Home Autori Letteratura Grammatica Crediti Newsletter Collaborazioni Scrivi al Webmaster Links Collaboratori |
FedroFabulae - Libro II, 2 - Ranae regem petuntVai al brano corrispondente in ItalianoAthenae, cum florerent aequis legibus,procax libertas civitatem miscuit frenumque solvit pristinum licentia. Hic, conspiratis factionum partibus, arcem tyrannus occupat Pisistratus. Cum triste servitutem flerent Attici (non quia crudelis iile, sed quoniam grave omne insuetis onus) et coepissent queri, Aesopus talem tum fabellam rettulit. "Ranae, vagantes liberis paludibus, clamore magno regem petiere a Iove, qui dissolutos mores vi compesceret. Pater deorum risit atque illis dedit parvum tigillum, missum quod subito vadis motu sonoque terruit pavidum genus. Hoc mersum limo cum iaceret diutius, forte una tacite profert e stagno caput, et, explorato rege, cunctas evocat. Illae, timore posito, certatim adnatant, lignumque supra turba petulans insilit. Quod cum inquinassent omni contumelia, alium rogantes regem misere ad Iovem, inutilis quoniam esset qui fuerat datus. Tum misit illis hydrum qui dente aspero corripere coepit singulas. Frustra necem fugitant inertes, vocem praecludit metus. Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem, adflictis ut succurrat. Tunc contra deus: "Quia noluistis vestrum ferre" inquit "bonum, malum perferte!" Vos quoque, o cives", ait, "hoc sustinete, maius ne veniat malum". |
Letteratura: - Fedro |