Home
Autori
Letteratura
Grammatica
Crediti

Newsletter

Collaborazioni
Scrivi al Webmaster
Links Collaboratori


Livio

Versioni Sfuse

Clelia


Vai al brano corrispondente in Italiano

Cum Porsena apud Romam pervenisset, obsides a Romanis accepit ne urbem oppugnaret. Inter obsides Cloelia quoque erat, nobilis virgo, una cum multis aliis virginibus puerisque. Cum regis castra haud procul a Tiberis ripa locata essent, Cloelia, deceptis custodibus, virginum agminis dux, inter hostium tela Tiberim tranavit. Quod ubi regi nuntiatum est, statim, incensus ira, legatos Romam misit ad reposcendam ex foedere Cloeliam; quam Romani restituerunt. Tum rex, Cloeliae virtutem admiratus, non solum eam laudavit, sed etiam donavit parte obsidum eique concessit ut eligeret quos ipsa vellet. Productis omnibus obsidibus, Cloelia elegit pueros, quorum aetatem maxime opportunam iniuriae videbat. Romani novam in femina virtutem novo honoris genere honoraverunt, statua equestri.


Letteratura:

- Livio

Home | Autori | Letteratura | Grammatica | Crediti | Newsletter | Collaborazioni | Webmaster | Links | Bibliografia

AbZe31 Creations © 2002 - Tutti i diritti riservati