Anche Scipione l'Africano, all'occorrenza, sapeva servirsi dell'astuzia: eccone un significativo esempio.

Scipio quoque superior praesidium calliditatis amplexus est. Ex Sicilia enim petens Africam, cum e fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitum numerum complere vellet neque tam subito eos posset instruere, quod temporis angustiae negabant sagacitate consilii adsecutus est: namque ex his iuvenibus, quos secum tota Sicilia nobilissimos et divitissimos sed inermes habebat, trecentos speciosa arma et electos equos quam celerrime expedire iussit, velut eos continuo secum ad oppugnandam Karthaginem avecturus. Qui cum imperio ut celeriter, ita longinqui et periculosi belli respectu sollicitis animis paruissent, remittere eis Scipio illam expeditionem, si arma et equos militibus suis tradere voluissent, edixit. Rapuit condicionem inbellis ac timida iuventus instrumentoque suo cupide nostris cessit. Ergo calliditas ducis providit ut quod, si protinus imperaretur, grave onus fuisset, id excitato prius, deinde remisso militiae metu maximum beneficium fieret.

Valerio Massimo, Fact. et dict. 7. 3. 3


Esercizio (se non ricordi le regole ripassale cliccando sui links o consulta la sezione Grammatica):

a cura di

Fonzozar

 

Clicca sulla stellina blu qui sotto se vuoi scriverci:

 

 

 

 

 

 

 

Visitatori di questa pagina: