Francesco Petrarca - Opera Omnia >>  Collatio laureationis




 

ilpetrarca testo integrale brano completo citazione delle fonti commedie opere storiche in prosa e versi, francesco petrarca, francecso, petarca



COLLATIO EDITA PER CLARISSIMUM POETAM FRANCISCUM PETRARCAM FLORENTINUM ROME, IN CAPITOLIO, TEMPORE LAUREATIONIS SUE

 

1. [1]




Sed me Parnasi deserta per ardua dulcis
raptat amor,


Georgicorum tertio.
Hodierno die, magnifici ac venerabiles viri, poetico michi more procedendum est; et idcirco propositionem meam non aliunde quam ex poeticis scripturis elicui. [2] Insuper, et ob eandem causam, – resecatis ad presens distinctionibus illis minutissimis quibus in theologicis declamationibus uti solent, ac favore divini nominis invocato, quem ut obtinere merear salutationem illam gloriose Virginis in hoc quamvis exoptato breviloquio pretereundum esse non arbitror –, reliqua quam brevissimis absolvam. [3] Ave, Maria etc.

2. [1]


Sed me Parnasi deserta per ardua dulcis
raptat amor
.
Verba hec ab illustrissimo et omnium maximo poeta, Georgicorum tertio, scripta sunt; quorum prima pars indicat propositi mei non facilem laborem, secunda subiungit non mediocrem studiose mentis ardorem. [2] Primum ex eo apparet quod « me Parnasi deserta per ardua », ubi notare oportet pro « Parnasi » pro « ardua », pro « deserta ». [3] Secundum ex eo quod « dulcis raptat amor », ubi attendendum pro « amor » et pro « dulcis amor » et pro « rapere valens amor ». [4] Et nimirum consequens est ista connexio et alterum pendet ex altero: quisquis enim per ardua deserta Parnasi cupit ascendere necesse habet amare quod cupit; quisquis amat ascensum ad consequendum studio quod mente diligit proculdubio preparatior est, cum studium sine amore atque aliqua mentis magna delectatione et voluptate quadam optatos non producat effectus, ut colligi potest ex opinione illa Peripathetica, que eleganter tractatur a Tullio Tusculanarum quarto, et patet ex diffinitione ipsius studii, quod nichil est aliud quam « assidua et vehemens ad aliquam rem applicata magna cum voluptate occupatio ut philosophie poetrie » et reliquarum artium, quam diffinitionem ponit idem Inventionum primo. [5] Ut ergo brevibus agam, quod et pollicitus sum vobis et ut professionem meam decet, dico quod primum difficultatem, scilicet propositi mei tria principaliter exaggerantur: ipsa rei videlicet natura; fortuna michi semper inexorabilis et dura et aversa ab his studiis; temporum meorum cura. Unum verbum de quolibet. [6] Quanta, inquam, sit naturaliter difficultas propositi mei ex hoc apparet quod, cum in ceteris artibus studio et labore possit ad terminum perveniri, in arte poetica secus est, in qua nil agitur sine interna quadam et divinitus in animum vatis infusa vi. [7] Non michi, sed Ciceroni credite, qui, in oratione pro Aulo Licinio Archia de poetis loquens verbis talibus utitur: « Ab eruditissimis viris atque doctissimis sic accepimus: ceterarum rerum studia et ingenio et doctrina et arte constare, poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu afflari ut non immerito noster ille Hennius, suo quodam iure, "sanctos" appellet "poetas", quod deorum munere nobis commendati esse videantur ». Hec Cicero. [8] In qua quidem eruditissimorum mentione virorum de Marco Varrone, Romanorum omnium longe doctissimo, sensisse eum arbitror, qui hanc eandemque sententiam posuisse creditur in libro de Poetis primo. [9] Hanc nempe difficultatem considerans Satyricus ait:
Magne mentis opus, nec de lodice paranda
attonite, currus et equos faciesque deorum
aspicere et quenam rutilum confundat herinis
.

[10] Hanc eandem considerans, Lucanus, in nono, exclamavit:

O sacer et magnus vatum labor!
[11] Videturne vobis sufficienter, et ydoneis testibus asserta, naturalis propositi mei difficultas, que quidem tanta est ut eam vincere nequeat humanus labor, cum tamen in ceteris regulariter scriptum sit a poeta quod
labor omnia vincit
improbus,
Georgicorum primo? [12] Et ex hoc nimirum fonte procedunt illa ludibria usque ad extremum vite tempus inutiliter et inefficaciter in hac facultate laborantium, qualia non nulla legimus in libris de scolastica disciplina; et hec de primo.


3. [1] Secundum videlicet quanto michi Fortuna fuerit semper inexorabilis et dura, quantis me laboribus exercuerit ab adolescentia mea, quot eius pertulerim insultus novit Altissimus, noverunt hi qui mecum familiariter versati sunt. [2] Ego autem eloqui supersedeo ne diem festum lugubri sermone detineam. [3] Quantum sane poeticis studiis impedimentum prebeat asperior Fortuna novit quisquis expertus est; quod attendens Satyricus non modo de communibus poetis, sed de ipso poetarum patre Virgilio, ausus est dicere:

Nam, si Virgilio puer et tolerabile desit
hospitium, caderent omnes a crinibus ydri,
surda nichil gemeret grave buccina,

et, iterum, eodem loco:

Sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
qui nichil expertum soleat deducere, nec qui
vulgari feriat carmen triviale moneta,
hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
anxietate carens animus facit, omnis acerbi
impatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis
fontibus Aonidum. Nec enim cantare sub antro
Pyeridum, tirsumve potest contingere seva
paupertas, atque eris inops quo nocte dieque
corpus eget
.

Et hec de secundo.


4. [1] De tertio nichil amplius dicam nisi quod omnes legimus et videmus. [2] Fuit enim quoddam tempus, fuit etas quedam felicior poetis, quando in honore maximo habebantur. [3] In Grecia primum, deinde in Italia, et presertim sub imperio Cesaris Augusti, sub quo vates egregii floruerunt: Virgilius, Varus, Ovidius, Flaccus multique alii; de quo tempore loquens Satyricus dicebat:

Tunc par ingenio pretium, tunc utile multis
pallere et vinum toto nescire decembri
.

[4] Hodie vero - ut videtis - mutata sunt omnia. [5] Res in aperto est et probatione non eget, ut nunc merito dici possit quod iam tunc, mutationem temporum perosus, idem Satyricus dicebat:

Frange, miser, calamos, vigilataque prelia dele,
qui facis in parva sublimia carmina cella,
ut dignus venias ederis et ymagine macra!
Spes nulla ulterior: didicit iam dives avarus
tantum admirari, tantum laudare disertos
ut pueri Iunonis avem. Sed defluit etas
et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
Tedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
Tersicorem odit facunda et nuda senectus
.

Et hec de tertio.


5. [1] Hec sunt igitur illa tria quorum ex duobus primis ostenditur quam sint ardua convexa Parnasi per que michi gradiendum est; ex tertio concluditur quam deserta. [2] Dicet ergo aliquis: quid est hoc, amice? [3] Nunquid morem et nativa difficultate obsitum et iam pridem tractu temporis abolitum renovare decrevisti, adversante presertim et repugnante Fortuna? [4] Unde tibi ista tanta fiducia ut novis et insuetis frondibus Capitolia Romana decorares? [5] Nonne vides quanti negotii susceperis: scandere per ardua deserta Parnasi et inaccessum Musarum nemus? [6] Video, dilectissimi domini, video, inquam, Romani cives, hec omnia

Sed me Parnasi deserta per ardua dulcis
raptat amor
,

ut, incipiens, dixi; cuius amoris tanta vis est apud me ut, per eum, omnes has difficultates, quantum ad presens propositum meum spectat, aut vicerim aut vicisse michi videar. [7] Hinc igitur rursus secunda principalis particula premisse propositionis exoritur ex eo, scilicet quod, post laborem ascendendi per ardua deserta Parnasi, sequitur mox commemoratio efficientis cause, quia « dulcis raptat amor »; ubi videndum quod, sicut difficultatem illam ex tribus velut radicibus consurgentem ostendimus, sic affectus iste animi, victor difficultatis illius, ex tribus quoque radicibus exoritur: quarum prima est honor rei publice, secunda decor proprie glorie, tertia calcar aliene industrie.


6. [1] Primum me pungit dum recolo quondam in hac eadem urbe Roma – « omnium arce terrarum », ut ait Cicero –, in hoc ipso Capitolio Romano, ubi nunc insistimus, tot tantosque vates, ad culmen preclari magisterii provectos, emeritam lauream reportasse; nunc vero morem illum non modo intermissum, sed obmissum, nec obmissum tantum, sed in miraculum esse conversum, et iam ultra mille ducentos annos obsolevisse, siquidem post Statium Pampineum, illustrem poetam, qui Domitiani temporibus floruit, nullum legimus tali honore decoratum. [2] Tangor igitur ut, in iam diu senescente re publica Romanorum, renovem, si Deus annuerit, pulcherrimum morem sue floride iuventutis, ubi illud non silebo, non inanis iactantie, sed veritatis gratia, quod cum hiis proximis annis uno eodemque tempore, Romam a senatu, qui tunc erat, et a quibusdam proceribus Romanis, quorum aliquos in hoc consessu nunc adhuc presentes video, nec non et Parisius ab egregio viro magistro Roberto cancellario Parisiensi et a multis claris viris universitatis illius ad hunc ipsum honorem in ea civitate suscipiendum multis certatim precibus evocarer, et ego, propter presentem famam Studii illius aliquandiu fluctuassem, ad postremum tamen decrevi huc potissimum me conferre, cur, queso, nisi ut Virgilius ait:

Vicit amor patrie?

Nec negaverim plurimum me in hanc sententiam impulisse affectum quemdam et reverentiam veterum poetarum qui excellentibus ingeniis in hac eadem urbe floruerunt, hic vixerunt, hic denique sepulti sunt; ut enim preclare Marcus Tullius, secundo de Legibus, ait: « Ego tibi istam iustam causam puto cur huc libentius venias atque hunc locum diligas »; et sequitur: « Movemur enim, nescio quo pacto, locis ipsis, in quibus eorum, quos diligimus aut admiramur, assunt vestigia. Inde quidem ipse ille nostre Athene non tam operibus magnificis exquisitisque antiquorum artibus delectant quam recordatione summorum virorum, ubi quisque habitare, ubi sedere, ubi disputare sit solitus, studioseque eorum sepulcra contemplor ». Hec ille. [3] Michi autem – fateor – hec non ultima causa fuit Romam veniendi. [4] Ceterum, quecunque sit causa, adventum ipsum et huic urbi et illi de qua et universe Ytalie, ipsa saltem rei novitate, non inglorium futurum esse confido. Hec de primo.


7. [1] De secundo, scilicet decore proprie glorie, multa et varia dici possent, que, gratia promisse brevitatis, omittam. [2] Hoc unum dixisse sufficiat: glorie appetitum non solum communibus hominibus, sed maxime sapientibus et excellentibus viris insitum; hinc est quod, cum multi ex philosophis de contemptu glorie disputent, nulli tamen aut pauci, qui eam vere contemnerent sunt reperti, quod ex eo precipue apparet quia in ipsorum librorum primordiis, quos de contemnenda gloria scripserunt, nomina sua inscripserunt, ut ait Tullius Tusculanarum questionum libro primo.

[3] Idem coram Iulio Cesare, in hac ipsa aula verba faciens, videte quid ait inter cetera: « Glorie te avidissimum quamvis sapiens, non negabis! ». [4] Quid multa? [5] Verissimum est quod, alio quodam loco, ait idem: « Vix est qui, laboribus susceptis periculisque aditis, non quasi mercedem rerum gestarum desideret gloriam ». [6] Unde est illud Ovidii:

Excitat auditor studium laudataque virtus
crescit et immensum gloria calcar habet
.

[7] Ut ergo hoc secundum cum priore coniungam... integrescat versus ille Virgilii, cuius partem dimidiam precedentibus adaptavi, ut dicamus scilicet

Vincet amor patrie laudumque immensa cupido.

Et hec de secundo.


8. [1] Circa tertium, hoc est calcar aliene industrie, hoc tantummodo dixerim: sicut quosdam pudet per aliorum isse vestigia, sic alii multoque plures sunt qui, sine aliquo certo duce, iter arduum aggredi reformidant, quales ego multos, et precipue per Ytaliam, novi eruditos quidem et ingeniosos viros eisdem studiis deditos, eademque sitientibus animis anhelantes, herentes tamen adhuc, et, seu verecundia, seu segnitie, seu diffidentia, seu, quod suspicari malim, humilitate quadam ac modestia, nondum iter hoc ingressos. [2] Audacter itaque fortassis, sed non, ut michi videor, maligno proposito, ceteris cessantibus, me in tam laborioso et michi quidem periculoso calle ducem prebere non expavi, multis posthac, ut arbitror, secuturos. Et hec de tertio.


9. [1] Sic ergo triplex illa difficultas triplici contrario superata est; quo in colluctamine agilitatem quandam ingenii affuisse michi non inficior, quam ex alto michi tribuit dator bonorum omnium Deus, ille, inquam, Deus, qui proprie dici potest

Magister artis ingeniique largitor,

ut Persius ait. [2] Postquam vero per oppositas difficultates, auxiliante Deo, utcumque ad optatum terminum sum provectus, reliquum est ut ex tot laboribus premii aliquid sperem; veruntamen decere arbitror ut, ante verborum finem, pauca de poetice professionis qualitate, necnon et de petendi premii conditionibus interseram. [3] De primo duo verba sufficient. [4] Scire decet preclarissimi viri, poete officium atque professionem... quam multi, immo fere omnes, opinantur; nam, ut eleganter ait Lactantius, Institutionum libro primo: « Nesciunt qui sit poetice licentie modus, quousque progredi fingendo liceat, cum officium poete in eo sit ut ea, que vere gesta sunt, in alia specie, obliquis figurationibus, cum decore aliquo conversa traducat. Totum autem quod referas fingere, id est ineptum esse et mendacem potius quam poetam ». Hec Lactantius. [5] Hinc est quod Macrobius super sexto de Re publica, secundo commentario, ait his verbis: « Et hoc esse volunt quod Homerus, divinarum omnium inventionum fons et origo, sub poetici nube figmenti, verum sapientibus intelligi dedit. Iovem cum diis ceteris, id est stellis, profectum in Occeanum, Ethiopibus eum ad epulas invitantibus, per quam ymaginem fabulosam Homerum significasse volunt hauriri de humore nutrimenta sideribus, qui ob hoc Ethiopas reges epularum celestium dixit, quoniam circa Occeani oram, non nisi Ethiopes habitant, quos vicinia solis usque ad speciem nigri coloris exurit ». Hec Macrobius. [6] Longum esset per cunta discurrere. [7] Sed, si tempus non deforet, nec vererer auribus vestris inferre fastidium, possem facile demonstrare poetas, sub velamine figmentorum, nunc fysica, nunc moralia, nunc hystorias comprehendisse, ut verum fiat quod sepe dicere soleo: inter poete et ystorici et philosophi, seu moralis seu naturalis, officium hoc interesse, quod inter nubilosum et serenum celum interest, cum utrobique eadem sit claritas in subiecto, sed, pro captu spectantium, diversa. [8] Eo tamen dulcior fit poesis, quo laboriosius quesita veritas magis atque magis inventa dulcescit: hoc non tam de me ipso, quam de poetice professionis effectu dixisse satis sit, neque enim, quamvis poetarum more ludere delectet, sic poeta videri velim, ut non sim aliud quam poeta.


10. [1] Restat nunc de premio loqui, et si forte non debito, peroptato tamen et sperato. Id autem multiplex non ambigitur. [2] Est equidem premium poeticum imprimis glorie decus, et de hoc satis est dictum. [3] Item nominis immortalitas; eaque duplex: prima in se ipsis, secunda in his, quos tali honore dignati sunt. [4] De prima fidentissime loquitur Ovidius in fine Metamorphoseos:

Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis
nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas,

et reliqua usque in finem. [5] De eodem Statius in fine Thebaydos:

Durabisne procul dominoque legere superstes
o michi bissenos longum vigilata per annos
Thebay?

et que sequuntur usque in finem. [6] De secunda loquitur Virgilius in nono cum:

Fortunati ambo, si quid mea carmina possunt!
Nulla dies unquam memori vos eximet evo,
dum domus Enee Capitoli immobile saxum
accolet imperiumque pater romanus habebit
.

[7] De eodem Statius Thebaydos:

Vos quoque sacrati, si quid mea carmina surgant
inferiore lira, memores superabitis annos
.

[8] De utraque simul loquitur in nono Lucanus:

Venturi me teque legent; Pharsalia nostra
vivet, et a nullo tenebris damnabitur evo
.

[9] Et profecto multi fuerunt in vita gloriosi et memorabiles viri, tam in scripturis quam in re bellica, et quorum tamen nomina lapsu temporum contexit oblivio nullam ob aliam causam nisi quia literati hominis que in animo habuerunt stilo mansuro et stabili committere nesciverunt. [10] Nam, ut ait Cicero Tusculanarum primo: « Fieri potest ut recte quis sentiat et id quod sentit polite eloqui non possit, nec delectatione aliqua allicere lectorem hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris »; et hec de veris litteratis. [11] Fortes autem et bellicosi, vel alias ethernitatem nominis promeriti, in oblivionem abierunt quia non contigit eis scriptor ydoneus. [12] Ideo, simul cum corporibus, talium fama sepulta est, quod eleganter ait Oratius in libro Carminum: « Vixere multi fortes ante Agamennona, sed omnes illacrimabili nocte premuntur » et sequitur ratio:

Carent quia vate sacro.

[13] Quod providentes quidam ex illustribus viris secum in magno honore habuere poetas, ut esset aliquis qui eorum laudes transmittere posset ad posteros. [14] Quam rem Marcus Tullius in oratione prefata pro Aulo Licinio Archia diligenter exequitur. [15] Nec est aliquid miri si clari bellorum duces claros diligunt poetas propter illam regulam Claudiani:

Gaudet enim virtus testes sibi iungere Musas;
carmen amat quisquis carmine digna gerit
.

[16] Profecto et quantum ad mundanam gloriam pertinet verum est illud oratianum:

Paulum sepulte distat inertie
celat virtus
.

[17] Et nimirum hinc exclamatio illa est Alexandri Macedonis, qui, cum ad sepulcrum Achillis venisset, dixisse fertur suspirans: « O fortunate adolescens, qui talem tue virtutis preconem invenisti! », Homerum signans poetarum principem, quem Achillis famam constat egregiis nobilitasse carminibus. Hec hactenus. [18] Sunt et alia premia poetarum, quibus ad presens pretermissis, ad lauream venio.


11. [1] Laurea igitur, et cesaribus et poetis debita, est sertum ex frondibus laureis intextum, licet poeticum illud interdum ex mirtho, interdum ex edera fieret, interdum ex vitta simplici fieret quas omnes diversitates ego ipse, in epystola quadam, his duobus versiculis collegi:

Nunc tamen et lauri mirtusque hedereque silentur,
sacraque temporibus debita vitta tuis
.

[2] Ne autem in longum progrediar, ceteris posthabitis, conditiones lauri breviter perstringende sunt. [3] Arbor imprimis hec odorifera est, quod et sensus indicat et Virgilius Eneydos in sexto:

Inter odoratum lauri nemus,

et in Bucholicis secunda Egloga:

Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima mirte,
sic posite quando suaves miscetis odores
.

[4] Hoc primum, per quod odor bone fame potest imputari, quam querunt cesares et poete. [5] Ceterum, etenim quod, sicut ex anima et corpore constamus, sic duplex querende glorie via nobis parata est, corporis scilicet atque animi, licet, dum in hac vita sumus, alter alterius egeat auxilio, nec illud est dubium per priorem Cesares, per secundam poetas ad gloriam niti. [6] Cum itaque, diversis licet itineribus, eodem tendant utrique, non inconvenienter unum utrisque primum preparatum est, scilicet arboris odorifere odorem, ut – diximus – bone fame atque glorie designant. [7] Et preterea arbor hec umbrifera et quieti laborantium accommoda; unde est illud Oratii quadragesima quarta oda:

Spissa ramis laurea fervidos
excludet ictus

solis; et illud eiusdem oda quadragesima sexta:

Longaque fessum militia latus
depone sub lauro mea
.

Hoc secundum. [8] Neque hec proprietas incongrue ad Cesares refertur ac poetas, ut illis post bellorum, his pro laboribus studiorum requies promissa videatur. [9] Aiunt arboris huius frondem, sicut incorruptibilis est in se ipsa, sic libros et res alias, quibus adiuncta est, a corruptione preservare; quod singulariter poetis convenit quorum opera et propriam et aliorum famam a corruptione defendi non ambigitur. [10] Est insuper arbor sacra, metuenda et venerabilis, unde et Virgilius Eneydos in septimo:

Laurus erat tecti medio penetralibus altis,
sacra comam multosque metu servata per annos;

iuxta quam aras erigere consueverant, iusta illud secundo Eneydos:

Edibus in mediis, nudoque sub etheris axe
ingens ara fuit; iuxtaque veterrima laurus,
incumbens are;

apta cultui sacrificantium; unde Eneydos tertio:

Phebique sacerdos
vittis et sacra redimitus tempora lauro,

et Lucanus in sexto:

Unde et Thessalice veniunt ad Pithia laurus;

[11] ornamentum non templorum modo, sed ipsius etiam Capitolii; Lucanus in primo:

Sacras poscunt Capitolia lauros.

[12] Dies me deficiet, si singula prosequar; et certe, preter hec omnia, similiter videtur laurus convenire Cesaribus et poetis, cum utrosque ‘sacros’ appellari solitos possem mille autoritatibus ostendere, nisi occurreret illud Ciceronianum: « Utitur in re certa testimoniis non necessariis ».

[13] Supersunt tres adhuc nequaquam silende proprietates arboris memorate: primo quod, adhibita dormienti, eius somnia vera facit, per quod videtur poetis singulariter deberi, quos aiunt somniare solitos in Parnaso, iuxta illud Persii:

Nec in bicipiti somniasse Parnaso

et reliqua; hoc scilicet integumento, ut in scripturis poetarum, que non intelligentibus somnia videntur, veritas contencta monstretur, a cincto capite eorum arborem, que, ut diximus, somnia vera facit. [14] Item, alio respectu, quia ut quantum futurorum prescientiam pollicetur, Apollini, divinationis deo, secundum eos appropriata videri potest propter quod et ab ipso fingitur adamata ut statim dicam. [15] Cum ergo Apollo poetarum deus haberetur minime mirum fuit poetas emeritos dei sui frondibus coronari, cuius se auxilio fretos arbitrantur, et quem deum ingenii nuncupabant. [16] Secunda de tribus proprietatibus, ultima, est arboris huius etherna viriditas, de qua non ineleganter ait quidam:

Sicut hiens laurum non ledit, nec rogus aurum.

[17] Laurum per hoc pariter convenit utrisque, scilicet cesaribus et poetis, quia per immortalem: propter quem similiter respectum Phebo dilecta, Phebo consecrata dicitur, unde est illud in Bucholicis:

Formose mirtus Veneri, sua laurea Phebo,

et illud eiusdem Eneydos septimo:

Quam pater inventam, primas dum conderet arces,
ipse ferebatur Phebo sacrasse Latinus
.

[18] Et hinc fabule locus fuit, ut videlicet Dapnem amaverit Phebus: Dapnes enim grece – ut asserit Uguccio – Latine laurus est; que fabula apud Ovidium plenissime legitur, Methamorphoseos primo; nec istud sine ratione a poetis fingitur: quamvis enim arbor quelibet solis amica sit, a quo omnis eius vegetatio et vita descendit, illa tamen dignius, quam singularis viriditas gratia decoravit, dilecte titulum tenet et huius quidem viriditatis immortalitas, immortalitatem tam bello quam ingenio quesiti nominis prefigurans, causa fuisse potest cur hac potissima fronde et Cesares coronarentur et poete. [19] Tertia et ultima harum proprietatum est quia, ut inter omnes convenit qui de naturis rerum scripserunt, arbor hec non fulminatur – magnum et insigne privilegium –; et hec quoque, ut, sicut incepimus, usque in finem procedamus, occultior cerimonie causa fuit ut arbor; quod est enim in rebus humanis violentius fulmen quam temporis diuturnitas, omnia consumens et opera et res mortalium et famam. [20] Iure ergo contemptrice fulminis fronde coronantur hii, quorum gloria illam que, more fulminis cuncta prosternit, sola non metuit: vetustatem. [21] Audivistis causas, que, sine longa meditatione et velud ex tempore occurrerunt. [22] Quod autem ita se res habeat, ut scilicet et Cesares et poete hac fronde coronentur, posset innumerabilibus testibus comprobari, sed singuli, singulis assertionibus; sufficienter de Cesaribus loquitur Oratius XL oda:

Cui laurus ethernos honores
Dalmatico peperit triumpho
.

[23] De poetis Statius Thebaydos primo:

Tempus erit cum laurigero tua fortior estro
facta canam
.

[24] De utrisque simul loquitur idem Statius Achilleydos:

Cui gemine florent vatumque ducumque
certatim laurus
.

[25] Et hec de laurea tam Cesarea quam poetica dicta sint.


12. [1] Multa quidem adhuc et de primordiis poesis et de generibus ac diversitatibus poetarum et aliis, circa hec, cognitione pulcerrimis, dicenda restarent; sed, quo maiorem attentionem vestram video, eo michi diligentius providendum est ne aut ipsam, nimietate verborum forsitan interrumpam, aut illa in re offendam patientissimas aures vestras; finem igitur faciam hoc modo. [2] De primis duobus generibus premiorum utrum michi possit contingere viderit Deus et fortuna mea, videritis et vos, domini et amici mei, viderint qui post vos nascentur, quos, spero, certiorem de me et equiorem sententiam laturos, quoniam, ut ait Tullius, « et sine amore et sine cupiditate, et rursus sine odio et sine invidia iudicabunt ». [3] Tertium vero, hoc est lauream poeticam, qualitercunque succedat in reliquis, suppliciter postulo de manibus vestris, illustrissime senator, cui super hoc porrecte sunt preces illustrissimi Sicilie regis, cuius quidem altissimo ac profundissimo iudicio approbatus sum, licet indignus, cui preterea, secundum vetustissimam observantiam populi Romani, potestas ista commissa est.


EDIZIONE DI RIFERIMENTO: "Opere latine di Francesco Petrarca", a cura di Antonietta Bufano, U.T.E.T, Torino, 1975







eXTReMe Tracker
        Francesco Petrarca - Opera Omnia  -  a cura de ilVignettificio  -  Privacy & cookie

w3c xhtml validation w3c css validation