Home
Autori
Letteratura
Grammatica
Crediti

Newsletter

Collaborazioni
Scrivi al Webmaster
Links Collaboratori


Sallustio

Versioni Sfuse

Morigeratezza degli antichi Romani


Vai al brano corrispondente in Italiano

Apud Romanos boni mores colebantur. Concordia maxuma, minima avaritia erat: ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. Iurgia, discordias, simultates cum hostibus exerecebant: cives cum civibus de virtute certabant. In suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat, aequitate, seque remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxuma documenta haec habeo: in bello enim saepius vindicatum est in eos qui contra imperium in hostem pugnaverant, et qui tardius, revocati, proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut, pulsi, loco cedere ausi erant; in pace autem quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant, et accepta iniuria, ignoscere quam persequi malebant.


Letteratura:

- Sallustio

Home | Autori | Letteratura | Grammatica | Crediti | Newsletter | Collaborazioni | Webmaster | Links | Bibliografia

AbZe31 Creations © 2002-06 - Tutti i diritti riservati