Francesco Petrarca - Opera Omnia >>  Psalmi penitentiales
Other languages:   italian_flag                                   



 

ilpetrarca testo integrale brano completo citazione delle fonti commedie opere storiche in prosa e versi, francesco petrarca, francecso, petarca


PSALMUS I


1. Heu michi misero, quia iratum adversus me constitui Redemptorem meum, et legem suam contumaciter neglexi.

2. Iter rectum sponte deserui; et per invia longe lateque circumactus sum.

3. Aspera quelibet et inaccessa penetravi; et ubique labor et angustie.

4. Unus aut alter ex gregibus brutorum; et inter lustra ferarum habitatio mea.

5. In anxietatibus cum voluptate versatus sum; et in sentibus cubile meum stravi.

6. Et obdormivi in interitum; et speravi requiem in tormentis.

7. Nunc igitur quid agam? Quo me in tantis periculis vertam? Spes adolescentie mee corruerunt omnes.

8. Et factus sum naufrago simillimus, qui, mercibus amissis, nudus enatat, iactatus ventis et pelago.

9. Elongatus ego sum a portu, et viam salutis non apprehendo, sed rapior sinistrorsum.

10. Video tenuiter quidem; sed hinc michi gravius duellum, quia irascor michimet, et anime mee sum infestus.

11. Irascor peccatis meis, sed ingenti miseriarum mole depressus sum; nec est respirandi locus.

12. Sepe fugam retentavi, et vetustum iugum excutere meditatus sum; sed inheret ossibus.

13. O si tandem excidat a collo meo! Excidet confestim, si tu iusseris, Altissime.

14. O si michi sic irascar ut te diligam, vel sero!

15. Sed multum timeo, quia libertas mea meis manibus labefacta est.

16. Iuste crucior: consensi. Labore torqueor dignissimo.

17. Quid michi procuravi demens? Cathenam meam ipse contexui, et incidi volens in insidias mortis.

18. Retia michi disposuit hostis, quacumque ibam; et pedibus meis laqueos tetendit.

19. Ego autem despexi, et incessi securus inter lubrica, et in peccatis michi blanditus sum.

20. Credidi iuventutis decus non aberrare, et secutus sum qua me tulit impetus.

21. Et dixi mecum: quid ante medium de extremis cogitas? Habet etas quelibet suos fines.

22. Videt iste Deus, sed irridet; facillimus erit ad veniam. Converti poteris cum voles.

23. Nunc consuetudo pessima suum vindicat mancipium, et vincit manus frustra reluctanti.

24. Quo fugiam non habeo, nam et ego vinctus sum, et refugium meum longe est.

25. Moriar in peccatis meis, nisi auxilium michi veniat ex alto.

26. Non merui, fateor; sed tu, Domine, miserere, et extende manum tuam pereunti.

27. Et, memor promissionum tuarum, eripe me de faucibus inferni!

28. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in secula seculorum. Amen.


PSALMUS II


1. Invocabo quem offendi, nec timebo; revocabo quem abieci, nec erubescam.

2. Spem perditam restituam; audebo rursum ex his tenebris in celum oculos attollere.

3. Illic habitat redemptor meus, qui potens est ab infernis evellere,

4. Et gelidis artubus spiritum infundere, et extrahere iacentem de sepulcro.

5. Ego in me perii, sed in illo vita michi permanet, et salus in eternum.

6. Ille imperat morti; ille vitam prestat et restaurat. Quis prohibet sperare meliora?

7. Avolent qui me terrificant; peccatum meum grande nimis; sed miseratio Domini immensa est.

8. Peccavi infelix, mala peioribus accumulans, et michimet hostis acerrimus.

9. Verumenimvero omnes sordes meas una gutta vel tenuis sacri sanguinis absterget.

10. Attamen unde michi gemitus frange saxum hoc, Domine, et fontes proruant ex adamante durissimo!

11. Fontes limpidi scaturiant et descendant in volutabrum ubi assidue trux aper immergitur.

12. Et diluantur macule vetuste, ut placere tibi possit habitaculum in me, dum michi displicet.

13. Fiat michi pernox miseriarum mearum recordatio, et per diem spes salutis appareat.

14. Temperem leta cum tristibus, sed miserationum tuarum nunquam obliviscar.

15. Ex quantis me malis erueris, et ut animam meam non deserueris in periculis multis.

16. Lugeam penitens de commissis, ad feliciora suspirem, de me ipso metuam semper, de te nunquam desperem.

17. Fiat michi thalamus meus purgatorium meum, et lectulus meus lacrimarum conscius mearum.

18. Et in corpore meo doleam, priusquam corruam in tartara.

19. Miserere, Domine, miserere, et opus tuum ne destituas, liberator meus et spes ultima!

20. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in secula seculorum. Amen.


PSALMUS III


1. Miserere dolorum meorum, Domine; satis superque volutatus sum, et in ceno peccatorum meorum marcui miser.

2. Et quid restat amplius afflicto? Tempus inutiliter abiit; vitam in consiliis expendi.

3. Mors ante oculos meos adest, et domus novissima sepulcrum, et stridor ac gemitus gehenne.

4. Quandiu me deludet hodiernus dies sub expectatione crastini? Quando incipiam ad te reverti?

5. Siste iam fluctus ac procellas animi; illumina consilium cordis mei, et metam laboribus impone.

6. Qui intellectum dederas, ut bene agerem, tribue voluntatem et in actum dirige, ne exprobratione tui muneris confundar.

7. Eripe me servitio hostis tui, et ne insultet in opus manuum tuarum prohibe, quoniam alter qui prohibeat non est.

8. Libera me de suppliciis eternis; sit michi pars purgationis labor meus, quo hic per singulos dies exerceor.

9. Reliquum in hac vita, et in his membris exige, priusquam veniat tempus egestatis.

10. Reduc me in vias tuas ante solis occasum; advesperascit enim, et nox est amica predonibus.

11. Coge me ad te, si vocare parum est; denique ut libet, modo ne peream.

12. Respice, Domine, vide, miserere, succurre; quoniam tu solus omnes miserias meas nosti.

13. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in secula seculorum. Amen.


PSALMUS IV


1. Recordari libet munerum tuorum, Deus, ut sit michi confusio ante oculos, et rubor in genis meis.

2. Sic enim forte misereberis, ubi non prorsus oblitum videris omnium que michi tribuisti, largitor optime.

3. Tu michi celum et stellas (quid enim horum indigebas?), tu michi vicissitudines temporum creasti.

4. Tu solem et lunam, tu dies noctesque, tu lucem ac tenebras discrevisti.

5. Aer opus digitorum tuorum; serenitatem ac nubes tu fecisti, et ventos et pluvias.

6. Terram aquis involvisti, fecisti montes et maria, valles ac planitiem, fontes, lacus ac flumina.

7. Hec intus variis seminibus fecundasti, circum quoque multiplici specie decorasti.

8. Herbis virentibus vestisti campos; distinxisti colles floribus et silvas ramorum foliis.

9. Fatigato requiem preparasti, estuanti umbras arborum, et ad otium secessus amenissimos;

10. sitienti fontes lucidos, esurienti baccas omnis generis, et refectionis quam multiplicis alimenta.

11. Quam multiformibus animantibus terras et pelagus implesti, et circumfusos tractus aeris: quis cunta dinumeret?

12. Hec omnia pedibus hominum subiecisti. Usque ad oblectationes varias amasti hominem.

13. Nec me minus ideo quia cum multis; quin et singularia quedam prebuisti michi.

14. Tu corpus hominis pre cuntis creaturis tuis adornasti; tu membra miris ordinibus collocasti.

15. Os illi imperiosum ac serenum, spiritumque tui capacem et contemplatorem celestium statuisti.

16. Addidisti artes innumeras quibus vita hec foret ornatior: eterne quoque vite spem dedisti.

17. Ostendisti viam qua gradiendum foret; aperuisti aditum in tabernacula tua; monuisti quid cavendum atque unde declinandum sit.

18. Deputasti comitem perpetuum ac ducem; gressus omnes e specula contemplatus es, et errores meos observasti.

19. Cadentem sustentasti, labentem firmasti, errantem direxisti, prostratum sustulisti, suscitasti mortuum.

20. Miseratus es labores meos totiens ubi non misericordia sed odio dignus eram.

21. Et quibus meis meritis tam multa, tam digna, tam grandia, gratis et indignus hec accepi?

22. Pro his omnibus quid tibi retribuerim vides; verumtamen miserere iterum et succurre, quia sine te morior.

23. Ingratitudinum mearum ne reminiscaris amplius, sed salvam fac animam meam, nil iam de propriis viribus sperantem.

24. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in secula seculorum. Amen.


PSALMUS V


1. Noctes mee in merore transeunt et terroribus agitant innumeris. Conscientia concutit insomnem et male michi est.

2. Somnus meus illusionibus variis turbatur, non michi quietem afferens, sed laborem.

3. Signum pestiferi eventus prohibe, Domine, et occurre, quoniam adventantis mortis est indicium.

4. Dies meos in amaritudinibus exegi; consumpserunt me cure immortales, et anime mee litigio exasperatus sum.

5. Corporis mei sarcina defessus ac curvatus ingredior, et terram invitus aspicio.

6. Intus et extra michi ipse sum molestus; utrobique hostes domesticos inveni, qui me pessundederunt.

7. Persecutoribus alienigenis patuit ingressus, et murorum custodia deiecta est.

8. Et ego somno gravis atque incautus, inter tenebras noctis oppressus sum.

9. Nulla michi spes salutis, nullum presidium aliunde; sed in misericordia tua, Domine, sperabo.

10. Succurre, accelera, fer opem et miserere mei.

11. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in secula seculorum. Amen.


PSALMUS VI


1. Circumvallarunt me inimici mei, perurgentes me cuspide multiplici.

2. Obtorpui infelix et contremui vehementer: horror mortis superastitit michi.

3. Incubui in baculum meum et dixi: ecce perferam, nec succumbam.

4. Non respexi ad orientem, nec unde debueram auxilium expectavi; nec sicut dignum fuerat, speravi.

5. Propterea firmamentum cui innixus eram me destituit repente, et ego pronus in terram sum prostratus.

6. Agnovi cadens quam debiliter stetissem. Predones insultarunt corruenti.

7. Spoliarunt me divitiis multis, quesitis michi de longinquo. Tabe et cruore deformarunt me.

8. Vulneribus gravissimis confecerunt me. Semianimem ac nudum reliquerunt in deserto.

9. Caput et pectus meum transfixerunt, sed subter precordia mea debacchati sunt acerbius.

10. Illic vulnus situ putruit; illic vite mee metuo; illic, Domine, manus tuas adhibe velociter.

11. Vivis enim, salvator mi, et hec aspiciens ex alto, tacuisti; et passus es, quia ego promerui.

12. Misereberis fortasse, nec patieris in finem, quoniam tu solus potens es prescribere leges morti.

13. Ipse arcebis carnifices ab interitu meo, quoniam in te spes mea magna est. Ipse salvum me facies de manibus impiorum.

14. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in secula seculorum. Amen.


PSALMUS VII


1. Cogitabam stare, dum corrui; ve michi, quia duriter nimis allisus sum.

2. Quo et unde redactus sum horresco dum memini, et contremisco graviter.

3. Sperabam de viribus meis, et michi quedam magna promiseram.

4. Somnia michi fingebam, et gaudebam; nunc delusus expergiscor cum lacrimis.

5. Securus in periculis, letus in erumnis; mediis portum in tempestatibus putavi.

6. Circumspexi per nebulas; secutus sum transversas et tortuosas vivendi vias, et infeliciter mulcentes.

7. Nosti, quoniam tu semper michi fueras finis; sed ad te per me ipsum venire credens, retrocessi per inextricabiles anfractus.

8. Sentio nunc insidias ubilibet. Piget erroris tam longevi; nec propterea subsisto ubi sit requies.

9. Odio michi sum, et ago cunta cum fastidio; vim patior, et aliud non licet.

10. Novum propositum mos vetustus opprimit; et cum recta placuerint, relabor ad solita.

11. Quotiens iam oscitans ad vomitum redii, et subinde stomacans dixi: quousque hoc, et quis erit finis?

12. Iustum supplicium animi insolentis; scio quid me perdidit nichil eram et supercilium erexi.

13. Agnosco nullam homini fiduciam nisi in Deo; et si parum video, illucescat clarius.

14. Aufer a me, Domine, presumptionis spiritum, et humilitatem tribue, placentem tibi.

15. Nequando extollar inconsulte, et michi de me mentiar, sed perseverem in tremore tuo.

16. Limus et umbra tenuis sum, et fumus ante impetum ventorum, ita michi videor videri.

17. Ita michi videar semper, et in hac opinione permaneam sobrie ac salubriter, sub umbra tua.

18. Quotiens hinc pedem movero, concidam, et ludibrium persecutoribus ero.

19. Scio et expertus metuo; operuit me iam similis ruina.

20. Et adhuc exsurgere non valui; sed inenarrabilibus urgeor miseriis.

21. Tamdiu fedus versor in sanguinibus, et in luto concupiscentiarum mearum iaceo.

22. Erige me, Christe Iesu, et misericorditer sustenta, ne corruam sub extremis.

23. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in secula seculorum. Amen.


EDIZIONE DI RIFERIMENTO: "Opere di Francesco Petrarca", a cura di Emilio Bigi, Ugo Mursia editore, Milano, 1963







eXTReMe Tracker
        Francesco Petrarca - Opera Omnia  -  a cura de ilVignettificio  -  Privacy & cookie

w3c xhtml validation w3c css validation