Home
Autori
Letteratura
Grammatica
Crediti

Newsletter

Collaborazioni
Scrivi al Webmaster
Links Collaboratori


Properzio

Elegiarum Libri

II, 26


Vai al brano corrispondente in Italiano

Vidi te in somnis fracta, mea vita, carina
Ionio lassas ducere rore manus,
et quaecumque in me fueras mentita fateri,
nec iam umore graves tollere posse comas,
qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen,
aurea quam molli tergore vexit ovis.
Quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet,
atque tua labens navita fleret aqua!
Quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri,
quaeque tibi excepi, tum dea, Leucothoe!
At tu vix primas extollens gurgite palmas
saepe meum nomen iam peritura vocas.
Quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos,
esses Ionii facta puella maris,
et tibi ob invidiam Nereides increpitarent,
candida Nesaee, caerula Cymothoe.
Sed tibi subsidio delphinum currere vidi,
qui, puto, Arioniam vexerat ante lyram.
Iamque ego conabar summo me mittere saxo,
cum mihi discussit talia visa metus.


Letteratura:

- Properzio

Home | Autori | Letteratura | Grammatica | Crediti | Newsletter | Collaborazioni | Webmaster | Links | Bibliografia

AbZe31 Creations © 2002 - Tutti i diritti riservati