Home
Autori
Letteratura
Grammatica
Crediti

Newsletter

Collaborazioni
Scrivi al Webmaster
Links Collaboratori


Properzio

Elegiarum Libri

III, 25


Vai al brano corrispondente in Italiano

Risus eram positis inter convivia mensis,
et de me poterat quilibet esse loquax.
Quinque tibi ptui servire fideliter annos:
ungue meam morso saepe querere fidem.
Nil moveor lacrimis: ista sum captus ab arte;
semper ab insidiis, Cynthia, flere soles.
Flebo ego discedens, sed fletum iniuria vincit:
tu bene conveniens non sinis ire iugum.
Limina iam nostris valeant lacrimantia verbis,
nec tamen irata ianua fracta manu.
At te celatis aetas gravis urgeat annis,
et veniat formae ruga sinistra tuae!
Vellere tum cupias albos a stirpe capillos,
ah! speculo rugas increpitante tibi,
exclusa inque vicem fastus patiare superbos,
et quae fecisti facta queraris anus!
Has tibi fatalis cecinit mea pagina diras:
eventum formae disce timere tuae!


Letteratura:

- Properzio

Home | Autori | Letteratura | Grammatica | Crediti | Newsletter | Collaborazioni | Webmaster | Links | Bibliografia

AbZe31 Creations © 2002 - Tutti i diritti riservati