Home Autori Letteratura Grammatica Crediti Newsletter Collaborazioni Scrivi al Webmaster Links Collaboratori |
PersioSatire - IIVai al brano corrispondente in ItalianoHunc, Macrine, diem numera meliore lapillo,qui tibi labentis apponet candidus annos. Funde merum genio. non tu prece poscis emaci quae nisi seductis nequeas committere divis; At bona pars procerum tacita libabit acerra. Haut cuivis promptum est murmurque humilisque susurros tollere de templis et aperto vivere voto. "mens bona, fama, fides", haec clare et ut audiat hospes; illa sibi introrsum et sub lingua murmurat: "O si ebulliat patruus, praeclarum funus!" et "O si sub rastro crepet argenti mihi seria dextro Hercule! Pupillumve utinam, quem proximus heres inpello, expungam; nam et est scabiosus et acri bile tumet. Nerio iam tertia conditur uxor." Haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis mane caput bis terque et noctem flumine purgas. Heus age, responde (minimum est quod scire laboro) de Iove quid sentis? Estne ut praeponere cures hunc cuinam? Cuinam? Vis Staio? An scilicet haeres? Quis potior iudex puerisve quis aptior orbis? hoc igitur quo tu Iovis aurem inpellere temptas dic agedum Staio. "Pro Iuppiter, o bone" clamet "Iuppiter!" at sese non clamet Iuppiter ipse? ignovisse putas quia, cum tonat, ocius ilex sulpure discutitur sacro quam tuque domusque? An quia non fibris ouium Ergennaque iubente triste iaces lucis evitandumque bidental, idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam Iuppiter? Aut quidnam est qua tu mercede deorum emeris auriculas? Pulmone et lactibus unctis? Ecce avia aut metuens divum matertera cunis exemit puerum frontemque atque uda labella infami digito et lustralibus ante salivis expiat, urentis oculos inhibere perita; tunc manibus quatit et spem macram supplice voto nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedis: "Hunc optet generum rex et regina, puellae hunc rapiant; quidquid calcaverit hic, rosa fiat." Ast ego nutrici non mando vota. Negato, Iuppiter, haec illi, quamvis te albata rogarit. Poscis opem neruis corpusque fidele senectae. esto age. Sed grandes patinae tuccetaque crassa adnuere his superos vetuere Iovemque morantur. Rem struere exoptas caeso bove Mercuriumque arcessis fibra: "Da fortunare Penatis, da pecus et gregibus fetum." Quo, pessime, pacto, tot tibi cum in flamma iunicum omenta liquescant? Et tamen hic extis et opimo uincere ferto intendit: "Iam crescit ager, iam crescit ovile, iam dabitur, iam iam";donec deceptus et exspes nequiquam fundo suspiret nummus in imo. Si tibi creterras argenti incusaque pingui auro dona feram, sudes et pectore laevo excutiat guttas laetari praetrepidum cor. Hinc illud subiit, auro sacras quod ovato perducis facies. "Nam fratres inter aenos, somnia pituita qui purgatissima mittunt, praecipui sunto sitque illis aurea barba." aurum vasa Numae Saturniaque inpulit aera Vestalisque urnas et Tuscum fictile mutat. O curvae in terris animae et caelestium inanis, quid iuvat hoc, templis nostros inmittere mores et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa? Haec sibi corrupto casiam dissoluit olivo, haec Calabrum coxit vitiato murice vellus, haec bacam conchae rasisse et stringere venas ferventis massae crudo de puluere iussit. Peccat et haec, peccat, vitio tamen utitur. at vos dicite, pontifices, in sancto quid facit aurum? Nempe hoc quod Veneri donatae a virgine pupae. Quin damus id superis, de magna quod dare lance non possit magni Messalae lippa propago? Conpositum ius fasque animo sanctosque recessus mentis et incoctum generoso pectus honesto. Haec cedo ut admoveam templis et farre litabo. |