|
CATONE
De agri cultura 23 (preparativi per la vendemmia)
De agri cultura 24 (il vino greco)
a. Catone, De agri cultura 23 (preparativi per la vendemmia)
Fac ad vindemiam quae opus sunt ut parentur. Vasa laventur, corbulae sarciantur, picentur, dolia quae opus sunt picentur, quom pluet; quala parentur, sarciantur, far molatur, menae emantur, oleae caducae saliantur. Uvas miscellas, vinum praeligneum quod operarii bibant, ubi tempus erit, legito. Siccum puriter omnium dierum pariter in dolia dividito. Si opus erit, defrutum indito in mustum de musto lixivo coctum, partem quadragesimam addito defruti vel salis sesquilibram in culleum. Marmor si indes, in culleum libram indito; id indito in urnam, misceto cum musto; id indito in doleum. Resinam si indes, in culleum musti P. III, bene comminuito, indito in fiscellam et facito uti in doleo musti pendeat; eam quassato crebro, uti resina condeliquescat. Ubi indideris defrutum aut marmor aut resinam, dies XX permisceto crebro, tribulato cotidie. Tortivum mustum circumcidaneum suo cuique dolio dividito additoque pariter.
b. Catone, De agri cultura 24 (il vino greco)
Vinum Graecum hoc modo fieri oportet. Uvas Apicias percoctas bene legito. Ubi delegeris, is eius musti culleum aquae marinae veteris Q. II indito vel salis puri modium; eum in fiscella suspendito sinitoque cum musto distabescat. Si helvolum vinum facere voles, dimidium helvoli, dimidium Apicii vini indito, defruti veteris partem tricesimam addito. Quidquid vini defrutabis, partem tricesimam defruti addito.
Home del Certamen sul vino e la vite (2013) |