Home Autori Letteratura Grammatica Crediti Newsletter Collaborazioni Scrivi al Webmaster Links Collaboratori |
LucrezioDe Rerum Natura - Libro IArgomento del poema (vv. 50 - 61)Vai al brano corrispondente in ItalianoQuod superest, vacuas auris <animumque sagacem>semotum a curis adhibe veram ad rationem, ne mea dona tibi studio disposta fideli, intellecta prius quam sint, contempta relinquas. Nam tibi de summa caeli ratione deumque disserere incipiam et rerum primordia pandam, unde omnis natura creet res auctet alatque, quove eadem rursum natura perempta resolvat, quae nos materiem et genitalia corpora rebus reddunda in ratione vocare, et semina rerum appellare suemus, et haec eadem usurpare corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis. |
Letteratura: - Lucrezio |