Home Autori Letteratura Grammatica Crediti Newsletter Collaborazioni Scrivi al Webmaster Links Collaboratori |
FedroFabulae - Libro IIIIII, 7 - Lupus ad canemVai al brano corrispondente in ItalianoQuam dulcis sit libertas, breviter proloquar.Cani perpasto macie confectus lupus forte occucurrit. Dein salutatum invicem ut restiterunt: "Unde sic, quaeso, nites? aut quo cibo fecisti tantum corporis? Ego, qui sum longe fortior, pereo fame". Canis simpliciter: "Eadem est condicio tibi, praestare domino si par officium potes". "Quod?" inquit ille. "Custos ut sis liminis, a furibus tuearis et noctu domum". "Ego vero sum paratus: nunc patior nives imbresque in silvis asperam vitam trahens: quanto est facilius mihi sub tecto vivere, et otiosum largo satiari cibo?" "Veni ergo mecum". Dum procedunt, aspicit lupus a catena collum detritum cani. "Unde hoc, amice?" "Nihil est". "Dic, quaeso, tamen". "Quia videor acer, alligant me interdiu, luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit: crepusculo solutus, qua visum est, vagor. Adfertur ultro panis; de mensa sua dat ossa dominus; frusta iactat familia et, quod fastidit quisque, pulmentarium. Sic sine labore venter impletur meus". "Age, abire si quo est animus, est licentia?" "Non plane est", inquit. "Fruere, quae laudas, canis: regnare nolo, liber ut non simi mihi". |
Letteratura: - Fedro |