|
Premessa
La prova è di traduzione dal latino all'italiano. E' richiesto un breve commento di ordine stilistico e contenutistico, scritto in italiano.
La prova ha la durata di 4 ore.
Il testo
La luna
Sed omnium admirationem vincit sidus lunae, terris familiarissimum et in tenebrarum remedium ab natura repertum. Multiformis haec ambage torsit ingenia contemplantium et proximum ignorari maxime sidus indignantium, crescens semper aut senescens et modo curvata in cornua facie, modo aequa portione divisa, modo sinuata in orbem, maculosa eademque subito praenitens, inmensa orbe pleno ac repente nulla, alias pernox, alias sera et parte diei solis lucem adiuvans, deficiens et in defectu tamen cospicua - quae mensis exitu latet cum laborare non creditur - iam vero humilis et excelsa, et ne id quidem uno modo, sed alias admota caelo, alias contigua montibus, nunc in aquilonem elata, nunc in austros deiecta. Quae singula in ea deprehendit hominum primus Endymion; ob id amor eius fama traditur. Nos sumus profecto grati erga eos qui labore curaque lucem nobis aperuere in hac luce, miraque humani ingeni peste sanguinem et caedes condere annalibus iuvat, ut scelera hominum noscantur mundi ipsius ignaris.
Proxima ergo cardini, ideoque minimo ambitu, vicenis diebus septenisque et tertia diei parte peragit spatia eadem, quae Saturni sidus altissimum XXX annis. Dein morata in coitu solis biduo, cum tardissime, a tricesima luce rursum ad easdem vices exit, haud scio an omnium, quae in caelo pernosci potuerunt, magistra: in XII mensium spatia oportere dividi annum, quando ipsa totiens solem redeuntem ad principia consequitur; solis fulgore, ut reliqua siderum, regi, siquidem in totum mutuata ab eo luce fulgere, qualem in repercussu aquae volitare conspicimus; ideo molliore et imperfecta vi solvere tantum umorem atque etiam augere, quem solis radii absumant. Ideo inaequali lumine adspici, quia, ex adverso demum plena, reliquis diebus tantum ex se terris ostendat, quantum a sole ipsa concipiat; in coitu quidem non cerni, quoniam haustum omnem lucis aversa illo regerat, unde acceperit. Defectus autem suos et solis, rem in tota contemplatione naturae maxime miram et ostento similem, magnitudinum umbraeque indices exsistere. Quippe manifestum est solem interventu lunae occultari lunamque terrae obiectu ac vices reddi, eosdem solis radios luna interpositu suo auferente terrae terraque lunae.
Plinio il vecchio, De naturalis historia, II 41-47
Dopo aver esposto brevemente vita e opere di Gaio Plinio Secondo (detto Plinio il Vecchio), esprimi un giudizio ragionato su contenuto e forma del brano latino proposto.