D.1.1.1 pr. . Iuri operam daturum prius nosse oportet, unde nomen iuris descendat. Est autem a iustitia appellatum : nam, ut eleganter Celsus definit, ius est ars boni et aequi. 1. Cuius merito quis nos sacerdotes appellet : iustitiam namque colimus et boni et aequi notitiam profitemur, aequum ab iniquo separantes, licitum ab illicito discernentes, bonos non solum metu poenarum, verum etiam praemiorum quoque eshortatione efficere, veram nisi fallor philosphiam, non simulatam affectantes.
D.1.1.1.2 : Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. Publicum ius est quod ad statum rei Romanae spectat, privatum quod ad singulorum utilitatem.
Due sono gli atteggiamenti di questo studio : il pubblico e il privato. Il diritto pubblico è quello che riguarda le strutture dello Stato romano, il diritto privato è quello che riguarda l' utilità dei singoli.
D.1.3.7 (Modestinus I regularum). Legis virtus haec est imperare vetare permittere punire.
D.1.3.32 pr.. De quibus causis scriptis legibus non utimur id custodiri oportet, quod moribus et consuetudine introductum est, et, si qua in re hoc deficeret, tunc quod proximum et consequens est; si nec id quidem appareat, tunc ius quo urbs Roma utitur servari oportet.
Nei casi in cui non disponiamo di leggi scritte si deve osservare quanto è stato introdotto dalla consuetudine e dagli usi e, dove ciò faccia difetto, quel che è più vicino e conseguente; se neppure questa operazione è possibile, si deve osservare il diritto di cui si vale la città di Roma.
D.2.4.5 (Paulus ad edictum). (Mater) semper certa est, etiam si vulgo conceperit : pater vero is est, quem nuptiae demonstrant.
D.2.14.7.7 Terrò in considerazione i patti conclusi, che non saranno stati fatti con dolo, né in contrasto con leggi, plebisciti, senatoconsulti, decreti ed editti dei principi, né con lo scopo di realizzare frode ad uno di questi.
D.2.14.38 (Papinianus II quaestionum). Ius publicum privatorum pactis mutari non postest.
D.4.5.3.1 (Paulus XI ad edictum). ... servile caput nullum ius habet ideoque nec minui potest.
D.9.2.45.4 (Paulus X ad Sabinum) ...Vim ... vi defendere omnes leges omniaque iura permittunt.
D.22.3.2 (Paulus LXIX ad edictum). Ei incumbit probatio qui dicit, non qui negat.
D.22.5.10 (Pomponius I ad Sabinum). Nullus idoneus testis in re sua intellegitur.
D.23.2.1 (Modestinus I regularum). Nuptiae sunt coniunctio maris et feminae et consortium omnis vitae, divini et humani iuris communicatio.
D.50.16.85 (Marcellus I digestorum). Neratius Priscus tres facere existimat collegium, et hoc magis sequendum est.
D.50.17.54 (Ulpianus XLVI ad edictum). Nemo plus iuris ad alium transferre potest, quam ipse habet.
D.50.17.55 (Gaius II de testamentis ad edictum urbicum). Nullus videtur dolo facere, qui suo iure utitur.
D.50.17.62 (Iulianus VI digestorum). Hereditas nihil aliud est, quam successio in universum ius quod defunctus habuerit.
D.50.17.90 (Paulus XV quaestionum). In omnibus quidem, maxime tamen in iure aequitas spectanda est.
D.50.17.185 (Celsus VIII digestorum). Inpossibilium nulla obligatio est.
D.50.17.204 (Pomponius XXVIII ad Quintum Mucium). Minus est actionem habere quam rem
Altre fonti
Tit. ex corp. Ulpiani
1.4 Mores sunt tacitus consensus populi longa consuetudine inveteratus.
Pauli Rec. Sent.
2.19.6 Inter servos et liberos matrimonium contrahi non potest, contubernium potest.
Cicero, de officiis
1.12.37 Hostis enim apud maiores nostros is dicebatur, quem nunc peregrimus dicimus.
Festus de verborum significatione
Possessio. Possessio est, ut definit Aelius Gallus, usus quidem agri aut aedificii, non ipse fundus aut ager : non enim possessio est e rebus, quae tangi possunt, neque qui dicit se possidere, is suam rem potest dicere.