Parvae Latine anthologica

ex Claudio Guardigli

CHRONICON Eusebii Caesariensis
ex Johannes Multivallis

Ravennae paulo ante natum fuerat monstrum cornu in capite; allas habebat; brachia nulla; pedem unum ut avis rapax; oculum in genu; sexu utrumque; in medio pectore ypsilon ed crucis effigiem. Aliqui interpretati sunt: cornu superbiam; alla brevitatem mentis et incostantiam; carentiam brachiorum defectum bonorum operum; pedem rapacem rapinam, usuram, et omnimodam avaritiam; oculum in genu solum ad res terrenas mentis deflectionem; utrumque sexum sodomiam. Et propter haec vicia Italiam sic bellicis contritionibus quati; regem autem Franciae non sua virtute id facere sed solum esse Dei flagellum. Ypsilon vero et crux signa esse salutis; nam ypsilon figura esse virtutis. Ideo, si ad virtutem recurrant et ad CHristi crucem, ab his pressuris et tribolationibus conveniat respirationem et pacem, conquassationibus desiderabiliorem, quam dare dignetur Christus in omnia benedictus. Amen.

Mar comitis regionem Maria Stuarda Regina
munus Ioannes Erskine tradit

(ex Reg. Mag. sig. 1546-80, no. 1637; die nono ante Kalendas Iulias MDLV A.D.)

Regina - Quia qondam Issobella Dowglas comitissa de mar, proprietaria comitatus de Mar et dominii et regalitatis de Gareach, infeofamentum confecit quondam Alexandro Stewart in libero maritagio inter illum et ipsam contrahendo de dictis comitatu etc. tenend. ipsis et heredibus inter ipsos legitime procreandis, quibus deficientibus, heredibus, dicte is. Quibuscumque, de regine progenitoribus, qui cionfirmationem desuper concesserunt; et illis absque legit. heredibus inter ipsos procreatis deficientibus, quond. Robertus dom. Erskin legitimus et propinquior heres dicte Is. de dictis comitatu etc. retornatus fuit, sic quod Joh. tunc dom. Erskin, qui retornatus est legit. et propinquior heres dicti Rob., indubitatum hereditarium jus dict. comitatus etc. haberet, non obstante quod ejus predecessores ab eisdem detenti fuerant, partim occasione jurgiorum, et partim injusta refutatione et impedimento per obstinatos gubernatores et officiarios factis supplicationes dictorum predecessorum pro introitu refutantes, - non solum pro servitio dicti Joh., regine impenso, sed etiam conscientia mota, - concessit dicto Johanni Domino Erskin heredibus ejus et assignatis, comitatum de Mar...

Pagina precum libri ex Rotschild collectione (XVI saeculum)

Incipiunt septem gaudia beate marie virginis Gaude flore virginali que honore speciali trascendis splendiferum: angelorum principatû eorum decoratum dignitate numerum. Gaude sponsa cara dei nam ut lux clara diei solis datur lumine fictu facis vibem vere tu pacis resplendere lucis plenitudine Gaude splendens nas uirtutum cuius fedes est adnutum tota celi curia te benignam et felicem Jhû dignam genitrice venerans in gloria Gaude nexu voluntatis amplexu caritati ...

posta Claudio