|
XXVII.
Quibus cordi est educatio generis equini, maxime convenit providere auctorem industrium, et pabuli copiam; quae utraque vel mediocria possunt aliis pecoribus adhiberi, summam sedulitatem et largam satietatem desiderat equitium. Quod ipsum tripartito dividitur. Est enim generosa materies, quae circo sacrisque certaminibus equos praebet. Est mularis, quae pretio foetus sui comparatur generoso. Est et vulgaris, quae mediocres feminas maresque progenerat. Ut quaeque est praestantior, ita ubere campo pascitur. [2] Gregibus autem spatiosa et palustria, nec [non] montana pascua eligenda sunt, rigua, nec umquam siccanea, vacuaque magis quam stirpibus impedita, frequenter mollibus potius quam proceris herbis abundantia. [3] Vulgaribus equis passim maribus ac feminis pasci permittitur, nec admissurae certa tempora servantur. Generosis circa vernum aequinoctium mares iungentur, ut eodem tempore, quo conceperint, iam laetis et herbidis campis post anni messem parvo cum labore foetum educent. Nam mense duodecimo partum edunt. Maxime itaque curandum est praedicto tempore anni, ut tam feminis quam admissariis desiderantibus coeundi fiat potestas, quoniam id praecipue armentum si prohibeas, libidinis exstimulatur furiis, unde etiam veneno inditum est nomen hippomanes, quod equinae cupidini similem mortalibus amorem accendit. [4] Nec dubium, quin aliquot regionibus tanto flagrent ardore coeundi feminae, et etiam si marem non habeant, assidua et nimia cupiditate figurantes sibi ipsae venerem, cohortalium more avium, vento concipiant. Neque enim poeta licentius dicit:
[5] scilicet ante omnes furor est insignis equarum;
et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem
Ascanium; superant montes et flumina tranant.
[6] Continuoque, avidis ubi subdita flamma medullis
vere magis, quia vere calor redit ossibus, illae
ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,
exceptantque leves auras, et saepe sine ullis
coniugiis vento gravidae mirabile dictu
saxa per et scopulos et depressas convalles
diffugiunt, non Eure, tuos neque solis ad ortus,
in Borean Caurumque, aut unde nigerrimus Auster
nascitur, et pluvio contristat frigore caelum.
[7] Cum sit notissimum etiam in Sacro monte
Hispaniae, qui procurrit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine
coitu ventrem pertulisse foetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod
triennio, prius quam adolescat, morte absumitur. Quare, ut dixi, dabimus
operam, ne circa aequinoctium vernum equae desideriis naturalibus angantur.
[8] Equos autem pretiosos reliquo tempore anni removere oportet a feminis,
ne aut cum volent ineant aut, si id facere prohibeantur, cupidine
sollicitati noxam contrahant. Itaque vel in longinqua pascua marem placet
ablegari, vel ad praesepia contineri, eoque tempore, quo vocatur a feminis,
roborandus est largo cibo, et appropinquante vere ordeo ervoque saginandus,
ut veneri supersit, quantoque fortior inierit, firmiora semina praebeat
futurae stirpi. [9] Quidam etiam praecipiunt eodem ritu, quo mulos,
admissarium saginare, ut hac sagina hilaris pluribus feminis sufficiat.
Verum tamen nec minus quam quindecim, nec rursus plures quam viginti, unus
debet implere, isque admissurae post trimatum usque in annos viginti
plerumque idoneus est. [10] Quod si admissarius iners in venerem est, odore
proritatur, detersis spongia feminae locis et admota naribus equi. Rursus si
equa marem non patitur, detrita scilla naturalia eius linuntur, quae res
accendit libidinem. Nonnumquam ignobilis quoque ac vulgaris elicit cupidinem
coeundi. Nam ubi admotus fere tentavit obsequium feminae, abducitur, et iam
patientiori generosior equus imponitur. Inde maior praegnantibus adhibenda
cura est, largoque pascuo firmandae. [11] Quod si frigore hiemis herbae
defecerint, tecto contineantur, ac neque opere neque cursu exerceantur,
neque frigori committantur, nec in angusto clauso, ne aliae aliarum
conceptus elidant; nam haec omnia incommoda foetum abigunt. Quod si tamen
aut partu aut abortu equa laboravit, remedio erit felicula trita, et aqua
tepida permista, dataque per cornu. [12] Sin autem prospere cessit, minime
manu contingendus pullus erit. Nam laeditur etiam levissimo contactu. Tantum
cura adhibebitur, ut et amplo et calido loco cum matre versetur, ne aut
frigus adhuc infirmo noceat, aut mater in angustiis eum obterat. Paulatim
deinde perducendus erit, providendumque, ne stercore ungulas adurat. Mox cum
firmior fuerit, in eadem pascua, in quibus mater est, dimittendus, ne
desiderio partus sui laboret equa. [13] Nam id praecipue genus pecudis amore
natorum, nisi fiat potestas, noxam trahit. Vulgari feminae solemne est
omnibus annis parere. Generosam convenit alternis continere, quo firmior
pullus lacte materno laboribus certaminum praeparetur.
XXVIII. Marem putant minorem trimo non esse idoneum admissurae, posse vero
usque ad vigesimum annum progenerare; feminam bimam recte concipere, ut post
tertium annum enixa foetum educet; eandemque post decimum non essse utilem,
quod ex annosa matre tarda sit atque iners proles. Quae sive ut femina sive
ut masculus concipiatur, nostri arbitrii fore Democritus affirmat, qui
praecipit ut, cum progenerari marem velimus, sinistrum testiculum admissarii
lineo funiculo aliove quolibet obligemus; cum feminam, dextrum. Idemque in
omnibus paene pecudibus faciendum censet.
XXIX. Cum vero natus est pullus, confestim licet indolem aestimare, si hilaris, si intrepidus, si neque conspectu novae rei neque auditu terretur, si ante gregem procurrit, si lascivia et alacritate interdum et cursu certans aequales exsuperat, si fossam sine cunctatione transilit, pontem flumenque transcendit. Haec erunt honesti animi documenta. [2] Corporis vero forma constabit exiguo capite, nigris oculis, naribus apertis, brevibus auriculis et arrectis, cervice molli lataque nec longa, densa iuba et per dextram partem profusa, lato et musculorum toris numeroso pectore, grandibus armis et rectis, lateribus inflexis, spina duplici, ventre substricto, testibus paribus et exiguis, latis lumbis et subsidentibus, [3] cauda longa et setosa crispaque, aequalibus atque altis rectisque cruribus, tereti genu parvoque neque introrsus spectanti, rotundis clunibus, feminibus torosis ac numerosis, duris ungulis et altis et concavis rotundisque, quibus coronae mediocres superpositae sunt. Sic universim corpus compositum, ut sit grande, sublime, erectum, ab aspectu quoque agile, et ex longo, quantum figura permittit, rotundum. Mores autem laudantur, qui sunt ex placido concitati, et ex concitato mitissimi. [4] Nam hi et ad obsequia reperiuntur habiles, et ad certaminum labores patientissimi. Equus bimus ad usum domesticum recte domatur; certaminibus autem expleto triennio; sic tamen ut post quartum demum annum labori committatur. Annorum notae cum corpore mutantur. Nam dum bimus et sex mensium est, medii dentes superiores et inferiores cadunt. Cum quartum agit annum, iis, qui canini appellantur, deiectis, alios affert. Intra sextum deinde annum, molares superiores cadunt. [5] Sexto anno, quos primos mutavit, exaequat. Septimo omnes explentur aequaliter, et ex eo cavatos gerit. Nec postea quot annorum sit, manifesto comprehendi potest. Decimo tamen anno tempora cavari incipiunt, et supercilia nonnumquam canescere, et dentes prominere. Haec, quae ad animum et mores corpusque et aetatem pertinent, dixisse satis habeo. Nunc sequitur curam recte et minus valentium demonstrare.
De madicinis equorum
XXX. Si sanis est macies, celerius torrefacto tritico quam ordeo reficitur. Sed et vini potio danda est, ac deinde paulatim eiusmodi cibi subtrahendi immistis ordeo furfuribus, dum consuescat faba et puro ordeo ali. Nec minus cotidie corpora pecudum quam hominum defricanda sunt; ac saepe plus prodest pressa manu subegisse terga, quam si largissime cibos praebeas. Paleae vero equis stantibus substernendae. [2] Multum autem refert robur corporis ac pedum servare. Quod utrumque custodiemus, si idoneis temporibus ad praesepia, ad aquam, ad exercitationem pecus duxerimus; curaeque fuerit ut stabulentur sicco loco, ne humore madescant ungulae. Quod facile evitabimus, si aut stabula roboreis axibus constrata, aut diligenter subinde emundata fuerit humus, et paleae superiectae. [3] Plerumque iumenta morbos concipiunt lassitudine et aestu, nonnumquam et frigore, et cum suo tempore urinam non fecerint; vel si sudant, et a concitatione confestim biberint; vel si cum diu steterint, subito ad cursum exstimulata sunt. Lassitudini quies remedio est, ita ut in fauces oleum vel adeps vino mista infundatur. Frigori fomenta adhibentur, et calefacto oleo lumbi regantur, caputque et spina tepenti adipe vel vino liniuntur. [4] Si urinam non facit, eadem fere remedia sunt. Nam oleum immistum vino supra ilia et renes infunditur; et si hoc parum profuit, melle decocto et sale collyrium tenue inditur foramini, quo manat urina, vel musca viva, vel thuris mica, vel de bitumine collyrium inseritur naturalibus. Haec eadem remedia adhibentur, si urina genitalia decusserit. [5] Capitis dolorem indicant lacrimae quae profluunt, auresque flaccidae et cervix cum capite aggravata et in terram summissa. Tum rescinditur vena, quae sub oculo est, et os calda fovetur, ciboque abstinetur primo die. In postero autem potio ieiuno tepidae aquae praebetur ac viride gramen, tum vetus foenum vel molle stramentum substernitur, crepusculoque aqua iterum datur, parumque ordei cum vicialibus, ut per exiguas portiones cibi ad iusta perducantur. [6] Si equo maxillae dolent, calido aceto fovendae, et axungia vetere confricandae sunt, eademque medicina tumentibus adhibenda est. Si armos laeserit, aut sanguinem demiserit, medio fere in utroque crure venae solvantur, et thuris polline cum eo qui profluit, sanguine immisto, armi linantur, et ne plus iusto exinaniatur, stercus ipsius iumenti fluentibus venis admotum fasciis obligetur. [7] Postero quoque die ex iisdem locis sanguis detrahatur, eodemque modo curetur, ordeoque abstineatur, exiguo foeno dato. Post triduum deinde usque in diem sextum porri succus instar trium cyathorum mistus cum olei hemina faucibus per cornu infundatur. Post sextum diem lente ingredi cogatur, et cum ambulaverit, in piscinam demitti eum conveniet, ita ut natet; sic paulatim firmioribus cibis adiutus ad iusta perducetur. [8] At si bilis molesta est iumento, venter intumescit, nec emittit ventos. Manus uncta inseritur alvo et obsessi naturales exitus adaperiuntur, exemptoque stercore, postea cunila bubula et herba pedicularis cum sale trita et decocta melli miscentur, atque ita facta collyria subiciuntur, quae ventrem movent bilemque omnem deducunt. [9] Quidam myrrhae tritae quadrantem cum hemina vini faucibus infundunt, et anum liquida pice oblinunt. Alii marina aqua lavant alvum, alii recenti muria. Solent etiam [vermes quasi] lumbrici nocere intestinis; quorum signa sunt, si iumenta cum dolore crebro volutantur, si admovent caput utero, si caudam saepius iactant. [10] Praesens medicina est, ita ut supra scriptum est, inserere manum, et fimum eximere; deinde alvum marina aqua, vel muria dura lavare, postea radicem capparis tritam cum sextario aceti faucibus infundere; nam hoc modo praedicta intereunt animalia.
XXXI. Omni
autem imbecillo pecori alte substernendum est, quo mollius cubet. Recens
tussis celeriter sanatur, pinsita lente et a valvulis separata minuteque
molita. Quae cum ita facta sunt, sextarius aquae calidae in eandem mensuram
lentis miscetur et faucibus infunditur; similisque medicina triduo
adhibetur, ac viridibus herbis cacuminibusque arborum recreatur aegrotum
pecus. Vetus autem tussis discutitur porri succo trium cyathorum cum olei
hemina faucibus infuso, iisdemque, ut supra monuimus, cibis praebitis.
[2] Impetigines, et quicquid scabies occupat, aceto et alumine defricatur.
Nonnumquam, si <haec> permanent, paribus ponderibus permistis nitro et
scisso alumine, cum aceto linuntur. Papulae ferventissimo sole usque eo
strigile raduntur, quoad eliciatur sanguis. Tum ex aequo miscentur radices
agrestis hederae, sulfurque et pix liquida cum alumine. [Et] eo medicamine
praedicta vitia curantur.
XXXII. Intertrigo bis in die subluitur aqua calida. Mox decocto ac trito sale cum adipe defricatur, dum sanguis emanet. Scabies mortifera huic quadrupedi est, nisi celeriter succurritur; quae si levis est, inter initia candenti sub sole vel cedria vel oleo lentisci linitur, vel urticae semine et oleo detritis, vel unguine ceti, quod in lancibus sallitus thynnus remittit. [2] Praecipue tamen huic noxae salutaris est adeps marini vituli. Sed si iam inveteraverit, vehementioribus opus est remediis. Propter quod bitumen et sulfur, veratrum pici liquidae axungiaeque veteri commista, pari pondere incoquuntur, atque ea compositione curantur, ita ut prius scabies ferro erasa perluatur urina. [3] Saepe etiam scalpello usque ad vivum resecare et amputare scabiem profuit, atque ita factis ulceribus mederi liquida pice atque oleo, quae expurgant et replent vulnera aeque. Quae cum expleta sunt, ut celerius cicatricem et pilum ducant, maxime proderit fuligo ex aheno ulceri infricata.
XXXIII. Muscas quoque vulnera infestantes summovebimus pice et oleo vel unguine mistis et infusis. Cetera ervi farina recte curantur. Cicatrices oculorum ieiuna saliva et sale defricatae extenuantur; vel cum fossili sale trita sepiae testa, vel semine agrestis pastinacae pinsito, et per linteum super oculos expresso. [2] Omnisque dolor oculorum inunctione succi plantaginis cum melle acapno, vel si id non est, utique thymino celeriter levatur. Nonnumquam etiam per nares profluvium sanguinis periculum attulit, idque repressum est infuso naribus viridis coriandri succo.
XXXIV. Interdum et fastidio ciborum languescit pecus. Eius remedium est genus seminis quod git appellatur. Cuius duo cyathi triti diluuntur olei cyathis tribus et vini sextario, atque ita faucibus infunduntur. Et nausea discutitur etiam, si caput alii tritum cum vini hemina saepius potandum praebeas. Suppuratio melius ignea lamina, quam frigido ferramento reseratur, et expressa postea linamentis curatur. [2] Est etiam illa pestifera labes, ut intra paucos dies equae subita macie et deinde morte corripiantur; quod cum accidit, quaternos sextarios gari singulis per nares infundere utile est, si minoris formae sunt; nam si maioris, etiam congios. Ea res omnem pituita per nares elicit, et pecudem expurgat.
XXXV. Rara quidem, sed et haec est equarum nota rabies, ut cum in aqua imaginem suam viderint, amore inani capiantur, et per hunc oblitae pabuli, tabe cupidinis intereant. Eius vesaniae signa sunt, cum per pascua veluti exstimulatae concursant, subinde ut circumspicientes requirere ac desiderare aliquid videantur. Mentis error discutitur, si deducas ad aquam. [2] Tum demum speculatae deformitatem suam, pristinae imaginis abolent memoriam. Haec de universo equarum genere satis dicta sunt. Illa proprie praecipienda sunt iis, quibus mularum greges curae est submittere.
Fonte: Columella The Latin Library The Classics Page