Francesco Petrarca - Opera Omnia >>  Collatio coram domino Iohanne, francorum rege




 

ilpetrarca testo integrale brano completo citazione delle fonti commedie opere storiche in prosa e versi, francesco petrarca, francecso, petarca



COLLATIO BREVIS FACTA IN PALATIO REGIO PARISIUS PER DOMINUM FRANCISCUM PETRARCAM POETAM CORAM ILLUSTRI DOMINO IOHANNE, FRANCORUM REGE, POST LIBERATIONEM SUAM DE CARCERIBUS REGIS ANGLIE (ANNO) MILLESIMO TRECENTESIMO SEXAGESIMOPRIMO DIE DECIMATERTIA MENSIS IANUARII.


I

[1] « Exaudivit orationem eius reduxitque eum in Ierusalem, in regnum suum », (secundo) Paralipomenon trigesimotertio.

Antequam de proposito meo loquar, serenissime principum, premittenda michi videtur excusatio mei ipsius. Scio quidem quod, coram tanto rege locuturus, deberem, si possibilitas afforet, eo sermone uti, qui vobis esset acceptior ac notior. [2] Recolo enim ex historiis nostris quod antiquissimi Romanorum duces nullum alienigenam audire soliti erant nisi qui latine loqueretur, ea scilicet ratione ut decus et gloria latini sermonis augeretur. Nec sum oblitus ut Atheniensis ille Themistocles, vir famosissimus atque clarissimus apud Grecos, acturus aliquid cum rege Persarum, antequam conspectum eius accederet, linguam persicam brevi tempore didicit, ne forte peregrinum ydioma aures regis offenderet; [3] ingeniose id quidem prudenterque. Et certe libenter idem et ipse facerem, si possem; sed non sum tanti ingenii: linguam gallicam nec scio, nec facile possum scire. Unum me consolabatur quod sepe ab amicis quibusdam fidelibus vestris audieram, quod scilicet prima etas vestra fuerat amantissima literarum et latini presertim eloquii studiosa; sed vereor ne humeris vestris impositum regni pondus et curarum variarum sarcina studium illud oppresserit. Ideoque circumspiciens et metuens aliquid afferre molestie, maluissem, si licuisset, officium hoc loquendi alteri cedere fuissemque paratior audire quam loqui. Quod quoniam omnino non licuit, excuset me, obsecro, superioris autoritas ac me sapienter audire dignetur regia celsitudo. [4] Sane inter conditiones principum, de quibus multi multa dixerunt, gloriosissime regum, quantum michi ex quibusdam veterum scriptis apparet, duo sunt maxime regia: breviloquium et modestia in rege, breviloquium et verecundia in regina; et hec duo simul attigit ille nature conscius poeta ubi ait:

Tum breviter Dido vultum demissa.

En verecundia sive modestia! Que cum ita sint, decet et, arbitror, eum qui coram rege loquatur quantum potest has regias conditiones assumere; quamvis enim ipse qui loquitur non sit rex, debet tamen attendere quis sit ad quem loquatur, iuxta illud Palladii primo: « Pars prima prudentie est eam cui locuturus es extimare personam ». [5] Hanc ergo nunc personam extimans, non pro magnitudine rerum de quibus loquor, nitar esse breviloquus modo, sed mutus fierem: cogito autem et cum magnitudine humanitatem et cum claritate clementiam; et occurrit michi perproprie unum pari gemitu antiqui declamatoris elegans dictum coram imperatore Romano: « Cesar, qui apud te audent dicere magnitudinem tuam ignorant, qui non audent humanitatem ». [6] Sic profecto michi accidit ut quantum vestra magnitudine, summe regum, confundor ac terreor, tantum humanitate reficiar ac conforter ad dicendum aliquid per interventionem Virginis Matris, Sancti Spiritus auxilio invocato.



II

[1] « Exaudivit orationem eius reduxitque eum in Ierusalem, in regnum suum », ubi supra. In quibus quidem verbis, ne sim prolixior quam promisi, tria breviter licet advertere: per precis effectum iter prosperum ac directum, plenum gaudium ac perfectum, primum quia « Exaudivit orationem eius », secundum quia « Reduxit eum in Ierusalem », tertium quia « In regnum suum »; tria verba de quolibet et sit finis. [2] Primum dico quod est advertere per precis effectum, quia « Exaudivit orationem eius ». Redit ad memoriam, inclite rex, quod de fortuna, an sit aliquid et quid sit, multe fuerunt maximorum hominum opiniones diverse invicem et adverse et ut omittam alias de quibus nunc agere longum est, inter grecum poetam et latinum de hac ipsa re tanta discordia est, cum etiam reliquis fere omnibus sint concordes, quod apud grecum nusquam legitur fortune nomen, ut qui omnino nichil crederet esse fortunam, noster autem poeta Virgilius et sepe fortunam nominat et quodam loco dicit « omnipotentem »:

Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum.

[3] De qua quidem lite tantas inter partes ferre sententiam non est meum, hoc presertim tempore et hoc loco. Sic fidenter hoc dicam quod nullo modo alio evidentius nostre etati probare poterat fortuna esse magnum aliquid et magne potentie quam in concutiendo statum ac requiem summi regis et regni omnium maximi, quorum vexatio et adversitas totum pene terrarum orbem et omnium fidelium ac bonorum corda concussit. [4] Atque in primis cor domini mei, devoti regii, qui ad vestre sacre maiestatis presentiam nos direxit, cui non solus ego, sed omnis Italia est testis quod, mutato regis et regni habitu, mutatus illico frontis cumque sui habitus fuit ut ex tunc continue dicere posset ad literam illud Iob septimo: « Enumeravi michi noctes laboriosas; si dormiero dicam: quando consurgam? Et rursus expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras ». [2] In hoc igitur rerum statu verisimile quod non modo rex ipse, « Cum esset amaro animo, oravit Dominum », primo Regum primo, sed « Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres illorum et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi et clamaverunt ad Dominum Deum Israel unanimiter », Iudith quarto, ut qui sibi nominatim dictum crederent illud primo Hesdre sexto: « Obferant oblationes Deo celi orentque pro vita regis et filiorum eius ». Audebo dicere, si fas est credere, quod non solum presens sed futurus populus pro salute et liberatione sui regis, in qua libertatem et salutem suam positam esse non ambigitur, Dominum precabantur ut possent illi quidem in libertate nasci, hi autem in libertate mori, iuxta illud Lucani septimo:

Credite, qui nunc est populus populumque futurum
permixtas afferre preces. Hec libera nasci,
hec vult turba mori...

[6] Qui ergo? « Multum valet deprecatio iusti assidua »: in Epistula Iacobi, quinto capitulo. Et iterum: « Vota iustorum placabilia »; et rursus: « Longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet », utrunque Proverbiorum decimoquinto. Gratias ago largitori bonorum omnium Deo quod tot <et> tam iuste preces non fuerunt irrite. Sed sicut ante factum dicebamus illud etiam <secundo> Paralipomenon vigesimo: « Clamabimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies nos salvosque facies », sic post factum dicimus illud <secundo> Machabeorum primo: « Oravimus ad te et exauditi sumus » et illud etiam <secundo> Paralipomenon trigesimo: « Pervenit oratio in habitaculum sanctum celi ».

Et hoc est primum quod assumpsi quia « Exaudivit orationem eius ».



III

[1] Ad concludendum proximum erat advertere iter prosperum ac directum, quia « Reduxit eum in Ierusalem ». Ubi hoc unum dicam: si Ierusalem « pacifica » seu « pacis visio » est et si Israel « vir videns Deum » seu « princeps cum Deo » recte dicitur, cesset omnis adulatio, que nec audiente nec loquente digna est. Nunc nulla civitas Ierusalem, nullus princeps aut populus Israel rectius ac verius dici potest quam hec civitas et hic princeps et hic populus apud quos, preter iustitiam ceterasque virtutes, semper studia floruerunt vere religionis, per quam solam, quantum in hac vita possibile est homini, Deus, in quo est vera et sempiterna pax, cernitur. [2] Ad hanc ergo Ierusalem reduxit regem suum Deus omnipotens, quia vere acrius perpessum erat hoc regnum. Illud Iudicum decimoseptimo: « In diebus illis non erat rex in Israel » et illud: « In diebus illis et in tempore illo — ait Dominus — venient filii Israel simul; ambulantes et flentes properabunt et Dominum suum querent » et iterum: « De monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui; omnes qui invenerunt comederunt eos », Ieremie quinquagesimo. [3] Gratias Iesu Cristo liberatori optimo regi eterno qui his miseriis finem dedit et eclipsanti regno reddidit suum lumen; et illud alterius: « Reducet te Dominus Deus tuus de captivitate tua ac miserebitur tui », « Si ad cardines celi fueris dissipatus, inde te detrahet Dominus Deus tuus et assumet atque introducet terram quam possiderunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri te esse faciet quam fuerint patris tui », Deuteronomii trigesimo.

[4] Quid vero nunc suspicer seu quid dicam nisi quod in omnibus fuerit voluntas Dei, qui « Castigans castigat et non tradit morti »? Ipse regem nostrum abstulit nobis, ipse restituit, quasi non de alio dictum esset illud Ysaie <quinquagesimoseptimo>: « Ego duxi eum et reduxi eum », illud Tobie quinto: « Ego ducam et reducam eum sanum » et illud eiusdem: « Salvus perveniet et salvus revertetur et oculi tui videbunt illum; credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponet omnia que circa eum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos ». [5] Hoc enim inter fuit amissionem regis et reditum: quod amissio cum dolore omnium fuit, reditus summo cum gaudio est et videmus oculis nostris impletum illud Baruch quarto: « Emisi vos cum luctu et ploratu; reducet autem vos michi Deus cum gaudio »; et ibidem: « Qui induxit vobis mala, ipse rursus adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra. Animequior esto Ierusalem ».

[6] Ut possemus dicere illud eiusdem sequenti capitulo: « Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tue et indue te decore et honore, qui a Deo tibi est in sempiternum ». Benedictus Dominus Deus noster, qui hanc diem nobis dedit ut videremus, et audiremus in tenebris nostri meroris vocem eius plenam consolationis et gaudii per os sacrum Ysaie prophete: « Gaudete et laudate simul, <deserta> Ierusalem, quia consolatus est Dominus populum suum », ut scilicet « Sit deinceps Ierusalem sancta et libera », Machabeorum primo, nisi fallor; et hoc est secundum quod dicebam quia « Reduxit eum in Ierusalem ».



IV

[1] Tertium erat advertere plenum gaudium ac perfectum quia « In regnum suum ». Ubi, promisse brevitatis memor, non dico aliud nisi quod Deus, cuius « Perfecta sunt opera », reduxit vos, regum maxime, non in libertatem modo sed in patriam, de quo proxime dixi, neque tantum in patriam sed in regnum, ut vobis, quod proprie videatur convenire, illud secundo Regum decimosexto: « Remansit in Ierusalem dicens: “Hodie restituit michi Deus Israel regnum patris mei” ». Neutrum, nota, mirabile, sive quod tantus rex e tanta felicitate ceciderit, sive quod e tanta calamitate surrexerit, cum de primo scribat Flaccus in libro Carminum:

Sepius ventis agitatur ingens
pinus et celse graviore casu
decidunt turres feriuntque summos
fulgura montes;

de secundo dicat Salomon: « Quod et de carcere cathenisque interdum quis egreditur ad regnum », Ecclesiastes quarto. [2] He sunt vices rerum, hec est fides, hec est constantia fortune ad utramque partem iuxta preclaram illam Senece sententiam tragediarum in Thieste:

Vos, quibus rector maris atque terre
ius dedit magnum necis atque vite,
ponite inflatos tumidosque vultus:
quicquid a vobis minor extimescit
maior hoc vobis dominus minatur;
omne sub regno graviore regnum est.
Quem dies vidit veniens superbum,
hunc dies vidit fugiens iacentem.
Nemo confidat nimium secundis,
nemo desperet meliora lapsis:
miscet hec illis prohibetque Clotho
stare fortunam; rotat omne fatum.
Nemo tam divos habuit faventes
crastinum ut posset sibi polliceri.
Res deus nostras celeri citatas
turbine versat.

[3] Hec ille, sed homini ineffabilis divine providentie altitudo, o ineffabilis et infinita clementia: que priora vestra, regum optime, fecit asperiora ut novissima faceret leviora, ut esset dulcior gustus extremus: dedit enim vobis laborem <ad> presens ut per experientiam nosceretis verum esse illud Iob quinto: « Homo nascitur ad laborem et avis ad volatum ». [4] Et cum regno simul regie subierunt pestes, labor et conturbatio, que semper in maiore rerum pelago et in altiore dignitatum fastigio maior est. Unde effectum est ut, iure vestro, possitis dicere cum Psalmista: « In laboribus a iuventute mea exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus », Psalmorum octogesimoseptimo. Vult quidem seu patitur fatum — quod secundum vere philosophantes nichil est aliud quam Providentia divina — summos hominum humiliari interdum ut sciant quod homines sint et Deum dominum recognoscant. [5] Quodsi a multis seculis in rege seu regno aliquo visum erat, in vobis nuper, regum omnium altissime, cum stupore cuntorum atque horrore mortalium visum fuit. Que quoniam mira prorsus et impossibilia hominibus apparebant, nunquam dubitabam quin ut ceteras res humanas sic vestras quoque res ageret aliqua vis celestis ad exercitium virtutis ac patientie vestre, ad eruditionem vestram ac vestrorum et venturi temporis cautionem. [6] Quin et malorum causas ignorans, sepe, fateor, occurrebat illud Marci Tulli in Cesarianis: « Ac michi quidem, si proprium nostri mali nomen queritur, fatalis quedam calamitas incidisse videtur et improvidas hominum mentes occupasse, ut minime mirum humana consilia divina necessitate esse superata ». [7] Quo in casu compertum est preter patientiam nullum esse remedium notumque est Eleatici consilium a Seneca in latinum versum his, nisi memoria frustratur, verbis:

Duc, <summe pater altique dominator> poli,
quocunque <placuit>, nulla <parendi> mora est.
Adsum <impiger>: fac nolle, comitabor <gemens>
<malusque patiar, facere quod licuit bono>.
Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.

[8] Quo consilio freti, fati violentiam tam invicto et vere regio animo pertulisti ut erubuisse quodam modo fortunam putem atque omnia et vertisse in melius et versuram esse. Ceterum, quamvis eminentissimus regum, quia tamen laboriosissimus, poteratis iam et illud iure vestro dicere: « Plena utraque manus cum labore et afflictione animi », Ecclesiastes quarto, ut videri posset incertum an invidiosa magis opum et potentie plenitudo an tristis potius et miserabilis esset afflictio. [9] Sic autem laboranti et afflicto respondet Ille qui laborem et dolorem considerat per prophetam suum Ysaiam: « Ad punctum in modico dereliqui te et in magnis miserationibus congregabo te. In momento indignationis averti faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus ». [10] Hanc ergo mutabilitatem rerum de malo in bonum, ne in adversis deficeret spes humana, non modo prophetice sed poetice voces clamant, unde est illud Virgilii in primo:

O socii — neque enim ignari <sumus> ante malorum —
o passi graviora, dabit deus his quoque finem.
Vos et Scylleam rabiem penitusque sonantis
accestis scopulos, vos et cyclopia saxa
experti: revocate animos, mestumque timorem
mittite; forsan et hec olim meminisse iuvabit.
Per varios casus, per tot discrimina rerum,
tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas
ostendunt; illic fas regna resurgere Troie.
Durate, et vosmet rebus servate secundis.

Et illud eiusdem in undecimo:

Multa dies variique labor mutabilis evi
rettulit in melius, multos alterna revisens
lusit et in solido rursus fortuna locavit.

[11] Itaque quamvis regis et regni casus ingens fuerit usque adeo quod: « A voce ruine eorum commota est terra, clamor in mari Rubro auditus est », Ieremie quadragesimonono. Cui constat Flaccus in libro Carminum ubi ait:

Auditumque Medis
Hesperie sonitum ruine.

Audiendus tamen est nobis Ysaia: « Consolabitur ergo Dominus Sion et consolabitur omnes ruinas eius et ponet desertum eius quasi delitias et solitudinem eius quasi ortum Domini. Gaudium et letitia invenientur in ea, gratiarum actio et vox laudis », Ysaie quinquagesimoprimo. Audiendus et Baruch: « Nocentes peribunt qui te vexaverunt, et qui gratulantur in tua ruina punientur », Baruch quarto. Vos autem, summe regum, qui multum in vestro principio laborastis « In novissimis invenietis requiem », Ecclesiastici sexto. Et secure iam cantare potestis illud propheticum ac regium cum David: « Convertere, anima mea, <in requiem tuam> quia Dominus benefecit tibi », quia reduxit te de laboribus ad quietem, de exilio in patriam et in regnum tuum, in quo cum Salomone « Magnificati estis super omnes reges », secundo Paralipomenon nono. [12] Etsi enim forte aliquid magnitudini pristine sit detractum, tamen, de quo nemo dubitat, infinitum quoddam experientie est additum et sapientie et virtuti, que vera et stabilis magnitudo regum est. Proinde neminem tam obtusi pectoris esse reor qui non intelligat vos adhuc summum obtinere locum regumque omnium primum et maximum, licet fessum e tanto naufragio enatasse, ut vobis convenientissime dici possit ut Larisse cives Magno Pompeio post thessalicum diem dicunt, Lucani septimo:

Scilicet immenso superest ex nomine multum,
teque minor solo...

[13] Populi autem vestri vobiscum cantare possunt illud quoque daviticum: « Quoniam probasti nos, Deus, igne nos examinasti sicut examinatur argentum; induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro; imposuisti homines super capita nostra; transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium ». Mesti principii letum finem. Et hoc est tertium ultimumque quod proposui quia « In regnum suum ».



V

[1] Super his atque aliis dominus meus ac devotus vester, dominus Galeaz Vicecomes, Mediolani dominus, misit hos quattuor nobiles militares viros, hunc virum civilem professorem et me ad presentiam regie maiestatis, cui seipsum totis affectibus et omni debita reverentia recommendat. Congratulatur liberationi vestre; et sicut inter omnes mortales in adversitate vestra magnam doloris partem habuit, sic in prosperitate magnam gaudii partem habet, « Particeps in tribulatione et regno », Apocalypsis primo. [2] Offert se, et quidquid potentie sibi est, seu quelibet fortune munificentia sibi esse potest; totum ad vestram et vestri regni gloriam atque obsequium esse vult. Quas potest gratias agit quod eum regia primum benevolentia, regia demum affinitate dignati estis, nec oblivisci unquam potest quod dum olim in regno vestro peregrinus ac semiexul ageret per maiestatem vestram humane admodum et honorifice habitus atque tractatus est. Meritoque vobis dicit illud Ruth secundo: « Unde hoc michi ut invenirem gratiam in oculis tuis et nosse me dignareris? ». [3] Filie autem vestre nuruique sue dicit illud evangelicum, Matthei octavo: « Non sum dignus ut intres sub tectum meum »; et quod felix et sancta olim anus dixit: « Unde hoc michi ut veniat filia Domini mei ad me? ». Unum hoc tamen et genitori dicit et filie familiari fidutia: quod, licet alibi multis in locis potuisset virgo regia locari altius, nusquam tamen, nisi in iudicio rerum suarum valde fallitur, aut videri letius poterat aut tractari fidelius aut reverentius honorari. [4] Et de plano fatetur ipse dominus meus nichil penitus sibi esse propter quod affinitate et gratia regia dignus sit nisi fidelissimum amorem, quem vobis omnibus notissimum sperat et regie providentie notum esse. Solent enim et qui corpus missilibus et qui animum amore percusserint sentire quid egerint. Certe si de hoc nostris verbis interrogarem clara et certa conscientia respondebit cum apostolorum principe: « Domine, tu scis quia amo te ». [5] Quod cum sit verum, illud quoque non est mirum, quia vices ex alto <in> vices sibi reddantur amoris cum et naturaliter Amor equet imperia et doctrina sit hoc Ecatonis apud Senecam nona Ad Lucilium: « Ego monstrabo tibi amatorium sine medicamento, sine herba, sine ullius venefice carmine: si vis amari ama ».

[6] Hoc, inquit, non alio amatorio vobiscum usus est dominus meus, cuius virtute vestrum promeruit amorem, in quo summum felicitatis et glorie sue ponit.

Dat tibi preterea fortune pauca prioris
munera, reliquias Troia ex ardente receptas,

Virgilii septimo. [7] Non sue fortune reliquias, sed vestre, si quidem die illo infausto quo maiestas vestra, eventu incredibili et indigno, suorum in hostium manus venit anulus quidam insignis ac carus et digito tanti regis ydoneus ab hostibus ipsis captus et vobis et nobis ereptus fuit; quod cum apud nos fama vulgasset nullam pretermisit occasionem dominus idem meus quam dictum anulum recuperare posset; et tandem voti compos effectus ipsum vobis anulum per nos mittit, et quoniam nichil est minus regium quam solitudo, nolens anulum ipsum <solum> venire, alium quendam ex suis anulis sibi committere dedit. [8] Hos igitur anulos duos, mitissime regum, e longinqua vobis regione, sed e proxima ac mitissima devotione, transmissos dignanter accipite, eo scilicet mentis augurio, ut ipsorum adventu non tantum redeat prisca felicitas, sed etiam geminetur. [9] In fine autem precor Deum ut in vestram versus Ierusalem et in vestrum regnum verum fiat illud Psalmorum: « Commovebitur non in eternum qui habitat in Ierusalem » et illud alterius: « Videas bona, Ierusalem, omnibus diebus vite tue ».

[10] Post gloriose ac feliciter actam et peractam vitam cum vestris omnibus, facili transitu migrabitis ab hoc temporali ad eternum regnum et ab hac terra Ierusalem « Ad civitatem Dei viventis, Ierusalem celestem ». Quod largiri dignetur ille « Rex regum et Dominus dominantium », Iesus Cristus Filius Dei vivi, qui cum Patre et Filio et Spiritu Sancto unus est Deus benedictus in secula seculorum Amen. Deo gratias.


EDIZIONE DI RIFERIMENTO: "Opere latine di Francesco Petrarca", a cura di Antonietta Bufano, U.T.E.T, Torino, 1975







eXTReMe Tracker
        Francesco Petrarca - Opera Omnia  -  a cura de ilVignettificio  -  Privacy & cookie  -  SITI AMICI : Stendhal Omnia

w3c xhtml validation w3c css validation