Home
Autori
Letteratura
Grammatica
Crediti

Newsletter

Collaborazioni
Scrivi al Webmaster
Links Collaboratori


Plinio il Giovane

Artemidoro mi stima pił di quanto merito



Vai al brano corrispondente in Italiano

Est omnino Artemidori tam benigna natura ut officia amicorum in maius semper extollat; quare non mirum est quod meum meritum magna praedicatione circumfert. Adde quod non ego credo tam eximiam gloriam meruisse me quantam ille praedicat. Unam esse huius rei causam puto: quod Musonium, socerum eius et Artemidorum ipsum, iam tum cum in Syria militarem, complexus sum arta familiaritate. Tunc primum nonnullis indolis specimen dedi quod virum aut sapientem aut sapienti proximum intellegere visus sum. Nam ex omnibus, qui nunc se philosophos vocant, vis unum aut alterum invenies tanta sinceritate, tanta veritate. Mitto quod tanta patientia hiemes ac aestates fert ut nullis laboribus cedat, nihil voluptatibus in cibo aut potu tribuat, oculos animumque contineat. Sunt haec minima si ceteris virtutibus comparentur, quibus meruit ut a Caio Musonio gener adsumeretur. Quae mihi recordanti est quidem iucundum quod me tantis laudibus cumulat. Vereor tamen ne modum excedat. Nam ille vir, alioqui prudentissimus, in hoc uno errore versatur quod pluris amicos suos quam sunt arbitratur.


Home | Autori | Letteratura | Grammatica | Crediti | Newsletter | Collaborazioni | Webmaster | Links | Bibliografia

AbZe31 Creations © 2002-06 - Tutti i diritti riservati