Home Autori Letteratura Grammatica Crediti Newsletter Collaborazioni Scrivi al Webmaster Links Collaboratori |
ProperzioElegiarum LibriIII, 23Vai al brano corrispondente in ItalianoErgo tam doctae nobis periere tabellae,scripta quibus pariter tot periere bona! Has quondam nostris manibus detriverat usus, qui non signatas iussit habere fidem. Illae iam sine me norant placare puellas et quaedam sine me verba diserta loqui. Non illas fixum caras effecerat aurum: vulgari buxo sordida cera fuit. Qualescumque mihi semper mansere fideles, semper et effectus promeruere bonos. Forsitan haec illis fuerint mandata tabellis: "Irascor quoniam es, lente, moratus heri. An tibi nescio quae visa est formosior? An tu non bona de nobis crimina ficta iacis?" Aut dixit: "Venies hodie, cessabimus una: hospitium tota nocte paravit Amor," et quaecumque dolens reperit non stulta puella, garrula cum blandis ducitur hora dolis. Me miserum! His aliquis rationem scribit avarus et ponit diras inter ephemeridas. Quas si quis mihi rettulerit, donabitur auro: quis pro divitiis ligna retenta velit? I puer et citus haec aliqua propone columna et dominum Esquilis scribe habitare tuum. |
Letteratura: - Properzio |