Home
Autori
Letteratura
Grammatica
Crediti

Newsletter

Collaborazioni
Scrivi al Webmaster
Links Collaboratori


Sallustio

Bellum Iugurthinum

Capitolo VII


Vai al brano corrispondente in Italiano

His difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et appetens gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam temptare.
Igitur bello Numantino Micipsa, cum equitum atque peditum auxilia populo Romano mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, Iugurtham praefecit Numidis quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longe aliter ac ratus erat evenit. Nam Iugurtha, qui erat impigro atque alacri ingenio, ubi naturam Publii Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissime parendo et saepe obviam eundo periculis, in tantam claritudinem brevi pervenit, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset. Ac sane, quod difficillimum est, ut proelio strenuus, ita erat et bonus consilio. Igitur imperator omnes fere res asperas per Iugurtham agere, in amicitia eum habere, magis magisque eum in dies amplecti, ita ut eius neque consilium neque inceptum ullum frustra esset. Huc accedebat munificentia animi et ingenii sollertia, quibus rebus multos ex Romanis sibi familiari amicitia coniunxerat.


Letteratura:

- Sallustio

Home | Autori | Letteratura | Grammatica | Crediti | Newsletter | Collaborazioni | Webmaster | Links | Bibliografia

AbZe31 Creations © 2002 - Tutti i diritti riservati