Il testo del Certamen svoltosi il 16 marzo 2006

Il testo č stato scelto, come ogni anno, dalla professoressa Maria Grazia Iodice (docente di Didattica del latino presso l'Universitą degli Studi «La Sapienza» di Roma).

E' tratto dalle Compositiones di Scribonio Largo

Dentifricii, quod splendidos facit dentes et confirmat (haec est compositio): farinae hordeaceae sextarium conspargere oportet aceto cum melle mixto et subigere diutius atque ita in globulos dividere sex; quibus dilatatis admiscere salis fossicii semunciam, deinde furno coquere, donec in carbonem redigantur;tunc terere oportebit eos globulos et admiscere spicae nardi quod satis videbitur ad odorem faciundum; hoc Octavia grande Augusti soror usa est. Ad dentium candorem et confirmationem bene facit radicis edulis cortex sole arefacta et contusa, cribrata; item vitrum candidum, quod simile crystallo est, diligenter tritum admixta spica nardi. Utuntur plerique etiam huiusmodi dentifricio: herbam urceolarem legunt, cum iam in semine est, quam plurimam cum radice, deinde lotam uno die siccant, postridie recenti muria dura macerant, terbio die expressam olla nova componunt, su binde salis fossicii quasi tabulata interponunt atque ita percoquunt  fornace balneariorum., donec in carbonem redigantur , poeta tritae ad tertias admiscent spicae nardi quod satis est. Hoc cum eo, quod candidos facit dentes, tum etiam confirmat. Augustam costat hoc usam. Nam Messalina dei nostri Caesaris hoc utitur: cornorum cervi ustorum in olla nova et ad cinerem redactorum sextarium unum, masticis Chiae pondo unciam, salis ammoniaci pondo sescunciam. Sed si quando moventur dentes ex perfrictione, confirmandi erunt plurima gargarizatione lactis asinini aut Marsici ad tertias decocti, in quo lapathi radices conici debebunt, ut una partes sint mellis, termia aluminis. Haec misceri oportet mortario., deinde patella fictili fervefacere, ut spissentur, atque ita recondere quolibet vase dum ne aereo. Hoc medicamentum primim austere erit et nimis perstringet dentes, postea remissus videbitur.

 


Home