Digni
sunt amicitia quibus in ipsis inest causa cur diligantur.
Rarum genus; et quidem omnia praeclara rara, nec
quicquam difficilius quam reperire quod sit omni
ex parte in suo genere perfectum. Sed plerique neque
in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod
fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos potissimum
diligunt, ex quibus sperant se maxumum fructum esse
capturos. Ita pulcherrima illa et maxume naturali
carent amicitia per se et propter se expetita, nec
ipsi sibi exemplo sunt, haec vis amicitiae et qualis
et quanta sit. Ipse enim se quisque diligit, non
ut aliquam a se ipse mercedem exigat caritatis suae,
sed quod per se sibi quisque carus est. Quod nisi
idem in amicitiam transferetur, verus amicus numquam
reperietur: est enim is qui est tamquam alter idem.
Cicerone, Laelius
de amicitia 21
|

|
Vai alla
traduzione 
|