La notizia della tragica disfatta di Canne č appena
arrivata a Roma: la cittā cade in preda al panico.
P. Furius Philus et M. Pomponius praetores senatum in
curiam Hostiliam vocaverunt, ut de urbis custodia consulerent; neque
enim dubitabant deletis exercitibus hostem ad oppugnandam Romam, quod
unum opus belli restaret, venturum. Cum in malis sicuti ingentibus ita
ignotis ne consilium quidem satis expedirent obstreperetque clamor
lamentantium mulierum et vivi mortuique et per omnes paene domos
promiscue complorarentur, tum Q. Fabius Maximus censuit equites
expeditos et Appia et Latina via mittendos, qui obvios percontando
referant quae fortuna consulum atque exercituum sit et, si quid di
immortales miseriti imperii reliquum Romani nominis fecerint, ubi eae
copiae sint, quo se Hannibal post proelium contulerit, quid paret, quid
agat acturusque sit. Haec exploranda noscendaque per impigros iuvenes
esse; illud per patres ipsos agendum, ut tumultum ac trepidationem in
urbe tollant, matronas publico arceant continerique intra suum quamque
limen cogant, comploratus familiarum coerceant, silentium per urbem
faciant cogantque homines nullam nisi urbe ac moenibus salvis salutem
sperare.
Livio, Ab urbe condita 22. 55