi quidem, ut post damnum facias, quod ante debueras; ego autem de illorum consiliis nil amplius dicam, sed tu ipse, quanti ea sint pretii, tuo disces impendio. Idem tamen consulam quod medici, sed respectu alio. Illi enim te iacentem fomentis adhibitis instaurari posse facilius opinantur, dum, ad locum dolentem, nec spiritus adeo confluunt nec humores, ut stanti confluerent aut eunti; ego te in tuo lectulo compositum, quicquid de salute corporea eventurum sit, sepositis interea curis omnibus et tranquillo tantisper accubitu, mitigatis angoribus, de sepulcro aliquid cogitare, qualiterve ibi sis iaciturus, et presentis status tui conditionem metiri velim, mortemque ipsam antequam veniat tam familiarem tibi efficere, ut non horreas venientem. Mors enim sola est, que possit mortale corpusculum ab omni egritudine liberare.


 
96

DE CECITATE
 

D. -- Oculos perdidi.

R. -- O quot simul vite fastidia perdidisti! quot feda spectaculorum ludibria non videbis?

D. -- Amisi oculos.

R. -- Frontis fortasse, non pectoris: hi si superant, bene habet, salva res est.

D. -- Cecus sum.

R. -- Non videbis solem amplius; sed vidisti, et qualis sit animo tenes; aut si non vidisti, ut in parte sors durior, sic desiderium lentius ignote rei.

D. -- Oculis careo.

R. -- Celum terramque non aspicies; sed celi terreque dominum spectandi facultas non eripitur: multum illa clarior est visio.

D. -- Cecitate perpetua damnatus sum.

R. -- Non videbis ammodum frondosas valles, aerios montes, floreos cespites, umbrosos specus, lucidos fontes, vaga flumina, prata virentia, quodque pulcherrimum visu dicunt, humani oris effigiem; sed nec ceni cumulos, nec undantes cloacas, nec laniata cadavera, et quicquid aspectu fedo stomachum ledit.

D. -- Oculorum luce privatus sum.

R. -- Ut malo huic nichil aliud boni insit, quam quod hos ludos enormium penitusque deformium habituum non spectabis, optanda cecitas, quam etsi optabilem fuisse sepe olim fatear, eque unquam nego, quando quidem spes fuge nulla est: quocunque terrarum verteris, par insanie regnum, par virtutis exilium; hoc esto in statu perdidisse oculos, fuge et solatii genus.

D. -- Visum perdidi.

R. -- Et feminei vultus aspectum. Gaude igitur: clause unde mors intrabat sunt fenestre, multisque vitiis obstructum iter; avaritia, gula, luxuria, pestesque alie, suos ministros ac satellites amisere; quantum anime tue hostibus demptum est, tantum accrevisse tibi credito.

D. -- Perdidi oculos.

R. -- Perdidisti duces malos, qui in precipitium te ducebant. Mirum dictu: sepe quidem lucidissima pars corporis totam animam in tenebras trahit. Iam vocantem ad meliora spiritum, sequi incipe, et veritati prebe aurem clamanti: “nolite querere que videntur, sed que non videntur”; que enim videntur temporalia sunt, que autem non videntur eterna.

D. -- Luminibus careo.

R. -- Culpis careres plurimis, si his perpetuo caruisses. Nunc venturis malis occurrant virtus ac cecitas, preterita deleant dolor ac penitentia, neu lugeas cecitatem, mentis oculos aperturam. Lugendum forsitan, quod dilata est.

D. -- Lumen oculorum perdidi.

R. -- Lumen anime verum serva. Solent, qui alterum oculum amiserunt, altero, ut aiunt, acutius videre: id si ita est, quid rear, nisi ut perditis duobus aliis acutissime videas, et tuum facias illud Tiresie ceci vatis, sed famosi:

Obruit ora deus totamque in pectore lucem,
detulit?

Infelicem te, vereque cecum et prorsus exoculatum si hanc etiam perdidisti; quod, ut suspicer, tue si pergis facient querele: perditur nempe flebilius quod unicum est habenti.

D. -- Oculos mei capitis perdidi.

R. -- Purga igitur et absterge quos non perdas, et externis pereuntibus ad interna reflectere: illic, michi crede, non in oculis habitat, felicitas illa quam queritis.

D. -- Lumen oculis non video.

R. -- Disce vel in tenebris gaudere. An tibi Antipatri philosophi responsum excidit, lascivium fortasse sed proprium, cuius cecitatem cum amice muliercule deplorarent, iocans: “Nulla ne, inquit, vobis videtur voluptas esse nocturna?”. Facete ille quidem breviterque: multa enim sunt et in obscuro gaudia, sicut et in luce dolor multus. Ego autem tibi honesti solius hortator sum.

D. -- Amissos oculos queror.

R. -- Si usurus male, gaudendum potius: prerepta ea tibi nequitie instrumenta; sin bene, ne sic quidem est quod doleas: rem decoram visu, sed pietati ac sancto proposito minime necessariam, amisisti. Non membra, sed animum querit Deus: purum illum totumque ei offer, quem ubi acceperit, quicquid est reliqui acceptum feret; nil sibi retinuit, qui animum dedit.

D. -- Corporeos amisi oculos.

R. -- Si ad celum niteris, consolare cum Didymo, quem cecum ab infantia, inque hac cecitate usque ad exitum summo virtutum exercitio insignem, sacer Antonius senem visens, nichil moveri debere ait, eo quod oculos amisisset, communes sibi cum muscis et muribus et lacertis, sed gaudere, quod oculi communes illi cum angelis salvi essent. Antonianum vere celestisque magistri discipulo dignum verbum. Sin ad liberalium studiorum decus aspiras, Homerum et Democritum contemplare, quorum alter, ut fama est, dum mira illa ac divina dictaret, oculis non videbat, animo linceus; alter sibi oculos eruit, ne videret multa, que, ut ipse arbitrabatur veri visus aciem impedirent; cuius factum quam vel laude vel vituperio dignum fuerit, non disputo, sed invenit imitatores. Quod si picturam forte sculpturamve, Apellis aut Phidie artem tibi mente delegeras, amisisse te aliquid non negem; nisi hoc ipsum lucrum est: ab incepto humili retractum cogi altius.

D. -- Cecitate inops et inutilis sum.

R. -- Quid te ipsum, cece, deseris? Non Tiresias de quo supra diximus, cecus visu, vaticinio clarus fuit? Non Diodotus Stoicus (sed familiaritate Ciceronis, quam secta notior sua), visum perditum auditus solatio leniebat, cum ei Cicero idem ait, “libri noctes et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat”? Hic et philosophie simul et fidibus, quodque sine oculis fieri posse vix crederes, geometricis quoque descriptionibus operam dabat, et alienis manibus lineas protrahi iubens, suo de illis ingenio disserebat. Gaius Drusus absque oculis, sed iuris civilis notitia tanta fuit, ut domus eius consultorum frequentia quotidie repleretur, et videbant illi qua iretur ad forum rectius, qua iretur ad cause victoriam non videbant, atque ideo ceci ducis patrocinium implorabant. Sed clarissimus omnium quos famosos cecitas habuit Appius Claudius, et re cecus et nomine, qui, cecitate pressus ac senio, non privatis modo consiliis a populo noscebatur, quisquis in iure vel in facto scrupulus incidisset, sed auctoritate ac sententia Senatum regebat, universamque Rempublicam gubernabat. Tu confestim, uno destitutus sensu, reliquos omnes atque insuper mentem ipsam abicis, haud aliter quam qui, unius damni levis impatientia, et vitam et vite instrumenta proiciunt, desperatione precipiti.

D. -- Cecus sum, nec quo pergam video.

R. -- At dux tuus videt, sive is est animus, sive unus aliquis, ex more ceci, gressum dirigens, cuius ductu non modo rectum iter invenias, sed ad comtemptum vite nobilem et preclare virtutis actus, ultimos ad fastigia summa pervenias; neque, nisi vis animi defuerit, generosum facinus, lux amissa prepediet. Meministi quid sacris Sanson in literis, quid civili bello apud Lucanum Massylie Tyrrhenus agat in equore? de quo quidem si poetice tube minus est fidei, illud certius atque recentius recordare, quod etate gestum tua videre oculis potuisti: ut Ioannes rex Bohemus duorum sine medio Romanorum principum, alterius filius, alterius pater, oculis semper infirmus, multos ad extremum annos cecus, bello hoc quod inter Gallum, cui ille favit, ac Britannum regem, sex iam lustris agitur, dum pugna illa omnium asperrima, cui ambo reges intererant, inclinare fortunam sue partis intelligeret, duces suos clara voce compellans. “Dirigite me, inquit, ocius in eam partem, ubi res hostium est, atque omne robur exercitus sui”; quod cum mesti ac trepidi fecissent, ille equo stimulis adacto, eo se precipitem dedit, quo spectare alii cecumque oculis prosequi vix audebant, ubi consertissima hostium in acie non fortiter modo, sed horrifice pugnans ruit, ipsis mirantibus et laudantibus qui vincebant. Rem narro notam omnibus, sed nisi mandata sit literis oblivione perituram. Et quid, oro, glorie viri fortis obfuit visu caruisse, nisi ut quem virtus et natura mirabilem fecerant, stupendum cecitas faceret?

D. -- Cecus sum.

R. -- Iocari incipiam, ni desistas queri. Nam quid aliud, si vir es, attulisse tibi cecitas quivit, quam quod de se ipso cecus effectus Asclepiades ait, uno scilicet ut puero comitatior gradiare.


 
97

DE AUDITO PERDITO
 

D. -- Perdidi auditum.

R. -- Iter ecce aliud tedio preclusum est. Multa oculis, multa auribus hauriuntur tedia; multa utroque calle fastidia in animum penetrant, quibus evitandis ex equo pene optabilis videantur cecitas surditasque; habent tamen he suas incommoditates, ut reliqua fere cuncta mortalium amarumque aliquid non nego, sed patientia mollius ac virtuti impar. Ubi quenam sit has inter proportio incommodorum haud facile dixerim, nisi quod illa periculosior, ista ridiculosior; nam quodammodo amentes videri solent, qui surdastri sunt, ceci vero magis miseri iudicantur, itaque surdos risu, cecos miseratione prosequimur. Sapiens utrunque contemnit nec quid aliis videatur extimat sed quid sit.

D. -- Auditum perdidi.

R. -- Adulantium iam sussurros, atque obrectantium iurgia evasisti, diversimode sed par malum, nisi quod aliquanto virilius est, iurgiis quam blanditiis adihibere aures: illis namque medicamentum aliquando, his venenum inest semper. Illud ergo sepe mordendo sanat, hoc mulcendo inquinat, atque ita peior est falsus amor vero odio.

D. -- Amisi auditum.

R. -- Iam quod ars Ulyxi prestitisse fertur, tibi vel natura prestitit, vel casus aliquis, ut Syrenum cantus, surda tutus aure pertranseas; felicem te, si extimas, quot inde pericula penetrare in animo potuissent, quotque olim inde mendacia, quot errores, quot demum molestie subiere!

D. -- Auditum amisi.

R. -- Philomenam credo, vel cytharam tibiasque non audies, sed nec rudentes itidem asellos, nec grunientes sues, nec ululantes lupos, nec latrantes canes, nec sevientes ursos, nec rugientes audias leones, nec gementes pueros, nec altercantes aniculas, nec postremo, his omnibus graviores, undique personantes stultorum risus ineptissimos, et inconditos fletus et confusas voces, quo nullus usquam sonus inamenior.

D. -- Auditu careo.

R. -- Multiplicibus ereptus es fraudibus: nulla re crebrius falluntur homines quam verbis; nichil hinc periculi est surdo.

D. -- Obtorpuere aures michi.

R. -- Periculosa pars corporis, precipueque principibus, qui per illam adulatorum flatibus tumefacti, sepe cum populorum risu suaque pernicie crepuere.

D. -- Auditus hebet.

R. -- Si cum aliis colloqui prohibitum est, tecum loquere, Ciceroniani memor illius: qui secum loqui potest, sermonem alterius non requiret, quamvis et colloqui surdo quoque permissum, legendo scilicet scribendoque; cum antiquis nempe loquitur qui legit, et cum posteris qui scribit; ad hec, celestis philosophie libros et qui legit Deum audit, et qui orat alloquitur. In hoc quidem gemino colloquio nec lingua, nec auribus opus est, sed oculis digitisque ac devoto animo. Et hic igitur, ut in multis, nostri consilium Ciceronis amplectimur, ut sicut cecus aurium, sic se surdus oculorum subsidio consoletur. Tu proinde, si audire homines non potes, scriptos ab hominibus libros lege et legendos ab hominibus libros scribe. Celum preterea ac terras et maria respice, horumque omnium auctorem in silentio contemplare: nil ad hoc surditas ista nocuerit, multum fortasse profuerit.

D. -- Auditus me destituit.

R. -- Quibus tonis aut numeris diapente constet aut diapason, quibusve proportiones alie que tractantur a musicis nosce vel surdus potest; et quamvis humane vocis fidiumque vel organi modos auribus non audiat, si tamen causas animo tenet, delectationem intellectus haud dubie prefert aurium voluptati. Finge autem et hos ipsos musicos numeros surdo ignotos: modo virtutis numeri noti sint, seque in illis exerceat, bene est; nil hic quoque surditas nocet. Melius enim multo est bonum fieri, quam doctum, etsi abunde doctus ac sapiens sit, quisquis abunde bonus est, at qui malus, idem et insipiens, et indoctus, omnium licet que sub celo sunt eruditissimus literarum.

D. -- Auditus elanguit.

R. -- Bene quod hoc tibi prius non accidit, quam fidem que auditu maxime constat, acciperes; illam habens, quid quereris, seu quid queris? si hominum cantus aut volucrum non percipis, cantibus cor intende celestibus, internamque aurem Deo applica.

D. -- Non audio.

R. -- At cogita, et dic tibi: “si non audio quid seu ad me, seu de me homines loquantur, audiam quid loquatur in me dominus Deus.” Illi enim sepe bellum, hic loquitur pacem semper.

D. -- Nichil penitus audio.

R. -- Multi, silentium appetentes, longis peregrinationibus fatigati sunt, ut aliquibus abditis ac semotis in locis quod cuperent invenirent; tu quod ab aliis operose queritur, ubi libet tecum habes. Disce iam bono tuo uti, et transacti memor strepitus veterumque tumultuum, tandem incipe silentio delectari.


 
98

DE TEDIO VITE
 

D. -- Vite me tedium ingens tenet.

R. -- Ex premissis ortum malum, quo nescio an vix aliud periculosius, quippe molestissimum per se, desperationi quoque contiguum, atque ad illam via est; pro quo nominatim institutum est vestris in templis auxilium implorare felicium animarum, que, terrenis tediis vinculisque corporeis resolute, celestibus perfruuntur gaudiis ac serenitate mentis eterna.

D. -- Multa me undique vite tedia circundant.

R. -- Propellenda tedia cogitationibus letis ac spe bona, et amicorum bona solatio, et librorum et delectationum honestarum alterna varietate atque exercitiis iucundis, et inertie fuga, sed in primis patientia rerum et longanimitate invicta; neque vel presentium odio, vel futuri desiderio, nec metu denique nec spe ulla anticipandus vite finis, quod stulti quidam ac miseri fecerunt, qui dum paupertatem viteque tedia ac labores temporales fugiunt, in eternos incidunt. Sine Ciceronem nostrum loqui, mortem Catonis huius ultimi, suis in libris officialibus excusantem; sine loqui Senecam, et hanc ipsam miris laudibus celebrantem, et multis in locis disputantem, certis ex causis arcessendam manu mortem. Verior altera multoque melior nisi Ciceroniana sententia, qua “et tibi et piis omnibus retinendus est animus in custodia corporis, nec iniusso eius, a quo ille vobis est datus, ex hominum vita migrandum, ne scilicet assignatum munus diffugisse videamini”, quin et illud, e celo tibi autem dictum crede: “Nisi Deus is, cuius est templum hoc omne quod conspicis, istis te corporis custodiis liberaverit, huc tibi aditus patere non potest.” Et, ad summam, cave ne aut ullo unquam vite tedio ita mortem cogites, ut occupare illam tibi licitum putes, aut ullo gaudio ita non cogites, ut incautum illa animum improvisa deiciat.


 
99

DE GRAVITATE CORPORIS
 

D. -- Gravis sum corpore.

R. -- Queri posses, si ut volucris ad volatum, non ut vir ad virtutem natus esses.

D. -- Grave corpus et inhabile est.

R. -- Hanc querelam Roscio dimitte atque Esopo. Tu, si vel per arctum circulum flecti, vel per funem aerium labi nequis, quid ad rem? ito cum viris bonis, gressu sobrio: gestus ac saltus histrionum sunt. Sapientem ut in actibus, utque in verbis, sic in incessu gravitas decet ac modestia.

D. -- Gravi corpore sum.

R. -- Hec gravedo una comitum senectutis esse solet, ne qui illam admiserit, hanc excludat, quamvis interdum non etatis, sed nature comes inveniatur. Unde fit ut et iuvenes graves et seniculos agiles videamus. Ceterum, etsi gravi sub corpore sepe animus levis, et sub levi gravis habitet, corporis tamen atque animi proportio quedam parilitasque si obvenerit, haud spernenda est.

D. -- Moles corporis ingens est.

R. -- Non minor, quamvis invisibilis, animi moles et constantia; hanc illi obice, nichil grave erit.

D. -- Mole corporea demergor.

R. -- Agilitate mentis emerge, et illam extenuare ac discutere laborando stude, circumeundo, res multas et difficiles agendo. Exercitio mentis et corporis, exilio voluptatum, pelle otia, arcesse negotia, sperne libidines, odi inertiam, curas ama, mollitiem abice, sectare duritiem, asperis delectare, cibo, potu, accubitu, sessione, intensione perpetua, somno brevi ac sollicito.

D. -- Mole corporea laboro.

R. -- Alius contrario, alius alio laborat; nullius sine labore vita agitur, sed quisquis suum novit, alienum vel despicit vel ignorat.

D. -- Multum corporee molis excrevit.

R. -- Si hominis nomen, quod mortale est animal, ab humo ducitur, sic maxime homo eris, multa humo obsitus. Non potest tamen sic celestem naturam terrestris obruere; quin et assurgat, nisi se surdam virtuti, et male suadenti credulam prebeat voluptati.

D. -- Grave corpus animum premit.

R. -- Ipsum collige animum, et enormem sarcinam magno nisu perfer, ac cogita sepe celestia ingenia ex hoc fasce corporee molis erumpere, et miram ad altitudinem pervenire.

D. -- Corporis onere pregravor.

R. -- Etsi vinci nequeat natura, omni tamen studio enitere, ut in dies et viribus tuis accedat aliquid, et sarcine detrahatur.


 
100

DE GRAVIS INGENII TARDITATE
 

D. -- At gravi duroque sum ingenio.

R. -- Gravedo molestior, sed hec quoque minuitur si diligenter intenderis.

D. -- At pigro obtusoque sum ingenio.

R. -- Quid tu igitur, huic morbo indignatione an lamentis succurrendum putas? longe alio remedio res eget. Non est indulgendum somno, non libidini, non cibo, non vino, non inanibus fabulis, non captande excusationum cause, et reflexa in naturam culpa inertie succumbendum, sed vigilandum, cogitandum, suspirandum, anhelandum, enitendum, assurgendum, incitanda vis animi, excutiendus torpor, propellenda segnities, abstinendum voluptatibus, incumbendum studiis. Nil tam grave quod non levet, nil tam durum quod non leniat, nil tam obtusum quod non acuat, nil tam pigrum quod non urgeat, nil denique tam defossum tamque obstrusum, quod non eruat, tam sopitum quod non excitet intentio.

D. -- Ingenio tardo sum.

R. -- Qui velocitatem ingenii laudem dicunt, tarditatem dicturos infamiam certe scio; malim tamen ingenium tardum ac modestum quam velox et preruptum. Nam ut inde non insignis glorie nec operum magnorum spes, ita hinc errorum gravium et turpis ignominie metus est, tolerabilius autem multo est fieri inglorium, quam infamem.

D. -- Ingenio segni sum.

R. -- Quod equis segnibus fieri solet, stimulos adhibe, non hinc tibi torporis excusatio, sed laboris occasio data est. Sunt qui statim quod non ultro provenerit deserendum putent; at tu preme, insta, contende: generosum animum difficultas erigit, alit labor, illic maxime nititur, idque pluris extimat, ubi resistentie plus invenit. Factum studio ingeniosum Socratem legis, disertumque Demosthenem; et quam multis idem accidit! Singulare quidem nomen pauci occupant; rarior est fama quam meritum.

D. -- Ingenio hebes sum.

R. -- Non tibi provectus, ideo spes erepta, sed industrie inventa necessitas. Gloriosius autem tanto est studio provehi quam natura, quanto satius proposito boni aliquid agere quam casu.

D. -- Ingenio tardo prorsus et invalido sum.

R. -- Si literis non potes, at virtuti stude: nemo non ad illam satis ingeniosus, ubi non acumen queritur, sed voluntas, ad quam quidam literas nil prodesse, alii obesse etiam opinati sunt. Ideoque desertis studiis, in solitudines abiiere, et eximie illis scientie loco fuit ignorantia literarum, de quorum iudicio pronuntiare difficile est. Id de quo constat extremum accipe, nemo te fallat, nec te vulgi stupor, nec stultorum voces moveant: maius tutiusque est virtute, quam literis, clarum fieri. Itaque semper illud optabile, sepe istud formidabile res ostendit, quod si ad virtutem animi literarum lux accesserit, tum demum consummatum quiddam atque perfectum est, ea quidem, si qua in rebus humanis potest esse perfectio.


 
101

DE INOPI ET INFIRMA MEMORIA
 

D. -- Sed memoria inopi et infirma sum.

R. -- Est hec alia senectutis infamia, haud verior quam relique; sed, ut vera sit, huic quoque studii ope subvenias.

D. -- Memoria labascit.

R. -- Adesto ne corruat, et labantem iugi ecercitatione sustenta. Fac quod muro ruinam minitanti fieri solet, adhibe repagula opportunis locis, et fragilem crebris ac validis adminiculis circumvalla.

D. -- Memoria fluxa est.

R. -- Diligentia et artificio illam stringe. Cunctis ingenii memorieque defectibus occurrit, industria; nil patitur perire, nil minui; hec est que Philosophos et Poetas senes, virentissimo ingenio ac stilo, hec est que decrepitos oratores voce solida validisque lateribus ac tenaci memoria, servare potest. Quod nisi sic esset, nunquam Solon, et quotidie discens aliquid senesceret, et supremum agens spiritum, ad colloquium assidentium amicorum, ex ipsa iam quasi morte consurgeret; non Chrysippus acutissimum illud ac profundissimum volumen ceptum iuvenis, in extrema perficeret senectute; non Homerus illa etate divinum et celeste opus excuderet; non Simonides octuagesimo vite anno pierium in certamen, iuvenili fervore animi, senili autem maturitate descenderet; non quarto et nonagesimo Ysocrates ardens illud opus ac mirabile, et prope centesimum Sophocles, tragici summum stili decus, suam compleret Edypoden; non octogenario maior Cato, nulla mutatione vocis aut laterum, nullo memorie lapsu, vel in gravi seipsum accusatione defenderet, vel clarissimos oratores ultro ipse ad iudicium evocaret.

D. -- Infida memoria est.

R. -- Noli ergo illi fidere, sepe calculum secum pone, quicquid credideris confestim exige, et quod cras facturus fueras, nunc facito. Non est tuta dilatio: sic ex malis si quid boni potes elice. Fides socii desidiam parit, diligentiam perfidia.

D. -- Memoria pene nulla sum.

R. -- Ea est rerum conditio humanarum, ut qui pauciora meminerit, minor illi fletuum causa sit. Ubi nec emendatio, nec penitentia utilis locum habet, quid superest aliud quam oblivionis auxilium?


 
102

DE ELOQUENTIE DEFECTU
 

D. -- Eloquium deest.

R. -- Altero querendi odii instrumento cares: nature beneficium agnosce, que ut magnum tibi in ancipites reos, sic in te non parvum fortune ius eripuit. Multi propter eloquentiam periere; si hinc dubitas, utriusque eloquii principes interroga: nam minorum ob hanc causam passim pereuntium, plena sunt omnia; in quibus idem ipse periculo, qui excellentie est propior ac notior fama. Sunt quibus obscurum nomen propugnaculum est salutis. Finge autem abesse periculum: disertis nunquam abest labor. Nil est in rebus tam inane, pro quo tanti labores tanteque vigilie ultro suscipiantur; flatus volatilis sic exercet animum, solida quasi virtus in verbis sit.

D. -- Eloquentie nichil est michi.

R. -- Est, fortasse multum securitatis, quod non esset, si eloquentie multum esset, multorum quoque in quibus et tuta forsitan ut vita, sic et tutior fama erit.

D. -- Nichil est eloquentie.

R. -- Cura ut sapientie sit aliquid, ut innocentie, ut virtutis: illa enim paucorum, hec sunt omnium. Non te insignis Poetarum, non te maior oratorum raritas trahat, immo vero vide ut subito dictum mutem: si te raritas allicit, hoc age, hac ad illam itur via. Indignum quidem, ut nichil melius, sic nil iam rarius virtute; eloquentia ipsa quam paucorum dixi, multo est crebrior quam virtus; adeo, quod omnes possunt, omnes negligunt; quod pauci possunt, omnes appetunt, omnes experiuntur.

D. -- Verborum inops sum.

R. -- Rebus intende animum: in verbis enim flatus et labor et eloquium, in rebus quies, virtus ac felicitas.

D. -- Loqui nescio.

R. -- Multi que minus sciunt magis agere gestiunt. Equitandi inscium equo impone: vix illum inde divulseris, te loquendi ignarum, saltem pudor ad tacendum cogat; et, si loqui nescis quod alii audiant, disce loquentes alios audire: non est minus artificium tacere, quam loqui, cum sit tutius atque facilius.

D. -- Non possum exprimere quod in corde est.

R. -- Si intellectu polles, magnisque et altis qui in animo sunt sensibus iucunda vox et volubilis lingua non suppetit, quiesce: noli quod infeliciter succedit retentare. Quid ergo? Bono tuo non tantum equanimiter, sed late utere; alienum linque aliis, neu linguam stilumque supervacuo atteras. Sine, inquam, loqui alios, tu intellige; cum secretior, tum maior ex ingenio voluptas, quam ex eloquio percipitur, magisque continua, et plus quietis et invidie minus habens.

D. -- Coram multis loqui pudor impedit.

R. -- Magnis hoc viris accidisse notum est, frontis imbecillitate, non vitio lingue vel ingenii. Quod si cum multis refugis, at cum paucis et cum uno loquere, ut clariores, fatear, conciones, dulciora colloquia non negabis. Si ne id ipsum potes, ad te redi, tecum loquere, quod iam supra monui, tuumque domesticum collocutorem excita: semper ille quidem presto est, non insidiatur, non irridet, non invidet, non fastidit, non exactam atque laboriosam querit eloquentiam, confabulationibus gaudet, familiaribus interruptisque sermunculis, quin et multa sepe loquenti silentio acquiescit. Disce tu illo teste contentus esse, qui non qualiter sed quid dicas, seu potius quid dicere velis attendit. Disce tibi theatrum honestissimum medio pectoris extruere. Disce non hominum, sed veritatis applausum optare, et aliquando sine strepitu gaudere, contentaque modestia, quam perfecta nonnunquam extinguit eloquentia. Disce denique non ad pompam vivere, non ad pompam loqui, quo vix maius malum vita hominum habet.

D. -- Blexi oris sum.

R. -- Fles ne aliquid tibi commune cum Moyse tali viro et tam Dei amico? atqui seu antiqua repetis, seu moderna circumspicis, ut multi occurrent blesi viri optimi, multique disertissimi scelerati, sic perrari quibus utrunque contigerit, singularis eloquentia et excellens virtus.


 
103

DE AMISSA LINGUA
 

D. -- Quid, quod linguam ac loquelam perdidi?

R. -- Quid, si securitatem et requiem invenisti? quam multos, manu innoxios, lingua pessumdedit! est voluptas stulta quidem, sed communis, volentium videri fecisse que nec faciunt, nec possunt. Mentitus est qui Israeliticum regem filiumque eius occidisse se dixit, et facti innocens, mendacii penam luit. Ut periculum cesset, quantus est labor loqui, respondere, fabulari, fingere, comere verba, sententias librare, cogitare quid et qualiter dicas, quanque suaviter aerem, verberes (ita enim vocem ipsam diffiniunt), qualiter quoque non linguam modo, sed reliquum corpus, moveas (nam et huc se porrigit pars una rethorice), qualiter meditabundus humi frontem defigas, quam quorsumve manum porrigas, quo terram ferias pede? an non satis hec operosa concinnitas, et prerepta pene musicis opera, ut dulciter sones, angi? an non vere loqui labor et silentium quies?

D. -- Nullatenus loqui possum.

R. -- Que deficiente eloquentia dicebam, multo dignius perdita repetuntur lingua. Quando igitur loqui nequis tace, et quod necessitas iubet, volens facito. Quod ipsi qui loqui possunt, sepe utilius facerent, sepe dolent non fecisse. Tace, inquam, neu te damnum pati putes; tacens cogita, et quiescens tecum loquere, que meliora esse quam perorare, ne diserti quidem negent.

D. -- Mutus factus sum.

R. -- Si muti fuissent Cicero et Demosthenes, diutius vixissent et levius obiissent.

D. -- Lingue usum omnem perdidi.

R. -- Et mentiendi consuetudinem et fallendi artes, et inimicitiarum querendeque infamie instrumentum; plures enim lingua sunt quam factis infames: nulla pars corporis ad nocendum promptior, ad frenandum difficilior. Merito ergo quasi magnum aliquid ac rarum protulit ille qui dixit: “Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea”, quod cum sanctus quidam vir, qui ad discendum sacras literas accesserat, audivisset, abiisse dicitur, nec amplius audire voluisse, cunque post longum tempus preceptor suus, illum admirans, sciscitaretur, quid tam diu absens ceptum opus omisisset, respondisse dicitur, quod primum illud ei verbum sat superque negotii attulisset, necdum illud unum omni studio posset implere. Hanc tibi custodiam et hoc frenum seu a natura quidem, seu a fortuna oblatum, ne contempseris, libensque te regendum prebe, neve contra tuam sortem calcitres.

D. -- Linguam amisi.

R. -- Nunc maxime quod sapiens iubet, “omni custodia serva cor tuum”; e duabus custodiis ad unam redactus, et dimidia laboris parte liberatus, facilius pauca custodies, et pretiosa vigilantius.

D. -- Linguam perdidi.

R. -- In quibusdam paucis, nobile et argutum membrum, in magna autem parte hominum, nocens atque pestiferum, et quo multis caruisse sit melius. sic non solum in servo verum cernitur, quod Satyricus ait:

Lingua mali pars pessima servi,

sed in plerisque etiam liberis, quibus nichil peius dedit natura quam linguam. Bella, doli, adulteria, corruptele omnes pene cessarent, nisi lingua malum semen et spargeret et foveret.

D. -- Linguam perdidi.

R. -- Si malam, lucratus es plurimum, magne enim divitie sunt, esse inopem malorum: hec qui non habet dives nascitur, at qui perdit dives fit, et novo auctus censu, perdendo invenit, quod inveniendo perdiderat. Quod si bonam perdidisti, dico iterum, cor conserva. Amisisti quidem quo placeres hominibus; serva quo placeas Deo, cui, si lingua non potes, corde loquere. Si enim de malis scriptum est: “Labia dolosa, in corde, et corde locuti sunt”, cur non piorum in corde, pia labia esse, et ipsi corde etiam loqui possint, ubi sint aures Dei? verumque sit quod alibi scribit idem: “Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto”; nulla enim secretissimarum quoque cogitationum abscondita est Deo, nec tacitos minus quam clamantes audit: immo, non est apud illum clamor altior vehementiorque quam cordis: clamante ille silentio delectatur. Hunc clamorem compressis labiis promebat ille gregis primum, postmodum populi pastor famosissimus, qui audire meruit vocem Dei dicentis sibi: “quid clamas ad me?” Non loquebatur et clamabat, immo quidem loquebatur, sed corde. Sicut autem qui Deum audit, surdus non est, sic quem Deus audit, non est mutus.


 
104

DE VIRTUTIS INOPIA
 

D. -- At virtutis inops sum.

R. -- Verum damnum iustus dolor, nisi quod alie omnes inopie naturales, aut fortuite, aut violente esse possunt, hec una proculdubio voluntaria est. Cetere namque vel in corpore, vel ingenio memoriaque vel eloquio, seu externis in rebus sunt, que quidem omnia, non qualia exoptantur obveniunt, sed qualia cuiusque sors tulerit; hec una autem in voluntate consistit, quam pro arbitrio sibi quisque moderatur atque efficit. Neque vero alia potest esse homini voluntas, nisi quam vult is, cuius illa est, qua et hoc ipsum vult, et quecunque vult alia. Alioquin, si ut virium, utque ingenii, sive eloquii, sive opum defectus invito accidit, sic accideret voluntatis, nec premio digna virtus, nec supplicio digna esset iniquitas. Nunc autem non voluntas vobis hec aut illa, sed huius atque illius electio ac libertas nascentibus data est, que in bonum flexa, bonos facit, in diversum, malos. Uti licet hac ut libet: etsi ut bene uti libeat haud dubie Dei donum, ut male autem perversitas sit volentis; illud penitus non licet, ut non et voluntas bona virtutis, et mala vitii radix sit. Atque ita virtutis inopiam non patitur, nisi qui vult, quoniam prima et maxima pars virtutis est velle.

D. -- Quid, quod virtutem volo nec assequor?

R. -- Multi se id putant velle quod nolunt, id nolle quod volunt; sic quisque se fallit, seque boni avidum non modo aliis, sed sibi etiam, persuadere nititur, nec cuiquam facilius persuadet, quam delectabilis vera virtus. Falsa virtutis opinio sic delectat, ut et populum et amicos fallere, et falli insuper dulce sit.

D. -- Scio me velle, nec posse ideo bonum fieri.

R. -- Ut sit ita, velle non sufficit: desiderio opus est, eoque non modico, sed vehementi. Vos autem mala vestra ferventissime cupitis, bona vultis tepidissime, unde fit, ut divites multi sint, boni autem paucissimi; nam quid miri est, si citius ad optatum ardens intentio, quam voluntas lenta provehitur? Vellem bonus esse si possem.

R. -- Stude; nam poteris; et, si bona fide vis esse, iam incipis, sed segnitiem vita. Si enim minima rerum non habentur gratis, quid de virtute speres, qua nil in rebus hominum maius est, nil altius? non tu illam quasi diverticulum curarum, sed ut rectum atque unicum iter ad felicitatem cogita; vaca illi et insiste summo nisu totoque animi pondere, neque vero temporis particulam, ut iucundo cuidam exercitio, sed ut ordinario vite officio, quod te beatum et nullius egentem rei faciet, universum tempus, omne studium impende, quod rebus sepe vilissimis impendisti; et ad memoriam refer illud sanum magisque efficax quam comptum verbum Marci Varronis, ex Satyrarum eius libro. “Si, quantum opere sumpsisti, inquit, ut tuus pistor bonum faceret panem, eius duodecimam philosophie dedisses, ipse bonus imapridem esses factus;” quod sic accipias velim, non ut terrene philosphie, que ex frequentatis actibus habitum spondet (cuius quanta sit promissi fides experti sciunt), sed celesti sapientie sospitatrici optime, suisque consiliis atque auxiliis te virtutis, queve per hanc queritur salutis, debitorem statuas, sentiasque, pia confessione, grato animo, quodque est scriptum: “Nemo potest esse continens nisi Deus det” (et hoc ipsum erat sapientie, scire cuius esset hoc donum) tibi nominatim dictum credas, atque ad omnem virtutem intelligas referendum.

D. -- Valde quidem esse cupio, nec sum, bonus.

R. -- An valde cupias, res docebit; intense voluntatis indicium, perseverantia est. Sive autem gratuitum Dei donum virtus (et profecto eam largitor ille sidereus, nisi constanter optantibus instanterque precantibus vix tribuit), sive in tanta re ulle sunt partes ingenii humani, et cum intentione fervida res egeat, tum et continua eget et diuturna (nam quod studio queritur, repente non provenit), sic, quocunque te verteris, perseveranti opus est animo. Omissis ergo neglectisque omnibus, hic incumbe, idque fiat alacrius, si memineris semperque descriptum ante oculos habueris, ad hoc unum atque ad nichil aliud, te venisse ad hanc terrenam habitationem, et hoc a te unum exigi, ut virtutum gradibus celum petas, ita ut quicquid agis aliud, vel supervacuum vel damnosum sit.


 
105

DE AVARITIA
 

D. -- Avaritie stimulis perurgeor.

R. -- Bene ais stimulis, nam et querendarun opum cupiditates stimuli quidam, et quesite opes spine sunt. Ita enim illas vocat qui mentiri nescit. Preclare vero divitie, que et querende torqueant et quesite. At si corpusculum, si naturam, si vite respicias brevitatem, videbis te frustra supervacuis curis angi, et paucorum egentem multa desiderare. Insuperque dum querendis inhias, parta non cernere, atque ita, quodammodo, querenda perdere, quo nichil est stultius.

D. -- Multa querendi urgeor appetitu.

R. -- Nec advertis quod, inter querendum, tempus et vita, cui illa querebantur, elabitur. Sic mira perplexitas incidit: dum vita abundare videmini, divitiis indigetis, dumque indigentia illa preteriit, supervenit altera, et divitiis abundantes indigetis vita. Non hoc ignorabat ille sapiens, ubi loquitur de eo parsimonizante qui dicit: “Inveni[am] requiem michi, et nunc manducabo de bonis meis solus, et nescit quod tempus pretereat, et relinquet omnia aliis et morietur”, et idem alibi: “Qui acervat iniuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur”, o terribile dictum, sed commune quotidieque se oculis ingerens, nec idcirco proficiens in animis avarorum! Idem rursus. “Avaro, inquit, nichil est scelestius, et nichil est iniquius quam amare pecunias”, et ut scias quoniam vero omnia consonant, ut ait Aristoteles, ecce ut Ecclesiastico sapienti consonat secularis: “Pecunie, inquit Cicero, fugienda cupiditas; nichil est enim tam angusti animi tamque parvi quam amare divitias.”


 
106

DE INVIDIA ACTIVE
 

D. -- Invideo.

R. -- Superior affectus, ut bene tibi esset optabat, hic ut male sit aliis; tanto hic illo et avaritia peior livor. Bene ergo sapiens idem, de quo dicebam, “Nequam, inquit, est oculis lividi, insatiabilis oculus cupidi.”

D. -- Invidia torqueor.

R. -- Invidia Siculi non invenere tyranni maius tormentum, -- Flaccus ait, idque ad vestros tyrannos pestilenti austro impellente, translatum est.

D. -- Invidia crucior.

R. -- Simul et peccas et plecteris, expedita iustitia.

D. -- Felicitas vicini michi parit invidiam.

R. -- Credo hercle; nemo vestrum regi Parthorum aut Persarum invidet, nec illi quidem vobis. Fuit quando vicissim invidebatis, quia vicinitatem faciebat Imperii magnitudo. Sed an non satis est vestris propriis malis angi, que tam multa sunt, nisi et aliena bona vos crucient, undique miseri et insani?

D. -- Vicinis invideo.

R. -- Tritus mos: invidia lippa est, longinqua non videt. Vicinitas atque prosperitas invidie sunt parentes.

D. -- Invideo alienis bonis.

R. -- Si es invidus, et pusillanimis sis oportet; omnibus ex vitiis nullum pigrius invidia (altos in animos non ascendit), nullum quoque miserius. Itaque reliqua omnia bonum aliquod licet falsum presupponunt, hec solis malis pascitur et torquetur bonis, et quod aliis optat, iam sibi habet malum. Alexandri ergo Macedonis dictum placet: “Invidos homines, nil esse aliud quam tormenta, seu tortores suos proprios”, levis adolescentis verbum grave.


 
107

DE IRA
 

D. -- Sed irascor.

R. -- Ego adversis opem polliceor, non vitiis; non fortuita enim illa, sed voluntaria sunt, et in vestra potestate. Quis te igitur cogit irasci?

D. -- Irascor offensus.

R. -- Is fortasse, qui offendisse te arguitur, se offensum absque te queritur: non tantum est offensarum, quantum insolentie.

D. -- Ira estuo.

R. -- Furis ergo.

Ira furor brevis est,

inquit Flaccus. Fit autem a plerisque mala consuetudine et impatientia longus furor. Ennius autem iram initium dixit insanie, cum plerisque nimis illam sequentibus finis et insanie sit et vite. Si quidem hec etiam pestis ut superior, etsi sepe alios, semper tamen, ante alios, possessorem suum torquet et cruciat, ut mirer unde quibusdam videri potuerit, huic nescio quid melle dulcius inesse: habet fortasse ultio dulce aliquid, efferum, inhumanum; ira nichil nisi amarum habet.

D. -- Irascor ob iniurias.

R. -- Vix iracundus unquam adeo quisquam fuit, ut nulla re lacessitus irascetur, nisi forte Celius Senator, iracundissimus ille mortalium, qui clienti suo in omnibus sibi consentienti, atque omnia confitenti, irascens exclamavit: “Dic aliquid contra ut simus duo”, durum caput: qualiter tulisset iniurias qui obsequium non ferebat?

D. -- Irascor quia offendor.

R. -- Hac in parte vulgo plurimum erratur, queruntur cause, finguntur offense, inque his ipsis que vere sunt cause ire, modus exceditur, in omnibus peccatis velum aliquod excusationis obtenditur, et est excusatio ipsa peccatum. Tu quia non tibi, ut Deo paretur irasceris, et tamen Deus ipse quotidie verbis ac rebus offenditur, nec semper irascitur. Vos omne verbulum casu elapsum, ad iniuriam capitalem trahitis, impatiens genus.

D. -- Irascor sic meritis.

R. -- Si de te quidem male, si de Republica, modo non ira sed iustitia illa sit, optime. Et, ad summam, mordicus, ut dici solet, Ciceronianum illud tenendum: “Ita procul ut absit cum qua nichil recte fieri, nichil considerare potest”; iure ergo laudatur Archite Tarentini dictum, et Platonis amici sui factum, quorum primus, dum se studiis dedito, possessiones suas culpa villici destructas aspiceret, in eum versus. “Sumerem, inquit ex te debitas penas, nisi tibi iratus essem”, alter iratus servo, non impunem dimisit ut Architas, sed amico commisit ut supplicium exigeret, veritus ne se ire impetus quo non deceret impelleret. Hoc horumque similia frenare iram debent, ne sequaces suos, ut solita est, in infamiam clademque precipitet.


 
108

DE GULA
 

D. -- Gula velicor.

R. -- Dixi iam: his medemur que invitis accidunt. Nam quis sponte egrotantibus medeatur?

D. -- Gula sollicior.

R. -- Proprie id quidem: nulla res tam vilis, tam sollicitos vos habet. Stupor et pudor est cogitare, quo se humanum inclinat ingenium, ad maiora creatum, nisi respueret terrarum tractus, celique et maris abdita penetratis. Meditati estis retia et hamos, et viscum et laqueos, et rapaces volucres imperio parere, et predari vobis docuistis, ad nil aliud, nisi ut gule satisfiat, quam non modo explendo, sed onerando fatigatis; et angustum ventrem varia arte laxatis, ac premitis obsequendo, cui aliquanto utilior fames esset, utilissima vero sobrietas, et fedo illi ac misero sacculo, simulque et silvis et nubibus et fluctibus, pacem linquens. Ita tamen eunt res, hic est mos nobilium, ante alios, he sunt artes, que liberales fuerant, mechanice evasere, ipsique qui bellorum duces ac philosophi et rectores urbium ac Patres Patrie esse solent, venatores atque aucupes facti sunt; utque intelligas nullam esse reliquam spem salutis, nobilitati tribuitur, quod est gule, aut proculdubio vanitatis. Hoc malum nullo melius modo, quam generosa quadam indignatione, et rei ipsius existimatione contunditur, vel sensim ut Ciceroni placuit, vel repente, ut Aristoteli visum est. Multum confert cogitatio exitus, quod, cum omnibus vitiis sit commune, tum huic proprium atque luxurie.


 
109

DE TORPORE ANIMI
 

D. -- Torpeo in agendis.

R. -- Quis miretur, si post gule studium pregravatumque corpusculum, animi torpor obrepat?

D. -- Animi aggravor torpore.

R. -- Torpor hic ex imperfecta voluntate oritur; mox ut bonum velle ceperis, ardor erit atque impetus, qui cum ad multa sit pessimus, est optimus ad virtutem.

D. -- Torpeo et ad bona opera lentus assurgo.

R. -- Est torpor quidem animis insitus, nec minus ardor quidam generosa pars anime; sed et hic ardor accenditur, et ille torpor excutitur, fuga temporis intellecta (que tanta est, ut vix metiri eam quamvis celer animus possit), et specie virtutis adamata (que talis est, ut si corporeis oculis cerni posset, quod vult Plato, mirum sui amorem paritura esset). Hinc te amor igitur, illinc metus excitet, utraque res insomnis; neque qui amat enim, neque qui metuit torpere solet; et tamen hoc ipsum, ne torpor soporque vos noxius premat, ad divinas laudes surgentes nocte precamini. Non est somno locus aut inertie, ubi vos hinc mors territat, hinc honestas allicit. Quis enim inter magna pericula, magnaque premia consopitur? ubi ad ista respexeris, redibit vigor ad animum, fugiet somnus ab oculis, cogitantis quantum nunc etiam superet imperfecti, quantum transierit otiosi; quod quia non fit, longas etates inutiles effluxisse conspicimus et senes attonitos ac stupentes dicere: “quid hic in tot annis egimus? Comedimus, bibimus, dormivimus, sero tandem experrecti sumus.” Cuius mali precipua causa est torpor iste, quem quereris: abigendus in tempore, stimulis industrie, freno providentie, ne cunctando ad inglorium finem, cum multitudine, rapiaris.


 
110

DE LUXURIA
 

D. -- Estu quatior libidinum.

R. -- Atqui libidinem torpor gignit, gula autem illam parit. Quid miri igitur, filiam post parentes sequi? Gulam certe et luxuriam communes vobis esse cum beluis, maximeque bestialem vitam vestram facere, sapientibus visum est; itaque cum sint alia graviora mala, nullum vilius.

D. -- Libidine rapior.

R. -- Quoniam, vero, nisi ad mortem anime et corporis et infamem notam, seramque penitentiam et fortasse inutilem? I nunc igitur, et raptantem sequere, que te tales raptet ad exitus. Cogita autem innumerabilium casus miserabiles ac famosos, non modo singularium hominum, sed urbium et regnorum, qui tibi partim visu, partim auditu, et maxime lectione debent esse notissimi: raptanti nequaquam, ut arbitror, manum dabis. Audi enim quid hinc doctissimi viri senserint ac scripserint. “Voluptates, ait Cicero, blandissime domine, maioris partis animos a virtute detorquent.” “In hoc, inquit Seneca, nos complectuntur ut strangulent”. Non aliter ergo quam latrunculi viatoribus insidiantes, eosque seducentes ac perimentes declinande sunt; in quod valde proderit, si illud preclarissime apud Livium a Scipione Africano Masinisse dictum, sibi quisquis hac peste laborabit accipiat. “Vince, inquit, animum, cave deformes multa bona uno vitio et tot meritorum gratiam maiore culpa quam causa culpe est corrumpas.” Idque facilius fiet, si quis acriter rei vilitatem, obscenitatem, brevitatem, finem cogitet, ac longum dedecus horeque fugacis forsitan, aut momenti unius illecebras, multorum annorum penitentia, vel eterno fortasse supplicio puniendas.


 
111

DE SUPERBIA
 

D. -- Superbia extollor.

R. -- Quid superbis autem, terra et cinis? Tu ne tantorum malorum fasce obrutus atque oppressus extolleris, qui si te omnibus malis explicitus, virtutum omnium alis evectus attolleres, hoc uno bona omnia corrupisses. Nichil est enim odiosius Deo quam superbia. Per hanc enim ille pulcherrimus creatus raptim corruit, per quam tu peccator vis ascendere; si sic illi ob id unum accidit, quid per hoc aliis culpis adiectum tibi eventurum arbitraris? Malum sarcinis tuis cumulum superimposuisti.

D. -- Superbia evehor.

R. -- Cur, queso? an non te mortalem, an non assidue fatiscentem, an non peccatorem, an non mille casibus expositum, an non morti obnoxium incerte, an non denique te miserum meministi? et non famosissimum illud Homericum audivisti: “Nichil miserius terra nutrit homine”? Scire velim, quid te horum potissime ad superbiam cohortatur, an fragilitas membrorum, exercitusque morborum, an vite brevitas, an cecitas animi inter spes vanissimas metusque perpetuos fluctuantis, an preteritorum oblivio, an ignorantia futurorum ac presentium, an hostium insidie, an mortes amicorum, an adversitas perseverans, an fugitiva prosperitas. He non alie vobis sunt ad superbiam scale, his ascenditis ad ruinam; atqui cetera hominum pericula, etsi iniustam, aliquam tamen excusationem, superbia et invidia nullam, habent.

D. -- Doleo me superbum.

R. -- De peccato dolere primus ad salutem gradus est; et sicut superbia est extolli, sic humilitas est dolere seque submittere, quod quidem facile factu erit, mox ut oculos in teipsum tota intentione reflexeris; quod cum ita sit, nolo tibi, nec oportet, librorum partes scriptas adversus peccata congerere; hoc satis est: cuncta arbitrii tui esse desitura illico, ut bona fide volueris, utque aiunt, receptui cecineris, teque ad tua signa converteris. Quod ad presens malum attinet, unum illud adiecerim, superbiam esse egritudinem miserorum ac stultorum; tales nempe sunt haud dubie qui superbiunt, neque enim aliter superbirent; neque vero sine causa in libro Sapientie scriptum est: “Omnes insipientes et infelices supra modum anime sue superbi sunt.” Certe anime sue si saperent modulos, essent humiliores conditionis imbecillitate cognita. Sic enim eodem libro scriptum legis: “Rex hodie est, et cras morietur. Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes. Initium superbie hominis apostatare a Deo, quoniam ab eo qui fecit illum recessit, quoniam initium omnis peccati superbia est.” Nota sunt reliqua, quibus acriter circumspectis, monstrum est superbus homuncio.


 
112

DE FEBRIBUS
 

D. -- Febribus estuo.

R. -- Estus hic aut tempore finiendus aut frigore; utrumvis fecerit, bene erit.

D. -- Febribus urgeor.

R. -- Omnis hic contra naturam motus, plus habet impetus quam diuturnitatis, et sepe duorum facit alterum: aut corpus expurgat, aut animam absolvit.

D. -- Febribus teneor.

R. -- Non longum teneberis. Expecta: cito te vel sanum oportet esse vel liberum, utrunque optimum.

D. -- Febribus laboro.

R. -- Illico requiesces. Natura cum morte confligit: operire exitum duelli; prope est hora, vel huic te morbo, vel omnibus exemptura.

D. -- Febribus ardeo.

R. -- Minus mali est corpus ardere quam animum, de quo precedentes tue septem proxime sunt querele. Quid, si ardor alterius, salubris est alteri? Quid, si hic ardor quamvis asper optabilis est? Quantum denique boni est presentis vite mala, brevi gustu, perennis admonere supplicii, ut infinitas amaritudines declinare studeant, qui tam graviter paucis horis amariuscula tolerant, atque his angustiis discant illas evadere, quibus nec Physicus, nec herba medebitur, nec dies criticus nec mors quidem.

D. -- Febribus uror.

R. -- Vermium cibus excoquitur; fer te aliis uri, cui totiens alia usta sunt, et de supplicio consilium cape, ex quibusdam malis remedia conflantur. Sepe parvus dolor ac presens, ut venturis ac gravibus occurreretur admonuit, fitque utilis qui molests erat: felix incendium breve, quod eterni refrigerii causa est.

D. -- Febribus exerceor.

R. -- Eris iam bone valitudinis extimator ydoneus. Vos enim homines Dei dona nisi amissa vel intermissa non noscitis, ingratum genus.

D. -- Febre vexor importuna.

R. -- Diu simul esse non potestis; nemo diu ardet: aut illa te deseret, aut tu illam.


 
113

DE DOLORE ILIACO ATQUE EXTASI
 

D. -- Yliacum patior dolorem.

R. -- Sperare incipe, quandoquidem quod iam tristius metuas nil est. Sicut autem ad extrema gaudii pervenisse, principium est doloris, sic extremitas doloris, principium gaudii sit oportet; contrariorum hec lex est: alterum ex alterius fine oritur.

D. -- Dolore torqueor iliaco.

R. -- Species est, fateor, acerba solatii, nil acerbius pati posse.

D. -- Yliaco crucior dolore.

R. -- Qui dolet ac metuit ille miser est; undique tibi pars altera miserie, metus, eripitur. Nam quid, oro, metuat, qui ipsam que ab omnibus preque omnibus metuitur mortem sperat?

D. -- Yliaco dolore discrucior.

R. -- Disce vivens mori, quodque non nisi semel fit sepius experire; facies securius tandem semel, quod tam sepe tentaveris; nichil enim novi facies: simillimus dolor iliacus morti est, nisi quod mors facilior breviorque, ut qui hunc fortiter tulit, nisi metus alter interveniat, multo illam fortius sit laturus.

D. -- Dolore rumpor iliaco.

R. -- Magnitudo ipsa doloris finem spondet: nemo enim diu moritur.

D. -- Quid quod dolor extasim parit?

R. -- Longos febrium dolores, brevi transigis suspirio.

D. -- Adventare extasim intelligo.

R. -- Vix id quidem intelligere est; nam et repente advenit, et, presens, intellectum viribus suis privat.

D. -- Linqui animo incipio.

R. -- O felix qui rem necessariam, utque aiunt, durissimam, sine sensu sis obiturus!

D. -- Sepe extasim incurro.

R. -- Sepe mortuus reviviscis.

D. -- Sepe extasim mortiferam experior.

R. -- Hanc plusquam semel experiri nequis: nemo enim plus quam semel moritur. Quod autem optimum mortis genus esset, inter doctos ac preclaros viros aliquando quesitum est; ubi Iulius Cesar interfuit, summus vir et imperio et doctrina, qui et ipse tempore extremo, ut de illo scriptum est, repente linqui animo solebat, quam questionem ille sic absolvit, ut repentinum atque inopinum interitum commodissimum diffiniret; que sententia et si pietati vereque religioni fortassis asperior videatur, sic tamen et cuilibet sapienti, et presertim pio vereque religioso vivendum est, ut sibi nil repentinum aut subitum esse possit, et, si quid tale incidat animo, celeritas ipsa non noceat et prosit corpori.


 
114

DE TOTIUS CORPORIS DOLORE AC LANGUORE VARIO
 

D. -- Toto corpore langueo.

R. -- Si non languet hospes corporis, animus, bene est; quicquid tuguriolo suo eveniat, salvus eruperit.

D. -- Toto corpore crucior, ingens malum.

R. -- Stoici unum in rebus omnibus humanis bonum dicunt, virtutem, et quamvis alii aliter, hec verior tamen viriliorque sententia visa est; cui consequens est, unum quodque quod huic bono obicitur malum esse, vitium; quo fit ut dolor corporis, molestissimus licet, malum tamen utique non sit.

D. -- Heu michi misero, ego torqueor, tu disputas, Philosophice fabelle.

R. -- Iure te miserum dicis, vel hoc ipso, quod humane vite regulas fabellas vocas.

D. -- Sonora hec in scholis, famosa per libros, sed nec equuleos nec egrotantium ascensura grabatulos: dicuntur scribunturque facilius, quam probantur.

R. -- Immo vero et ad dolorem, et ad egritudinem, et ad mortem prosunt, sed non omnibus, quippe que non omnium insedere pectoribus, et profecto quibus credita non sunt, salubria esse non possunt.

D. -- Heu, ego crucior tu disputas!

R. -- Iste tuus dolor, necessario, aut lentus erit, aut intensus, atque ita vel facilem vel brevem patientiam requirit.

D. -- Heu michi, summo crucior dolore!

R. -- Si summus, nempe brevis est dolor; parce gemitibus: aut fuget aut fugiat est necesse; sic utrinque libertas in foribus. Interim forti animo ferre mortalia speciosum ac virile est.

D. -- Speciosum dictu, fateor, factu ne possibile quidem reor.

R. -- Non impossibilitas rerum est, sed mollities hominum, que virtutis innumeros disertores fecit et faciet; dum omne difficile tamquam impossibile respuitur, virtus periit, cuius materia difficultas quidem, sed honesta est.

D. -- Sumus homines non dii, et moribunda corpuscula vim doloris ferre non valent.

R. -- Fragilia corpora humana non negem, sed non usque adeo quin ad tolerantiam omnis adversi sat virium habitura sint, nisi maior multo esset infirmitas animorum. Illa est, que viro indignos eiulatus, et muliebres atque humiles voces elicit. Quid est enim, oro te, cur impossibile homini censeas, quod sepe olim et potuisse vides hominem et fecisse.

D. -- Heu michi, rursus ad historias vocor, et in medio dolorum estu, vix presentium, vix mei ipsius memor, ad memoriam protrahor antiquorum!

R. -- An non ergo clarorum recordatio virorum, qui similia fortiter passi sint, magnum affert in omni rerum asperitate solatium lenimenque?

D. -- Sentio ad imitandum rarissimos hortatores gloriosa consilia, sed alta nimium supraque hominem.

R. -- Quid supra hominem dicis, non deorum tibi sed hominum rationes, hominumque exempla proponimus.

D. -- Hominum fateor, sed paucorum; estque ultima et exacta raritas nullitati proxima: non multum inter Phenicem et Chymeram interesse dixerim (illos sequor, qui Chymeram nichil esse volunt, apud alios namque Cilicie mons est).

R. -- Quasi vero imitandus tibi proponatur Phenix et non acies virorum, que quo rarior, eo dignior cui similis fieri velis; quisquis raros sequi negliget, rarus esse vir non poterit.

D. -- Video unum ex paucis fieri iubes; unus ex multis sum.

R. -- Prope nullum te maluerim, quam ex multis unum; nescio enim an non esse, an stultum esse sit melius. At qui plurimorum, idem et stultorum e numero sit oportet.

D. -- Ego vero nil peius esse quam nil esse scio.

R. -- Nescis quid mali sit esse aliquid, nec esse quod debeas?

D. -- Ita hoc dicis, quasi, quod uni forte accidit, debitum sit omnibus, idque ad omnes trahi velis.

R. -- Male ais “forte”: virtus enim non fortuita, sed deliberativa prorsus et electiva est, non casu equidem querenda, sed studio; neque ego quod uni casus dedit, ad cunctos, sed quod virtus multis tribuit, ad unum traho, ad omnes tractura libentius, sed in uno etiam defatigor.

D. -- At

non omnia possumus omnes

non poeticum modo sed pastorium est verbum.

R. -- Scio, sed te posse aliquid, quod non omnes possint, immo iam potes, velle cupio.

D. -- Quid, heu, miserum inquietas? Num me satis igitur torquet dolor?

R. -- Quietem potius afferre, et hunc tibi tortorem auferre meditor; quod nisi tu, qui potes, manum dederis, sola non possum.

D. -- Pape! Quid hoc est quod me posse ais? an possum dolorem non sentire quem sentio, aut malum negare quod pessimum experior?

R. -- Primum non requiro, obstat enim natura; alterum ne impetrem, non natura, non veritas, error solus obstiterit.

D. -- Proh superi, quorsum hec inania que philosophica dicitis! scio plane dolorem non esse animi vitium sed corporis; scio dolorem aliud esse quam perfidiam, dolere aliud quam furari, hec me ut nova ne doceas, satis magnum (etsi nil aliud addideris), per se dolor malum, cuius ego non noscendi consilio, sed ferendi seu quod malim depellendi egeo; novi enim (nossemque utinam minus!) quid est dolor.

R. -- Et ego dolorem rem acerbam scio, immitem, horridam, amaram, tristem, nature adversam, sensibus odiosam, sed que, virtutis ope, non dico dulcescere, quod Epicurus dixit, secum ipse dissentiens, sed leniri frangique, forsque etiam, si vera animum virtus armaverit, aut sentiri parcius, aut quodammodo nec sentiri quidem possit.

D. -- Armatus an inermis, ego dolorem valde sentio, et malum grande profiteor.

R. -- Professionem aliam ex te optabam.

D. -- Hem, rursus ad speciosa retrahimur! delectant aures verba magnifica, sed vera animum. Quid, si dolor enim corporis, animi patientia maior est?

R. -- Quid si nulle corporis vel illecebre vel molestie, nulli angores stantis atque obstantis animi viribus pares sunt? quid si in omni luctamine modo non volens terga dederit, sed toto nisu ac bona fide restisterit, semper animus superior fuit, semper abiit victor?

D. -- Quid, vero, si doloris intolerantiam, morbi feditas gravat et fastidium et pudor? Quid si lepra putre corpus ac miserum invasit? quid hic michi sermo tuus iste contulerit?

R. -- Multum sane, ni respuis. Ostendet tibi te, qui, cuncta respiciens, te non vides; iubebit meminisse terreum et mortale corpusculum tibi esse, non aerium neque eternum; nec mirari quidem oportere, nec indignari, si putredo in terram, suam scilicet in sedem fluxerit; esse hominis mentem et suprema eius, ni rebellent ad felicitatem perpetuitatemque disposita, eiusdem partes infimas, et morti obnoxias et omnis miserie capaces. Seu lepra igitur seu epylepsia seu quid his turpius aut tristius inciderit, cogitandum tibi acriter, in miseriarum vasculum descendisse, quod suum erat, destinatumque illi figulo ab eterno, contra quem lutea vasa ne murmurent admonentur, quod illud in honorem, hoc in contumeliam, verum cuncta fragilia finxerit atque mortalia.

D. -- Ergo ego te consule sine murmure et gemitu lepram feram?

R. -- Plane me consule atque auctore, cui si ostenderis, murmur aut gemitum utilem tibi, levamenque aliquod mali esse, versis ultro consiliis, utrunque permiserim seu iusserim. Quod si indignatio et querele nil aliud quam accessio mali sunt, quid morbo corporis addere animi morbum iuvat, teque miseriorem flendo facere, et illum tibi forsan infestiorem, qui labores hominum ex alto videt, patientiamque considerat, quam aut remedio compenset aut premio? an vero adversus omnes corporeas pestes seu, quoniam nominatim unam defles, parum solatii contra hanc ipsam est, nosse lepram superficiei vitium, vel coloris esse, non valitudinis aut integritatis sensuum atque membrorum? Aut Augustino visum scimus, nec Physici contradicunt; sed ut cutem penetret, artusque dilacerans in precordia ima descendat, quod fecisse legitur Plotino, ingenti Platonico: in animam certe descendere, nisi ipsa consenserit, non potest; qua incolumi, non pluris extrinsecus corporis sui habitus apud illam erit, quam bene valentem apud hospitem, quam hospitii forte paries extimus ventis ac imbribus scaber sit. Quid, quod lepra possessorem suum vulgo eripit, consortioque hominum sepe eorum, quos ut fugeres recusandum nichil, nulliusque non auxilium implorandum erat: ut ad calculum res redeat, multis illa corpus tediis implicans, multis animum explicuit.

D. -- Heu, quid credam rerum pessima laudanti?

R. -- Rerum pessima non corporis, sed animi vitia morbique sunt; nec idcirco ego lepram, sed equanimitatem et patientiam laudo; nec indignanter nimiumque flebiliter ferre suadeo humanarum tuam propriam rerum sortem, cum summo tibi presertim Imperatore ac philosopho, Constantino scilicet ac Plotino de quomodo diximus, communem; postremo ante oculos habere celi dominum, non lepram odisse, sed vitium, eumque ipsum angelorum iudicem atque hominum, de quo scriptum est: “neque habitabit iuxta te malignus, neque permanebunt iniusti ante oculos tuos”, non tamen leprosos horruisse seu fugisse, sed illorum domos adiisse atque conviviis interfuisse.

D. -- Tu me verbis superas, dolor rebus, ego autem non philosophorum nugis, hac in re, sed sensibus meis credo, illi michi quid renuntient scio.

R. -- Primum, quidem philosophorum aliquot, ut vere ais, nugis, quas nec excusare possum nec negare, philosophie totius gravitas non perit, que in eo quod nunc agitur, ut in multis, laboranti anime una in terris tuta procul dubio arx est. Deinde nichil adsurdius inter michi amicos, quam sensuum fallaci iudicio verum queri: ingenio ac studio veritas est querenda, non sensibus.

D. -- Heu, quid me crucias, et dolori meo addis tedium, professa remedium? Nunquam tu, nunquam philosophia tecum faciet, ut non sentiam quod sentio.

R. -- Mos gerendus delicato ac fastidienti egro, permittendumque aliquid interdum, quod per se nocivum, pro utentis desiderio fit utile. Itaque facile patiar ut, si languor, si supplicium, si offensio afflictioque corporis mala sunt, que “incommoda” Stoicis dici videntur honestius, ipse quoque dolor hinc oriens dici viderique malum, et si ita vis ingens possit, sed virtute superabile. Utque iam litigio verbi cedam, amicus noster Cicero nos reducet in gratiam. “Non enim dolorem, inquit, dolorem esse nego (cur enim fortitudo desideraretur?) sed eum opprimi dico patientia, si modo est aliquid patientia: si nulla est, quid exornamus philosophiam, aut quid eius nomine gloriosi sumus?” Hec Cicero; multa ibi preterea divine contra hoc, seu incommodum, seu malum in Tusculano suo, scilicet secunda luce disseruit, quinque dierum disputationes, pari librorum numero complexus, quem signasse tibi locum volui; valet enim miris modis, ad id quo nunc eges, maxime patientiam roburque animi; quo enervato atque amisso, false vulgi subeunt sententie, et indigni viro gemitus erumpunt.

D. -- Nunc languori meo propius adhibes manum, docens ubi illa reperiam, que in hoc statu, Stoicorum opinionibus inhumanis ac saxeis potiora et michi opportuniora confido, quamvis et confidendo diffidam, quia dum remedii avidus sepe locum illum repeto, ad tolerantiam doloris, nunquam michi per me, nunquam vel Ciceronis ipsius, vel cuiusquam ope, virium satis inveni.

R. -- Ego hanc diffidentiam non reprehendo sed laudo. Nemo sibi multum fidat, inque omni difficultate non ab homine, sed a Deo speret auxilium, at non ita ut armatos venturos sibi de celo Deos credat; malis forsan interdum, nunquam certe divinitas inertibus favit. Ut subsidio dignus sis, quod in te est facito: excitandus, attollendus et armandus est animus, contraque suos hostes in aciem educendus.

D. -- Reliqua, nisi fallor, intelligo; unum quero: quenam sunt hec arma animi que memoras?

R. -- Bene habet: iam concipio spem salutis tue, inter asperitates enim rerum flere muliebre est, consultare autem, niti, obstare, implorare consilium atque auxilium, id virile est et ad vincendum efficax. Arma quidem animi, et bellandi artes, pro diversitate hostium, multe et varie sunt; nec ullum philosophie munus utilius aut sanctius, quam de his agere, que ut reor aliquanto magis ad vos pertinent, quam nosse quid agant astra, quid naturam Iupiter intuens promittat, quid Saturno iunctus Mars minetur, quos Mercurius interpres vagus a patre fratreque mores capiat, quos ab obviis quibusque, unde imber et estus, unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant, et non nosse, unde estus ac tumor tremorque ac debilitas animorum, quibusque remediis temperetur estus, compescatur tumor, tremorque ac debilitas roborentur ac firmentur; quo in studio et si Socratem ludat Aristoteles, idem tamen, mutato fortasse animo, rei non mediocrem operam dedit; sed hec passim in philosophorum voluminibus sparsa sunt, que ignaris ingerere operosum nimis, neque compendii huius est, scienti vero supervacuum, cui non doceri expediat sed moneri.

D. -- Scio ita esse, neque de omnibus querebam, sed hoc unum que tu michi contra hunc hostem, cui nunc congredior dolorem, arma monstrares.

R. -- Ad id tibi nec melius possum, nec brevius respondere, quam Cicero; querit enim ut tu et “Que sunt, inquit ista arma?”, respondetque illico: “Contentio, confirmatio, sermoque intimus.”

D. -- Edissere, oro, singula; legi quidem hoc sepe olim, tamen vereor ne michi accidat quod multis solet, qui apud se legentes intelligere sibi omnia videntur, apud alios locuturi, tum demum nichil intellexisse se intelligunt. Dic, si libet, quenam ista contentio est?

R. -- Satis id quidem, si parum ultra progrediare, in ipsius Ciceronis verbis apparet, sed ne quid me frustra poposceris, dicam idem aliter. Multa sunt animis corporibusque similia, et ut nullum tantum corporis robur, sic nullus animi tantus est vigor, qui non improviso et gravi fasce curvescat. Fac provideant, erigentur, ne utrunque sua moles opprimat, sed deprehendat intentum; sepe ad subitum magni hostis occursum, vir fortissimus licet expavit; da spatium colligendi sese, inque instans discrimen animum intendendi: venientem hostem securus excipiet; visis cestibus pugnaturi athlete brachia, viso onere subituri illud cervix intenditur, et illa pugnam firmius obeunt, et hec pondus intenta fert levius, cui negligens ac remissa succumberet. Ad hunc igitur modum insigni difficultate conspecta animus contra illam intendendus est, quod, si ad plenum fiat, terribilium omnium victor evadet, alioquin incredibile dictu est lentus atque imparatus animus, quam parvis sepe deicitur. Hec est illa animi Ciceroniana contentio, seu sic dici mavis intentio (quo ad hoc enim duobus his vocabulis sensus idem et origo), que, ut vides, apud illum in promiscuo usu sunt, deque unius verbi fonte descendunt.

D. -- Video, teque libens audio, sed quid est confirmatio?

R. -- Dicam. Est in ipsis quoque fortissimis animis nescio quid admixtum diffidentie, et, veris imbutos, falsa circumsonant, tantumque coit errorum popularium ad arcem mentis expugnandam caterva, ut iudicium tenere difficile sit. Subit interdum torpor quidam, subit dubitatio, an vera sint que a doctissimis atque sanctissimis viris de virtute patientie, de honesti specie, de splendore glorie dici solent, an id verius, quod ab aliis disputatum vulgus probat, vacuitatem doloris optimam, pessimum dolorem, voluptatem boni finem; et ille quidem paucorum, he ferme omnium voces sunt: quarum sepe tantus est sonitus ut pauce ille voces adhortantium audiri nequeant, et custodes arcis, exterriti, omissa defensione fugam cogitent. In hoc statu dubium nutantemque presidiis firmare animum oportet, ne de sententia excidat ut olim Dionysius Heracleotes, qui, cum Zenonis preceptoris sui de dolore sententiam dolore victus abiceret, a Cleante condiscipulo irrideri meruit. Non, inquam, excidat, sed resistat inque arrepto vestigio pedem figat intelligens quid in rebus verum, quid umbratile, neque larvas horreat, neque clamoribus moveaur, certus dolore nichil nisi ignaviam, virtute autem et ignaviam et dolorem et mortem et dura omnia vinci posse; inque hac sententia fixus et immobilis perseveret, promptus pro virtute pati fortiter, quod multis cogitare terribile est, quodque nunquam ad homine fieri posset, qui non super auri atque gemmarum speciem, super muliebrem formam, et super omne concupiscibile virtutis pulchritudinem adamasset. Hac confirmatione animi, et false opiniones, et vani metus infirmantur, et acies doloris obtunditur. Fitque quod Cicero idem vult, ut sicut in prelio pavidus miles, abiectisque armis viso hoste diffugiens, sepe ipse sibi periculum fecit, ubi impavido periculum non fuisset, sic ignavum animum et sensibus obsequentem sola cogitatio doloris exanimat; qui, virtute firmatus atque armatus incolumis ac doloris victor et prope nil molesti sentiens, evasisset. Patientia enim non modo animi vim augeri, sed asperitatem ipsam doloris imminui, et pene ad nichilum redigi, atque hinc esse, ut, acerrimo in dolore, recti quidam et immoti, alii etiam leti sint, quod fieri non posset, nisi animus a sensu doloris aversus ipsam de qua loquimur firmitatem atque constantiam induisset.

M. -- Intelligere videor, sed perge: quid est sermo intimus?

R. -- Et hoc dicam. Generosa mens eque voluptatum dolorumque contemptrix et utrisque pariter cedere nescia; ubi adesse periculum, seque circumventam hostibus suis videt, arma capit, obviamque progrediens, seque in prelium cohortans, multa secum, multa cum Deo suo loquitur, quamvis hoc ultimum, Cicero vel nescivit, vel non rite scivit, non defectu ingenii sed gratie. Tali sane colloquio ad decoris observantiam, atque ad illa que diximus, ad intendendas vires, ad consummanda consilia nullum efficacius, aliis tamen verbis contra voluptatum blanditias, atque aliis contra dolorum minas esse utendum, et quibus utrobique pronum est, advertere scienti, quenam vel ille blanditie, vel he mine, quanque impares sint virtuti. Sed quoniam horum de altero sermo erat, exemplo agam unico, sed insigni, quo in reliquis omnibus instructior fias, quis est hic in dolore sermo intimus. Meministi quibus verbis Lucanus Magnum Pompeium inter carnificum gladios usum facit? sed quia hoc pro qualitate persone a Poeta fictum, et secundum veri similitudinem, animo viri illius in eo statu convenientibus verbis expressum est, exemplum verum recensque alterum adiciam. Hac ipsa etate superant, qui viderunt, adhuc multi, Samnitem illum imperterritum et invictum senem, qui dum iussu illius, cuius nomen suppressisse silentio melius fuerit, curru per civitatem duceretur nudus, inter duos carnifices candentibus forcipibus, hinc illinc membra carpentes, populo ad tam miserum tamque indignum spectaculum lacrimante, siccis ipse oculis, gravique et costanti voce sese alloquens dicebat: “Quid facimus anime? Noli, oro, succumbere, nichil aut irascaris aut metuas; gravia sunt ista, sed brevia; et pro nostra eterna ne dubita salute, graviusque supplicium hoc iubenti fuerit, quam ferenti. Erige te, anime, et depelle formidinem; spera in Deo: statim erit finis”. Quibus verbis, quantum sibi consolationis, certe pectoribus audientium incredibile dictu est, quantam cum misericordia firmitatem, constantiam, securitatem, patientiam infuderit; etsi, arctius extimanti, non ille intimus, de quo agimus, sed extimus sermo esset, nempe qui, ut dixi, a multis exterius audiretur. Sed hec et his similia, et ab aliis in silentio dici possunt, et ab hoc ipso forsitan dicebantur; vicissim enim nunc tacebat, nunc in voces quas diximus erumpebat. Potest et aliter ille idem sermo intimus videri, unde, non quo, prodeat cogitanti; et hi quidem secum; at cum Deo loquentis in doloribus inque periculis, nullum clarius exemplum, quam Iob primo, Theodosius secundo. Ille manu Dei tactus atque ulceribus obsitus, quanta Deum libertate, iurganti similis, compellet, seque ardenti et querula devotione in Deum erigebat! Hic, cum paucis, innumerabili ac barbarico circumventus exercitu, quo fervore quibusve suspiriis, ceu presentem, Deum invocet audivisti.

M. -- Audivi plane, et memini, et exemplis doceor quid velis, gratiamque non mediocrem Ciceroni habeo, de cuius tribus exiguis granis, tres ingentesque aristas messui, ex quibus, cultu adhibito, messis uberior nasci queat.

R. -- Ita se res habet: doctorum hominum verba pregnantia sunt, plus continent sensuum quam pretendunt, ut, nichil aliud me loquente, visus es michi dolorum et querelarum tantisper oblitus. Unde elicis vehementem quoque cogitationem rei cuiuspiam honeste, atque in illam a rebus aliis quibuscunque, animi totius abstractionem, multum et dolori et molestiis omnibus posse remedium afferre.

D. -- Potest esse ut dicis, sed michi nunc etiam multum deest ad salutem illam, quam intendis, animi; magnoque sum in dubio, an his omnibus leniatur seu tollatur dolor, an verba sint animos occupantia, auresque mulcentia, ad dolorem nichil.

R. -- Verba corporibus non medentur fateor, nisi forsitan incantationes et anilia carmina fidei aliquid merentur; at medentur morbis animorum, quorum profecto sanitas corporeum dolorem aut extinguit, aut mitigat. Nunquam, si patientia nulla esset, tam multa de illa viri doctissimi disseruissent, nunquam tot huiusce rei argumenta, animo oculisque et auribus hesissent. Quot memoria imagines rerum tenes, quam multa vidisti aut legisti, quot historias audisti, quibus non probatum tibi, sed demonstratum esse debeat, ita esse, ut dico? Et, si non doloris omnem sensum patientia eripi, quod ipsum tamen et fieri posse et factum esse contendimus, at doloris certe victoriam, ferendique viriliter vires dari. Quid vero te plus habuit Gaius Marius vir literarum inops, sed virtutum dives militarium? an non ipse carneus atque osseus fuit? quid plus Mutius Pompeiusque? quid plus habuit Zeno? quid Theodorus? quidve Theodatus, Possidonius, Anaxarchus innumerique alii, quorum quidam servili conditione, sed animorum ingenuitate mirabili omne supplicium pertulerunt, non modo fortiter, sed iucunde? Quid, si ad vestros animum memoriamque reflexeris, invenies in hoc numero pueros etiam ac puellas tulisse cum gaudio, quod vos viri sine fletu et questibus non ferretis. Sed iam de re, ut aiunt, omnium asperrima, plura quam pro consuetudine diximus; desinendum est: dolorem enim si non lenit virtus, verba non lenient.

M. -- Heu hinc tu me urges, hinc dolor, et cui credam nescio.

R. -- Crede nobiliori, in quod illud quoque plurimum adiuverit, meminisse summum illud et eximium mundi decus, eum scilicet qui divinam atque humanam in se uniit naturam, tot tantosque pro te passum cruciatus, ut que pateris, illorum collatione, facilia immo vero dulcia longeque suavia iudicari possint. Validissimum hoc remedii genus: scrutantes cuncta, Philosophi nesciverunt.


 
115

DE FURORE
 

M. -- Nimius dolor ne furorem pariat metuo.

R. -- Obsta illi cogitationibus bonis et placidis. Quidam furori viam passionibus faciunt; ex multis affectibus non sanis, vera tandem prodit insania, sicut ex contrariis vera virtus; frequentatis actibus queri habitum, philosophicum dogma est.

M. -- Furere metuo.

R. -- Si animi vitio, ille tibi armandus: armatura animi virtus est; at si corporis, consulendum, succurrendumque illi est, si qua rei huius ars est, ipsos apud corporum magistros qui physici nuncupantur; que, si in hoc, ut multis aliis, aut nulla est, aut professoribus suis incognita, ego artem hanc unam tibi prescripserim, abstinentiam et omnis excessus fugam. Notum illud atque antiquum: viri sancti virtutibus corpus edificant; multum conferunt animo simul et corpori frena libidinum ac gule. Multos stravit luxuria, multos oppressit crapula, multos somnus, multos ebrietas sepelivit, multorum vite fervor atque impetus, et furibunda licentia verum abiit in furorem.

M. -- Timeo naturaliter in furorem agi.

R. -- Quod natura infert durum potest esse, non miserum. Culpa enim caret, que miserie est radix. Quando autem providendi obtigit facultas, unum facito, ut te furor si vitari nequit, in securo saltem statu anime reperiat; innocens si furere ceperis, aut innocens resipisces, aut innocens morieris. Nulla etas, nulla sanctitas, nulla custodia sic innocentiam conservat ut furor: qualem invenit talem reddit.

M. -- Furere metuo.

R. -- Heroas comites ac reginas metuis, an fastidis Herculem et Aiacem, Hecubam et Cassandram, an ex alio genere Lucretiam spernis et Empedoclem?

M. -- Furere pertimesco.

R. -- Multa vaticinari solitos furentes accepimus. Sic quo nullum acumen sani capitis pervenisset, vagus et rapidus furor venit; atque hinc Grai, quam vos divinationem dicitis, a furore “manticen” dici volunt.

M. -- Horreo vim furoris.

R. -- Et sanos mestos et furentes letos vidimus, falsa quamvis opinione, habet et error voluptatem suam.

M. -- Furendi pavor animum exagitat.

R. -- Laborum ferias quidam simulato furore quesiere, verus furor ferias veras dabit.


 
116

DE VENENO
 

M. -- Venenum timeo.

R. -- Potu abstine ciboque permiscuo; expertorum fides amicorum excubet; suspectos limen arceat; vina turbida fusca exulent, pulmenta, dapumque permixtio; cautio adsit, et sobrietas et tarditas. Precipitatio autem absit, que et aliis, et presertim genere hoc mortis multos perdidit; sit ad mensam lenta manus, oculus celer, animus vigil, memorque discriminis; nec tuis tantum sed tuorum oculis atque animis obnixus invigila. Magnis periculis magna obstat intentio; nichil non turbat incautum.

M. -- Venenari metuo.

R. -- Operosum remedium audisti; vis audire facillimum? Pauper esto: veneni metum periculumque discusseris; hoc si quidem mali genus, humilior fortuna non recipit, una securitatis parens et terrorum omnium extirpatrix. Medicina illa quidem optima atque promptissima, nullique hominum negata, multis etiam ingesta nolentibus, neque vero efficax minus quam parabilis, tuta, Hercle, quamvis amariuscula atque horridula. Comprimit animi tumores, livores diluit, bilem purgat, curat hydropisim, causamque periculorum omnium a radice convellit. Vestre opes plene insidiarum, pleneque formidinum, non minus ciatos metuunt quam gladios, nec minus paropsides quam sagittas, non mensa, non domus, non cubiculum periculis suis vacat. Dubia quelibet atque suspecta,

presentemque viris intentant omnia mortem;

quod in tempestate ait Maro, in tranquillo vobis accidit, et hoc vestre ille tam delecte vobis afferunt divitie, paupertas vero preter immerito apud vulgus infamati nominis notam, tuta habet omnia. Et si quando turbe inscie pulvis ac strepitus conquiescat, optabilia ac suavia penitus et tranquilla. Tandem ergo fictilibus et vitreis ac terrenis vasculis terreni homines bibite atque edite, si securi bibere vultis ac edere; aureis vasis ac gemmatis venena miscentur. Quorsum pergis avaritia? Ipsum quoque iam venenum gemmas amat atque aurum. Contra hanc pestem neque Pontici regis, neque alterius efficacius antidotum quam paupertas.

M. -- Venenum hausi; mors precordiis innatat.

R. -- Ubi semel moriendum esse decreveris, quod decretum esse debet omnibus, qui se meminerint mortales, quid refert an id sitiendo facias an bibendo, et rursus, an tuo sanguine madidus an vino? Magnos compotores factique huius habes comites Alexandrum, Hannibalem, Philipomenem, Mithridatem, ipsum Claudium, Theramenem, Socratem.


 
117

DE METU MORTIS
 

M. -- Mori timeo.

R. -- Hic non timor sed cogitatus esse debet, qui, si novus incipit, nec a prima etate tecum crevit, si per intervalla rediens non assiduus fuit, inprovide vixisti. inhesisse medullitus utilissimum illud Flacci carmen debuit:

Inter spem curamque, timores, inter et iras
omnem crede diem tibi diluxisse supremum.

Ut is esses, de quo idem alibi:

Ille potens sui
letusque deget, cui licet in diem
dixisse vixi. Cras vel atra
nube polum pater occupato,
vel sole puro.

Hoc est nempe illud a Philosophis laudatum, sed perpaucis datum vivere vita peracta.

M. -- Mori timeo.

R. -- Et nasci timuisses et vivere. Vite limen initium mortis est, vita ipsa cursus ad mortem, seu verius mors quedam; vivendo vel ad moriendum ibas, vel quod sapientibus visum est, in horas certe moriebaris. Quid nunc igitur times, si mors vitam vel comitabatur assidue, vel necessario sequebatur? Illud quidem docti tantum, hoc etiam vulgus intelligit: quicquid est natum moritur, quicquid moritur natum erat.

M. -- Timeo mori.

R. -- Mori times animal rationale, mortale? atqui si primum vere esses, secundum, ut arbitror, non timeres, humanam quippe naturam duo hec in unum iuncta perficiunt, ratio scilicet, et mors; illa animam concernit, hec corpus, sed inopia rationis metum mortis induxit.

M. -- Mortem metuo.

R. -- Nichil est metuendum quod affert necessitas nature; qui naturalia enim odit aut metuit, naturam ipsam oderit oportet aut metuat; nisi forte partem eius alteram amplecti licitum et laudare, respuere alteram ac damnare, quo nichil est insolentius, non solum homini cum Deo, sed hominibus inter se; itaque vel totum recipis, vel totum reicis amicum, ne, si tantum grata decerpseris, non equus amicitie cultor atque arbiter videare.

M. -- Mortem horreo.

R. -- Si quid in morte mali est, id ipsum metus moris exasperat; at, si nichil, magnum ipse metus malum est. Stultitia est malum suum vel augere vel facere.

D. -- Nomen ipsum mortis exhorreo.

R. -- Nomen mortis infame mortalium fecit infirmitas. Si quid animi viriumve inesset, nichilo plus terroris esset in morte quam in ceteris, que per naturam fiunt. Quid enim magis mori timeas quam nasci, adolescere, senescere, esurire, sitire, vigilare, consopiri? quod ultimum plane simillimum morti est, atque ideo somnum, alii consanguineum, alii vero mortis imaginem, dixere. Neve seu Poeticus lepos extimetur, seu Philosophicum acumen, ipsa veritas amici mortem somnum dixit. Et semel facere metuis, quo quotidie delectaris. Inconstantiam quidem hanc docti mirantur atque arguunt.

M. -- Trita hec apud Philosophos ac vulgata sunt, delectantque dum resonant. Interpone silentium: timor redit.

R. -- Immo equidem manet. Nam si abiisset non rediret, et est, non inficior, vulgi precordiis timor mortis innatus; sed eruditum virum vulgaria sapere deforme est, quem deceat, ut modo dicebam, non turbe vestigia sed paucorum sequi. Nam quod de Philosophis dicis, miror: quid, ita, cum a nautis navigandi, ab agricolis serendi, a ducibus bellandi consilium capiatis, vivendi consilia a Philosophis sumpta contemnitis et pro corporis cura medicos evocatis, pro cura animi Philosophos non aditis? qui si Philosophi veri sunt, utique et animorum medici et artifices sunt vivendi; nam si falsi et solo philosophie nomine tumidi, non modo non consulendi sed vitandi sunt, quibus nichil est importunius, nichil insulsius, quorum abundantior est quam vellem etas hec, cum egentissima sit verorum. Et quoniam a presentibus preter meras nugas nichil est quod speres, si ad priscos reditum, inventumque aliquid apud illos fuerit, quod egritudinem tuam levet, noli spernere et dicere, quod indocti dicunt; a Philosophis ista sumis; respondebo enim tibi cum Cicerone: “metuebam ne a lenonibus diceres”, et, re vera, ubinam piscari venarique, nisi ubi pisces fereque habitant in aquis atque nemoribus? ubi fodi aurum, ubi gemmas legi, nisi ubi hoc nascitur? ille scatent in terre venis, marisque litoribus. Unde, nisi a mercatoribus, merces? unde statuas ac tabulas pictas, nisi a statuariis atque pictoribus? unde demum Philosophica nisi a Philosophis peti iubes, que, etsi apud illos pro thesauris abdita atque ab illis inventa sint, eadem tamen ab aliis in apertum erui, et vel acervatius vel clarius atque expressius vel brevius, postremo vel aliter dici possunt, audendi similia omnibus spem datura, successum paucis. Ea est vis ordinis ac iuncture quod et in poeticis elegantissime Flaccus docet, et sepe aliter atque aliter, et aliquando potentius affectura animos; tanta est gratia vel notissima renarrantis, tanta vetustis novitas, tanta lux fulgidis, tantus formosis decor additur, quod non hic ideo dixerim, quia alibi non possem, sed quia tu hic materiam obtulisti; nolo enim, qui ignare superbie mos est, semel audita, nec forte intellecta, dum repetuntur, quasi trita et vulgata fastidias.

M. -- Acquiesco recte quidem: in his monitis te versatum video, etsi ab incepto procul: adhuc enim mortem nichilominus horreo.

R. -- Sunt quedam nomine et opinione hominum maiora quam re; multa horrori eminus fuerant, que vicina sunt risui; temere creditur inexpertis; nemo ex his mortis infamatoribus, compti aliquid loqui potest, nichil ipse expertus, nichil ab experto didicit. Mortuum quemvis interroga: silebit, is cui iam rei veritas nota est, garrient quibus incognita, et vanis auguriis astruent quod ignorant, hinc apertissima, hinc occultissima rerum mors. Arcanum et coniecturale negotium, suspitionibus agitur; in dubio bonis opinionibus inherendum, tenendumque potius quod iucundum faciat, quam quod mestum animum.

M. -- Animus mortem timet.

R. -- Si sibi, supervacuus timor: immortalis est enim ipse; si corpori, sui hostis curam gerere pietas indebita. Sin dissolvi metuit, nimis carcerem et compedes suas amat stultus amor.

M. -- Timore mortis exagitor.

R. -- Stulti omnes mori metuunt, neque id miror: quibus felicitas omnis in corpore est, quod extingui morte non est dubium. Iure igitur boni sui finem pavidi cogitant, mesti vident: natura enim hominis hec est, ut felix esse nolle nequeat; virum doctum, cui non alia corporis quam vilis mancipii cura est, cui in cultu animi omne studium semper fuit, omnis amor, omne desiderium, omnis spes mortem corporis non aliter quam digressum matutinum et nocturno quodam inameno et incommodo prorsus hospitio spectare decet.

M. -- Mortem non timere non possum.

R. -- Posses vite huius exitum non timere, si alterius ingressum sperare posses, aut optare: tuus hic timor inde oritur. Quamvis enim formidati vulgo exitus multe tradantur cause, omnes tamen, vite illius spe proposita, evanescunt.

M. -- Mortem metuo.

R. -- Metum hunc parit impremeditatio, maxime et inopina necessitas moriendi, in viro docto ac sapiente turpissima, et presertim sene, cuius si rite doctus vereque est sapiens, vita omnis meditatio mortis est, quod si Philosophie visum fuit antique, quid nunc nove pietati, que summa Philosophia et vera est sapientia, videatur? aspice ut qui alieno imperio parent subito longum iter iussi agere, solliciti et tristes, raptim complicandis sarcinulis inhiant, ut queruli quod predictum eis ante non fuerit, indignantesque abeunt, ut sepe in tergum versi, et nunc quoque hoc, nunc illud obliti murmurent. Atqui nulla via est longior quam mori, nulla durior, ut perhibent, infestiorque latrunculis, nulla denique obscurior, suspectior et incertior, que ut cuncta cessarent certe irremeabilis via est, quo attentius providendum, ne quid obliviscamini, quoniam, huic digressus non licebit, quod viantibus ceteris, atque aliud quodcunque iter agentibus, literis scilicet aut amicis oblita committere, que ad suos perferant, nec remandare aliquid, nec subsistere quidem, nec divertere licitum, nec reverti: iter necessarium, impossibilis reditus. “Ire illo necesse est milites, unde redire non est necesse.” Hoc militibus suis dux Romanus apud Senecam, hoc dux vobis vester edicit. Itaque cum oporteat ire nec liceat redire, cunque itineris sit certa necessitas, hora autem motus incerta, unum est remedium, ut parati animo sitis semper, et vocati respondere, et iussi obtemperare, compositisque omnibus ad primum ducis imperium, iter illud alacriter agere, quod utique vobis aut letis aut tristibus peragendum est. Ea res maxime et metum mortis imminuet et dolorem, nec securos modo sed cupidos hinc abire vos faciet; alioquin improvisis et incautis eveniet quod Bruto suo, in epystolis, vere olim vaticinatus est Cicero. “Opprimemini, michi crede Brute, inquit, nisi provideritis”; sic est, inquam, sic illi accidit, sic omnibus qui ventura non provident. Sed cum cunctis in rebus providentia necessaria sit, tum in his maxime que amplius quam semel fieri nequeunt, in quibus error unus sufficit: ubicunque pes lapsus fuerit, actum est.

M. -- Valde nunc etiam mortem horreo.

R. -- Alte radicata non facile divelluntur. Scio, ut dixi, metum mortis sensibus insitum precipueque vulgarium; Philosophi vero mortem, neque malum neque bonum, eoque per seipsam nec timendam diffiniunt, nec optandam, inter indifferentia numerantes, que pro qualitate fruentium, nunc mala, nunc bona fieri volunt; quod illi etiam ex vestris video probari, qui peccatorum pessimam, pretiosam vero sanctorum mortem ait.

M. -- Mortem metuo, mortem odi.

R. -- Equidem unde hic mortalibus metus mortis, unde hoc odium mirer, nisi mollities animorum nota sit, qua hunc scilicet aliosque degeneres augetis, atque alitis pavores. An non vides, ut magna pars mortalium ipsum nomen mortis exhorreat? Quod, quid est aliud, quam naturam propriam horrere atque id odisse quod natus sis, quo nichil inter homines stultius, nichil ingratius in Deum. Quam multi autem nomen illud egre audiunt, quod semper internam aurem pulsare debuerat, nempe sine quo non est, qui seipsum cogitare possit; quid namque se cogitet, nisi quod est animal mortale? quotiens in se quisque reflectitur, nonne sibi illico nomen mortis occurrit? sed refugitis, quasi per aurem mors irrumpat, et avertitis animum, atque id cogitis oblivisci, quod mox sui memoriam, vel invitis, ingeret; recusatis ecce mortem cogitare, quam confestim et cogitare oportebit et pati, cuius passio facilius sequeretur, si cogitatio precessisset; nunc simul in angustiis altera alteram exasperat: omne enim inopinum ac subitum animam quatit. Eque stultum est, vel appetere aliquid frustra, vel vitare velle quod nequeas, eoque stultius utrunque, quo damnosius futurum implesse quod cupias: atque nil damnosius in humanis malis, quam Dei, suique ipsius et mortis oblivio, que tria numero sic connexa sunt, ut vix valeant dissolvi. At vos vestri memores videri vultis, et principii et finis immemores. Observasti hos qui domui sue disponunt: vix est qui dicere audiat, “cum moriar”, sed “si moriar”, quasi in dubio ponitur quo nichil est certius. Neque id ipsum “si moriar” clare sonat, sed “si quid de me esset aliud”; quidnam esset hoc “aliud” queso, et non potius idem ipsum, quod de omnibus fuit, eritve vel qui nati vel qui nascituri sunt, quibus ut vite, sic et mortis, multa sunt genera, necessitas una moriendi? hanc tu cupis excutere, quam nec patres tui nec ulli unquam reges gentium excussere, nec excutient quidem. Tergiversamini ut libet: ita vobis eveniet, ut iis qui contra hostilis ferri aciem oculos claudunt, quasi periculum quod non vident nec sensuri sint. Feriemini, moriemini, sentietis. An ceci autem, an videntes, id in vestra manu est. Optate igitur bene mori, quod ipsum, nisi bene vixeritis frustra est. Optate, inquam, et enitimini, et quod in vobis est facite, reliquum illi committite, qui vos in hanc vitam ultro non vocatus intulit, egressuris non nisi vocatus et rogatus manum dabit. Non mori autem nolite optare: non modo enim impudens arrogansque, sed inefficax etiam et inane votum est. Assuescite, o mortales, nature legibus, et ineluctabili iugo colla submittite, et si vos ipsos amatis, quod nati estis amate, non quod nati non esse velletis: neque enim naturam vobis, sed vos illi obsequi fas est.

M. -- Pavorem mortis abicere diu quidem frustra nitor.

R. -- Miror quod tam diu frustra niteris, quo te debuit cogitatio prona perducere. Turpis est enim tam brevis periculi (si periculum non natura et periculorum finis est mori), turpis est, inquam, viro tam momentanei discriminis, tam longevus pavor, et tot anni anxii atque suspensi, ad hore seu suspirii unius eventum. Vis ne autem mali huius ultimum remedium? vis mortis metu perpetuo liber esse? bene vive: vita laudabilis mortem spernit, sepe etiam cupit. Denique hec terribilium omnium summa est, si quidem labor, dolor, adversitas, infamia, carcer, exilium, damnum, bellum, servitus, orbitas, paupertas, senium, egritudo et mors, fortibus viris nichil sunt aliud, nisi experientie schola, campus patientie, glorie palestra.


 
118

DE VOLUNTARIA IN SEIPSUM MANUUM INIECTIONE
 

M. -- Mortem michi consciscere propositum est.

R. -- Rem unam nunc metuere, nunc optare: hec tota constantia vestra est. Nunc tu mortem muliebriter formidabas, nunc eandem inhumane appetis. Rogo quenam subita mutandi animi causa est.

M. -- Cogor ipse michi manus inicere.

R. -- Si cogeris iam non voluntaria manuum iniectio est, quamvis dicatur, quod coacta voluntas, voluntas est, sed profecto non libera, nec voluntas proprie, que nolendo fit; a quo autem cogeris nosse velim: inici autem manus vel invito possunt, tu tibi illas inicere nisi volens nequis.

M. -- Magne sunt cause que me mori velle cogunt.

R. -- Magne, fateor, si cogunt; sed non cogerent si vir esses. Nunc in vestram animi mollitiem nichil est invalidum; vide autem an que sint he cause rite presagiam: ira, indignatio, impatientia, furor quidam in se versus, oblivio denique tui ipsius. Nam si te hominem meminisses, humana omnia equo animo toleranda cognosceres, neque parvi mali, immo ne mali quidem odio, maximum in malum velles incidere.

M. -- Inicere michi manum cogor extremis malis.

R. -- Non sunt extrema que te premunt mala, summum illud et extremum malum quod te urget, desperatio. Ceteris enim malis aliquid, huic uni nichil potest esse remedii. Que sunt autem hec extrema que dicis mala, nisi labor, forsitan et paupertas? hec sunt enim que Poeta commemorat, de his agens:

qui sibi letum
insontes peperere manu lucemque perosi,
proiecere animas,

de quorum sera penitentia mox adiecit:

quam vellent ethere in alto,
nunc et pauperiem et duros perferre labores!

Sunt ne autem tam gravia mala hec? quorum primum boni omnes, forti atque equo animo tulere, de quo suo loco diximus, quidam sponte insuper elegerunt, atque hinc gloriosi ac in eternum divites facti sunt; secundum viris convenire, apud Crispum, atque ad id nasci hominem, apud sanctum illum et afflictum senem legimus. At vos, inquietissima animalia, quicquid non ad nutum avaritie vestre fluit, vestreque libidinis, iustam voluntarie causam mortis opinamini; tam delicata, tam preceps luxuries vestra est, ut levibus ex causis non fortune tantum, sed vobis ipsis irascamini, inque ipsum Deum calcitrantes, impia ora laxetis, quasi quicquid id est, in quo non vobis dominus vester obsequitur, iniuria gravis sit.

M. -- Magnis malis victus mori eligo.

R. -- Tedio vite credo, familiari vitio stultorum omnium; sapientibus enim omnis vita iucunda est: letam libenter, tristem ferunt patienter, et si rebus ipsis nequeunt, patientia delectantur. Nil in rebus letius, nil dulcius est virtute: illa est que molesta lenit, obliqua dirigit, dura mollit ac mitigat, ardua atque aspera queque complanat; cessant querimonie, cessant precipitia, et, ad summam, sapientis vita nil serenius nilque tranquillius. Hi autem animorum flatus atque angores, he nubes ac procelle, que in scopulos fragilem vite cymbam trudunt, e solida stultitia oriuntur.

D. -- Morbi impatientia mori eligi.

R. -- Stulte eligis ac superbe; sine dominum de corpore tuo, quod ipse fecit arbitrio suo, statuere; an quod tibi tuo in edificio vis licere, in quo non ligna, non lapides tu fecisti (in quo denique preter structuram nichil est tuum), id in suo licitum domino omnium non vis, qui non in illo tantum carnem et ossa et sanguinem et spiritum sed celum et terras et maria, et omnia que in eis sunt, creavit ex nichilo? Ne dicas apud temet ipsum: “Corpus meum gravi dolore angitur”: non tu dominium, sed usum corporis accepisti, breve ad tempus. An tue lutee domus te dominum credis? inquilinus es. Qui fecit omnia, is est omnium dominus.

D. -- Dolore nimio cogor ut mori velim.

R. -- Hic fortassis ad experientiam dolor datur, qui si molestus est, esse poterit utilis, si intolerabilis, longus certe non erit. Expecta domini revocantis edictum, cunque vocatus fueris responde, et non prius. Fixa est dies tua, quam nec anticipare fas est, nec differre possibile; preoccupaverunt tamen hanc multi, et dum parvam fugiunt brevemque molestiam, in eternas se atque irremeabiles demerserunt. Habuitque hec opinio, magnos auctores, Anneum Senecam in primis, qui ad eam tam constanter, et tam sepe revolvitur, ut michi quidem veritus videatur, ne non propria sua sit, mirarique cogat interdum, unde tam tristis sententia, tanti viri pectus invaserit: utque alia sileam, que persequi longum est, quadam ad Lucillum epystola “Si inutile, inquit, ministeriis est corpus, quid ni oporteat educere animum laborantem?” Dehinc, paucis interiectis, “Prosiliam, inquit, ex edificio putrido ac ruenti”. Male ais, o Seneca, et multa bene dicta uno polluis male dicto: non migrandum nempe sed expectandum est; sine edificium tuum ruat, ut antequam fugias opprimaris.

D. -- Non possum pati que imminent, mori malo.

R. -- Ab hoste forsitan inferendam mortem; que fortiter silata sit, turpis esse non potest, cum hec voluntaria non possit esse non turpis, quia contra domini superioris imperium est, contra quod nichil bene fieri potest.

D. -- Mori malim quam que instantia sunt videre.

R. -- Non est viri non posse erectis oculis utranque fortune faciem spectare, muliebre est trepidos oculos avertere. Quid est autem quod te turbat usque adeo, ut solius opem mortis implores? tua ne forsitan, an tuorum, an patrie laborantis adversitas? Lenta illa duo quidem: nil enim potest fortuna, cui non possit virtus obstare; tertium hoc pium, sed pietate languida et inerti, si quidem patrie servitus, et tyranni facies, morte potius repellenda, quam declinanda sunt, id est enim viri opus, hoc femine. Qua tamen in re, Catonis mortem miris laudibus Seneca idem effert, sua illa peculiari opinione de qua diximus; non sic Cicero, excusasse contentus, laudibus abstinet; ait enim Catoni, incredibili gravitate nature, perpetuaque constantia moriendum potius quam tyranni vultum aspiciendum fuisse; quem tamen Brutus aspexit, et illius potius morte tollendum, quam sua morte fugiendum censuit; quod quam bene seu quam male fecerit, non laboro; fecit tamen. Cicero autem dum Catonem excusat, sue illius sententie melioris obliviscitur, quam ante annos purimos, libro sexto Rei Publice posuerat. Ea vero est huiusmodi. Dum Publium Africanum minorem, in celo cum patre atque avo colloqui somniantem, et audita immortalitate anime ac felicitate vite alterius, moriendi avidum induxisset, patrem mox inutile desiderium castigantem, fecit his verbis. “Non est ita, inquit ille. Nisi enim [cum] Deus is, cuius hoc templum est omne quod conspicis, istis te corporis custodiis liberaverit, huc tibi aditus patere non potest. Homines enim sunt hac lege generati, que tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium vides, qui terra dicitur, quare et tibi, Publi, inquit, et piis omnibus retinendus est animus in custodia corporis nec iniussu eius a quo ille vobis est datus, ex hominum vita migrandum est, ne munus humanum assignatum a Deo diffugisse videamini.” An non satis Ciceroniana hec excusatum arguunt Catonem? et plane si ab Imperatore terreno, ad custodiam loci cuiuspiam deputatus, non auderes iniussus te movere, ferretque ille hoc graviter si contrarium fecisses. Quid celestis putas imperator, cui tanto plus obedientie debetur, quanto maior Deus est homine? Fuit nuper prisce virtutis Stephanus Columnensis, non hac solum sed omni etate vir clarissimus futurus; hic ab ingenti illo suo hoste, cui potentia impar erat obsessus, turrim ubi plurimum periculi videbatur, uni suorum conservandam, certus de illius fide, commiserat, que dum cuniculis suffossa latentibus tremeret ac ruinam minaretur, fugientibus sociis atque hortantibus, ut saluti sue descendendo consuleret, cum iam nichil utilis mora esset, sibi vero periculosa etiam ac funesta: “Non descendam, inquit, nisi ille me revocet a quo hic positus fui”; id dum Stephano nuntiatum esset, et ipse illi metuens atque eum revocaturus accurreret, turris fundamentis fatiscentibus magno corruit fragore; sic fidelis custos opppressus est, quem vix erutum ruinis, dominus suus mestus ac lacrimans sepelivit; eumque, dum vixit, et pie desideravit, et fidem eius sepe meritis laudibus in familiari colloquio prosecutus est. Quid his verbis velim vides: talis enim tibi commissi corporis custos esse debes Deo, qualis hic credite sibi turris domino suo fuit. Fuisse tamen nichilominus, non me latet, mortem Catonis illa etate laudatam a multis, et opinione hominum gloriosam. Notumque est illud Iulii Cesaris, qui dum victor Uticam properaret, ubi ille se peremerat, audita eius morte “Cato mee glorie, inquit, invidit, et ego sue invideo”; preclarum aliquid haud dubie videbatur, cui vir maximus et gloriosissimus invideret.

D. -- Quid igitur obstat michi aut quid prohibet sapientis viri mortem invidiosam, summo hominum, et excusatam sapientibus ac laudatam, sequi, viteque difficultates innumeras auxilio spontanee mortis evadere? Mori volo.

R. -- Vide ne te inanis spes rerum fallat: sunt nempe alii quam pares eloquio nichil ad rem, at certe sententia potiores, qui Catonis hanc mortem neque laudent, neque excusent, sed gravissime reprehendant, in quibus Augustinus, scrutator veritatis acerrimus, non hanc fuisse illi arcessende mortis causam, disputat, ne sub Cesaris imperio viveret, cum filio suo ipse auctor fuerit, ad Cesarem confugiendi, deque illius clementia sperandi omnia, nec fefellit; quod si turpe credidisset, cur non filium secum vel veneno vel ferro vel morte qualibet ab eiusmodi turpitudine liberasset? Cum Manlius Torquatus sit laudatus, quod filium ipse suum, qui contra patris imperium pugnasset ac vicisset, occiderat (neque enim turpius dici potest, procacis hostis esse victorem, quam superbo parere victori) Quid ergo? Cesarem dignum iudicavit, qui filio vitam daret, atqui sibi vel indignum censuit, vel invidit? et ad summam, mortis illius causam solam fuisse deprehenditur invidiam, quod nec Cesar ipse dissimulavit, ut modo diximus. Aliud enim timere quid poterat, aut quid principem non tulisset, a quo pridem Consule curia eiectus fuerat, et coniectus in carcerem. Et qui se tanta tamque presenti iniuria non occideret? quo inani metu, qua se falsa opinione superbie aut crudelitatis occiderit, quid tam horrificum vultus Cesaris habuit, ut esset morte etiam fugiendus, viri omnium non tyrannorum modo, sed principum clementissimi atque mitissimi? et si potentiorem nullum, multos certe ferociores sua ille viderat etate; immo vero nullum viderat mitiorem. Iure igitur alter quidam scriptor egregius, et fide clarus et eloquio, “Michi, inquit, Cato videtur causam quesisse moriendi, non tam ut Cesarem fugeret, quam ut Stoicorum decretis obtemperaret quos sectabatur, suumque nomen grandi aliquo facinore clarificaret. cui quid mali potuerit accidere, si viveret, non invenio; Gaius enim Cesar, ut erat clemens, nichil aliud efficere volebat, etiam in ipso belli civilis ardore, quam ut bene mereri de Republica videretur, duobus optimis civibus Cicerone et Catone servatis”. En tibi alia preter invidiam causa moriendi, vanitas stulta; utraque nec Catone digna, neque ulla prorsus anticipande mortis sufficiens causa est.

D. -- Mori malim quam sic vivere.

R. -- Quid scis an hec tibi tam tristis vita, multis optabilis, multis invidiosa sit? sed impatientia res cunctas exasperat.

D. -- Mori opto.

R. -- Ut timidis metum mortis, sic desperatis vite odium extorquere difficile est, vitam tamen equanimiter perferendam, mortem fortiter spectanda: hec nostri remedii summa sit.


 
119

DE MORTE
 

D. -- Morior.

R. -- Ad extrema perventum est: iam nec mortem metues nec optabis, de quibus duobus totidem me proximis tractatibus fatigasti. Iam preterea nec dolebis, nec corporis animique defectibus subiacebis, nec rerum tediis, aut morbis, aut senio, aut hominum dolis, aut fortune varietate lassabere, que, si mala sunt, mali finis utique bonus est. Tu paulo ante de his omnibus querebaris; nunc eorundem de fine conquereris. Vide ne sis iniquus, unam rem qui simul doleas esse et finiri.

D. -- Morior.

R. -- Iter patrum, immo omnium; latum tritumque iter graderis. Solus ne tibi nescio quid aliud demum maluisses. Perge autem, non est aberrandi metus; tot sunt vite duces comitesque.

D. -- Heu, morior!

R. -- Si quis est quem flentem mori deceat, ridere dedecuit viventem, cum instare semperque supra verticem videret, unde mox flendum sciret, risum illud haud dubie fletus hic, non longo seiunctus spatio, sequebatur.

D. -- Morior.

R. -- Non est ferendus, qui sui generis sortem luget: non morereris utique, nisi mortalis esses; sin id defles quod mortalis sis, non est flendi locus ubi esse desinis, quod invitus es; flendum erat ab initio, dum inciperes esse quod nolebas; nunc gaudendum: esse enim incipies immortalis.

D. -- Morior.

R. -- Omnes hi qui lectulum tuum modo ambiunt, omnes preterea quos vidisti unquam, omnes de quibus audisti aliquid aut legisti, et quantula ea pars hominum est quam nosse potueris, omnes omnino, qui vel olim nati sunt, vel omnibus terris aut seculis nascentur, iter hoc egerunt acturique sunt. Cerne animo longam precedentium longamque sequentium catervam comitum quoque, et hac ipsa hora tecum simul obeuntium non parvum numerum: pudebit, credo, sortem publicam privatis urgere querimoniis, dum ex omnibus vel unum cui invideas non videbis.

D. -- Morior.

R. -- Hoc est impassibilem fieri, et iugum fortune pariter ac mortis excutere; geminum ingens bonum, quod viventi nulla unquam prosperitas, largiretur. Cogita autem, queso, quot tibi et quam graves cure, qui supererant labores si non dicam infinitam, sed annorum mille (qui unius iam preterite diei spatio comparantur), certam vitam accepisses; quod optime extimabis, si huius brevis ac fugacis et incerte vite tedia, proque hac totiens susceptos labores molestiasque, memineris.

D. -- Morior.

R. -- Ita mortem fletis, o mortales, quasi magnum aliquid vita esset; quod si esset, magnum aliquid musce haberent et aranee et formice. Si semper beneficium vita esset, semper maleficium esset mors, que magnum beneficium est interdum, dum vel intolerabilibus malis, vel ab his que summa sunt mala, peccatis instantibus, animam eripit preservatque. Atqui ut magnum aliquid inter vos sola est virtus, sic si per se spectetur vita hec, miseriarum innumerabilium officina est; quam qui claudi dolet, is ferias respuit malorum et quietem odit; quam qui appetit laboriose finem vite cupiat necesse est, quando nullus est alius vel laborum vel malorum finis; quid fles igitur? Dies adest, qui si traheretur, votis erat optandus; et fortassis, ut res hominum sunt et fortune vis immensa et insultus varii, sepe etiam votis optatus est tibi.

D. -- Morior.

R. -- Imo e terrea et e caduca domo ad ethereum atque eternum migras habitaculum, et in limine pedem habens, mestus avelleris atque invitus, et nescio quid retro anxie respectans an sordium quas dimittis oblitus, an bonorum ad que pergis incredulus. Profecto si, quod paulo ante dicebam, et quod magni dixerunt viri, vestra que dicitur vita mors est, illud est consequens, ut eius finis que mors dicitur vita sit.

D. -- Morior.

R. -- Rex te tuus carcere liberat; iam vincula franguntur, que fecisse mortalia pium patrem libuit; idque vel maxime ad illius misericordiam pertinere, et Plotino visum, et vestris approbatum sciens, quid queraris nescio.

D. -- Morior.

R. -- Vocat te rex tuus, felix nuntius sepe est enim, nec videtur faustum quod invitis accidit. Consensum adibe: tunc sentire incipies quam bene tecum agitur, hoc quem metuis carceris exitu; et male vite reputans et mortis bona presagiens, quasi olor ille Socraticus divinationis particeps, et ob id sacer Apollini, moriendo cantabis, si non voce saltem animo. Et nisi, quod absit, grave nimis inexpiatorum te criminum pondus premit, quod fecisse Vespasianus corpore legitur, tu facies mente, ut assurgas moriens, nec te dignum censeas iacentem mori, neque minus hac in parte tibi tribuas, quam ille sibi, quod non ut ille sis princeps. Mors enim nescit imperium, principes non agnoscit, adequatrix optima. Multa forsan in vita, certe in morte nichil illi licuit, quod non liceat tibi; quin et plusculum divine opis tibi, ni respuis, affuturum spero, non quia tu melior, sed quod tu gratuito Dei amore felicior, qui negata magnis et sapientibus abscondita, concessit parvulis et revelavit indoctis. Adde quod cum utilius, tum facilius tuum erit assurgere: illius enim conatus corporis viribus egebat, quas morbus extenuat, mors extinguit; tibi ad assurgendum, non nisi animi viribus est opus, que vicinia sepe mortis augentur.

D. -- Morior.

R. -- Quid in tuto trepidas? quid in plano cespitas? quid in prono hesitas? non tibi ingeram, que hoc loco disputant Philosophi, multa sunt enim que morientis occupatio et angustie temporis non admittunt; debuit tibi profunde admodum hesisse, quicquid ubique de hac re ab antiquis Philosophis disputatum est. Ut enim ipsi idem volunt, asperarum rerum omnium remedia supervacua facere potest rara quidem sed in finem rara prosperitas. Que adversus mortem disseruntur, ea semper utilia semperque necessaria ut sint, moriendi non fortuita sed naturalis et invicta necessitas facit. Inter ceteros, sane multa et valida, in Tusculano ipso, cuius supra memini prima luce recolligit Cicero, que nisi olim didiceris, nunc docendi spatium non est. Quibus efficit, sive in malis sit qui moritur, sive in bonis esse videatur, quia tamen ex equo fortune iaculis patet omnis hominum status, a malis eum non a bonis morte discedere, quod acer quisque humanarum observator rerum haud dubie verum sentit. Morte igitur non offensum se, sed sibi consultum iri existimat, iam lete illam cogitans, et cum venerit visurus, ut liberatoris sui nuntiam seu ministram, et cum transierit respecturus, ceu fenestram, unde mundi laqueos et carcerem carnis evaserit. Illud Cicero idem disputando consequitur, seu perit animus seu transfertur, ut vel mali nichil, vel boni plurimum sit in morte, argute fortassis apud suos; apud nos nempe non Philosophis modo, sed nec vulgo dubium, credo hercle, nec apud eum ipsum, de quo sepe loquimur Ciceronem, quod magnificentissime multis testatus est locis, sed vel sui collocutoris, vel illius cuius diffidentie serviebat. Ad summam igitur sic teneto, ut scias immortalem esse animam, quod non solum concors vestre gentis opinio, sed Philosophorum omnium excellentissimi tenuerunt. Nulla tibi spes in occasu anime que natura talis est ut mori nequeat, neque hinc fidas nil mali superesse post obitum, quod nulla sit futura anima que pati possit. Sed quia creator anime ipse est mitis, ipse pius ac misericors, opus suum non despiciet. Seque veraciter, invocantibus prope erit. In illum preces, in illum vota, in illum spes ultime ferantur, in illius nomen extrema desinant suspiria. I securus, nil timeas; natura, parens benignissima, nichil fecit horrificum: mortem formidabilem error facit hominum, non natura rei. Proinde si quid magnum volvis animo, si quid altum struis, humiles et ineptas, vulgi voces actaque despice, verum illos suspice, quorum imitatio ad veram gloriam via est. Apud vestros quidem lete feliciterque morientium innumerabilia sunt exempla; sin antiquiora perquirimus, multi occurrent qui mortem non modo ferant fortiter, sed arcessant, quod in Marco Catone sicut modo diximus, Marcus Cicero excusat, Seneca autem et laudat. Nobis vero neutrum sat probatur, sed secundum minus, quia tolerabilius est errorem excusare quam laudare; nos utrunque reicimus, quoniam ut vocatum respondere et reverenter parere laudabile, sic imperatoris iniussu commissa de custodia et corporis statione discedere capitalis est habenda defectio, et vel exilio gravi vel summo plectenda supplicio. Sciens repeto ut altius imprimam; abunde enim, nisi fallor, hec omnia superior tractatus explicuit.

D. -- Morior.

R. -- Immo carnis tributum nature debitum persolvis: mox futurus liber. Fac libens quod vel nolens faceres, et, ut bene ait quidam mortis hortator:

cupias quodcunque necesse est;

non est utilius, immo quidem non est aliud in necessitate consilium; quicquid fit a volente, fit levius, et desinit esse necessitas, si voluntas accesserit.

D. -- En morior.

R. -- En te dominus prestolatur; accelera ne titubes, neu cuncteris; pone suspitiones: non tu es tibi carior quam illi. Quis vocatus ab amante diffidit? Adhuc forte miraberis timuisse quod optandum esset, multa iam solutus scies, que vinctus nullo unquam studio didicisses; usque adeo ut arcana rerum nosse volentibus, ad que mortali velo obsita acies vestra non penetrat, que profecto cupiditas naturalis est homini, sed vehementior studioso, nil morte melius putem nilque quod brevium ad optatum ferat.

D. -- Morior.

R. -- Immo obdormis viteque fessus ut arbitror requiescis.

D. -- Morior.

R. -- Vade in eternam requiem; nunc primum vivere incipis: bona mors, initium est vite.


 
120

DE MORTE ANTE DIEM
 

D. -- Quid, quod ante diem morior?

R. -- Ante diem nemo moritur; sed non omnibus dies idem, immo ut Vates ait eximius:

Stat sua cuique dies:

ad quam quisque, cum venerit, metam attigit; et quoniam nec redire datum, nec subsistere, transeundum est.

D. -- Ante diem morior.

R. -- Posset id verum esse, si in diem debitor fuisses; purus debitor semper debet, semper itaque nutum sui creditoris observet, et semper in numerato habeat quod debet. Habet autem semper, dum mortale corpus habet: nullo mutuo, nullo opus est fenore, domi habet; immo quocunque ierit secum habet, ut dicitur, in manu habet, unde se liberet, quo soluto nil nature amplius, et nil iam

celestius ullis

debet, ut Virgilius ait. Pone igitur hanc querelam. Ante diem non reposcitur, quod omni debetur die, quin pro eo quod dicebam gratias age, quia scilicet ad id debitum nec prece, nec pignore, nec usura indiges; quod ultimum dixisse fertur Spartanus ille vir fortis incognitus, sed dignus agnosci; cum, ad mortem ductus, ob hoc ipsum imperterritus iret atque alacer quod capite suo satisfacere Lycurgi legibus posset.

D. -- Morior ante diem.

R. -- Non intelligo quid sit ante diem mori, nisi quod vulgo dicitur, ante lucem, seu cum primum illucescit, que exercitiis eius quam nunc agis anime aptissima hora est. alioquin quis omnino hominum ante suum diem moritur, cum ille sit suus dies, in quo moritur, non alius?

D. -- Ante tempus morior.

R. -- Neque ante tempus neque post tempus, sed in tempore moreris, nisi forte sic tempus accipis, quod tu, tibi, non natura seu fortuna prefixerat. Ante illud enim sic mori non potes, sicut nec post illud vivere.

D. -- Morior ante tempus.

R. -- Quis nisi amens queritur ante tempus absolvi vinculis et carcere relaxari? Letandum mediusfidius, si ante tempus accidisset; sed nec accidit nec accidere potuit: suum tempus habent omnia. Hic te terminus manebat, hic metam fixerat, qui te in hoc vite stadium induxit. Si de hoc fine quereris, et de alio quolibet queri posses.

D. -- Cito morior.

R. -- Cito natus eras. Non moritur cito qui iam senuit; quod si non senueras, cessat altera pars querele, quamvis, si portio vite ultima est senectus, non senuisse non potest, quisquis moritur. Sed intelligo senectutem, ut vulgus, annorum congeriem multorum, cui non, ut reliquis, finis est alius quam mors; de initio discrepant variis sententiis, sed pro viribus senescentium, proque valitudine corporum atque animorum habitu, ad concordiam redigendis; tota denique res huc redit, ut vel mortis incusare celeritatem desinas, vel molestias vite prolixioris, que de mortis ipsius tarditate proveniunt. Sed vos vobiscum diffidentes, nec mori vultis nec senescere, cum utrunque certe vel alterutrum sit necesse.

D. -- Amplius vivere poteram.

R. -- Immo certe non poteras; nam si posses, puto viveres. Sed hoc dicere vis: “volebam” seu “sperabam”. Et ut est animus mortalium vite avidus, spei credulus, utrobique perfacile tibi assentiar. At si dicere vis “debeam”, quia pauculos adhuc dies vivere etati non indebitum videretur, non eque consenserim: quidam enim serius obeunt, multi ocius, nunquam nullus. Hec inter nichil in commune provisum, nisi ut omnes mortales una lex teneat; unum mortis imperium, alio tamen atque alio moriendi genere diversisque vite spatiis; sic rei unius modus multiplex tempusque pervarium est. Equo animo igitur quisque suum mortis genus, suum diem mortis expectet; ne aviditate vite, nec fastidio (quod indocti ingratique omnes faciunt), de nature legibus queratur aut litiget.

D. -- Modicum vixi.

R. -- Raro ullus tantum vixit, ut non sibi modicum vixisse videretur, et est plane modicum quicquid hic vivitur. Itaque, si diu vivere delectat, vitam illam querite ubi semper vivitur, que etsi hic non sit, tamen hic queritur.

D. -- Vixi modicum.

R. -- Quid, si plus vixisses? nunquid ideo non vixisses modicum? spatia vite huius imparia et incerta sunt; unum omnibus est commune: cuncta sunt brevia. Vixit aliquis octoginta annos: quid hic, queso, plus habet quam qui octo? Verte acriter te in te, nec te fallat vulgi furor. Quid plus, inquam, habet qui diutius vixit, nisi forte curas laboresque, et dolores et tedia, ac peccata in lucro ponitis? aut quid plus haberet si vixisset octingentos? Est in expectatione fateor plusculum aliquid, at cum spatium utrunque transierit, michi crede, nichil invenies quo plus vixisse felicius sit.

D. -- Morior dum bene agere cogitabam.

R. -- Quid agere cogitabas nec agebas? sic forsitan in perpetuum cogitasses. Sunt qui bene agere semper cogitent, nunquam tamen incipiant; quod si bene agere ceperas, ne dubites: quamvis boni operis finem mors prevertat, apud ceca hominum iudicia fortasse aliquid sed spernendum, apud infallibilem rerum extimatorem, nil tibi subtrahitur; integra merces tua est, non actuum modo sed votorum.

D. -- In medio rerum apparatu morior.

R. -- Hoc non mortis sed morientium culpa est, qui brevissimam vite telam, tum maxime ordiuntur, dum precidenda erat; quod nisi sic esset, non tam sepe inexpletis vite muneribus morte prevenirentur, sed expletis ac transactis viverent, qua profecto nulla dulcior vita est. Hanc tamen dulcedinem, non tam vite brevitas, quam viventium torpor hominibus eripit, quibus nulla ideo longa est vita, quia quantumcunque sit temporis nunquam vivunt, semper vivere meditantur, et, iam senes, inter nova vite consilia fluitantes, celeri fine serum principium antecedunt.

D. -- Morior, dum magna pararem.

R. -- Hoc multis magnis viris, fereque omnibus, accidit: falluntur homines cum in multis, tum in morte precipue; quam venturam nemo est qui nesciat, dilaturam sperant, et abesse procul fingunt sibi, quam vicinam semper hinc vite brevitas et fuga temporum facit, hinc fortune vis et casuum humanorum circumfusa brevitas. Et, o cecitas mira, quod quid vobis sit sperandum, in aliis saltem aliquando non discitis! Sed sic est: egre ad amaras cogitationes animus redit. Itaque dum sibi quisquis longissimum vite spatium spondet, dumque vel evum Nestoris, vel ut ait Cicero, Metelli fortunam sperat, denique dum se quisque predilectum nature filium credit, de primordiis agitantes finis occupat, et multa deliberantes, improvisa, repente mors aggreditur, mediosque intercipit apparatus.

D. -- Viridi morior etate.

R. -- Ut nil in hoc aliud boni sit, provisum tibi est saltem, senio ne marcescas; senectus enim, quamvis non sit gravius, ut apud Ciceronem ait Lelius, utque a nobis supra disputatum est, aufert tamen eam viriditatem, in qua quidem, ut Scipionem ille, sic tu nunc etiam te fuisse commemoras. Multis tu fortasse desiderio, nulli iam fastidio futurus sis, quod in longa etate vitare quantalibet virtute subdifficile est.

D. -- Iuvenis morior.

R. -- Nosti quid in vita passus fueris, quid passurus ignoras, et, michi crede, in hoc tam vario tamque immiti fortune regno, qui premoritur comitem fallit.

D. -- Morte prepedior ne cepta perficiam.

R. -- Iuste id quidem. Agitis enim semper que peregisse pridem decuit; peractique nichil est: hoc maxime vobis gravem mortem facit ac miseram. Et si quidem absque tua culpa cepta peragere nequivisti, sufficiat voluisse; sin per ignaviam distulisti, displiceat neglexisse; quod si forsan hec lamentis causa pretenditur, vere autem nichil aliud quam vite prolixitas et dilatio mortis optatur inanis, licet publici voti tandem te vel sero pudeat. Audite tamen me mortales usque adeo vite cupidi; quero ex vobis, sequestrato virtutum exercitio, quid omnino aliud vita hec, quam segnis et inutilis mora est? que, quantulacunque fuerit, nequit non esse brevissima. Dictum ergo placet illius, cuius Augustinus meminit; quem, in extremis agentem, cum amici solarentur ac dicerent ex eo morbo quam minime periturum esse, respondit: “Si nunquam bene, at si aliquando cur non modo?”

D. -- Interruptis rebus morior.

R. -- Si ad mentem redeunt, aut rebus gestis aut ingenio clariores, magna pars inexpletis operibus obiere. Paucis in hac brevi vita contigit ut concepta seu etiam incepta perficerent. Tu vero quoniam, communi hominum more, has te in angustias impegisti, nec preterita retractari possunt, unam hanc emergendi viam arripe, non ut ad multa interrupta flebiliter inutiliterque respicias, sed ut viriliter quod unum restat expedias: bene mori.


 
121

DE MORTE VIOLENTA
 

D. -- Sed violenta morte pereo.

R. -- Si nolens moreris, violenta mors omnis est, at si volens nulla.

D. -- Per vim morior.

R. -- Si quidem in te vis affertur, quid interest febris an gladius, dum liber egrediare? quid refert, an ergastuli tui fores sponte pateant, an frangantur?

D. -- Vi morior.

R. -- Multe sunt species mortis, sed mors una, que an violenta sit, an non, morientis arbitrium est. Vim vis maior superat, consensus extinguit. Sapiens sic instructus est, ut quibus non potest obstare consentiat. “Quid tu, inquies, percussori meo ut consentiam iubes?” quidam non consenserunt modo sed gratias egerunt; inventus est qui percussorum suorum ignorantiam excusaret, et supremo illis anhelitu veniam precaretur; neque ego te cruento consentire carnifici iubeo, sed invicte sorti, cui qui non sponte paruerit, vi parebit.

D. -- Morior hostili manu.

R. -- Quid tu igitur? amici manu mori posse credideras, quando id tibi nisi ab ignorante contigeret?

D. -- Hostili dextera pereo.

R. -- Sanctius est sub iniusto hoste procumbere, quam sub iusto rege: illic enim occisoris est crimen, hic occisi.

D. -- Hostili manu pereo.

R. -- Hostiles evadis manus; ille, dum ire sue obsequitur, libertati tue consulit, potestati sue detrahit, nilque amplius in te potest.

D. -- Hostili ferior manu.

R. -- Quid tua magis interest qua dextera quam quo gladio feriare? non de manu, sed de vulnere queritur, quamvis et Pompeius manu Cesaris feriri pro mortis solatio videatur apud Lucanum optare, et apud Statium Capaneus Ipseum, apud Virgilium Eneas Lausum, Camilla Ornithum, quod illorum manu occidantur consolentur.

D. -- Ferro morior.

R. -- Communis tibi cum maximis fortuna, cunque optimis viris; bona pars eorum, quos vel presens vita felicissimos habuit, vel eterna sanctissimos habet, gladio periere, quos si numerem non breviloqui monitoris, sed longi opus erit historici.

D. -- Gladio pereo.

R. -- Alii aliter. Quidam laqueo, quidam lapsu, quidam unguibus leonis aut apri dentibus; multis ferri copia defuit, dum optarent gladio perire.

D. -- Ferro ferior.

R. -- Quid scis an maiori exitio subtraharis, quodque miserrimum censes, gravioris miserie fuga sit? dixit supra, ut Plotinum alterum a Platone philosophie decus, pestilens lepra percussit. Id non dixi, ut alterum ab Homero poetice Graie lumen, Euripidem, canes morsibus lacerarunt. Lucretius, vestrorum vatum primo proximus, cui tam multa Virgilium auferre non puduit, amatorio poculo accepto, in morbum rabiemque compulsus, gladio ad postremum pro remedio usus est. Herodes rex Iudee tam fedo morborum agmine circumventus interiit, ut compendiosior ferri mors invidiosa sibi esse potuerit, atque ut auguror fuerit. Romanus princeps Hadrianus, morbi tedio victus, impatientiam doloris ferro abrumpere, si licuisset, optavit. Magnum quendam virum hac etate vermes toto scatentes corpore, mures alium exedisse narrantur. Inter tam multa ludibria humani corporis, si electio tribuatur, quis imbecillis adeo, ut non ferrum ambiat?

D. -- Ignibus pereo.

R. -- Quidam anime vim naturamque igneam extimantes, id facilimum mortis genus opinati sunt.

D. -- Flammis absumor.

R. -- Vermibus ereptum corpusculum non putrescet.

D. -- Fluctibus obruor.

R. -- Piscibus convivium, bustum tibi amplum, nobile, nitidum. Et quid refert corpus terreum, terre reddas an pelago?

D. -- In freto morior.

R. -- Non ubi, sed qualiter moriaris ad rem pertinet, ubique bene mori licet, ubique male: non in loco, sed in animo est quod felicem mortem facit aut miseram.

D. -- In mari pereo.

R. -- Persuasum multis, scio, in mari miserum mori, quod ethereus atque ardens spiritus suo contrario videatur opprimi; sed, ut dixi, nichil locus ad miseriam, animus totum. Itaque de hac re naute nescio cuius responsionem probo, quem cum quidam interrogasset, ubi nam pater eius obiisset, “In mari” inquit; cunque idem ille de avo et proavo atque atavo nominatim ex ordine quesivisset, responsumque idem de singulis accepisset, intulit: “Et nunquid tu, inquit, mari ingredi non times?” Respondit nauta dissimulans: “Et ubinam, inquit, tuus obiit pater?” “Suo, ait, in lectulo.” “Ubi avuus?” inquit; “Et is, ait, et proavus, et maiores mei omnes suis in lectulis obiere.” Tum nauta. “Num tu, inquit, tuum non times in lectulum ascendere?” Eleganter quidem, aliquantoque plus quam nautice. De morte igitur natura viderit, que mortales fecit; at de genere mortis, de loco, de tempore viderit fortuna.

D. -- Veneno morior.

R. -- Comites tibi illustres pridem, dum de hoc uno ageretur, exposui; regia quidem mors est gladius, sed venenum magis, et, ad summam, ridiculum valde est ubi de morte decreveris, de instrumentis esse anxium.


 
122

DE MORTE IGNOMINIOSA
 

D. -- Sed ignominiosa mors est.

R. -- Mortem ignominiosam facit non genus aut qualitas, sed causa supplicii.

D. -- Ignominiose morior.

R. -- Nemo bonus male moritur, nemo malus bene. Honestam mortem non funeralia, non ministri, non purpuree faciunt exuvie, non inversi clipei atque enses, et flens dominum familia, et vulgi clamor ac lamenta, et merore uxor insignis et pietate filii, et deiecta cervice ante feretrum nigro indutus ac lacrimis grandibus humens Ethon; non postremo funereus laudator, et imagines auree divitis sepulcri, defunctique titulus victurus in marmore, donec sua queque, licet sera, lapidibus mors sit; sed virtus, et clarum meritis viri nomen, non vulgaris egens aure, sed suapte eminens maiestate (quod non preceps et cecus favor hominum, sed rerum series et innocens vita peperit), atque, usque ad mortem, veritatis et iustitie suscepta defensio, interque medias mortis minas imperterritus atque infractus animus, ac generosa fiducia. Contra his decoribus honestam mortem, quis ignominie, queso, locus est, aut quomodo turpiter mori potest, qui sic moritur? Servilem in modum virgas adhibe, et tortores et laqueos et secures, fige cruces et rotarum radios attolle, et quadrigas in diversum age, lacera huc et illuc membra rapturas; adde ignes et craticulas prunis impositas atque oleo vasa ferventia, et ferarum dentes fame armatos; adde uncos et gemonias, ac tracta per vicos laniata cadavera, et quicquid iniurie atque opprobrii, seu vivum, seu exanime corpusculum pati potest: dura mors fortasse videbitur, ignominiosa certe non fuerit, immo vero nonnunquam eo clarior, quo durior. Itaque apparatus hic exterior et tumultus et tube et carnificum truces vultus et irata vox tyranni, nichil prorsus ad rem. Intra te ipsum te reflecte; ibi te quere atque excita omnibusque que supersunt animi viribus, ad extremos casus accingere; aures ab inviso strepitu, a supplicii pompa oculos averte, tacitusque totam animam recollige atque hortare, resque ipsas examina, non umbras rerum; tu, si mortem ipsam rectis oculis spectare audes, nec ferrum puto, nec restim, nec liventes calices, nec stillantes carnifices horrebis. Vanum est enim, cum ipsum hostem contempseris, eius faleras aut signa metuere.

D. -- Ignominiosa morte damnatus sum.

R. -- Sepe actor seu delator infamis, et obsceni testes et obscurus iudex, reus autem ipse clarissimus, sepe ignobilis vulgo mors, nobilis vero gloriosusque qui moritur. Iam ut sileam reliquos, qui et nimis multi et multo impares sunt: que usquam ignominiosior mors quam crucis? in qua pependit eximium illud et prenitidum celi decus ac terre, ne tale aliquid ignominiosum sibi censeat ulla sors hominis. Et quoniam summo nichil est altius, in hoc desino: omne genus mortis honestare potest virtus; virtutem nulla mors inquinat.


 
123

DE MORTE REPENTINA
 

D. -- At repente nimis morior.

R. -- Paulo ante, si recolo, senuisse te dicebas; mirum quomodo repentina mors seni est, qui nisi non dicam delirat, sed insanit, semper ante oculos mortem habet; namque cum omni etati salubriter sit consultum, ut omnem diem sibi ultimum credat, hoc amplius rite consulitur senectuti, ut omnem horam sibi putet extremam, neque illud modo non audiat quod est apud Tullium. “Nemo tam senex qui se annum non putet vivere”, sed ne id quidem quod Seneca ait, “diem”.

D. -- Subito morior.

R. -- Quid hic dicam, nisi ut repetam, quod ille olim summus hominum, nec minor ingenio quam fortuna, uno ne integro quidem ante suum obitum die, quasi iam verum experientie vicinitate presagiens, dum de hoc ageret, repentinam atque improvisam mortem commodissimam iudicavit; quod iudicium, ab ea videbitur religione dissentiens, que ab hac morte liberari flexis genibus deum orat. Neque ego hanc sententiam ubi sit libertas amplector; aliud tibi nempe cogitandum est; neque vero hanc optabilem, sed ubi sit tolerabilem mortem dico, si quidem sapienti, quique eminus cuncta previderit, inopinum nichil accidere posse non ambigitur. Unde sit ut improvisa mors non sit nisi cuius improvida vita fuit. Nam quo pacto rerum maxima negligat, qui parva, qui minima etiam, librare sit solitus? humanis autem in rebus, quid michi maius morte monstraveris, quid par morti?

D. -- Velocissime morior.

R. -- Impremeditata modo non sit mors: quo velocior, eo facilior. Supplicium enim, si quod est, utique breve est, sensumque ipsum celeritate preveniens, et morti detrahitur, quod est in morte durissimum, metus mortis.


 
124

DE EGROTANTE EXTRA PATRIAM
 

D. -- Aliena in patria egroto.

R. -- Quid refert cuius sit patria? egritudo utique tua est.

D. -- Ludis me; ego extra patriam egroto.

R. -- Quid extra unam patriam est, intra aliam sit oportet; extra omnem patriam nec egrotare nec sanus esse quisquam potest.

D. -- Diverticula verborum queris, extra meam patriam egroto.

R. -- Unum hoc bonum huic inest malo: nemo grabatulum tuum premet, non importuna uxor aut filius, sui uterque sollicitus, negligens tui. Quotiens putas viro uxor, patri filius, fratri frater, in ultimis laboranti pulvinar iniecerint, et mori adiuverint, quem alienigene vetuissent? sepe ibi maior est caritas, ubi minor creditur. Certe nullus astantium morbo tuo gaudebit, nullus tibi mortem optabit. Queris causam? nullus hereditatem tuam expectabit. Omne in facinus spes et cupiditas impellunt; hec tranquillitas non facile tibi in patria contigisset: multi stratum circumsisterent sub officii specie funeri inhiantes, que cogitatio egrotanti egritudo, nisi fallor, altera est obsessum hinc lupis, hinc vulturibus, se cernenti, iam cadaver mente captantibus.

D. -- Extra patriam egroto.

R. -- Quid scis? forsitan nunc in patriam redis. Rectum et breve iter in patriam est mori.

D. -- Extra patriam eger sum.

R. -- O supervacue semper et inanes hominum querele, quasi vero ardentior extra patriam febris aut durior sit podagra; malum hoc omne, quod videtur, voluntarium est atque in vestra positum potestate, ut pestes alie, quascunque falsa animis invexit opinio.


 
125

DE MORIENTE EXTRA PATRIAM
 

D. -- Morior extra patrios fines.

R. -- An peregrino id accidit an exuli? Iam seu te in his terris visendi discendique studium, seu religiosa devotio detinebat (et gaudendum quod honesto te mors reperit in actu), seu iusta sententia (et ferendum non modo fortiter sed libenter: nullo enim melius modo iniusti scelus hominis, quam iusti supplicii spontanea ac tranquilla perpessione, diluitur); sin potentioris iniuria, neque id tamen ideo dolendum. Sed satis, ut arbitror, de exilio disputatum est.

D. -- Extra patriam morior.

R. -- Dicebam modo “hoc est in patriam redire”; nullus rectior trames erat, nullus brevior. An tibi Eudemus ille Cyprius, familiaris Aristotelis, e memoria lapsus est, de quo et Aristoteles idem scribit et Cicero? qui cum graviter in Thessalia egrotaret, vidit in somnis se quamprimum egritudine liberandum, post quinquennium in patriam reversurum, tyrannum vero urbis illius ubi tunc erat Alexandrum Phereum illico periturum; cunque ipse paucis post diebus insperate redditus saluti, et tyrannus a cognatis esset occisus, atque ita veram per omnia visionem ratus, promisso tempore reditum in patriam expectaret, quinti anni ad finem pugnans Syracusis occubuit; eoque illum modo in patriam suam rediisse somniorum interpretes dixere, ne qua penitus pars somnii falsa esset. Ego quid de somnis sentirem dixi alibi; de hoc in patriam reditu, quid occurrerit modo dixerim.

D. -- Extra patriam mori cogor.

R. -- Dixi dum de exilio loqueremur et repeto, aut nemo extra patriam moritur, aut omnes; doctis quidem viris placuit omnem mundi plagam patriam esse et presertim forti animo, quem non huius aut illius partis amor astrinxerit; aliis eam tantum ubi bene esset. Contra nullam hic esse homini patriam quibusdam visum est. Illa communis, hec altior philosophia est.

D. -- Morior procul a patria in qua natus sum.

R. -- Ubi moreris, illa demum verior patria tua est, illa te diutius possidebit, nec vagari sinet, et proprium perpetuumque incolam sinu amplexa constringet; disce hanc terram pati, que te ortum alibi transformabit in se.

D. -- Procul a patria mors me manet et sepulcrum.

R. -- Et celestes illi divinique homines, quos una etas, una et eadem media mundi parte, genuerat, toto orbe dispersi sunt mortibus ac sepulcris. Illum Ephesus, illum Syria, illum Persis, illum habet Armenia, illum Ethiopes, illum Indi, illum Achaia, illos Roma, illum ultima servat Hispania, quosdam tamen ex his loco mortis ablatos esse, nunc in Italie urbibus fama est, qua terreni erant; pars quidem etherea pridem haud dubie celum tenet.

D. -- Extra patriam mori oportet.

R. -- Quid secundi ordinis viros loquar? Illum Stridoni Bethleem prius et post Roma, illum Gallia Pannonie, atque illum Athenis abstulit Parisius, hunc Grecie atque hunc Hispanie rapuit Roma, hunc Mediolanum Rome vivum, hunc defunctum Africe Sardinia, mox Sardinie Ticinum, occidentis duo lucida sidera, equa meritis, iuncta animis, vicina corporibus; qui sint de quibus loquor intelligis, atque ideo multa festinans transeo: sed ne tertii ordinis exemplum desit: illum Palestine Cyprus tulit, illum Nursie Campania, hos Hispanie Italia, illum quidem Bononia, hunc Patavium.

D. -- Intelligo plane singula, sed adhuc invitus procul a patria morior.

R. -- Et ego plane causam rei huius intelligo, quod scilicet sanctissimis spiritibus celoque semper herentibus nulla iam terrene patrie cura esset, que nondum tibi deposita, sed, michi crede, si celo inhias, deponenda est. Attingam tamen dehinc alios virtutis amicos, celi memores, nondum tamen, celi studio, terre oblitos. Samii ossa Pythagore Metapontus texit; Ciceronem, Arpini ortum, Rome altum, Caiete sinus exanimem vidit; Plinium quem infantem lavit Athesis, grandevum Vesevi cinis extinxit. Virgilium mundo dedit Mantua, Brundusium sive, ut alii perhibent, Tarentum rapuit, nunc Neapolis tenet; Ovidium Sulmo compegit, Ponticum solvit exilium; Terentium comicum, ut fama est, Carthago genuit, Roma docuit, Archadia sepelivit; Flaccum Horatium Apulia, Ennium Calabria, Statium provincia Narbonensis, Ausonium Vasconia, tres Anneos, sive, ut alii volunt, quattuor, duos Senecas videlicet, Gallionem et Lucanum misit Corduba; et hos omnes, et Plautum Arpinatem, et Lucilium Aruncum, et Pacuvium Brundusinum, et Iuvenalem Aquinatem, et Propertium Umbrum, et Valerium Antiatem, et Catullum Veronensem, et Varum Cremonensem, et Gallum Foroiuliensem, et Actium Pisaurensem, et Cassium Parmensem, et Claudianum Florentinum, et Persium Volateranum, et mille alios, Roma retinuit, ac magna ex parte humo condidit, Tito Livio Patavino vix serum velut ad sepulturam patrie restituto. Sic, ex diverso, multos Roma eadem genuit alibi morituros, Orbis terre quasi domus angusta est, et ipse quadrangularis, cuius ab extremo ad extremum transitus, et hic vivere, illic mori, non pluris est fortibus animis quam pro vario usu balneum triclinio, seu brumali estivum thalamum mutare . Trita est omnibus, maximeque illustribus, alternatio hec originis ac sepulcri.

D. -- Scio sic esse; extra patriam tamen mestus morior.

R. -- Nichilo letior in ea ipsa quam tuam dicis patria morereris. Sed indulgetis fletibus dolendique causas aucupamini, tanquam sua illis insit delectatio; quod si animum, vulgi erroribus circumventum, sancte docteque simul ac diserte paupertatis exempla non adiuvant, fortunatioribus agam: si quod doles regibus ac Cesaribus accidisse monstravero, ducumque clarissimis, maximorumne hominum fortunam sis recusaturus videro.

D. -- Quid dictura quosve in medium prolatura sis sentio. Sed quid opus est verbis? doleo extra patriam mori, mortisque molestiam locus gravat.

R. -- Medicam manum horres video; pergam tamen, quam feliciter, tu videto; michi verum dixisse ac fideliter monuisse, sat fuerit. Alexandrum Pella genuit, Babylon peremit, Alexandria conditoris sui nomen ac cinerem custodivit. Alterum Alexandrum Epiri regia paverat, Lucanus amnis obruit. Cyrum Persis regem tulerat. Scythia truncum tulit: Marcum Crassum Magnumque Pompeium Roma et Romanum imperium omne suspexerat: que vivorum magnitudinem tolerasset, utique mortuorum, si sors sineret, suffectura cineribus; sed alterum trans Euphraten tellus pressit Assyria, alterum Egyptiaci gurgitis unda contorsit. Catoni huic ultimo Roma principium ac nomen, finem cognomenque dedit Utica. Cornelios Scipiones Roma progenuit, nobilissima et Reipublice saluberrima germina, quibus servanda sepe esset et ornanda: hos sic sua sors distribuit, ut duo hi qui dicuntur magni, Hispana tellure obruti, superior Africanus Literni, Nasica Pergami, Lentulus intra Siciliam, seiunctis habitent sepulcris; soli ex hoc numero Asiaticus atque Africanus minor Rome iaceant, melius quolibet in exilio iacituri, ille carcere mulctatus, hic morte. Sic persepe ubique melius vivas, melius moriare quam in patria. Nusquam durius iaceas quam domi. Tres Decii, etsi duos tantum fama celebret, extra patriam animosissime ceciderunt, cum latinis pugnans pater, cum Etruscis filius, addidit Cicero, et cum Pirrho nepos. Quid nunc ex ordine occurrentes eximios duces sequar, omnes Rome genitos, sed extinctos alibi? Attilium Regulum pro servanda patrie simul atque hosti fide, quo crudelius eo gloriosius morientem vidit Africa; et sequenti bello Gaium Flaminium Cortona, Emilium Paulum Canne, Claudium Marcellum Venusia, Tiberium Gracchum Lucania procumbentem vidit. Nulli horum Rome mori contigit. Due spes ingentes imperii Romani in ipso etatis flore succise Drusus et Marcellinus, etsi ambo in patriam revecti, ambo tamen procul a patria, ille in Germania obiit, hic Baione. Quid nunc, tune Tarquinio superbior, tune potentior Silla es? atqui ille Cumis exul, hic dominus Puteolis expiravit. Quid minores loquor? Augustus Cesar, pater patrie, extra patriam obiit apud Campanie Nolam, Tiberius, dispar moribus, imperio par, apud Campanie Misenum, Vespasianus ac Titus optimi principes, ut patrem et filium decebat, una et eadem villa, quamvis prope, extra urbem tamen obiere. At Traianus in occidente natus, in oriente defunctus est. Septimius Severus in Africa humilem habuit originem, Rome superbum imperium, Eboraci aut in Britannia sepulturam. Theodosium in Hispaniis ortum, defunctumque Mediolani, Constantinopolis accepit. Que iam prius aliunde editum sui nominis possidebat auctorem. Quid de aliis dicam? Lycurgum, Sparta profugum, Creta suscepit; eadem Creta Saturnum regem pulsum a filio abeuntem vidit, Italis finibus abditum humatumque audivit. Africe lumen, Hannibalem, tegit urna Bithynica. Theseum, Themistoclem ac Solonem, tres Atheniensium coronas, sic fortuna dispersit, ut primum Scyros, secundum Persis, tertium Cyprus sepeliret, imparia tantis cadaveribus sepulcra. Dies me deficiet singulis immorantem, neque te historiis obruere proposui, sed monere.

D. -- Teneo; sed hos omnes, et quoscunque enumerare alios potes, extra patriam defunctos fateor; sed volentes nego, dolentesque arbitror.

R. -- Unde hoc tibi? nisi quod stulti omnes secundum se alios extimant, neque quod sibi difficile est, cuique possibile suspicari possunt; et fortasse illi veteri potius proverbio prebuisti aurem: “Bonum est peregre vivere, mori malum”, cum utrunque potius bonum sit, modo bene fiat, longanimiter atque honeste; malum utrunque, si male, si flebiliter atque ignave. Dicam quod mireris, quodque proverbio penitus sit adversum: si qua locorum querimonia iusta est, hanc ego facilius viventi permiserim, cuius utcunque forsan intersit, quam morienti, cui omnis loci cura supervacua est, iam locis omnibus abituro.

D. -- Tangis animum; adhuc tamen, in patria mori mallem.

R. -- Voluntas humana, nisi virtus ac sapientia illam frenet, per se ipsam indomita et effrenis est; quod si altius attendas, totum hoc ad te nichil pertinere fatebere, quando neque hic amplius esse potes, neque ossibus tuis superesse sensus aliquis, quo discernant ubi durius aut mollius cubent, neque quo tendis aliunde facilius pervenisses aut brevius. Eleganter Anaxagoras peregre moriens, an in patriam referri vellet amicis interrogantibus, “nichil necesse est”, inquit, et adiecit causam: “Undique enim ad inferos tantundem vie est”, quod responsum non minus convenit ad celum ascensuris, quam casuros ad inferos.

D. -- Utinam domi morerer!

R. -- Si illic esses, forsan alibi esse optares. Sic enim habe, et quod vivens debueras, disce vel moriens; perdifficile est vobis, o mortales, morem gerere, delicati et queruli, quibus quod habetis omne vilissimum est semper et solum id optimum quo caretis.

D. -- O si domi morerer!

R. -- Multa ibi forsitan videres, que mortem tibi efficerent graviorem, unde ideo te submotum crede, ut reiectis curis omnibus, Deum solum atque animam cogitares.


 
126

DE MORIENTE IN PECCATIS
 

D. -- Morior in peccatis.

R. -- Hec iam nec nature nec fortune, sed tua propria culpa est.

D. -- In peccatis morior.

R. -- Primum peccare quis te compulit? deinde quis vetuit commissa diluere? postremo quis nunc etiam seram licet penitentiam impedit? usque ad extremum spiritum liber est animus.

D. -- Peccata mea moriens mecum fero.

R. -- Cave ne id facias: venenosum mortiferumque viaticum depone, dum vacat, dumque est qui illud tollat ac deleat, ut scriptum est, proiciatque “post tergum suum” “in profundum maris”; “et quantum distat ortus ab occidente longe faciat abs te.” Hanc tu horam ne neglexeris, que semel elapsa non redibit. Quod, licet horis omnibus sit commune, ut eant semper, nunquam redeant, in una tamen omissum hora, in altera forsan restaurari datum sit; at extreme hore negligentia prorsus irreparabilis est. Itaque, quod in arcanis anime disputationibus inventum ferunt, vite huius errores quasi leves quidam lapsus in plano sunt, unde facile possis assurgere, at peccatum mortis, gravi et ex alto preruptoque simillimum est ruine, unde facultas nulla sit resurgendi. Huic tanto discrimini, cui post hanc nunc succurrere valeas, nunc occurre dum vales; et memento non modo quid vestri dicant, sed quid Cicero, qui de morientibus in divinatione sua disputans. “Tum vel maxime, inquit, laudi student, eosque qui secus quam decuit vixerunt, peccatorum suorum maxime penitet.” Quid a quoquam, queso, religiosius, quid utilius dici potest? Fiat modo quod dicitur peniteatque vel sero: anceps, fateor, ac periculosa dilatio, et que plurimos fallit, qui purgationem anime, que festina nimis esse non potest, scientes volentesque procrastinant, et in finem trahunt, quo tempore circumventi et arctati, viciniaque mortis attoniti, nichil de conceptis expediunt. De quo, quoniam multa dicuntur a vestris, haud impertinens est audire, quid hic quoque Virgilius (et ipse testis externus) dicat, quibus verbis hanc desidiam neglectamque confessionem notet, ex illius ore mirabile, ubi apud inferos iudicem illum facit iustitia et equitate notissimum, qui, ut ipse ait:

Castigatque auditque dolos, subigitque fateri,
que quis, apud superos furto letatus inani,
distulit in seram commissa piacula mortem.

Sed quamvis hoc pericolosum adeo sit, nichil tamen desperatione periculosius, nichil peius vestre salutis hostis invenit. Cetera enim suis cuncta remediis leniuntur; hoc malorum maximum atque ultimum, abeuntem ubi animam oppresserit, nullus iam remedio locus est. Huic ergo cum semper, tum in fine vehementius obsistendum est, quod et tunc urgere acrius solet, et nichil iam est reliqui, quo salutis consilia cunctando reicias. Neque vero te hinc metus arceat, nec te pudor dolorque dilationis impediant: peius est nunquam quam ad vesperam expergisci; et omnino quicquid male differtur, peius omittitur.

D. -- Morior absque ulla spe.

R. -- Male ais; immo vero spem proiectam recipe et, admotam pectori, totis anime ulnis amplectere, stringe, conserva.

D. -- Magnum est peccatum meum valde.

R. -- Nullum tam magnum peccatum hominis esse potest, quin multo maior misericordia Dei sit.

D. -- Quis poterit tot peccata dimittere?

R. -- Et quis putas, nisi ille de quo sui hostes admirantes litigabant et querebant:

Quis est qui etiam peccata dimittit?

D. -- Quis tantorum veniam merebitur peccatorum?

R. -- Nullus fortasse merebitur aut meritus fuit, multis tamen data est gratis, et dabitur, sit modo qui illam fideliter ac reverenter imploret. Nullam quidem esse remissionem criminum ingentium, persuadere aliqui, ut perhibent, Constantino principi voluerunt; at id falsum esse, non modo apud vestros constat, apud quos remissio peccatorum per baptismum et per penitentiam nota est, sed apud paganos etiam fama fuit, falsa licet, quorum morbis ideo inefficax erat medicina, quod eis nondum medicus celestis advenerat. Proinde nisi mundari a peccato animus, et deleri posset iniquitas, frustra id totiens peccator ille primum maximus, post modum vir sanctissimus precaretur.

D. -- Peccati conscientia spem precidit.

R. -- Peccati memoria penitentiam ac dolorem animo afferre debet, non utique spem auferre. Sed vos omni ex parte fallimini, in peccato fervidi, post peccatum gelidi; peccando quidem exultatis, memorando autem desperatis. Multi passim peccant spe venie; contra vero multi cum peccaverint, veniam desperant. Et utrique errant: nam et illis ab initio spem damnosam pellere, et his in finem salutiferam spem tenere consilium erat.

D. -- Gravem culpis mors precipitat: quid agam?

R. -- Quid, nisi quod egisse iam pridem decuit, ut infaustam sarcinam festinanter abicias? qua levatus ibis plane non precipitabere, ibisque non curvus, non titubans, sed erectus certo ac stabili vestigio et spe bona. Age ergo, ne differas, neu diffidas: est qui exoratus ab humeris illam tuis transferat, qui graviora iam transtulit, cui nil grave, nil difficile est. Et quamvis pigra dilatio excusatione careat, laude non caret emendatio, sera licet. Satius est enim sero quam nunquam resipiscere. Confortare, respira: multos a limine tartari pauce pie lacrimule revocarunt. Stat dexter ad lectuli tui caput, qui non solum infecto illi se mundare velle respondit, sed quatriduano iam fetenti ut surgeret, imperavit, teque etiam nunc expectat, ut mundari velis ac surgere. Non minus ipse hodie, quam tunc pius, nec solito minus potens. Adhuc quo in statu mori velis in te est, adhuc sine peccatis mori potes, non quod peccata non fuerint, sed non erunt. Etsi enim in preteritis nullum ius nisi oblivionis habere Deum, Plinius secundus existimet, habet tamen quod ille vir curiosissimus non vidit, ius etiam abolitionis. Itaque facta licet infecta esse non possint, ex facto tamen oriens peccatum sic deleri potest, ut iam amplius non sit; ita, ut sicut scriptum est: queratur peccatum et non inveniatur. Non quod se peccati vinculis absolvere potentie sit humane, sed quod pie hominum voluntati contritoque cordi, divinum nunquam desit auxilium.


 
127

DE MORIENTE SOLLICITO QUID DE PATRIMONIO AC LIBERIS FUTURUM SIT.
 

M. -- Quid de patrimonio sperem, quid de liberis?

R. -- Et patrimonium dominos inveniet, et liberis sua sors erit.

M. -- Quid de tantis divitiis fiet?

R. -- Ne dubita ne heredi nimie videantur: nunquam tante erunt quin aliquid desit; de iis tamen illa viderit, que res vestras hasque tam dilectas opes huc illuc iaculatura contorquet.

M. -- Quid facient filii?

R. -- A terreno patre desertos, in suam curam celestis pater accipiet, non relicturus ut tu, neque orfanos facturus. Ille eos nutriet et docebit a iuventute eorum, modo dociles se prebeant, et usque in senectam et senium, usque ad mortem ac sepulcrum non destituet. Spes nascentis hominis Deus est, non genitor, quamvis dives, quamvis rex ille sit. Non est edificandum in arena sed in petra. Omnis spes de homine brevis et caduca est; filii igitur, tua spe delusi, ponent in Deo spem suam, et cantabunt cum David: “Pater meus et mater mea dereliquerunt me”, dominus autem assumpsit me. Multorum indolem filiorum, et virtutum semen mentibus insitum, parentum blanditie extinxerunt, sicut, ex diverso, mollitiem sepe discussit orbitas ac paupertas.

M. -- Quo devenient opes?

R. -- Unde venerunt revertentur, hoc est, ad fortune manus; inde rursus ad alios atque alios abiture, apud neminem diu mansure. Vage sunt enim, stare nesciunt. Neque sine mysterio rotundam nummi formam opinati sunt, sed volubilitatis indicium esse dixerunt quidam, facete, non inficior, sed non minus triangularis, aut quadra volubilis haberetur; quod attinet ad divitiarum fluxum, quarum natura est labi assidue ac volvi, odisse unius seras arcule, crebris ac variis possessoribus delectari, sive ut rubiginem motu vitent, sive ut fallant circuitione quam plurimos, sive ut cum dominis suis de instabilitate contendant. Hanc tu igitur moriens, vel viventi supervacuam, curam pone; quin si locuples moreris, agnosce fortune fidem raram usque ad exitum e vita, divitias quoque iam tibi non necessarias aliis linque. At si pauper expeditus proficiscere, seu ingentes, seu exigue, seu nulle opes tibi fuerint; modicum ad te olim, posthac vero nichil ad te pertinet, nisi quod inopem vixisse securius, quando laboriosa hec vite vel presidia, vel tormenta mortem quoque sollicitant.

M. -- Quid erit de filiis?

R. -- Erit ubi vivat tuum nomen, si sint boni, si qua ea consolatio mortis est, non totus interiisse videberis, in illorum vultibus inque actibus te sibi redditum amici credent et gaudebunt; at si mali, est cur cupide deseras, quos corrigere nequivisti, et corrigendos ac domandos mundo tradas ac fortune, neve illos moriens suspires, qui te mori segnius suspirant, et fors ocius mortuum suspirabunt.

M. -- Quid de opibus?

R. -- Timesne, a te dimisse, non sint dominos reperture? expectantur, exoptantur, extimantur, neque tam de contemptu quam de certamine metuendum; proinde iam nunc he divitie tue esse desinent; cuius autem sint future (quid filios aspicis?) sciri autem non potest quidem nec oportet; sat est scire tuas fuisse, si fuerint tue, et non potius illius rerum domine transeuntium atque mortalium, que fortuna dicitur; sed sic tuas dico, hoc est, tibi ad breve tempus obsecutas. Iam vero tempus est abeundi cedendique aliis; sine illis parumper obsequantur, et vicissitudinem suam servent, nisi ambitiose mori et (quod stulti quidam fecere) tua tecum tumulo vis inferri, quandoque sepulcrorum effossoribus profutura. Denique iam terre metallique curam proice, celum tandem teque ipsum cogita.

M. -- Opes mee fugiunt a me.

R. -- Putabas ne mansuras cum fugeret vita, cum tu ipse continue rapereris?

M. -- Quid de opibus meis erit, postquam mee esse desierint?

R. -- Quid de eis erat, antequam tue esse inciperent?

M. -- Opes tantas linquo nudus abiens.

R. -- Nudus intrasti, nudus egredere; non est quod queraris, sed est unde gratias agas. Alieni usus medio tempore tuus fuit; nil tuum tibi preripitur, sed expleto usu reposcitur alienum. E vicinia migrantes advene ultro, si quis est pudor, commodata vasa restituunt.

M. -- Heu, nil tantis ex opibus mecum fero!

R. -- Aufer quantum attulisti, vel si maius, quantum reges auferunt.

M. -- Quid impuberes nati agent?

R. -- Adolescent si vixerint ac senescent, et ipsi suas agent vias fortunamque suam, et labores vite obibunt; interim sub tutela Dei erunt. Et tu forsan sine patre impubes vixisti.


 
128

DE MORIENTE ANXIO QUID UXOR, EO MORTUO, SIT ACTURA.
 

M. -- Quid dilecta uxor post me faciet?

R. -- Nubet forsitan. Quid ad te?

M. -- Quid faciet cara uxor?

R. -- Tuo iugo absoluta, vel subibit aliud, vel libera cervice vagabitur, vel iam fessa subsistet, et quietem sola meditabitur.

M. -- Quid aget uxor amantissima?

R. -- Quid, cum te evaserit, actura sit cogitas, cum, tibi subiecta, quid egerit nescias? magna pars mortalium quid domi sue fiat nescia, quid in celo agatur, quidve in terris sit agendum querit. Sane quid deinceps agat uxor, ipsa eadem vel maritus alter viderit; ad te amplius cura ista non pertinet.

M. -- Vereor ne post meum obitum nubat coniunx.

R. -- Quedam viventibus viris nubunt! Fecit hoc, apud Hebreos Herodias, apud Afros Sophonisba, apud Romanos Marcia et Livia, quamvis has duas virorum consensus ac iussus excuset; tue uni viro licet mortuo nubere non licebit? atqui pauce vivis coniugibus fidem prestant: tu gelido etiam cineri fidem poscis? si fida tibi usque ad diem vite ultimum uxor fuit, quidni, totum coniugalis fidei munus impleverit?

M. -- Ne secundo uxor nubat metuo.

R. -- Ne primo nuberet, magis forsitan metuendum erat; id ad te pertinuit, hoc ad alterum pertinebit. Sic est autem, metuenda contemnitis, spernenda metuitis, nil in rebus iusto pretio extimatis. Martialis thori duellum securus intrasti, non cogitans quid periculi adires, id intrare alium times?

M. -- Nollem, fateor, uxorem alteri nubere.

R. -- Perfecte quidem pudicitie, secunde nuptie quantum licet, fateor, vitande sunt, sed vitanda magis periculosa viduitas, est ubi nubere non tantum permittitur, sed oportet. Difficile est formosam solam caste vivere.

M. -- Dulcis alteri coniunx nubet.

R. -- Rare sunt earum etiam quas honestas dicunt, quibus non super presentem coniugem, alter iam animo desponsatus sit: “Mortalis michi, inquiunt, vir est: quid, si hic obeat? num ille michi aut ille erit aptissimus, quem virtus, quem nobilitas, quem gratia, quem facundia, quem forma conciliet?

M. -- Uxor mea nubet alteri.

R. -- Tua quidem uxor minime, ne tua enim sit amplius mors faciet; nec mirabere si coniuges separat, que corporis atque anime vincula dissolvit.

M. -- Nubet iterum uxor mea?

R. -- Et Romanorum ducum nupsere iterum uxores: fer communem cum maioribus fortunam.

M. -- Nubet uxor alteri.

R. -- Et Romani duces, et principes viduas duxere, et sanctissimus rex David viduas duas in coniugium duxit, que minorum fuerant uxores; et fortasse te maior aliquis tuam ducet. Hanc tu illi tamen linque sollicitudinem, qui eo pergis, ubi non nubitur.

M. -- Nubet alteri dulcis uxor.

R. -- Si meliori nupserit, gratulare prosperitati eius quam amasti; sin peiori, gaude saltem quod tu illi iam notior cariorque futurus sis. Multe, primos viros nosse ac diligere, secundo demum matrimonio didicerunt.


 
129

DE MORIENTE SOLLICITO, QUID POST SE PATRIE EVENTURUM SIT.
 

M. -- Quid post me de patria mea erit?

R. -- Bonorum omnium patria una est, et malorum altera: harum cui te ascribi civem feceris videto; tertia enim patria nulla est, sed diversorium aut transitus.

M. -- Quid de patria mea erit?

R. -- Patria illa, quam petis, uno semper in statu est; ista quam deseris (quod sepe iam diximus) non patria sed exilium tuum fuit.

M. -- Quid patria post me aget?

R. -- Regia cogitatio esse solet, quid post se regnis atque urbibus eventurum sit; qualem fuisse legis aut magno illi regi Assyrie, aut Romano illi principum maximo; privatam fortunam hec cura supereminet. Quando vero ad ultimum sic affectus es, ut illam miserie officinam, atque illud hospitium doloris ubi rapidum vite tempus, multis in laboribus, ne dicam gemitibus, exegisti, patriam nunc etiam tuam voces, et vis scire quid actura sit, dicam: faciet nempe quod fecit, et quod faciunt alie. “At quid?” inquies Tumultuabitur, dissidebit, novarum rerum sectabitur et partium simultates, mutabit dominos, innovabit leges, utrunque sepe in peius, in melius raro; calcabit preterea egregios cives, attollet indignos, pellet immeritos, predones erarii colet, blandos diliget, veridicos oderit, bonos spernet, venerabitur potentes, libertatis hostes adorabit, defensores Reipublice persequetur, flebit ac ridebit inaniter, aurum gemmasque mirabitur, virtutes abiciet, amplexabitur voluptates, hi sunt mores urbium. Nemo tibi non certus horum vates fuerit, nisi qui semper rure vixerit, vel obstrusis auribus ac oculis urbes intraverit.

M. -- Quid post me patrie accidet?

R. -- Quid sollicitus, quidve anxius es? quicquid patrie acciderit, tua iam domus ab incendiis, a furibus, a ruinis tuta erit. Nichil ad te pestilens annus, nichil amnis exuberans, nichil estus, nichil siccitas, nichil imbres, ac grandines nivesqe et glacies, et nimium gelu, nichil fere vel volucres, nichil brucus aut locusta, nichil denique terremotus ac fremitus procellarum, nichil annone caritas, nichil hostium incursus aut bella civilia.

M. -- O quis patrie status erit, seu quis demum finis?

R. -- Quis putas, nisi qui maximarum urbium fuit, qui omnium erit? pulvis, cinis, sparsi lapides, nudum nomen. Possem id innumeris argumentis ostendere, sed rem tenes. Ad summam, nil ab homine fit eternum; nil humanum, preter animam, immortale. Cepta desinent, sata deficient, structa ruent. Quid plus equo angeris? quid estuas? si in celo eris, et hoc ipsum et mortalia cuncta despicies. Nam qui ad inferos descendunt, caritate amissa, Deum atque homines deique opera simul atque hominum odisse credibile est.


 
130

DE STUDIO FAME ANXIO IN MORTE
 

D. -- Quid de me post fata dicent homines?

R. -- Intempestiva sollicitudo: hoc a iuventute provisum esse debuit. Qualis fere vita hominum, talis est fama.

D. -- Quid de me loquentur?

R. -- Quid respondeam, nisi illud doctissimi atque omnium eloquentissimi Ciceronis. “Quid de te alii loquantur, ipsi viderint, sed loquentur tamen. Sermo autem omnis ille et angustiis cingitur iis regionum quas vides, nec unquam de ullo perennis fuit, et obruitur hominum interitu et oblivione posteritatis extinguitur.”

D. -- Quid de me dicent homines, qui post me nascentur?

R. -- Dicerem aliter ista quam Cicero, si melius dici posse crederem. “Quid autem, inquit, interest ab iis qui postea nascentur, sermonem fore de te, cum ab iis nullus fuerit, qui ante [te] sunt nati?” Unum addidit, quod tunc forsan dubitabile, forsan falsum, nunc certissimum et absque ulla prorsus hesitatione verissimum est: “qui nec pauciores, inquit, et certe meliores fuerunt viri.” Nam quis est, oro, iam qui dubitet nunquam quales fuerint futuros homines? ita in peius inclinata sunt omnia ruineque proxima; cura ergo mirabilis, ignotorum atque imparium dicta metuere, cum excellentium ac notorum opiniones ac verba contempseris.

D. -- Que michi fama erit extincto?

R. -- Facile melior quam viventi, cum siluerit livor. Raro enim vite hominum superstes invidia est, ut autem virtus radix est glorie, sic decerptrix invidia; utque lividus pollex presens impedit, sic amotus vere laudis restituit incrementum; itaque multis busti limen, invidie inaccessum, magne glorie vestibulum fuit.

D. -- Quantum me longa manet fama?

R. -- Longa forsitan, ut vos longum dicitis; vere autem apud vos nichil est longum; ut vero non modo longa sint omnia sed eterna, sola virtus efficere potens est, precipueque iustitia, de qua scriptum est: “In memoria eterna erit iustus”; quod, ut potuit, poeta vester expressit, ubi ait:

sed famam extendere factis
hoc virtutis opus.

D. -- Quali post obitum fama ero?

R. -- Quid refert quale sit, quod mox vel nescies vel contemnes? quid ad te hominum flatus, dum tu flatu cariturus sis? Spirantem vesci delectarique auris non miror; at defunctum stupeo.

D. -- Quid de me post obitum dicetur?

R. -- Et quid putas, nisi quod mereberis bonum, malum, multum, parum, nichil. In quibusdam mendax, sed in pluribus verax fama est; alioquin longa utique non est: diuturnitatis fundamentum veritas, ruinosum atque imbecille mendacium.

D. -- Qualis michi post exitum fama erit?

R. -- Qualis ante exitum fuit vita, nec minus in exitu. De hoc ergo, tempus omne preteritum, sed in primis presens hora viderit; sic enim habeto, quali quisque dignus sit fama, post mortem nulla re melius quam morte censeri; quippe cum multos per omnem vitam inglorios et obscuros, sola (dictu mirabile!) mors illustret.


 
131

DE MORIENTE SINE FILIIS
 

D. -- Sine filiis morior.

R. -- Eo alacrior mori debes atque expeditior proficisci, nil post tergum linquens quod te vellicet. Ille ingens morientium dolor cessat, ex commiseratione oriens, deserende prolis immature presertim, et paterno presidio indigentis, perque etatem inopiamque consilii et iniuriis et casibus multis exposite.

D. -- Nati quos optabam sperabamque superstites precesserunt.

R. -- Habes ad quos ire cupias, non a quibus doleas abire, non exiguum solamen.

D. -- Mors acerba, filiorum orbus ut moriar, cogit.

R. -- Hoc si miserum censes, quid est quod vel orbum mori cogat, vel vixisse coegerit, cum, unde tibi filios eligas, ingenuorum iuvenum tanta sit copia, eo fortassis obsequentiores et tui amantiores habiturus, quam quos tuo de sanguine genuisses? quod illos casu quodam, hos certo iudicio quesivisti: filii illi antequam noti, hi autem noti et dilecti et electi antequam filii. Itaque totum illi hoc nature, hi beneficio tuo imputent, quod filii tui sint, unde fit ut sepe hec fuerit fausta successio, cui tuto non mediocre tantum patrimonium, sed summum imperium crederetur. Nosti ut Iulius Cesar prole carens, sibi Augustum, ille Tiberium pene invitus quidem, ut post Nerva Ulpium Traianum, ille Elium Hadrianum, ut is rursus Antoninum Pium, ille Marcum Aurelium sibi filium fecit; fecissetque ille alium quemcunque felicius quam Commodum genuisset, nulli commodum, cunctis incommodum, unicum tanti patris infortunium, unumque ex paucis Romani Imperii probrum ingens. Atque apertissimum argumentum, quanto adoptio sit felicior genitura, quod cum primi, ex ordine, diu ac feliciter imperassent, hic, tantorum vestigiis ducum spretis iter devium ingressus, brevi et turpi non imperio sed tyrannide, cum Rempublicam fedasset, misero quidem sed se digno fine procubuit, publicunque ludibrium in se vertit. Iam inde preterea, ante hos longe, secundum illum fulmen belli Punici, malleumque Carthaginis, “Africani illius magni filius, in decus gentis assumpserat, hoc scilicet fato, ut quam urbem avus concusserat, hanc nepos eius everteret”, ut Florus ait historicus; ex Emilia in Corneliam familiam translatus, utriusque decus ultimum, fateor, non minimum. Ex his vides, quod nec tibi nec principi deesse filius potest, quodque est optimum, bonus, bona nisi desit electio; que si adsit, talem sibi fortasse filium dabit, qualem non dedisset uxor; et votivum matrimonii effectum, coniugalibus expeditus vinculis, invenies: sic nature defectui lex providit.

D. -- Quomodo nunc domui mee disponam? orbus morior.

R. -- Magnam vero pietatis, magnam laudis oblatam tibi ne respuas materiam, et quod filiis forsan ingratis ac vel male cumulaturis, vel quoniam uterque mos est, in usus pessimos versuris, brevique omnia profusuris conferre decreveras, confer honestius, confer utilius, confer stabilius. Pergami quidem rex Attalus, Populum Romanum nec egentem certe, et Asiaticis profecto divitiis corrumpendum, testamento sibi heredem fecit. Ego tibi alium populum, quem instituas ostendam. Hinc te amicorum, hinc egentium turba circumstant; ex utraque tibi filios adoptare permitteris, quorum alii te digressum dulci secum commemoratione detineant, alii te quo pergis pia precum festinatione preveniant, ut que hic erogaveris, illic centuplicata reperias, fenus uberrimum certissimumque viaticum iter istud acturis.

D. -- Morienti michi nullus est filius.

R. -- Quid, si multi essent? an ex iis tibi, seu custodem domus ac pecunie, que tua certe amplius non erit, eligeres, seu in prelio mortis athletam ipsum quoque mortalem, seu denique comitem ad sepulcrum? ultra enim nec te tui quidem comitentur, nec Metellum sui. Brevis a lectulo mortis ad sepulcrum via est; quid refert an hic solus iaceas, an ibi? Frivole prorsus et inepte cause filios optandi: nam si in illis, ut vulgo dicitur, servari ac perpetuari tuum nomen optabas, ipse quoque vulgariter fallebaris, si quidem filiorum obscuritas, profecto creberrima, nec illustrare ipsa utique, nec servare paternum potest nomen. At perrara filiorum claritas, ut ipsos semper filios claros facit, sic parentes interdum vicinitate sua contegit obscuratque, quasi minora sol sidera, quod nusquam evidentius quam in Iulii Cesaris patre cognoscitur, quem pene ignotum filii splendor fecit. Et, ad summam, quisquis in filio sui nominis spem reponit, rem pertenuem labilemque in vase fictili locat ac ruinoso, quodque est inconsultius, non suo, rem maioris apud vulgus, quam apud doctos pretii, neutris tamen contemnendam, sed cum honestius, tum certius locandam in suis incorruptibilibus vasis ac solidis, in virtute propria, in rebus gestis, in literis.

D. -- Sine natis morior.

R. -- Non sunt in quos tue sese spargant cure; in te verse omnes, quo instructior liberiorque digredere, te unum respiciens, te metiens. Scis quam miser et quam felix moriare, nec incertus moreris, an vel miserie sit addendum vel felicitati detrahendum tue, aliena seu turpitudine seu fortuna. Etsi enim aliis aliter videatur, in quorum ego sententiam sum pronior, ut magnis tamen scimus visum esse Philosophis, filiorum eventibus imminuitur paterna felicitas. Imbecille bonum, quod in crastinum prominet, et pendet ex altero. Quod si opinionem hanc admittimus, quid hinc fit intelligis: dubitari enim nequit quin multi felicius obituri fuerint, si sine filiis obiissent.


 
132

DE MORIENTE QUI METUIT INSEPULTUS ABICI
 

M. -- Insepultus abiciar.

R. -- Alitibus invides, an feris, an piscibus? nam si metuis tibi baculum seu custodem iuxta te poni iube, quo a cadavere depellantur.

M. -- Ludis in malis meis; nam profecto nichil sentiam.

R. -- Quid igitur? Times, quod non sentias? nam si sentias, probes; sentientem enim sepelire necare est.

M. -- Inhumatus iacebo.

R. -- Tu nisi te tellus presserit illam premes: te nisi terra contexerit, celum teget. Notum est illud:

Celo tegitur qui non habet urnam.

Illud quoque notissimum:

facilis iactura sepulcri;

facilis inquam sic, ut nulla facilior.

M. -- Inhumatus ero, grave dictu.

R. -- Dictu nescio, re autem profecto levissimum multoque tolerabilius sepulcro exui, quam domo, quam lodice, quam sagulo.

M. -- Inhumatus ero, fedum visu.

R. -- Fedum fortasse aliis, tibi autem nichil minus. Omnem quidem sepulturam non nisi vivorum causa institutam esse, doctorum omnium auctoritas et res ipsa consentiunt; idque sic esse, sepulcrorum species indicio est, que introrsus, inculta et horrida, rude incolis suis saxum obicit; exterius, multa impensa et artificum ingenio elaborata, marmoreas spectantibus atque aureas pretendit imagines.

M. -- Insepultus ero, turpe aspectu.

R. -- Parum ne, oro, negotii tui habes, ni suscipias alienum? provideant quos res tangit, hanc tu enim turpitudinem non videbis.

M. -- Insepultus linquar, miserum.

R. -- Et Magnus Pompeius tantus vir insepultus iacuit, immo nec iacuit, sed iactatus est fluctibus obrutusque. Neque adeo te delirum reor ut opinione tua factus ille felicior sit sepulcro; sicut nec collega eius Marcus Crassus infelicior, quod qui eum sepeliri iuberet nemo affuit. In reliquis enim pene pares exitu fuere, nisi quod Crassi caput, ut ditissimum avarissimumque omnium decebat, auro gravius fuit servatum; tamen utrunque ludibri;, nisi forte tertius horum collega felicior, quod altissimi atque pulcherrimi Collossi situs in vertice ostenditur, celsa etiam templa despectans, bello quidem fortunatiorem fateor, busto negem. Si hoc saxum illo pulchrius, fateri oportet, non felicius. Que enim ista felicitas non sentientis seu saxi, seu saxo abditi? Alioquin si sepulcro felix sit, nemo felicior Mausolo.

M. -- Inhumatus ero.

R. -- Inhumati essent Paulus Emilius et Claudius Marcellus tales viri, nisi hostis illos infestissimus sepelisset, admiratione virtutis, nisi fallor, et verecundia victus, non pietate ulla, que in illius viri precordiis nulla fuerat; ut sepulturam ego illam pene invisam futuram ipsis arbitrer sepultis, et, si eis optio data esset, inhumatos se iacere maluisse. Insepultus quoque Cyrus iacuit, Persarum rex, neque id sibi, neque uter Scythicus infamie fuit, sed cruenti mores, quibus acerrimam illam exprobrationem iniuriamque promeruit. Quid vero nunc singula nuda cadavera colligo, et vel Romanos principes vel externos reges, non solum sepulcri ultimo et optato quidem, sed inani honore spoliatos, quin etiam laceratos discerptosque et membratim sparsos, ut invidiosum diceres integro cadavere iacuisse, cum observentur animis inhumatarum strages gentium, atque, ut ita dixerim, insepultus orbis. Nempe cum ipso quem dicebam Cyro, ducenta Persarum milia, et cum Crasso sedecim florentissime legiones, et ad Cannas Romanorum civium ac sociorum octoginta quinque, et eo amplius, milia, quinquaginta sex milia Penorum, Hispanorum, Ligurum, et Gallorum ad Metaurum amnem, ipso cum duce hostium, et ad aquas Sextias, id est loco nomen, ducenta Theutonum haud procul ab Alpibus, utrobique duce Mario, centum quinquaginta, ut quidem sunt auctores, et qui minus dicunt, sexaginta non amplius Cimbrorum milia insepulta iacuerunt. Apud Philippos vero regum gentiumque omnium auxilia, et Italici sanguinis flos vigorque (sic placitum superis), bis sepulcro carens, campos Hemonios ferasque et vultures impinguarunt. Quid ad Egeates insulas deleta Carthaginensium classis? quid Massilientium ante portus sui hostia, inque ipso fidelis patrie prospectu? quid (ne semper Italos labores loquar) classis Atheniensium, ante urbem Syracusiam demersa? quale habuit sepulcrum? sileo Salaminam et Marathonem trecentaque milia illic fusa Persarum, etsi alii duplo amplius dicant. Transeo Hebreorum conflictationes, Scytharumque et Amazonidum Arabumque et Parthorum prelia, et Medorum. Pretereo Alexandri Macedonis in Oriente victorias stragesque illas inermium populorum. Pestes taceo, tales sepe, ut cadaver carum licet abstraxisse parumper, pietas fuerit; incursus quoque serpentum atque immanium beluarum, quarum impetu, Dicearchus docet, ut ait Cicero, quedam hominum genera esse consumpta; tempestates preterea et quotidiana naufragia, nam qui flammis pereunt, non egentes busti dixeris. Omitto furores domesticos intestinamque misericordiam, de qua dictum est:

bellum civile sepulcra
vix ducibus prestare potest,

quod de externo verius etiam est bello. Nec ruinas urbium sequor, Troie, Hierosolyme, Carthaginis, Corynthi, Numantie ac Sagunti, aliarumque multarum, ubi magna pars civium muris oppressa labentibus et sic patrie consepulta est. Mitto denique terremotus, quibus multi sepe mortales, obruti, pro sepulcro totum terre matris uterum habuerunt; quod cum olim nuperque crebrum malum fuerit, diversis in locis, nusquam tamen quam in Asia insignius, ubi duodecim urbes uno die horrificis terre hiatibus hauste memorantur. Hec tam multa dixerim, ut ridiculum tibi metum eripiam, qui morte magis damnum metuis sepulcri, atque illud huic uni corpusculo deesse fers graviter, quod tam multis hominum et bellatorum, et, quod fuit indignius, sanctorum insuper millibus defuisse compertum est.

M. -- Defuncto michi terra negabitur, predurum.

R. -- Non id durum, sed tu mollis, qui nec sentiens ledi queas.

M. -- Mortuo michi terra negabitur indignum.

R. -- Quid ita? Illa ne tibi igitur, an tu illis debitus? atqui terra tibi fortasse negabitur, non tu terre. Poterit bustum tibi casus aliquis, vel iniuria hostilis eripere: tu, e terra veniens, in terram redeas oportet; id, tibi domini tui ore predictum, falsum esse non potest.

M. -- Non me gremio tellus teget.

R. -- At tu illam teges nudo corpore. Quid, ad te, plus hoc post mortem pertinebit, quam nunc pertinet, ubi olim unguium aut crinium excrementa, ubi fibris erutum sanguinem, ubi denique puerilis tunice, seu fascie infantilis fragmenta dimiseris? An oblitus es Theodori Cyrenei, apud Tullium, elegans responsum? cui cum Lysimachus rex mortem crucis, ut auguror, minaretur, “Istis, queso, inquit, ista horribilia minitare purpuratis tuis: Theodori quidem nichil interest, humile an sublime putrescat”. Te nisi tellus sinu excipiat ac superficie sustinebit, hinc te gramina vestient, hinc ornabunt flores leti hospite, hinc te imbres madefacient, hinc sol uret, hinc glacies stringet, hinc movebunt aure, et fortasse naturalius fuerit, ut compactum ex quattuor elementis corpus in totidem resolvatur.

M. -- Inhumatus linquor, horridum auditu.

R. -- In opinione horror, non in re, quandoquidem apud alios horridum terra tegi, pulchrum igne consumi (quod maioribus vestris usum scimus), apud alios pulchrum a feris aut canibus laniari. Innumeri de hac re sunt gentium ritus, quos curiosius a Crisippo collectos strinxit Cicero. Tu nuda iacebis humo, ast illum premit lapis horridus, illum putres glebe obruet, illum mersum volvent unde, illi venti pendulum agitabunt, grando feriet, lacerabunt corvi; demum pretiosissime conditos ac velatos purpura, vermes rodent. Quid nam vero habet amplius qui marmore tegitur, atque auro, quam qui flens apud Poetam ait:

Nunc me fluctus habet, versantque in litore venti,

etsi ille, erroris publici morem sequens, inici sibi terram oret? nisi forte nunc etiam fabulis acquiescis anilibus, centum annos errare animas insepultorum hominum circa tartarei amnis ripam, quas sana utique ac religiosa mens respuit.

M. -- Bustum michi patrium eripitur.

R. -- Patrius cespes si relinquitur bene est: habes quod tibi Phocion vir magnus invideat, quem civem, de se aliter meritum, ingrata Athenarum urbs, defunctum quoque suis finibus expulit, inaudita crudelitas.

M. -- Insepultus abiciar.

R. -- Age res tuas. Curam hanc linque viventibus.


EDIZIONE DI RIFERIMENTO: "Francesco Petrarca - Opera Omnia", a cura di Pasquale Stoppelli, Lexis Progetti Editoriali, Roma, 1997







eXTReMe Tracker
        Francesco Petrarca - Opera Omnia  -  a cura de ilVignettificio  -  Privacy & cookie  -  SITI AMICI : Freeonline - Il gratis in Italia

w3c xhtml validation w3c css validation